XXI | XXIII |
EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM I B. JOANNIS APOSTOLI. CAPUT PRIMUM.
[recensere]-- Si dixerimus, quia peccatum non habemus, etc. (I Joan. I, 8). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 71.) Homines justi quamvis in hac vita ex magna justitiae claritate resplendeant, nequaquam tamen ad purum sordibus peccatorum carent, Joanne apostolo attestante, qui dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Affirmat id quoque Jacobus qui astruit, dicens: In multis enim offendimus omnes (Jacob. III, 2). Propheta enim deprecatur, dicens: Non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLI, 2). Homines enim justi quandiu in hac carne corruptibili mortaliter vivunt, justi quidem esse possunt, sed contagio culpae omnino carere non possunt: Quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam: et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15).
CAP. II.-- Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, etc. (I Joan. II, 1). (Lib. I, in Ezech., homil, 7, num. 24.) Necesse est ut nos qui parvuli adhuc sumus, perfectorum semper et virtutes et lacrymas ante nostrae mentis oculos ponamus. Imitemur quae in illis aspicimus, ut dum coeperimus per incrementa crescere, possimus ab illo districto examine mala quae fecimus velare. In assiduis enim fletibus, in quotidiana nostra poenitentia habemus Sacerdotem in coelis, qui interpellat pro nobis, de quo etiam per Joannem dicitur: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (II Joan. II). Ecce exsultat animus, cum advocati nostri potentiam audimus, sed exsultationem nostram iterum remordet timor, quia ipse qui nobis advocatus est dicitur justus. Nos enim justitiae causas habemus, justus vero advocatus injustas causas nullomodo suscipit, nec verba dare pro injustitia consentit. Quid igitur agimus, charissimi fratres mei? Sed ecce occurrit animo quid agamus: mala quae fecimus, et defleamus, et accusemus. Scriptum est: Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Quilibet etenim peccator conversus in fletibus jam esse justus inchoat cum coeperit accusare quod fecit. Cur enim justus non sit qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit? Justus igitur advocatus noster justos nos defendet in judicio, quia nosmetipsos et cognoscimus et accusamus injustos. Non ergo in fletibus, non in nostris actibus, sed in advocati nostri allegatione confidamus.
CAP. III.-- Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). (Homil. 29, in Evang., n. 3.) Vera fides est quae in hoc quod verbis dicit moribus non contradicit. Hinc est quod quibusdam falsis fidelibus Paulus ait: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 6). Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Quod cum ita sit, fidei nostrae veritatem in vitae nostrae consideratione debemus agnoscere. Tunc enim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus operibus complemus. In die quippe baptismatis, omnibus nos antiqui hostis operibus et omnibus pompis abrenuntiare promisimus. Itaque unusquisque vestrum ad considerationem suam mentis oculos reducat, et si servat post baptismum quod ante baptismum spopondit, certus jam quia fidelis est gaudeat. Sed ecce quod promisit minime servavit, sed ad exercenda prava opera, ad concupiscendas mundi pompas dilapsus est: videamus si jam scit plangere quod erravit. Apud misericordem namque Judicem, nec ille fallax habebitur qui ad veritatem revertitur, etiam postquam mentitur, quia omnipotens Deus dum libenter nostram poenitentiam suscipit, ipse suo judicio hoc quod erravimus abscondit.
CAP. IV.-- Nolite diligere mundum (I Joan. II, 15). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 16; lib. II in Ezech., homil. 7, n. 17.) Esse sine delectatione anima nunquam potest, nam aut infimis delectatur, aut summis. Et quanto altiori studio exercetur ad summa, tanto majori studio torpescit ad infima, quantoque acriori cura inardescit ad infima, tanto torpore damnabili frigescit a summis: utraque enim simul et aequaliter amari non possunt. Unde Joannes apostolus sciens inter spinas amorum saecularium supernae charitatis messem germinare non posse, priusquam aeterni amoris semina proferat, de cordibus audientium sancta verbi manu saecularium amorum spinas eradicat, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Qui mox rationem subdidit, quare? Quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Ac si aperte dicat: Utrique se amores in uno corde non capiunt, nec in eo seges supernae charitatis pullulat, in quo illam spinae infimae delectationis necant. Qui eamdem rationem protinus subdit, et ipsas ex hac infima delectatione nascentes enumerat punctiones, dicens: Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II, 16). Ideo enim habere aliquid omnes, et ultra quam necesse est concupiscunt, ut habendo superbiant, et quia hoc alius non habet, se in cogitationibus extollant. Qui igitur terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur: Nemo enim potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24), quia non valet simul transitoria et aeterna diligere. Si enim aeternitatem diligimus, cuncta temporalia in usu, non in effectu possidemus.
