11 |
1075 PROLOGUS LIBRI DUODECIMI. p. 0875|
p. 0875C| Quondam adhuc puer cum essem et ingens transnatare pelagus vellem paulo antequam littus attingerem, conspicio. Et ecce eminus videtur nimia surgere altitudo, et inaccessibilis fluvii portus crescere. Quo terrore perculsus, coepi jam multo labore fatigatus dispicere, quod nec retrorsum redire possem, nec in tanta immensitate pelagi boni portus exitum invenire. Ita et nunc mihi, charissimi, occurrit, tandem explicitis in Matthaeo undecim explanationum libris, in hoc ultimo laboris mei opere, ut tanta sacramentorum Dei profunditas, tantaque divinorum eloquiorum obscuritas restare videatur, ut nec omittere queam quae dudum exhortatus hinc inde a vobis inchoaveram, nec explere me posse confidam pauca quae restant. Quoniam flebilis, et diu p. 0875D| jam jejuna oratio, saecularium rerum curis retro fatigata, multum formidat, etiam ea, quae sentit loqui, ubi se videt nec sensu, nec ingenio posse sufficere. Sed quia divina recte quaerentibus, semper indeficiens verbi census adesse promittitur. Unde ait perdives Dominus oratori suo: Aperi os tuum et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Et ideo exigam a meipso, quod vestris intervenientibus meritis ex dono largitoris praesumo. Agam ut coeperam, si quomodo, p. 0876C| saltem juvenibus, de pleno passionis Christi sacramento, vel pauca digne quaerentibus, exponam. Credo quod non aberit in tractatu dicendi facultas, cum fuerit in perficiendo prompta et devota voluntas. Quoniam vix esse potest ut bonae voluntatis animum possibilitas deserat virtutum. Sicut e contrario difficillimum, ut sequatur abundantia sensus hominem, qui nulli vult alteri impartiri pecuniam verbi: unde quamvis vilis videatur oratio, prolixitas reprehendatur superflua, et temeritas a quibusdam culpetur ignara; erit mihi clypeus defensionis ipsa bona voluntas, et lorica justitiae intercessio vestra et induta veritas. Quia si nemo qui docendi officium tenet securus esse potest de talento sibi commisso, nec me ullus jure reprehendere potest, si ea vobis poscentibus, p. 0876D| quibuscunque verbis supplere cupio otiosus quae male diu neglexi occupatus 1076 laboribus alienis. Quoniam sicut debitor fui in absolvendo, quidquid tunc minus licuit ut redderem, ita et nunc vos et ipsi quibus laboro debitores sunt ut audiant quae fideliter nunc utrisque offero. Quoniam obnoxii erunt culpae, si non perceperint gratanter ex obsequio, quae vobis simul et illis, devotus vel quam sero reddo
LIBER DUODECIMUS. p. 0875|
p. 0875D| Cum esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti p. 0876D| pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Multi doctorum de hoc loco dubitant, utrum p. 0877A| ne de hac una eademque muliere quatuor evangelistae sunt locuti singuli, suis in locis; quia pene aut eadem de illa dixerunt, aut vicina: an certe plures fuerint de quibus ac si una, facta sit narratio. Non ut una esse crederetur, sed ex omnibus ut una Christi commendaretur diversis expressura figuris et concorporata membris. Idcirco quid singuli evangelistarum commune dicant, vel in quo dissentiant, omnino considerandum est, ut ex his intelligamus utrumne de una omnes narrent, an de tribus seu amplius, ne forte aliquid temere praesumamus. Quia impossibile est ut de una eademque muliere hi quatuor loquentes cum essent perfecti in eodem intellectu et in eodem spiritu, in eademque sententia consummati, qui erant ministraturi salutem verbi Ecclesiis, p. 0877B| ut contraria sibi sentirent. Nam de loco et de persona, domus, et apud quem haec gesta sunt, multa similitudo est, multaque vicinitas narrandi etiam et de muliere, cum Matthaeus et Marcus, necnon et Joannes, in Bethania ista facta loquantur, in domo Simonis leprosi. Licet Joannes in Bethania quidem dixerit, sed Coenam ei fecerunt, inquit, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu (Joan. XII, 3). Ex quibus apparet quia ipsae fecerunt ei coenam qualibet in domo, Simonis aut suae. Lucas autem quamvis non leprosum hunc dicat Simonem, tamen eum nomine ex verbis Domini, et Pharisaeum 1077 fuisse declarat, qui eum vocavit ut cum illo p. 0877C| manducaret in domo sua; nec tamen Bethaniam, sed quoddam castellum nominat. At vero de alabastro unguenti simul omnes dicunt, praeter quod Joannes, Libram unguenti nardi pistici dicit, hec tamen Lucas pretiosum eum fuisse narrat, sicut Matthaeus et Marcus. Quod sane unguentum super caput Jesu effusum narrant, fractoque alabastro, solus Marcus indicat. Porro Lucas longe aliter pedes Domini perunxisse, ac retro prae verecundia humiliter stetisse commemorat, et lacrymis rigasse, capillisque suis detersisse, et quia peccatrix erat exaggerat. Verumtamen Joannes et Mariam eam nominat sororem Lazari et Marthae, ac pedes Domini unxisse et capillis detersisse, non ad ea lacrymasse commemorat, sed quia impleta est domus ex odore unguenti. p. 0877D| Quapropter quidam dicunt, non unam fuisse, sed tres, ut dixi, vel quatuor. Quia non videtur una esse quae effudit super caput Jesu, juxta Matthaeum et Marcum, et quae unxit pedes ipsius, quemadmodum Lucas et Joannes exponunt. Dicunt autem non esse possibile, neque continuo dignam fuisse, accedere ad caput Domini, quae ad pedes accedere digna vix probatur; et ideo retro stetisse ac flevisse, quia peccatrix erat. Nec enim credibile esse volunt ut Mariam quam diligebat Jesus soror Marthae ac Lazari, quae meliorem partem elegerat, ut peccatrix in civitate (sicut assolent meretrices) esse dicatur. Apud quas Jesus quam saepe hospitasse probatur. Unde Origenes magis consentit tres fuisse; unam p. 0878A| videlicet de qua scripserunt Matthaeus et Marcus consona voce, nullam differentiam narrationis suae facientes; alteram autem fuisse de qua scripsit Lucas; tertiam vero de qua Joannes scripsit, quoniam differt plurimum ab aliis, non solum in his quae dicuntur de unguento, verum et quia diligebat Jesus illam, quam praefert etiam sorori suae Marthae, eo quod optimam partem elegerit, quae non auferetur ab ea. Quamvis et ipsa in Bethania fuisse dicatur, sicut et alia, de qua narrant Matthaeus et Marcus: multum tamen differt, quia in domo Simonis illam accessisse dicunt, ibique caput unxisse, quando et post biduum pascha futurum erat. Porro Joannes, ut dixi, narrat quod ante sex dies Paschae venerat Jesus Bethaniam, ubi erat Lazarus quem suscitaverat, p. 0878B| quando fecerunt ei coenam magnam Maria et Martha. Quod si totidem dixerimus unam 1078 eamdemque Mariam hoc fecisse, semel scilicet et secundo in domo Simonis, tertio vero in domo sua, videtur mira narratio unius facti, et multa varietas dictorum; ita ut tanta diversitas, et hujus facti repetitio signare probetur arcana mysteria. Tamen, seu sit una totiens introducta, seu duae vel tres, non evangelistarum vacillat fides, nec infirmatur auctoritas, nec dissentit in intellectu sententiarum vel personarum proprietas, sed oeconomica subministratur magni sacramenti narratio, cum in una earum domo Lazarus resuscitatus introducitur, convescens cum eo, nec illa peccatrix nominatur; sicut nec in domo Simonis, quia leprosus fuisse ille commemoratur. p. 0878C| At vero in domo cujusdam principis, nec tamen leprosi, mulier illa quae accessit prius peccatrix dicitur; deinde flevisse, pedesque Domini lacrymis rigasse; nec tamen in Bethania facta, quae gessit, narrantur. Unde in tribus istis poenitentiae virtus magna monstratur, et Dei in peccatoribus clementia praedicatur. Quia sicut in Lazaro eorum qui labuntur in mortem peccati resuscitatio declaratur, ita et in Simone leproso omnium scelerum emundatio commendatur. Sed et in muliere quia peccatrix dicitur, omnium criminum ablutio. Et mira in omnibus omnipotentis Dei benignitas praedicatur, qui non refugit leprosum, non devitat peccatricem, non abhorret immundum, ut maculas humanae mentis ac corporis possit abluere. Domus p. 0878D| leprosi hujus erat in Bethania. Porro Bethania interpretatur domus obedientiae, per quam intelligitur totus hic mundus. Et ideo jure domus obedientiae vocatur, quia in eo ad hoc positi sumus; ac si in agone ut obedientes Deo simus, quatenus per hanc obedientiam ad illam coelestem Hierusalem, quae proxima est ei, conscendere valeamus. Quod si omnis praesentis saeculi locus Bethania intelligitur, jure portio totius loci domus est Simonis leprosi; quia per ejus domum Ecclesia catholica designatur, quae in mundo est. In qua domo Jesus esse creditur, et convivatur cum quotidie debitum ei servitutis obsequium praestamus. Dicitur autem domus Simonis leprosi duabus ob causis: vel quia olim leprosus p. 0879A| fuerat, ut et nos omnes fuimus, et nunc adhuc ex antiquo vitio jam curatus, a Domino ita vocatur; vel quia adhuc omnes sub peccato versamur. Quia si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). In 1079 quam nimirum domum, quia Jesus introivit et convivatur, accessit mulier, id est Ecclesia. Accessit, sed non vacua, quia attulit alabastrum unguenti pretiosi; et, ut Joannes ait, unguentum nardi pistici, quia fidelis venit. Nam pistis Graece fides vel fidelis dicitur; eo quod haec mulier plenam fidem detulit, alioquin ad Jesum accedere non posset, neque domum obedientiae intrare, nisi unguentum fidei pretiosum afferret et bene olentem. De quo unguento sponsa Christi, quae est Ecclesia, dicit in p. 0879B| Canticis: Nardus mea dedit odorem suum (Cant. I, 12). Et ideo quam signanter Joannes, Unguentum nardi pistici, ait, nam et nomen sponsi unguentum effusum est. Multa siquidem genera unguentorum sunt, et ideo hic multa varietas est. Quoniam aliud est illud quo pedes Domini unguntur, nec tamen effunditur, neque multum odoriferum dicitur, quia peccatrix mulier accusatur, et aliud quod hic super caput Jesu effusum commemoratur, et aliud quo in Joanne pedes Domini unguntur, et nardi pistici esse dicitur cujus odore tota repletur domus. Et omnia haec odoramenta de nomine veniunt Salvatoris, quod effusum est super mentes credentium, et ideo adolescentulae diligunt eum; et ungit una earum pedes Domini cum fletibus et lacrymis; alia vero quae p. 0879C| optimam partem elegit, semper sedere ad pedes ejus novit ut audiat verbum salutis. Unguento quidem ungit eosdem pedes, sed tam miro et mystico, ut ejus odore tota repleatur domus. Porro tertia, de qua hic narratur, aliud detulit