CAP. V.-- Nunc Antichristi multi facti sunt (I Joan. II, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 15.) Surgente Antichristo, iniquorum capite, in sanctae Ecclesiae persecutione, multi qui nunc ore sunt pii et corde sunt impii, publicata malitia, corruent, et fidem quam specietenus tenuerant perdent. Nemo autem idcirco se a tali occasu extraneum credat, quia ad illius tentationis procellam se pervenire non existimat. O quanti tentationis illius tempora non viderunt, et tamen in ejus tentationis procella versantur! Cain tempus Antichristi non vidit, et tamen membrum Antichristi per meritum fuit. Judas saevitiam persecutionis illius ignoravit, et tamen viribus crudelitatis ejus, avaritia suadente, succubuit. Simon divisus longe ab Antichristi temporibus exstitit, et tamen ejus se superbiae miraculorum potentiam perverse appetendo conjunxit. Sic iniquum corpus suo capiti, sic membris membra junguntur; et cum in cognitione se nesciunt, ei tamen prava actione copulantur. Unde fit ut in suis operatoribus ipse iniquorum auctor Antichristus jam appareat, qui necdum venit. Hinc Joannes ait: Filioli, novissima hora est, et sicut audistis quia Antichristus venit: nunc Antichristi multi facti sunt, unde scimus quia novissima hora est (I Joan. II, 18). Nunc quippe Antichristi multi facti sunt, quoniam omnes iniqui jam ejus membra sunt, quae scilicet perverse edita, caput suum male vivendo praevenerunt. Inter haec necesse est ut unusquisque nostrum ad cordis sui secretum redeat, et actionis suae damna pertimescat, ne meritis exigentibus per districtam justitiam judiciorum Dei in talium hominum numerum currat.
CAP. VI.-- Unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II, 27). (Homil. 30, in Evang., n. 3, 8.) Nisi Spiritus sanctus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi sit intus qui doceat, lingua doctoris exterius in vanum laborat. Ecce unam loquentis vocem omnes pariter auditis, nec tamen pariter sensum auditae vocis percipitis. Cum ergo non sit vox dispar, cur in cordibus vestris dispar est vocis intelligentia, nisi quia per hoc quod vox loquentis communiter admonet, est magister interior, qui de vocis intelligentia quosdam specialiter docet? De hac igitur unctione sancti Spiritus per Joannem dicitur: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus. Per vocem ergo non instruitur, quando mens per Spiritum sanctum non ungitur. Libet oculos fidei in virtute opificis hujus attollere, sparsimque Patres Testamenti Novi ac Veteris considerare. Ecce apertis eisdem oculis fidei David, Amos, Danielem, Petrum, Paulum, Matthaeum intueor, et sanctus iste Spiritus qualis sit artifex considerare volo, sed in ipsa mea consideratione deficio. Implet namque cytharoedum puerum, et Psalmistam facit. Implet pastorem armentarium sycomoros vellicantem, et prophetam facit. Implet abstinentem puerum, et judicem senum facit. Implet piscatorem, et praedicatorem facit. Implet persecutorem, et doctorem gentium facit. Implet publicanum, et evangelistam facit. O qualis est artifex iste Spiritus! Nulla ad discendum mora agitur in omne quod voluerit; mox ut tetigerit mentem docet, solumque tetigisse docuisse est. Nam humanum animum subito ut illustrat, immutat; abnegat hunc repente quod erat, exhibet repente quod non erat.
CAP. VII.-- Similes ei erimus (I Joan. III, 2). (Lib. I in Ezech., homil. 2, n. 20, 21; lib. XVIII in Job, num. 78.) Sancti omnes ut ad sanctitatis virtutem surgere valeant, ad similitudinem Mediatoris Dei et hominum Jesu Christi tendunt. Sancti etenim non essent, si hujus hominis similitudinem non haberent. In tantum vero quisque sanctus ad similitudinem hujus hominis ducitur, in quantum vitam sui Redemptoris imitatur. Post hanc autem similitudinem, quae nunc moribus tenetur, quandoque ad similitudinem gloriae pervenietur. Hinc etenim Joannes dicit: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Qui mox unde hoc fieri valeat, adjungit, dicens: Quoniam videbimus eum sicuti est. Esse etenim Dei, est aeternum hunc atque incommutabilem permanere. Nam omne quod mutatur desinit esse quod fuit, et incipit esse quod non fuit. Dei vero esse est dissimiliter nunquam esse. Unde ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Jacobus quoque ait: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. I, 17). Itaque per Joannem dicitur: Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: quia per hoc quod aspicimus ejus essentiam naturae, a mutabilitate nostra liberati figimur in aeternitatem. Immutabimur quippe in ipso quem videbimus, quia morte carebimus videndo vitam: mutabilitatem nostram transcendemus, videndo immutabilitatem; corruptione nulla tenebimur, videndo incorruptionem. Erit autem tunc similitudo hominis etiam in corporibus nostris. Hinc enim per Paulum dicitur: Nostra conversatio in coelis est; unde etiam exspectamus Salvatorem Dominum nostrum Jesum Christum: qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philip. V, 20). Erunt ergo tunc electorum corpora claritati dominici corporis configurata. Quae etsi aequalitatem gloriae ejus non habent per naturam, similitudinem tamen configurationis ejus habent per gratiam; quia utique similitudo vitae ejus nunc in moribus trahitur electorum, et in resurrectione sequetur similitudo aeternitatis in mente, quoniam videbimus eum sicuti est. Ad hoc quippe sancti omnes ad illa gaudia aeterna pervenient, ut esse Deo similes possint; et tamen scriptum est: Domine, quis similis tibi (Psal. LXXXVIII, 9)? Et iterum: Aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Unde ergo similes et unde non similes? Nisi quia et similes erunt ad imaginem, et tamen non erunt similes ad aequalitatem. Aspiciendo quippe aeternitatem Dei, fit eis ut aeterni sint; et dum visionis ejus donum percipiunt, ex perceptione beatitudinis imitantur quod vident. Et similes ergo sunt quia beati fiunt, et tamen Creatori similes non sunt, quia creatura sunt. Et habent itaque quamdam Dei similitudinem, quia non habent finem, et tamen incircumscripti aequalitatem non habent, quia circumscriptionem habent.
CAP. VIII.-- Si cor nostrum non reprehenderit nos (I Joan. III, 21). (In exposit. B. Job, lib. X, n. 27, 28.) Sciendum est quod quisquis a praeceptis dominicis discordat opere, quoties ea audit, a corde suo reprehenditur atque confunditur, quia id quod non fecerit memoratur. Nam in quo se errasse considerat, ipsa se latenter conscientia accusat. Mens etiam ad spei fiduciam protinus frangitur, si intenta precibus necdum devictae culpae memoria mordetur. Diffidit namque accipere se posse quod appetit, quae profecto reminiscitur nolle se adhuc facere quod divinitus audivit. Hinc per Joannem dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: et quidquid petierimus ab eo, accipiemus (I Joan. XXXI, 21). Hinc Salomon ait: Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Cor quippe nos in petitione reprehendit, cum resistere se praeceptis ejus quem postulat meminit, et oratio fit exsecrabilis, cum a censura avertitur legis, quia dignum profecto est ut ab ejus beneficiis sit quisque extraneus cujus nimirum jussionibus non vult esse subjectus. Qua in re hoc est salubre remedium, ut cum se mens ex memoria culpae reprehendit, hoc prius in oratione defleat quod erravit, quatenus erroris macula cum fletibus tergitur, in petitione sua cordis facies ab auctore munda videatur; et tunc, sicut Joannes dicit: Fiduciam habentes ad Deum, quidquid petierimus ab eo, accipiemus. Si enim id quod praecepit facimus, id quod petimus obtinebimus. Tunc quippe juxta Joannis vocem cor fiduciam in oratione accipit, cum sibi vitae pravitas nulla contradicit. Valde namque apud Dominum utraque haec sibi necessario congruunt, ut et oratione operatio et operatione fulciatur oratio.