unguentum, et effudit super caput ejus, quod pretiosum fuisse praedicatur; pretiosum utique quia divinum. Alioquin nisi divinum esset, super caput Christi effundi non posset; quia in caput Christi Deus, et in Deum nihil aliud praeter id quod divinum est cadit. Ac per hoc quidquid est quo humanitas Christi ungitur, quae deorsum est, purum et fidelissimum esse debet, cujus odore tota adimpleatur domus sicuti, per Ezechielem narratur quod viderit Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea quae sub ipso erant replebant p. 0879D| templum, non minus odore quam claritate virtutis. Unde per has differentias rerum, seu sit una mulier quae hoc iterato gerit (quod non credo), seu sint duae vel tres, omnino fidelium differentia in his demonstratur. Et ideo multum juvat evangelistarum diversitas, ut ostendant in 1080 domo Simonis, quod quidam effundant super caput Jesu pretiosum unguentum; quidam autem ungunt tantummodo pedes cum lacrymis; quidam vero effundunt largiter, ita ut omnis domus Ecclesiae adimpleatur ex odore divinitatis Christi. Et nota quod etiam et ipse, cujus est domus, Simon appellatur. Simon namque obediens et ipse interpretatur, quia in domo obedientiae nemo nisi obediens digne inhabitat, in cujus domo benignissimus p. 0880A| Salvator ex illis supernis montibus descendit, quia de coelis in mundum venit. Non enim ille visibilis erat prius in hoc mundo, sed obedientiae pietate missus a Patre, venit in hunc mundum, ut ipse ait: Sicut misisti me veni in mundum. Cum ergo audivit mulier ista venisse Christum, et esse in domo Simonis, accessit et ipsa, quae sanari non posset, nisi venisset Christus in terram. Sed sicut dictum est, quaerenda est consonantia evangelistarum, et proprietas dictorum. Nam Lucas quamvis similiter aliquid dicat, nomenque conveniat apud quem convivatus est Dominus, ut Simon sicut et iste dicatur, non tamen leprosus. Unde non est contra consuetudinem, vel contra rationem, ut duo fuisse credantur unius nominis. Quia etsi potest unus homo habere p. 0880B| duo nomina, multo magis possunt unum nomen habere duo homines seu plures. Idcirco potius credibile est alium fuisse illum Simonem non leprosum, in cujus domum illa, quae peccatrix dicitur, intravit; seu fuerit in Bethania illa domus, seu non. Quia nec Lucas Bethaniam nominat, nec civitatem aliquam, vel castellum; neque ejusdem rei narratio in eodem loco videtur versari. Quapropter potest fieri, juxta quod eximii patres Ambrosius et Augustinus sentiunt, unam eamdemque mulierem fuisse quae peccatrix in civitate esse narratur, cui (quia juxta paradigma, Deum dilexit multum) dimissa sunt peccata multa. Sed eamdem Mariam constat bis hoc fecisse, quia diligebat plurimum. Unde et accessit primum cum multa humanitate et pudore nimio; sicque meruit ex p. 0880C| ubertate lacrymarum, et dilectione maxima, remissionem peccatorum. Et quia acceptum Deo fuerat, quidquid devote primum obtulerat, et laudatum a Domino, non dubitavit iterare in facto, et pretiosius offerre, quo repleretur tota domus ex odore unguenti. Nec igitur mirum si et ex gratia intus divinitus inspirata, non solum iterare praesumpsit, verum 1081 etiam et quae divina sunt in Christo plenius meruit intelligere. Et ideo non mirum si ipsa quam Dominus plurimum diligebat, meretrix fuisse dicatur, et soror Lazari et Marthae; quia non ipsa prius Dominum, sed Dominus eam prius elegit ac dilexit, ita ut deinceps ipsa multum diligeret Dominum. Ac propterea prae nimio amore, ipsa optimam partem, quam electa elegerat, ardenter tenebat, et ideo a vestigiis p. 0880D| Domini indefessa non recedebat. Nam hoc et Joannes, quod ipsa sit, insinuat.
Erat autem, inquit, quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae, sororum ejus. Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur (Joan. XI, 1, 2). Hoc dicens Joannes, confirmat quod Lucas in domo Simonis cujusdam factum fuisse narravit. Jam itaque Maria hoc fecerat. Quod autem in Bethania rursus fecisse dicitur, aliud est quod ad narrationem Lucae non pertinet. Sed quod in Bethania gestum a tribus pariter narratur, Joanne scilicet, et Matthaeo, et Marco, sicut beatus Hieronymus et praefatus Origenes sentiunt, non in p. 0881A| semel, ab una eademque gestum est, sed a duabus. Unde quemadmodum aliter conveniat considerandum est. Quia in Joanne non in domo Simonis res acta narratur, sed tantum, quia Venit Jesus in Bethania ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei, inquit, coenam ibi; et non dicit ubi, nisi ut intelligas in Bethania; neque quis ei fecerat coenam, nisi tantum quia Martha ministrabat, et Lazarus unus erat ex discumbentibus (Joan. XII, 1, 2), seu caetera. Porro Matthaeus et Marcus tam in Bethania quam et in domo Simonis leprosi, quae narrant, gesta fuisse commemorant. Unde aut duae fuerunt, sicut supradicti volunt eximii tractatores; aut si unam fuisse volumus, et in semel rem gestam, ut Pater Augustinus magis arbitratus est, nihil p. 0881B| aliud intelligere possumus, nisi quia Simon ille leprosus, et duae sorores istae ac Lazarus concives erant et vicini, seu contigui domibus, ac familiarissimi quasi in domo una versabantur. Unde et dicitur, quia fecerunt ei coenam ibi, et non fecit ille, aut ille. Ut intelligas, quia tam ex assiduitate sua, seu in vicinitate, una erat domus illorum, quam et ex frequentatione Salvatoris, qui et Simonem a lepra sua curarat, et Lazarum in ea domo mortuum resuscitaverat, et Mariae peccatrici peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 47), indulserat. Quibus ex causis informari nos oportet unam fuisse Mariam, quae et pedes Domini jam supra unxerat, et laverat lacrymis, ac capillis suis deterserat, 1082 et quae nunc tam pedes unxisse secundum Joannem, quam p. 0881C| et caput perfudisse dicitur juxta Matthaeum et Marcum. Quorum narratio licet diversa videatur, non sunt contrarii sibi evangelistae, in una eademque muliere diversa narrantes. Quod et ex illa regula ostenditur non esse contrarium, qua saepe fit quod unus partem pro toto ponat, alter vero explicat, et totum dicit quod gestum est, vel quod dictum. Interdum etiam unus eorum unam commemorat facti partem, alter vero aliam; sicque fit ut simul ambo unum et verum dicant. Ut puta, cum de quinque panibus narrarent jam supra, ubi unus eorum quinquagenos et centenos discubuisse dixit, alter vero solummodo quinquagenos; et tamen nihil horum potest videri contrarium, sicut nec hic. Proinde non solum pedes unxisse Domini, hanc unam eamdemque p. 0881D| Mariam hoc in loco iterum, verum etiam nunc et caput; aut forte prius caput, deinde pedes: nisi quia Marcus fracto alabastro perfusum caput narrat. Forte aliquis tam infestus calumniator erit, ut neget nihil remansisse in vase fracto, agens contra veritatem Evangelii. Sed melius ac religiosius e contra contendit alius, non fuisse ita fractum, ut totum effuderit, nitens pro veritate Evangelii. Quod si adhuc ille tam caecus perstiterit vel tam vehemens impugnator veritatis, ut evangelistarum concordiam, propter hoc alabastrum, voluerit rescindere prius ordinate satis accipiat, perfusos vel perunctos pedes, antequam illud frangeretur, ut in integro superfuerit abunde satis unde caput perfunderet; ita ut p. 0882A| fractura illa de qua Marcus tam diligenter narrat, totum supereffunderet, in tantum ut tota domus illa repleretur ex odore unguenti (Joan. XII, 3). Nec igitur sine causa evangelista hoc factum commemorat, verum quia per hanc mulierem omnis Ecclesia Christi designatur, quae multa ex dono gratiae secum fert unguenta boni odoris, quae percepit a Domino, in quibus plurimum delectatur et frequenter, ut unguentum quod descendit a capite supereffusum in membra, forte usque ad pedes, rursus a pedibus ordinate satis refundatur ad caput. Quoniam ex ipso, et per ipsum ad nos usque, qui pedes sumus, omnis unctio venit. Habet enim Jesus plurima et pretiosissima unguenta, unde sponsa canit in Canticis sponso suo Domino: In odore unguentorum p. 0882B| tuorum currimus, ideo adolescentulae dilexerunt te nimis (Cant. I, 4). Sed quia multi sanctorum propter hanc effusionem pretiosissimi unguenti in corpora sua mortem pro Domino tradiderunt, jure unus evangelistarum de fracto alabastro mentionem facit, quod alii tacuerunt. Quia 1083 etsi omnes unctionem gratiae, et effusionem unguenti, et actionem boni odoris ad Christum retulere, maxime tamen martyres, quorum corpora pro Christo fracta sunt et attrita in mortem; quibus peremptis tota repleta est Ecclesia ex odore nominis Christi; quod unguentum effusum, ut dixi, in Canticis jure vocatur. Et ideo hoc loco pretiosum esse dicitur; pro quo indignati sunt discipuli et doluerunt, maxime Judas, quare hoc unguentum non est venundatum trecentis p. 0882C| denariis, ut daretur pauperibus. Forte discipuli, quia necdum intelligebant sacramenta Dei; Judas autem, quia fur erat et latro. Alioquin unguentum quod decurrebat a capite Christi usque ad reliquum corpus, quid decoris vel honestatis habebat ut effunderetur super caput tanti magistri, nisi res gesta magnum ostenderet sacramentum? Unde etsi poterat venundari multo pretio darique pauperibus, tamen non oportebat fieri; quia magis conveniens erat ut super caput Christi effunderetur, sancta et admirabili effusione. Non enim erat unguentum illud pauperum, nec conveniens ut divideretur inter multos; sed ut integrum ac pretiosissimum funderetur, etiam, fracto alabastro (Marc. XIV, 3), tantummodo super caput Jesu. Propter quod, et tam p. 0882D| prudentem mulieris gratanter suscepit effectum Jesus, et indignantibus discipulis dicit: Sinite eam et nolite ei molesti esse, quoniam Opus bonum operata est in me. Usque adeo est ergo efficax hujusmodi operatio et laus tam boni operis, ut exhortentur omnes tali tantoque exemplo, et praedicetur haec mulier ubique per orbem terrarum ubicunque praedicatum fuerit Evangelium, et quod haec fecit in memoriam Christi. Alias autem qui juxta simplicem intelligentiam volunt hoc factum accipere mulieris, dicant hoc effusum unguentum super caput Jesu tam laudabiliter quid utilitatis habuerit, vel qualem habeat juxta textum narrationis profectum et decorem; nisi quia in mysterio bonum opus fecit, et in sacramento p. 0883A| hujus facti devotio multa praefiguravit. Unde et dixit: Quia pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis. Ac si diceret, Pauperes semper habebitis in quibus opera misericordiae exhibeatis, me autem corporaliter non semper habere potestis, et ideo semel agendum est in me, quo tota domus repleatur ex odore boni odoris, et omnia capitis perunguantur 1084 membra. Quia nisi a capite unguentum hoc defluxerit, nihil in corpore prodesse potest. Si autem omnia quaecunque gerimus ad laudem Dei proficiunt, et ad Christi gloriam quodlibet opus refertur, tunc unguento pretioso unguimus caput Christi, et exinde per totum corpus ejus, id est per totam decurrit Ecclesiam, et hoc est unguentum valde pretiosum, ex cujus odore tota p. 0883B| repletur domus, scilicet Ecclesia Dei. Ex hoc quippe loco quidam calumnias movent, quare unus evangelistarum solum Judam dixerit contristatum, eo quod loculos habuerit, et fur ab initio fuerit, et nunc Matthaeus scribit omnes indignatos fuisse apostolos, nescientes tropum qui vocatur synelepsis, ubi unus pro multis dicitur, vel multi pro uno. Potest et aliter dici, quod Apostoli vere nescientes adhuc sacramenta Dei, propter pauperes indignati sunt, Judas autem solummodo propter lucra. Unde et mussitatio ejus ab evangelista cum crimine ponitur, quod non curam pauperum habuerit, sed quia fur erat et latro. Idcirco Joannes ex hac occasione, ejus furandi consuetudinem voluit demonstrare, et quantum esset cupidus pecuniarum exprimere. Quaeritur p. 0883C| autem cur dixerit: Me autem non semper habebitis, cum post resurrectionem dicat eis: Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Hoc quippe de praesentia, ut dixi, sui corporis loquitur; quod nequaquam post resurrectionem cum eis ita futurus sit, quomodo tunc in omni convictu et familiaritate. Cujus rei memor et Apostolus ait, si noveramus Christum secundum carnem, jam non novimus eum. Quod autem Deus Verbum ubique sit, et cum suis semper futurus sit, novit vera fides.
Mittens, inquit, haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Audiant haeretici, qui dicunt Christum corpus non habuisse; audiant et qui eum rescindunt, volentes in Christo duas introducere p. 0883D| personas, nuncupativum Dei Filium, et proprium, sicut duas constat vere habuisse naturas. Audiant, ex utraque natura, quod unus idemque est Christus, et ideo unus qui loquitur, idemque cujus ungitur corpus; qui non ait, ad sepeliendum corpus meum hoc fecit, sed ad sepeliendum me fecit. Unde et in symbolo, jure, Christum Dei Filium passum confitemur et crucifixum, mortuum, et sepultum, cum sola caro sit passa, solaque crucifixa, mortua, et sepulta. 1085 Unde et hic, ad sepeliendum, inquit, me fecit. Quis est namque qui hoc dicit? Vere Christus, Dei Verbum caro factum. Ac per hoc, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14), recte in unitate personae dicit, ad sepeliendum me fecit, dum p. 0884A| Verbi caro ad sepeliendum paratur. Ipse igitur et ad inferna descendit qui in sepulcro jacuit, unus idemque Christus indivisus; ita ut nec caro jacuerit in sepulcro sine Deo Verbo, quod caro factum est: nec anima descenderit ad inferna sine ipso; eo quod in omnibus unus et ipse est Christus, Deus et homo, verus Dei et hominis Filius. Deus itaque nec mortuus est, nec sepultus, et tamen ab eo dictum est: Haec enim mittens unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Quod ergo in corpus suum missum est, ad sepeliendum eum factum est; et non idem est, se esse, suumque esse. Et non unum est, ad sepetiendum se fieri, suumque corpus ungi: neque enim convenit corpus suum esse, seque sepeliri. Sed sacramenti istud divini, id est intelligentia p. 0884B| pietatis, non ignorare Deum, quem scias hominem, nec nescire hominem, quem non ignoras Deum, et hoc est Jesum Christum non dividere; quia Verbum caro factum est. Ideo recta fides est, non sepultum non putare quem resuscitatem esse intelligas, et resuscitatum non ambigere quem negare non audeas non sepultum. Sepultus est autem Jesus Christus, quia et mortuus est. Quapropter non oportet eum tripartiri, neque dividi Christum in tres personas, ut dicas Verbum et animam atque corpus, ubi vel ubi, separari. Sed quia unus est, ideo et sepultus, sicut ad sepeliendum se confitetur esse perunctum. Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur quod et haec fecit in memoriam ejus. Quae nimirum ambiguitas dictionis, p. 0884C| ut quidam volunt, nullum generat scrupulum dubietatis. Quia seu distinguas, ita ut dicas, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, quod consequentis est, seu distinguas, quia in toto mundo dicetur, non alicubi tamen, quam ubicunque fuerit hoc Evangelium; dicetur et quia hoc fecit in memoriam ejus. Neque enim Evangelium sine memoria hujus mulieris, quae est Ecclesia, praedicabitur, neque memoria ipsius sine Evangelio praedicanda pronuntiatur. Quia memoria hujus mulieris, praesentis est Ecclesiae demonstratio, quod susceperit Dominum, quod 1086 sepelierit in fide sua Salvatorem, quod unxerit caput ejus unguento pretiosissimo ac pedes; cum eum Deum et hominem veraciter credit corde, et confitetur ore, una cum bono p. 0884D| opere. Attende, quaeso, notitiam futurorum. Praedixit enim post biduum se passurum, et die tertia resurrecturum, eo quod esset moriturus. Deinde dicit, Evangelium in toto terrarum orbe praedicandum, cum quo memoriam mulieris habendam; quod haec fecit ad sepulturam Jesu Christi.
Et tunc abiit unus ex duodecim qui dicitur Judas Scharioth, ad principes sacerdotum, et ait illis. Tunc utique cum esset in Bethania, et dixisset: Scitis quia post biduum Pascha fiet. Vel quando: Congregati sunt principes populi et scribae, in atrio principis sacerdotum. Quia veniente vero Pascha, tenebrae fugerunt, et Judas in nocte ad tenebras pertransivit, quando praesentia recessit, et ad Judaeos usque, ut traderet p. 0885A| Dominum, pervenit. Unus ex duodecim. Unus numero, et non merito; specie, non virtute; conjunctione ad tempus corporis, et non vinculo charitatis. Non ergo vacat a mysterio, duos fuisse inter apostolos hoc nomine vocitatos; ut unus dicatur Judas Jacobi, alter vero Scharioth, quia Judas confessio interpretatur. Et ideo duos istos fuisse inter discipulos, ut unus eorum teneret formam vere confitentium, quorum pars fideliter permanet cum Domino; alter vero eorum partem exprimit, Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 26). Propterea omnes transeunt cum isto ad avaritiam, ad dolos et fraudes, et admiscent se falsis fratribus. Legi Scharioth, juxta Hebraicam interpretationem a quodam exsuffocatam vocari debere. p. 0885B| Quod si ita est, magna convenientia sui nominis, ac si ex prophetia, invenitur habere cum exitu suae mortis, quoniam laqueo se suspendit, et suffocatus interiit. Caeterum de patria vel de vico unde fuit, jam supra, quod inde agnomen traxerit et quid interpretetur diximus. Iste ergo abiit ad principes sacerdotum, adversus eum qui vere in aeternum constitutus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4), et factus est princeps sacerdotum. Quid, inquit, mihi vultis dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt triginta argenteos. Tradunt nostri, infelix Judas damnum quod ex effusione unguenti se pertulisse credebat, voluerit Magistri pretio compensare; qui miser nec certam postulat pretii summam, ut saltem lucrosa videretur p. 0885C| proditio, sed quasi 1087 vilissimum tradens mancipium, pretium in potestate posuit ementium, quantum vellent ei dare. Non enim poterat, quod promittit, Et ego vobis eum tradam, nisi ipse permitteret; sed sua impudentia facit, quod non curat si mentiatur. Loquitur enim jam membrum diaboli, qui supra, ipse cum Domino loquebatur: Haec omnia tibi dabo (Matth. IV, 9); ubi aggressus est caput, quatenus deinceps facilius membra dissiparet. Constituunt ergo ei pretium servi, quia Christus formam servi susceperat; in cujus figura olim Joseph cum esset liber a fratribus, Venundatus est in servum (Psal. CIV, 17), ut tempore famis erogaret frumenta fratribus suis. Venundatus est autem, non juxta Septuaginta, viginti aureis, sed sicut Hebraica veritas p. 0885D| se habet, quia non poterat pretiosior esse servus domino suo, tot argenteis emitur, quot annis peregrinatus est in hoc mundo, usque ad baptismum. Nam et Joseph in figura Christi tot annorum fuisse legitur, quando stetit in conspectu Pharaonis, quot et Christus baptizatus est, quando et coepit Evangelium praedicare. Et exinde, inquit, quaerebat opportunitatem, ut eum traderet; id est, ex quo locutus est cum principibus sacerdotum, et ipsi pacti sunt ei dare triginta argenteos. Quibus ita male illectus, quaerebat opportunitatem, quomodo eum inveniret solum cum discipulis, ut eum ac si libere traderet sine turbis. Quod et Lucas declarat manifestius. Idcirco ac si diligens insidiator, post coenam, jam in p. 0886A| noctis silentio, cum esset secretius cum suis in praedio Gethsemani, occurrerunt ei cum gladiis et fustibus, ut eum latenter quasi furem deprehenderent. Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Prima ergo dies azymorum ipsa est, quando agnus apud Judaeos immolabatur quarta decima luna ad vesperum, jamque fermento abjecto, sicut in Exodo monstratur. Septem, inquit, diebus azyma comedetis, die prima non erit fermentum in domibus vestris (Exod. XII, 15). Porro azymorum dies septem erant, Paschae autem una tantum, de qua Anatolius ait: a fine, inquit, tertiodecimae lunae computa, quod est initium quartodecimae, sicque usque in fine vigisimae lunae, septem diebus azyma celebratur; p. 0886B| in quibus diebus nunc quacunque die quarta decima luna occurrerit, (quia illi septem dies in figura erant) verissimum Pascha celebratur. Quod autem Apostoli dicunt, Ubi vis paremus tibi comedere 1088 Pascha? magna sollicitudo est et obedientiae devotio, ut omnia in voluntate ejus fiant, sicut et miser Judas in voluntate diaboli Judaeorum pretium hujus sanguinis reliquit. Ergo Pascha quod dicunt, ipse vocabatur agnus apud Judaeos, qui immolabatur in vesperum. Quod oportebat comedere, quia factus de muliere Christus, factus sub lege erat; non, ut Obionitae male sentiunt, ideo hoc Pascha cum Judaeis celebravit Dominus, ut deinceps more Judaico servaretur, sed ut transferret suos de vetustate litterae ad spiritalia sacramenta, et eos p. 0886C| qui erant sub lege redimeret. Quod si eos expellere de sub jugo legis venit, qui erant sub lege: multo magis non convenit illos introducere sub lege, qui prius inventi sunt extra legem. Quibus Dominus ait:
Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei, Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. Quem locum Marcus et Lucas planius exsequuntur, cum patremfamilias vel dominum domus quibusdam judiciis insinuatum ostendunt. Qui eis coenaculum magnum demonstraturus erat, stratum atque mundatum ubi pararent Pascha. Sed Matthaeus, cum dicit dixisse Dominum, Ite in civitatem ad quemdam, videtur tanquam ex persona sua studio brevitatis, illud ad quemdam addidisse, p. 0886D| volens eum insinuare aliquo modo. Quia nemo sic loquitur qui vult integre loqui, ut dicat suis, Ite ad quemdam; magis enim stare potest, si dicat: Ite ad quemcunque, aut Ite ad quemlibet; nec tamen ita certus demonstratur homo ad quem mittatur. Sed Marcus et Lucas certum eum ostendunt insinuasse Dominum, quamvis tacito nomine. Sciebat namque Dominus ad quem mitteret, etiam et illi quos mittebat, qualiter eum invenire possent, quibuslibet indiciis, quia sciebant, non ideo sic integre posset dici, Ite ad quemlibet. Quod etiam ipsa integritas locutionis admittit, sed non hoc loco; quanto minus tam absolute dici potuit, Ite ad quemdam. Manifestum est ad certum aliquem eos misisse, p. 0887A| quod ex persona sua poterat Evangelista nobis dicere, misit eos ad quemdam ut dicerent ei: Apud te facio Pascha. Aut certe ita, misit eos ad quemdam dicens: Ite, dicite ei, apud te facio Pascha. Ac per hoc, ut doctissimus Pater Augustinus vult, cum evangelista verba Domini posuisset, Ite in civitatem, interposuit ipse de suo, ad quemdam. Non quia hoc Dominus dixerit, sed ut ipse insinuaret tacito nomine fuisse quemdam in civitate ad quem suos Dominus mittebat, ut praepararent ei Pascha. Sed, seu sint verba Domini, 1089 seu evangelista hoc addiderit de suo, minus quidem nunc temporis usitata locutio est. Et ideo egregius doctor Hieronymus ait, quod hoc loco more veterum nova Scriptura conservat. Frequenter legimus, p. 0887B| inquit, dixit ille illi, et illo in loco et illo, quod Hebraice dicitur Phelmoni, et Helmoni, nec tamen personarum locorumque ponitur manifestatio. Et ideo certum est aliqua ex causa Dominum personam ex nomine non indicasse; forte ut omnibus facta viis libera festivitati occasio praeberetur. Verumtamen quod reliqui de homine portante lagenam cum aqua, et de coenaculo magno, seu strato dixerunt, Domini Salvatoris sunt verba, et magna in se continent sacramenta, quae suis in locis exponenda sunt. Porro quod ait: Magister dicit, tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis, videtur quidem de tempore solemnitatis Paschae dicere; quod tempus non suum tantum, sed omnium erat Judaeorum. Et ideo potius nobis quamvis latenter p. 0887C| illud insinuat tempus quod suum proprium esse recognoscit, jamque proximum, quando ad hoc venerat ut pateretur. Et hoc est tempus ejus et hora quae venerat: Ut transiret de hoc mundo ad Patrem, quod est verissimum Pascha facere. Hoc celebraturus erat cum eo ad quem mittebat suos quoniam in eo omnium erat figura eorum qui ad illam coelestem Jerusalem sunt ascensuri. Ad quem iste intrans, non tamen sine aqua refectionis, neque sine aqua baptismi, quia jam de fonte vitae sibi hauserat salutem, festinans introire in civitatem, ubi Christo magnum paraverat coenaculum stratum, ubi accumberet Magister veritatis. Magistrum ergo se vocat ex consuetudine illius forte ad quem mittebat; apud quem etiam et Pascha illud Novi Testamenti celebraturus p. 0887D| erat cum discipulis suis. Quod forte tempus suum jam in sacramento dicebat adesse, quod eadem die expleturus erat quando transivit ad illud typicum Pascha. Et ideo domus illa non deorsum erat, sed in superiori coenaculo. Et magna erat, ut caperet Jesum Verbum Dei Patris et sapientiam ac veritatem; quae omnia non capit nisi magna domus. Et ut digna sit tanto mansore, necesse est ut sit mundata, nullas in se habens malitiae sordes. Quae domus in civitate Jerusalem esse probatur, id est in Ecclesia. Et ideo homo ille, scilicet dominus illius domus, sine nomine monstratur, ut commune 1090 sit omnibus hoc mysterium, quicunque Christo parare volunt hospitium, quo Pascha a Domino p. 0888A| digne celebretur. Hinc est quod ait: Ite ad quemdam, ut illi dicant, qui Christo parare desiderat Pascha.
Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis suis. Id est in ipsa prima die azymorum, quando miserat eos, ut pararent Pascha ad vesperum. Inter quos erat et Judas quando miserat eos, et quando discubuit in coena: Erat autem sicut lupus insidians inter agnos, quia jam in cor ejus miserat diabolus, ut traderet eum. Quibus edentibus dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. Solito more Veritas, quia falli non potest, cum juramento loquitur. Ipse enim sciebat quid esset in homine; idcirco non erat opus, ut testimonium ei quis perhiberet de homine (Joan. II, 25). Poterat itaque p. 0888B| proditorem suum mox specialius demonstrare, nec tamen fecit, sed crimen mittit in numero, ut et affectus probaretur singulorum, et misero proditori locus daretur poenitentiae. Aequum namque erat, quia praedixerat passionem suam, ut et proditorem praediceret. Ex utroque, ultroneum ut monstraretur venisse se ad eamdem passionem. Nec tamen manifeste arguit eum, cujus consilia in corde latentia occulte deprehendit, si forte in conscientia deprehensus eum crederet scire ut Deum, quae putabat latere quasi hominem. Sed miser postquam vidit conscientiam suam latere non posse, nimia infidelitate caecatur; idcirco ultra praesumpsit, vel nimia impudentia, occulte deprehensus, non erubuit. Et contristati valde coeperunt singuli dicere: Nunquid ego p. 0888C| sum, Domine? Hoc quippe virtus est apostolorum, qui plus credebant verbis Domini sui, quam conscientiae suae. Sciebant jam singuli ex doctrina Domini, licet bonae conscientiae essent, et mundi ab omni proditione Magistri, quod mortalitas humana nunquam in eodem statu permanet. Et ideo singuli formidantes de se, considerabat unusquisque eorum ne forte ipse esset. qui praecognitus erat ac si proditor. Quod si illi sibi bene conscii timent et formidant quasi infirmi, quid de nobis agendum est, qui nunquam conscientiam perfectae puritatis, neque charitatem circa Deum perfectam accepimus? Quod si Apostolus corpus suum servituti subjicit, ne forte reprobus inveniatur, cum aliis praedicat verbum salutis: quanto magis timere nos oportet, et in p. 0888D| omnibus nos Deo committere? Qui quos praescit, et 1091 vocat; et quos vocaverit, illos et sanctificat; quos vero sanctificaverit, illos et justificat. Qui intingit, inquit, mecum manum in paropsidem, hic me tradet; Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. Hoc quippe ex indicio propheticae vocis dicit, quasi diceret: Qui manducat panem mecum Ampliabit adversum me supplantationem (Psal. XL, 10). Nec igitur discrepat hic sensus ab hoc quod ait: Qui intingit manum mecum in paropsidem, hic me tradet. Quibus verbis discipulos quasi liberos relaxat, dum solum proditorem declarat. Qui quod alii fecerunt, non potuit manum retrahere a paropside, jam semel et secundo secreto praemonitus. p. 0889A| Ubi Dominus sua in eo manifestat beneficia, et Judas suam non celat impudentiam. Et quia a Domino tantis complectitur honoribus, ut esset unus ex duodecim, atque oeconomus eorum quae collata erant pauperibus; neque salis, neque ejusdem mensae, neque panis, neque carnium agni quas comederat, memor factus, impudenter festinat tradere largitorem bonorum operum. Cum dinumerare nemo potest omnia ab eo facta mira et deifica, quae viderat vel audierat. Filius autem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vadit autem ad passionem, quia filius hominis est, ut praedictum erat a prophetis, passurus per crucem. Manet autem cum discipulis in mundo, secundum quod verbum est, custodiens eos in fide. Alias autem non permanerent in fide p. 0889B| ipsius, praecipue cum eum in cruce pendentem, deinde mortuum vidissent. Et notandum, quia non dixit, Vae homini illi a quo tradetur, sed, per quem tradetur, volens alium ostendere a quo tradebatur, id est diabolum, Judam vero ministrum fuisse diaboli, per quem ipsa traditio ministrabatur passionis. Tertio jam eum tangit, ut quem conscientia et pudor non traxerat, saltem denuntiata sero, corrigant supplicia. Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. Multi in hoc verbo acuunt sillogysmorum suorum acumina, et argumentantur, quasi nullo modo posset ei bonum esse, qui non esset omnino, si natus non fuisset, et ideo prius fuisse eum antequam male nasceretur, ut talis esset. Dicunt enim, id quod est potest aliquid habere praeter quam quod p. 0889C| ipsum est. Idcirco habere posset aliquod bonum, etiamsi natus non esset; quoniam diversum est tantum aliquid esse, et esse aliquid in eo quod est. Sicut omne quod participat eo quod est esse ut sit, alio 1092 aliquo participat, ut aliquid sit. Ac per hoc forte Judas, quia participabat eo quod est esse, ut esset illi bonum, erat antequam nasceretur, ut melius illi esse posset. Sed quia ista philosophorum sunt, ut possint de verisimilibus sua extollere argumenta, et nonnulla introducere falsa, redeamus ad simplicitatem divini eloquii, quo dicitur, quia illi bonum erat si natus non fuisset; quia nec hoc bono erat dignus cum jam esset, et nasceretur prius cum non esset. Sed quia ex arbitrio suo venit, ut hoc officium proditionis consummaret per eum Dominus, p. 0889D| ideo natus est malo suo, ut in malum, quod secundum propositum erat, ipse corrueret, ad hoc ex praescientia Dei justissime ordinatus. Unde non dicitur, quia bonum erat ut non esset, sed ei, ne natus esset. Quoniam etsi malum contigit ei, ex accidenti vitio fuit; bonum tamen non negatur eum fuisse, licet prae culpa melius esset ei non esse, justo Dei judicio, quia ad poenam praescitus erat. Non quod essent antea, ut quidam volunt animae in coelestibus, quo illi bonum esset; neque in eo ullum ei esse poterat bonum, quia non erat cui esset ullum bonum, sed juxta simplicem intelligentiam Scripturarum sanctarum, bonum esset ei qui jam erat si non subsisteret, quam tam male subsisteret, ut et male p. 0890A| illi esset; quod omnino non esset si natus ipse non fuisset.