CAP. IX.-- Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV, 12). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 88.) Cum Testamenti Veteris Patres intueor, multos horum, teste ipsa sacrae elocutionis historia, Deum vidisse cognosco. Vidit quippe Jacob Dominum, qui ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30). Vidit Moyses Dominum, de quo scriptum est: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum (Exod. XXXIII, 18). Ecce Testamenti Veteris Patres Deum se vidisse testati sunt, et tamen Joannes ait: Deum nemo vidit unquam. Quid est hoc, nisi quod patenter datur intelligi quia quandiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest, ut anima gratia Spiritus afflata per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam vim ejus essentiae non pertingat. Hinc est enim quod Jacob, qui Deum se vidisse testatur, hunc nonnisi in angelo vidit. Hinc est quod Moyses, qui cum Deo facie ad faciem loquebatur, sicut homo loqui solet cum amico suo, ei inter ipsa verba suae locutionis dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te (Ibid.). Certe enim, si Deus non erat cum quo loquebatur, Ostende mihi Deum diceret, et non, Ostende temetipsum. Si autem et Deus erat, cum quo facie ad faciem loquebatur, cur se petebat videre quem videbat? Sed ex hac ejus petitione colligitur quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae suae claritatem cernere, quem jam coeperat per quasdam imagines videre: ut sic superna essentia mentis ejus oculis adesset, quatenus ad aeternitatis visionem nulla imago creata corporaliter interesset. Et viderunt ergo Patres Veteris Testamenti Dominum, et tamen juxta Joannis vocem Deum nemo vidit unquam, quia in hac mortali carne consistentibus, et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potuit per incircumscriptum lumen aeternitatis. Sin vero a quibusdam potest in hac adhuc corruptibili carne viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus, quodam contemplationis acumine, aeterna Dei claritas videri, hoc quoque a beati Joannis sententia non abhorret, qui ait: Deum nemo vidit unquam; quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eum videt, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest amplecti Deum simul et saeculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel affectu operis, ab hujus vitae delectationibus tota mente separatur. Unde ad eumdem quoque Moysen dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet (Ibid.). Ac si aperte diceretur: Nullus unquam Deum videt spiritualiter, et mundo vivit carnaliter.
CAP. X.-- Qui non diligit fratrem suum, quem videt quomodo diliget Deum, etc. (I Joan. IV, 20). (In exposit. B. Job, lib. VII, num. 28.) Deum quem non videt quomodo potest diligere? Duo sunt praecepta charitatis: Dei amor et proximi; per amorem Dei, amor proximi gignitur, et per amorem proximi, amor Dei nutritur. Nam qui Deum amare negligit, profecto diligere proximum nescit. Et tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in ejusdem dilectionis gremio prius proximi charitate lactamur. Quia enim amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus: Diliges proximum, praemisit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5); ut scilicet in terra pectoris nostri prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Et rursum, quia amor Dei ex proximi amore calescit testatur Joannes, qui increpat, dicens: Qui non diligit fratrem suum quem videt: Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur.