Respondens autem Judas qui tradidit eum, dixit: Nunquid ego sum, Rabbi? Ait illi, Tu dixisti. Etiam hic non expressum est, utrum ipse esset; sed forte sic temperatum ne omnes adverterent, ut ei adhuc daretur de se, cujus in conscientia crimen erat. Unde magis in contumaciam videtur sonare, quam quod dubium non erat, ei requirere; et ideo non tristem eum fuisse ut caeteri sermo declarat, non religiosum ac devotum in fide, ut eum Dominum mitissime cum caeteris appellaret. Sed efferatus animo, sine ulla cordis pudicitia, quasi excusantis affectu dicit. Nunquid ego sum, Rabbi? Et hoc ideo ne tacendo videretur crimen cordis prodere, jungit p. 0890B| quasi plandientis affectum, quod dolus in corde non latebat. Unde et Rabbi eum vocat, quod est infidelitatis signum, quia Deum et Dominum eum esse, post tot signa et miracula non credebat. Sed nescio, vel si talem eum quasi unum de doctoribus accipiebat, qui tam crudeliter sine ulla poenitentia cordis, tradere sic impudenter eum dolo festinabat. 1093 Cui Dominus, Tu dixisti. Eadem igitur responsione confutatur proditor, qua et Pilatus, ut ex ore proprio condemnaret eum, qui non dubitans de conscientia interrogat, sed fingens se de hoc dubitare, quasi timens simulat. Non quod curaret impudicus jam excusabilis esse, sed ut consilium suae proditionis interdum celaret. Caenantibus autem eis accepit Jesus panem, benedixit ac fregit, deditque p. 0890C| discipulis suis, et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Audiant qui volunt extenuare hoc verbum corporis, quod non sit vera caro Christi, quae nunc in sacramento celebratur in Ecclesia Christi, neque verus sanguis ejus: nescio quid volentes plaudere vel fingere, quasi virtus sit carnis et sanguinis in eo admodum sacramento, ut Dominus mentiatur, et non sit vera caro ejus, neque verus sanguis, in quibus vera mors Christi annuntiatur, cum ipsa Veritas dicat: Hoc est corpus meum. Similiter et de calice: Bibite, inquit, ex hoc omnes, hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, non qualiscunque, sed quod pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Neque itaque dixit cum fregit et dedit eis panem, hoc est, vel in hoc mysterio est p. 0890D| virtus vel figura corporis mei, sed ait non ficte, Hoc est corpus meum. Ubi Lucas addidit, Quod pro vobis tradetur, vel sicut alii codices habent, datur. Sed et Joannes ex persona Domini, Panis, inquit, quem ego dabo caro mea est, non alia quam, pro mundi vita (Joan. VI, 52). Ac deinde, Qui manducat meam carnem, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo (Ibid., 57). Unde miror quid velint nunc quidam dicere, non in re esse veritatem carnis Christi vel sanguinis; sed in sacramento virtutem carnis et non carnem, virtutem sanguinis et non sanguinem; figuram et non veritatem, umbram et non corpus, cum hic species accipit veritatem et figuram, veterum hostiarum corpus. Unde Veritas p. 0891A| ait, cum porrigeret discipulis panem, Hoc est corpus meum, et non aliud quam, quod pro vobis tradetur; et cum calicem, Hic est calix Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Necdum itaque erat fusus, et tamen ipse porrigetur in calice sanguis, qui fundendus erat. Erat quidem jam in calice, qui adhuc tamen fundendus erat in pretium; et ideo ipse idemque sanguis jam erat in calice, qui et in corpore, sicut et corpus vel caro in pane. Erat autem integer Christus et corpus Christi coram oculis omnium positum; necnon et sanguis in corpore, sicut et adhuc hodie integerrimum 1094 est et manet, qui vere dabatur eis ad comedendum, et ad bibendum, in remissionem peccatorum. Dicat qui vult, si in alio aliquo remissio est p. 0891B| peccatorum, quam in Christo. Constat ergo, quia non est; et quia in hoc corpore ac sanguine remissio est peccatorum, vere Christi caro est et sanguis. Unde qui digne manducant et bibunt, vere vitam aeternam manducant et bibunt, et integra manet vita. Et tunc erit unicuique corpus Christi et sanguis, vita, si quod in sacramento sumitur, in ipsa veritate (sicut aliquando dixisse me memini) spiritaliter manducetur, et spiritaliter bibatur. Quia sicut dicit Apostolus, caro nihil prodest, quanto magis panis sine spiritu, qui cernitur, sed Spiritus est qui vivificat (II Cor. III, 6). Haec idcirco prolixius dixerim, et expressius, quia audivi quosdam me reprehendere quasi ego in eo libro quem de Sacramentis edideram Christi, aliquid his dictis plus p. 0891C| tribuere voluerim, quam ipsa repromittit Veritas, timentes forte, quod ipsi tunc timuerunt quibus loquebatur; partes facere voluerim, et ejus per singulos membra dividere concisa, vel dispertita, sicuti illi tunc putarunt qui scandalizati dicuntur, et abierunt retrorsum. Quibus Salvator ait: Hoc vos scandalizat? Si videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius (Joan. VI, 62, 63). Ac si diceret: Si hoc intelligere possetis, sciretis utique, quod qui integer ascendere potest ubi erat prius, unus idemque Christus, consumi non potest per partes, nec dividi dentibus. Hoc quippe videre multum est, quia in spiritu est; hoc cognoscere vel credere, quomodo unus Christus ascenderit filius hominis, ubi erat prius; quis hoc sensu explicat? Et quod descendit p. 0891D| de coelo, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13), quae hoc ratio capit? Necnon et quod, Verbum caro factum est (Joan. I, 14), quae hoc verba eloquuntur, ut quod incommutabile est, factum dicatur. Vel, quo modo, qui homo erat, filius hominis, in terram coram oculis eorum positus, in coelis esse dicatur? Quomodo ergo de coelis venit, unde nunquam abfuit? Ascendit descendens, quia in nullo resolvitur Christus. Est qui erat, et quod est non erat. In omnibus ergo istis, et in aliis quamplurimis locis excedit humanas mentes divina potestas; nec subjacet humanis sensibus ratio coelestis et divina. Quia natura inferior causam et rationem naturae potioris et immensae non capit nec intelligit. Et ideo p. 0892A| de talibus rebus, quae divina virtus operatur, dubietas auferenda est, et cunctatio removenda. 1095 Quia scientia earum in fide est; ratio in virtute; effectus in rebus est, ex potestate; causa in voluntate. Ita ut nihil habeat homo quid conqueratur de singulis quae Deus dixit et voluit: Quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5), ut voluit. Simillima quidem sunt et divina in hujusmodi rebus sacramenta, quae salute humani generis aguntur, et quotidie mystice in hoc mysterio ut tradita sunt apostolis celebrantur. Et ideo in coenaculo hoc pascha agitur, quia nisi qui ascenderint, ista non capiunt, ut bibant et comedant quod effusum est, in remissionem peccatorum, et tamen integrum manet. Hinc p. 0892B| quoque ipsa Veritas: Bibite, inquit, quia hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum omnium. Quod si effusus est jam, quomodo nunc rursus effunditur? Et si caro consumpta est, quomodo adhuc manet integra et voratur? Ecce quod bibitur quotidie et effunditur; et quod semel immolatum est, adhuc hodie immolatur; non ergo immolatur, nisi quod vivum est. Bibitur quidem in remissionem peccatorum, et effunditur. Si autem quaeris quomodo effunditur, ut maneat quod effusum est? Intellige quomodo Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom. V, 5), et manet: sic forte poteris cognoscere, quod ineffabile est quidquid Spiritus sanctus operatur. Et si charitas Dei diffusa est in se manens, vere sanguis Novi Testamenti p. 0892C| Dei diffunditur admodum in cordibus nostris, in remissionem peccatorum; quo effuso, remittuntur in eo peccata nostra. Quoniam ipse pontifex Christus est qui porrigit nobis hunc panem, suumque corpus, et effundit hunc calicem; non enim discedit ab officio suo. Et si manet in nobis, bibit eum etiam ipse nobiscum novum; et quod est in toto corpore suo, et in omnibus nobis, quia sine eo ipsum sumere non possumus, neque de pane illo manducare, vel calice bibere. Nec mireris frater, qui forte ista non credis, quia non nostra sunt quae dicimus. Omnipotens est enim Dei verbum et efficax ad omnia quae vult, secundum multitudinem virtutum suarum, cum sit ipse unus, omnium virtutum virtus. Cujus verba non alicujus, quam unius verbi, p. 0892D| quod ipse est, sunt verba. Et ideo plena sunt veritate, quia Spiritus et vita sunt (Joan. LIII, 63), nec habent aliud in se praeter quod ipsa per se profitetur Veritas, Accipite, inquit, hoc est corpus meum. Et de calice: Hic est enim sanguis meus. Poterant enim 1096 apostoli, tunc si non crederent verba vitae et veritatis, respondere, vel quaerere quomodo panis ille et calix vini corpus et sanguis essent Christi, cum ipse integer Christus in corpore suo coram oculis eorum erat. Sed quia crediderunt quod dixerat silentio confitentur, et accipiunt ab ipso quae nobis postea tradiderunt. Tradiderunt autem non aliam, quam ipsam eamdemque coenam, quam ipsi tunc manducaverunt et biberunt. Unde volo perpendat p. 0893A| fidelis animus, quid intersit inter illud typicum pascha, quo agnus immolatus est in eadem coena et comestus, necnon et inter istud, quod secundum ordinem Melchisedech in pane et vino continuo celebratur. De quo sane Pascha dixit eadem hora omnibus suis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar (Luc. XXII, 13). Quod si nil amplius habet hoc mysterium, praeter figuram corporis et sanguinis Christi, et non hoc est quod ipse dixit, quid necesse habuit iterare in facto, quia jam hoc totum praefiguratum erat in agno? Unde et Lucas duos calices datos esse discipulis in eadem coena, commemorat; unum prius post agni comestionem, antequam panem acciperet, alium vero postquam benedixit ipsum panem, ac p. 0893B| fregit et dedit discipulis suis.
Similiter, inquit, postquam coenavit dicens: Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Ubi datur intelligi, quia agnus ille legalis, cum suo calice in figura praecessit passionis Christi. Deinde corpus et sanguis in calice, ad expletionem factum est veritatis, ut quod in Melchisedech, praecesserat, totum compleretur in Christo. Nam quod calix passionem Christi demonsiret, nemo qui hoc Evangelium legit, ambigit; ideo aliquos monet, utrumne duos calices Lucas voluerit significare Jesum accepisse, an unum eumdemque, quia anticipaverat de eo dicere, rursus recapitulando bis eum commemorat; ita quidem nonnulli sentiunt non duos esse calices, sed p. 0893C| unum, qui et ante dividendus, et postea bibendus commemoratur datus esse discipulis. Sed alii melius, ut praemisi, duos porrectos affirmant discipulis; ut in uno eorum, id est in primo, passionem suam voluerit exprimere, in alio vero fidelium suorum passionem praefigurare. Rursus alii contendunt in utroque calice illud ostendere, quod in Veteri Testamento praeceptum est, ut qui pascha, primo mense agnum comedendo, non ageret, 1097 in secundo mense Medi comestione perageret, ac propterea duos calices discipulis Dominum tradidisse. Et astruunt vere in utroque calice, quod utrumque intelligi debeat Testamentum, ac per hoc unum eorum pertineat ad agnum, aliud vero ad mysterium corporis. Sed sive hoc, sive illud, quisque p. 0893D| sentiat, nullus tamen eorum a vera fide invenitur extraneus, tantum ut intelligat in hoc facto, quod de figura et umbra veritatis benignissimus Jesus accipiens panem et calicem ad verum transeat paschae sacramentum, ne apex iotae detruncaretur a lege; imo, quia lapis angularis est utrasque tenens et adimplens leges, ac si verus Melchisedech, panem offert et vinum, quod erat sacramentum sui corporis praefiguratum, ac sanguinis. Et notandum quod ait, Benedixit et fregit. In qua nimirum benedictione ac fractione nova creatura efficitur, ut panis in commemoratione mortis Christi Deo fide oblatus, caro ejus vere dicatur; similiter et sanguis in eadem gratiarum actione, quando patri gratias egit, creatur p. 0894A| ut verus sanguis credatur, Qui effusus est pro multis in remissionem peccatorum. Pro multis quidem, sed non pro omnibus, quia non omnes obediunt Evangelio, neque credunt in eum. Verumtamen a multis quaeritur, qui non simplicem sequuntur intelligentiam, à quo Jesus acceperit hunc panem, vel hunc calicem? Quia dicitur accepisse. Non enim aestimant sic accipi oportere quasi carnaliter dicatur, sed altius illud exponere conantur, ac si a Deo Patre, a quo habet omnia. Quod ante accipit, gratias agens, dat eis, qui digni sunt a Deo accipere panem hunc et calicem. Unde Joannes ait in suo Evangelio dixisse Dominum, non Moyses dedit vobis panem, sed Pater meus dat vobis panem de coelo verum (Joan. VI, 32); quem profecto panem accipiens Salvator a Patre, dat p. 0894B| eis qui secum pariter coenam agunt digne, ut sit juxta Paulum apostolum, nobis, Dominicam manducare coenam (I Cor. XI, 20, 26), et non alterius. Et ideo illum panem, quia a Patre accepit, gratias egit Deo Patri, ac benedicit, ut pontifex, et frangit. Quia ut Jeremias plangit, nemo inventus est prius alius, qui parvulis frangeret panem petentibus, nisi solus Jesus; quia a Patre illum accipiens, dat discipulis et membris suis, secundum quod unusquisque eorum fide capit, et potest accipere. Unde mandat apostolus; Quotiescunque, inquiens, panem hunc manducabitis, et calicem hunc bibetis, mortem Domini 1098 annuntiabitis donec veniat (I Cor. XI, 26). Donec veniat, inquit, non mors quae annuntiatur in hac immolatione, sed ipse ut veniat ad judicium, quando jam p. 0894C| ultra non erunt haec mystica sacramenta in fide, sed ipsa veritas, quae adhuc recte agitur in mysterio, luce clarius reseretur, et erit omnibus palam in fruitione, quod nunc sumimus in mysterio. Hinc quoque suis ipse ait: Et ego de Patre palam annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25). Hoc quippe habet hoc mysterium mortis Christi, in commemoratione, quod habuit caro Christi et sanguis semel in passione, ut ipsa sit una caro et sanguis in sacramento, qua pascatur homo, membrum Christi, et fundatur sanguis in ablutione peccati impraesentiarum, sine quo justus nemo vivit homo. Quoniam hic est sanguis Novi Testamenti, in cujus figura quia fundendus erat olim Moyses, dicebat populo: Hic est sanguis testamenti. Et non ait novi; sed quod mandavit ad p. 0894D| vos Dominus. Hic autem Novi Testamenti est, quia non agni illius, non vituli, non taurorum neque hircorum, sed proprius sanguis Christi, cum quo introiit in sancta semel, offerendo se pro nobis Deo, qui et quotidie in hoc sacramento offertur, quia quotidie peccamus, ut sine peccato simus. Alioquin quomodo hostia vocatur, nisi immoletur Christus in eo? Non enim immolatio recte dicitur, juxta proprietatem nominis, aut verbi, nisi et mactatio victimae consequatur. Attamen in pane isto et vino sacerdos recte immolare dicitur, quoniam in eo Christus, ut ita fatear, Deo Patri in hac oblatione, ac si hostia pro peccatis nostris, seu in cibo salutis nostrae, victimatur.
Amen dico vobis, inquit, non bibam amodo de hoc p. 0895A| genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Sed et de pane similiter Lucas dicit, non manducabo illud, nisi impletum in regno Dei. Ecce, ut dixeram, de carnalibus transit ad spiritalia. Idcirco spiritaliter accipienda sunt haec omnia quae traduntur in sacramento. Quia si caro nihil prodest, nisi Spiritu vivificetur, multo minus panis iste et vinum, quod sanguis et caro esse creditur, prodesse potest, nisi totum fieri in Spiritu intelligatur. Alioquin ex his in nobis quod digeritur; vel in palato oris sentitur, quid prodesse poterit? Nisi quia sacramenta sunt donec ipse veniat Christus, et palam se exhibeat et Patrem ostendat nobis. Interim vero mens Deo denota et fides integra, intelligibiliter 1099 vere sumit in p. 0895B| his, quod novum creatum est, scilicet corpus et sanguinem, et si corpus digerat quod extra est, quia sic in sacramento nobis a Domino traditum est. Interea, seu legamus, de hoc genimine vitis, seu de hac creatura vitis, ut alii codices habent, recte quaeritur utrum pius Magister, ad panem et calicem ac si digitum demonstrando extenderit, antequam caro esset et sanguis, an ad ea quae prius legaliter gessit, certe ut ipsam Synagogam ostenderet; quae vinea Domini erat Sabaoth, quam ipse de Aegypto transtulit, quia utrumque congruere videtur. Verum si ad panem respicimus, et calicem, utique ex his ultra non manducavit, neque bibit, donec post resurrectionem, cum eisdem discipulis, jam incorruptibilis et immortalis manducavit et bibit. Si autem de his p. 0895C| quae legaliter gesta sunt, dicit verum, quia de hostiis Judaeorum et victimis nulla demum gustavit, donec omnia in Ecclesia translata sunt sacramenta, et innovata. Quod si de ipsa Synagoga sermo est, a quo calicem passionis illatum sua sponte suscepit, neminem eorum per fidem intra suum corpus, quod est Ecclesia, trajecit, donec post resurrectionem, per Spiritus sancti gratiam, innovatos quamplurimos suscepit. Quod vinea de Aegypto transplantata, synagoga Judaeorum sit, Jeremias ex persona Domini ostendit, cum quasi deplorans Dominus dicit: Ego te plantavi vineam meam electam, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? (Hier. II, 21.) Similiter et Isaias in Cantico, et reliqua Scriptura in quamplurimis locis. De qua sane vinea Dominus p. 0895D| dicit, nequaquam se bibiturum poculum suavitatis, nisi in regno Patris sui. Quod regnum jure Ecclesia Dei accipitur, seu fides credentium, de qua dicit Apostolus credentibus, Regnum Dei intra vos est. Ergo quidquid horum genimen vitis acceperis, de quo non se bibiturum dicit, donec illud bibat novum in regno Patris sui: considerandum est quanta unitas commendatur corporis cum suo capite, cum ait, Donec illud bibam vobiscum. Quia cum repromittit se bibiturum in regno, non tamen sine ipsis, sed cum ipsis se novum utique bibere in regno Patris sui ostendit. Quia novum utique vinum, nonnisi innovati possunt bibere, veteres autem nova non capiunt, necnon et ipsi novi nisi cum Christo, sicut p. 0896A| nec Christus sine ipsis. Qui ergo suos non segregavit a consortio regni, neque a consortio suae potationis et dulcedinis, nullo pacto 1100 credendum est a sua eos sequestrasse praesentia dignitatis et gloriae. Et notandum quod ait, in regno Patris mei. Non enim dixit in regno Dei, sed in regno Patris mei. Quia omnis pater nomen est filii. Et nemo venit ad Patrem, nisi per Filium, sicut nec ad Filium, nisi Pater attraxerit eum. Et cum Pater adduxerit suos ad Filium, tunc de vino laetitiae et jocunditatis eorum bibet Dominus Christus cum eis in regno Patris sui; et