CAP. XI.-- Qui diligit Deum, diligit et fratrem suum (I Joan. IV, 21). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 8; lib. II in Ezech., hom. 9, num. 2.) Charitas ad cuncta virtutum facta dilatatur, quae a duobus quidem praeceptis incipit, sed se ad innumera extendit. Hujus namque legis initium dilectio Dei est, ac dilectio proximi; de qua dilectione Joannes dicit: Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Sed Dei dilectio per tria distinguitur; quia ex toto corde, ex tota anima, et ex tota fortitudine diligi Conditor jubetur. Qua in re notandum est quod divinus sermo, cum Deum diligi praecipit, non solum narrat ex quo, sed etiam informat ex quanto, cum subjungit, ex toto: ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat, sibi de se nihil relinquat. Proximi autem dilectio ad duo praecepta derivatur, cum et per quemdam justum dicitur: Quod ab alio tibi odis fieri, vide ne tu alteri facias (Tob. IV, 16). Et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis, ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis (Matth. VII, 12); quibus duobus, scilicet utriusque Testamenti mandatis, per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur, ut malum quod pati non vult, quisque non faciens, cesset a nocendi opere. Et rursum bonum quod sibi fieri appetit impendens, erga utilitatem proximi se exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur; ne vel ad inferenda quae non debet desideriis inquieta mens ferveat, vel erga exhibenda quae debet otio resoluta torpescat. Nam cum cavet alteri facere quod nequaquam vult ab altero ipsa tolerare, sollicita se intentione circumspicit, ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi animum dejiciens exaltet; ne ambitio cogitationem laniet; cumque hanc ad aliena appetenda dilatat, angustet; ne cor luxuria polluat, et subjectum desideriis per illicita corrumpat; ne ira exasperet, et usque ad proferendam contumeliam inflammet; ne invidia mordeat, et alienis felicitatibus aemula, sua se face consumat; ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectationis extendat; ne odium malitia excitet, et os usque ad jaculum maledictionis irritet. Et rursum, cum cogitat ut ea alteri faciat quae ipsa sibi fieri ex altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona, et bonis meliora respondeat; ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat, ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat, ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam verae pacis accingat, ut indigentibus necessaria tribuat, ut errantibus viam rectitudinis ostendat, ut afflictos verbo et compassione mulceat, ut accensos in hujus mundi desideriis increpatione restringat, ut minas potentium ratiocinatione mitiget, ut oppressorum angustias quanta praevaleat ope levet, ut foris resistentibus opponat patientiam, ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam, ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet quatenus a justitiae studio non enervet, sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat; ut ingratos beneficiis ad amorem Dei provocet, ut gratos quosque ministeriis in amore servet, ut proximorum mala cum corrigere non valet taceat, et cum corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat; ut sic ea quae tacet toleret ne tamen in animo virus doloris occultet, ut sic malevolis munus benignitatis exhibeat ne tamen per gratiam a jure rectitudinis excedat, ut cuncta proximis quae praevalet impendat, sed haec impendendo non timeat; ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paveat, ne tamen a boni exercitio torpescat; ut sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat; ne cum terrena largitur, suam plusquam necesse est inopiam cogitet, et in oblatione muneris hilaritatis lumen tristitia obscuret. Charitas igitur si mentem plene ceperit, hanc ad innumera opera multiformiter accendit. Est itaque in dilectione Dei necessario tenenda fides et vita; in dilectione vero proximi debet summopere patientia et benignitas custodiri. Est enim in dilectione Dei necessaria fides et vita, quia videlicet scriptum est: Fides sine operibus mortua est (Jacob II, 26); probatio ergo dilectionis exhibitio est operis. Hinc Joannes in epistola sua dicit: Qui dicit, quia diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. IV, 20, 4). Vere enim diligimus, si ad mandata ejus nos a nostris voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria defluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua voluptate contradicit. Est autem in dilectione proximi nobis patientia et benignitas conservanda, quia de eadem dilectione scriptum est: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII, 4); patiens scilicet, ut illata a proximis mala aequanimiter portet; benigna autem, ut sua bona proximis desiderabiliter impendat.
CAP. XII.-- Est peccatum ad mortem (I Joan. V, 16). (In exp. B. Job, l. XVI, num. 82; lib. II, in Ezech., hom. 9, num. 3.) Peccatum illud usque ad inferos ducit quod ante finem vitae praesentis per correptionem et poenitentiam non emendatur; de quo videlicet peccato per Joannem dicitur: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Peccatum namque ad mortem est peccatum usque ad mortem; quia scilicet peccatum quod hic non corrigitur, ejus venia frustra postulatur. Hoc autem inter peccatum et delictum distat, quod peccatum est mala facere, delictum vero bona derelinquere quae summopere sunt tenenda. Vel certe peccatum est in opere, delictum in cogitatione.