inebriabuntur omnes vino charitatis Dei, sicut in similitudinem inebriatus est Joseph meridie cum fratribus suis. Attendite, quaeso, fratres mei, quomodo bibere vos oporteat impraesentiarum, vel p. 0896B| manducare in mensa Dei, et in regno Patris Christi; quia non alicubi bibit ille illud vobiscum novum, nec alio in tempore quam in regno Patris sui. Attendite quod ait Apostolus, quia Regnum Dei non est esca et potus (Rom. XIV, 17), neque quod corporaliter carne sumitur, sed esca et potus iste quem de altari sumimus, angelorum est cibus. Unde Scriptura dicit: Beatus homo qui manducaverit panem in regno Dei (Luc. XIV, 15); quia alicubi nunquam panis verae vitae comeditur. Hinc quippe jam in regno Dei Patris, sed adhuc in sacramento; illuc vero cum impletum fuerit hoc regnum in nobis, evacuabitur istud quod est ex parte, tuncque fruemur facie ad faciem, cum venerit ipse, et quod perfectum est. Eia fratres, ut cum venia loquar, ideo in hac p. 0896C| coena Christi prolixius elaboravi quam brevitas poscat tractatoris, quia in his mysticis rebus plures aliud sapiunt, et caecutiunt multi, dum panis iste et calix nihil aliud eis esse videtur, quam quod oculis cernitur, et ore sentitur. Idcirco ut manifestius cognoscant, quanta est unitas corporis, intelligant quibus modis dicitur corpus Christi, quia est illud Dominicum corpus in quo passus est Deus, sed non secundum quod Deus est. Et est hoc corpus in hoc mysterio quod creatur in spiritu et virtute verbi ut Christi sit corpus, et non aliud quam id quod passum est, et proprium corpus. Est et corpus Christi, omnis sancta Dei Ecclesia, de carne et de ossibus ejus, in carne una formata, et in unitate corporis ejus sociata. Quapropter veritas est in utroque et unitas corporis, p. 0896D| et ideo hoc corpus quod medium est quo pascimur in via, non dividitur ab unitate corporis Christi. Neque quia caput est Christus Ecclesiae, recte a suis praeciditur membris, sicut nec membra dividuntur a capite, ut membra et caput, unum sint corpus quod 1101 sacramentum juxta Apostolum magnum est in Christo et Ecclesia. Et ideo qui vult vivere in unitate corporis, haec tria, mystice, unum sentiat esse corpus; quoniam testamentum Dei aeternum de his firmatum est in sanguine Christi. Et ideo jure non ait, hic est panis aut corpus Novi Testamenti, sed hic est calix Novi Testamenti in sanguine meo qui pro vobis fundetur. Nec immerito igitur hoc mysterium jure dicit testamentum, quod morte testatoris firmatur. p. 0897A| Nam juxta Apostolum, ubi testamentum firmatur, ibi profecto necesse est, et mors testatoris interveniat, quia secundum ipsum omne testamentum in mortuis confirmatur. Nam et hoc more suo Apostolus cum Hebraeis ipse Hebraeus in Christo commendaret, astruit testamentum nihil valere haeredibus, si mors non intercedat testatoris. Alioquin nondum valet, dum vivit is qui testatur. Hinc, fratres, testamentum quod disposuit ab Abraham, et illud foedus quod pepigit cum Israel, in monte Sina, quia per mortem nequaquam fuit ejus qui testabatur, ideo infirmum fuit, donec Domini nostri Jesu Christi qui testabatur, unica morte et singulari firmaretur. Quae nimirum mors, vere mortis exstitit mors. Et ideo quam pulchre et quam pernecessarium, hoc sacramentum in memoriam mortis Christi immolatur, ut sit corpus p. 0897B| redemptionis nostrae, et alimentum vitae in nobis, necnon et sanguis Novi Testamenti in morte ipsius testatoris. Alias autem Testamentum Vetus, quamvis habeat universa solemniter testamentorum jura servata, tamen quia per mortem mediatoris non erat roboratum, infirmabatur per carnem, sicut Apostolus docet. Hoc autem Testamentum Novum, quia imminente jam morte testatoris confectum est ad viaticum, in haereditatem salutis, idcirco firmum est ratumque in perpetuum, et permanebit in aevum. Non enim nisi unius noctis tantummodo spatium interfuit, inter promulgatam hanc seriem testamenti, et mortem piissimi testatoris Christi. Unde et in eadem nocte specialiter quos haeredes in hujus p. 0897C| testamenti pagina indidit, sicut de singulis edocuit quae servare deberent: ita et de hoc sacramento calicis, id est passionis suae, instituit, ut in memoriam mortis ejus haec agerent; ac per hoc carnis ejus atque sanguinis participes facti, unum manerent corpus. Et quia mortalitas nostra quotidie prolabitur in mortem 1102 peccati, quotidie necesse est reparetur homo in vitam justitiae. Quibus omnibus in eadem coena rite expletis, mox evangelista:
Et hymno dicto, inquit, exierunt in montem Oliveti. Hoc namque est quod in Psalmo legimus, Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; quoniam nemo hujus adipe frumenti satiatus, neque hujus dulcedine sanguinis Christi ebrius, jam repletus, cessat a laude Dei. Sed qualis hymnus iste fuerit, p. 0897D| quibusque verbis editus, non satis monstratur ab ullo evangelistarum. Hinc et multi religiosi viri quaerunt, si forte tantae dulcedinis laus, saltem obscure in Evangelio alicubi conscriptus, vel ab ullo apostolorum traditus inveniatur; certe aut ab omnibus tantae suavitatis tantaeque dulcedinis hymnus sit praetermissus curiose satis ac sollicite scire desiderant, nolentes acquiescere quod evangelistae omnes hoc praetermiserint. Unde quidam volunt, hanc, illum esse hymnum, orationem mirabilem quam Joannes commemorat, quando elevato vultu ad coelum orat ad Patrem, ita incipiens post multa quae in coena locutus est discipulis. Et sublevatis in coelum oculis, inquit: Pater, venit hora, clarifica Filium p. 0898A| tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1), usque ad id cum ait: Haec cum dixisset egressus est trans torrentem Cedron (Joan. XVIII, 1). Quod si ibi, inquiunt, scriptus non est, nec alicubi in Evangelio scriptus omnino est. Sed illa ineffabilis, ut ita dicam, oratio vel gratiarum actio, non ad eumdem locum pertinere videtur, neque hymnus ille quem post cibum solitus erat benignissimus Magister dicere, jure esse creditur. Quoniam quidquid per carnis dispensationem agere dignatus est Salvator, aut mysterium fuit, aut exemplum. In eo namque quod oravit, magna sunt sacramenta; in hoc vero hymno, exemplum est, sicut ipse ait: Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciatis (Joan. XIII, 15). Magnum est itaque pietatis exemplum, quod et adhuc hodie p. 0898B| non minus ante cibum quam post cibum, Ecclesia a Deo instituta, agere non praetermittit. Sed quae fuerint verba illa quibus benignus Dominus Deo Patri tunc hymnum decantaverit, non satis apparet. Sicut nec quando clamavit de cruce iterum, Voce magna, et emisit spiritum (Matth. XXVII, 18). Ubi quid dixerit manifestum non est. Nam et quando accepit panem et gratias egit, utrumne corde tantum sine verbis, an voce, non evidenter elucet, sicut nec de calice; 1103 in quibus et in hujuscemodi causis, vix ulla leguntur verba composita. Sed tamen quamvis non legantur, quia ipsa agendarum non est series explicata gratiarum, nulli dubium, quia verbis, saltem propter exemplum, dictus est tunc hymnus laudis Dei, sicut et gratiarum actio, p. 0898C| quamvis non sint evangelistis, ubi vel ubi, hujusmodi verba tam diligenter expressa. Scimus tamen Dominum nostrum Jesum Christum, et ante hanc mysticam et singularem coenam in domo Matthaei convivasse, similiter et in domo Simonis leprosi benignius recubuisse, sed et in domo Mariae et Marthae cum eisdem discipulis coenasse. In quibus nimirum conviviis, quis nesciat auctorem vitae, et Magistrum salutis nostrae, priusquam cibum sumeret, pro eo quod homo erat, Deo Patri gratias retulisse, deinde post cibum ex more decantasse hymnum? Qui nimirum hymnus jam ex consuetudine omnibus notus erat et manifestus. Idcirco ad alia properant evangelista, superfluum duxit eum scriptis retexere. Hymnus proprie laus Dei est; nec enim p. 0898D| est hymnus nisi in quo Deus laudatur, et voce in laudem Dei cantatur. Et ideo hymnus iste fuit, qui cantabatur Deo in omnibus conviviis, in quibus quotidie consuetus erat Deo Patri gratias agere, et hymnum dicere. Et ideo forte, quod tam creberrime agebatur scribere postposuit, ut dixi, evangelista; quoniam in omnium eorum ore semper erat. Quo dicto, Exierunt in montem Oliveti. De alto enim ad altiora conscendunt, quia de virtute ad virtutes eos semper transducit benignissimus Dominus. Sed longe ante non dico quam hymnus, verum etiam quam praemissa oratio, vel gratiarum actio funderetur ad Patrem, miser Judas possessus a daemone, exivit a consortio apostolorum omnium alienus antequam de sanguine p. 0899A| Christi communicaret, ut gratiarum actio, et laus pro ipsis esset et in ipsis dicta qui cum Domino permansuri erant jam in vita beati; quasi hi soli beati creduntur qui cum eo ascensuri sunt in montem Oliveti, ubi laborum est refectio, doloris est requies, et veri luminis notitia.
Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Praevidebat autem omnia ut Deus, et praedicit quod passuri erant in proximo, sicut providus Magister, ut cum passi fuerint ne desperent salutem, sed redeant per poenitentiam, ut liberentur a scandalo infidelitatis, 1104 et ideo mox addidit testimonium prophetiae; quod evenire non poterat, ne fierent et complerentur omnia, ut praedicta erant. Quibus, ut consolarentur, saltem p. 0899B| post fugam et scandalum tanti pavoris, et dispersionem nimiae trepidationis, continuo subjecit: Cum autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam. Si quis autem quaerat post tanta et talia virtutum signa, et prodigia miraculorum, post tot documenta, et innumera praedicationis Christi sacramenta, deitatisque opera et exempla, quomodo discipuli tam subito scandalizantur sine ulla mentis constantia, sine ullius vigore fortitudinis? Sciat quia, Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto: sic nemo potest sine scandalo tanta et hujusmodi sustinere, nisi Spiritus sancti gratia. Necdum enim erat Spiritus sanctus datus, quia Jesus necdum erat glorificatus. Et ideo providus dispensator Christus, sic universa disponit, ut ipse unus pro omnibus appareat p. 0899C| passus, et nemo de se praesumat; quia solummodo, qui Spiritu Dei aguntur, hi sunt tantum Dei filii, et permanent in fide. Et notandum quod addidit Salvator, In ista nocte, ut scires, sicut quam saepe dixi in his, quod nihil vacat a mysterio, non tempus, non locus, non ordo, non ulla sancti Evangelii narratio. Quia sicut qui inebriantur, teste Scriptura, nocte inebriantur ita et qui scandala patiuntur, nocte scandalizantur, qui in tenebris sunt et ignorantia noctis. At vero qui diei sunt et luminis, non offendunt, eo quod nox illis praecessit, dies autem appropinquavit. Unde Salvator ait: Qui ambulat in die, non offendit. Quod autem scriptum dicit esse, Percutiam pastorem (Joan. XI, 9), et non dicit ubi, videtur sensum accepisse de Zacharia propheta, p. 0899D| et non proprietatem dictorum, quia ibi ex persona prophetae ad Deum dicitur, percute pastorem, hic autem ipsius Dei Patris persona introducitur dixisse: Percutiam pastorem, de quo in Psalmo dicitur: Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt (Psal. LXVIII, 27). Nec igitur mirum si dicat Deus Pater percutere se pastorem, id est Filium suum in mortem, qui pro nobis omnibus tradidit eum in passionem. Neque mirum si dispergantur oves gregis pro sua infirmitate admodum passi scandalum timoris, ut demum congregentur in unum resurgente Christo, et sequantur eum in Galilaeam gentium, ubi, quia in tenebris fugerunt omnes juxta Prophetam, videat lumen magnum. Et quia in p. 0900A| regione umbrae mortis scandalum 1105 perpessi sunt formidinis, lux eis oriatur de morte Christi in transmigratione.
Respondens autem Petrus, dixit ei: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor, Hoc quippe de ardore fidei magis, quam ex temeritate vel mendacio, quantum in sua fuit conscientia, omnino dicit. Facit enim hoc circa Deum impatiens affectus, et non levitas mentis. Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Dominus quidem loquitur, ut Deus, qui novit omnia antequam fiant; Petrus autem ut homo, quia omnis homo mendax (Psal. CXV, I). Et ideo ait: Si me oportuerit mori tecum, non te negabo, similiter et omnes discipuli dixerunt. Nec tamen p. 0900B| ideo negat Petrus, quia Dominus illud praedicit, sed ideo Veritas ait quod futurum erat, quia Veritas est et falli non potest. Sicut nec ideo omnis homo mendax, quia Propheta hoc ait, et non praecipit omnem hominem esse mendacem, sed pronuntiat quod verum est, et dicit universaliter, Omnis homo mendax. Ubi demonstrat Christum plusquam hominem esse, ut ipse solus, quia Deus est, sit verax. Sed Petrus nimio fervore fidei, et amore succensus, non satis considerat, quia qui dixit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), mentiri non potest. Propter quod, ut aestimo, quia reliqui discipuli non tantum contra veritatem ire praesumunt, scandalizati sunt tantum in Jesum: Petrus autem quia parum duxit si mentiretur Christus, cogitabat forte eum magis mentiri p. 0900C| posse, quam sibi aliter evenire, quam hoc quod in corde gerebat. Idcirco, quia incaute de se praesumit, et caeteris in fide se anteponit, nec intendit satis quod Veritas est qui ei ista dicit, non solum scandalizatus est, ut caeteri, verum etiam derelictus propter temeritatis audaciam, ut ter negaret Dominum. Et si diligenter perspexeris omnium quatuor evangelistarum de hac re sententias, forte invenies tertio permotum Petrum ex Domini verbis, ut hanc proferret cum Domino, vel pro Domino moriendi praesumptionem. Nam Matthaeus et Marcus uno tenore de hoc dicunt; Lucas vero et Joannes diversis in locis magis cogunt intelligi debere, ter eum hanc praesumptionem protulisse, et ter a Domino illi responsum esse, quod eum, antequam gallus cantaret, p. 0900D| esset ter negaturus. Neque enim incredibile debet videri, distinctis quantisper temporum intervallis, Petrum commotum fuisse 1106 ad praesumendum ex Domini verbis, sicut et ad negandum, quibuslibet ex dictis. Neque absurdum videtur ei Dominum sic ter respondisse, quandoquidem etiam contextim, nullis aliis interpositis rebus, aut verbis post resurrectionem, ter illum interrogasse legimus, utrum eum amet, terque Petrum respondisse; ac deinde, ter de pascendis ovibus ei praeceptum esse. Quapropter et patri Augustino credibilius hoc ita esse videtur, ter eum incaute praesumpsisse, et ideo de trina sua negatione ter a Domino audisse, sicut ex ipsis evangelistarum verbis, lector, et de his quae p. 0901A| a Domino dicta commemorantur, ipse ad plenum poteris cognoscere. Et ut paucis id ostendam, habes in Joanne, cum dixisset Salvator: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum: quaeretis me et sicut dixi Judaeis, quo ego vado vos non potestis venire (Joan. XIII, 35, 36, 37). Quibus profecto Petrus verbis commotus, dixit ei: Domine, quo vadis? Cui Dominus: Quo ego vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea. Tunc Petrus: Quare non possum, inquit, sequi te modo? Animam meam pro te ponam. Huic ergo praesumptioni mox respondit Dominus futuram ejus negationem. Lucas autem cum dixisset: Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te ne deficiat fides tua, et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII, 31, 32, 33, 34). Cui Petrus: Domine, inquit, p. 0901B| paratus sum, et in carcerem et in mortem tecum ire. Et Dominus ad eum: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. Quis non videat in tribus istis evangelistarum locis, quibus ad praesumendum Petrus Domini commotus sit verbis. Puto quod nemo qui non aliud illud dicat esse, et aliud illud in his omnibus locis unde origo sumpta est talia praesumendi. Porro Marcus eodem in loco, quo et Matthaeus, ista dicit pene, eisdemque verbis. Sed reliqui duo, quia longe aliter narrant, cogunt nos intelligere, trinam Domini de hac re prophetiam fuisse, quia trina Petri praesumptio praecessit, et impulsio ad praesumendum ex tribus verborum variisque locis. Et ideo ut corrigeretur doctor et magister p. 0901C| totius Ecclesiae, provide satis judicio Dei justo permissum est, ut ter negaret Dominum, qui tertio Domini firmissimis noluit acquiescere dictis. Alias autem nescio, si tantus talisque a Domino ire in tentationem abundantius permitteretur, quam caeteri apostoli, nisi quia nec Domini considerabat majestatem, nec suam fragilem lubricamque vitam. Et ideo ut arguatur audacia incautae promissionis, permittitur ire, juxta numerum 1107 suae sponsionis in tentationem negationis. Ut quia ter illud inconsiderate promiserat, ter etiam timide cum juramento negaret. Unde instruimur, ut nunquam sine consultu virium aliquid stulte promittamus supra habitudinem possibilitatis nostrae. Debuerat enim Petrus postquam audivit a Domino se negaturum, potius deprecari p. 0901D| ne id permitteret pius Dominus, quam de se ita praesumere. Neque enim ille idoneus cum Domino, vel pro Domino prius mori, quam Salvator pro omnibus mortem gustaret. Unde, quia ultra omnes de se incaute praesumpsit, ultra omnes, tertio satis fragiliter negavit. Licet quidam defendere velint Petrum, quod tantum voce, et non corde negaverit, potius simulate quam vere. Sed una est eorum assertio, quem produnt lacrymae de corde prolatae, qui ad se reversus amarissime flevit, dum videt se graviter deliquisse. Pii defensores Petri, qui sic eum defendere conantur, ut Dominum mentitum fuisse probent. Sed caeca eorum defensio, non intelligit quam dispensative non solum Petrus, verum p. 0902A| etiam et reliqui apostoli permissi sunt ire in tentationem; inter caetera, ut qui magistri futuri erant ecclesiarum Dei, ex se discerent, de se jam ultra nunquam praesumere, ut scirent quomodo alios deberent tolerare in culpa, qui suos recognoscerent casus, et si aliquis corruisset, sicut quam saepe mortalis infirmitas se habet, disceret nunquam desperare de venia, dum videt magistros ecclesiarum in subito cecidisse. Porro quod Matthaeus ait dixisse Dominum, Antequam gallus cantet, ter me negabis, similiter Lucas et Joannes dixerunt. Solus etenim Marcus distare videtur ab illis, qui ait dixisse Jesum: Hodie in hac nocte priusquam gallus vocem bis dederit, ter me negaturus es (Marc. XIV, 72). Alioquin si non Marcus aliquid expressius innueret, nunquam p. 0902B| bis addidisset, quod caeteri absolute dixerunt. Non enim in aliquo dissentire possunt, qui uno loquuntur spirutu. Sed hoc intelligere oportet, quod trina illa Petri negatio, ante primum galli cantum concepta est, quod tres illi intendunt, non quando eam totam vocibus expleturus erat, sicut Marcus evidentius intendit, sed quando quae futura erat per intervalla temporis, tota simul concepta esset, et praefinita in animo, prae nimio timore et pavore mortis. Sicque omnes verum et unum sentiunt, quia trina illa negatio ante galli cantum tota concepta est in corde, et prae terrore 1108 nimio deliberata, et ante secundum galli cantum, voce peracta, sicut jam concepta erat. Quoniam vis animi atque affectus mentis totus in eo jam confusus erat, ob magnitudinem moeroris p. 0902C| et tristitiae, ob formidinem tanti discriminis, et nihil in eo jam virium remanserat, quem totum angustia et terror pervaserat.
Tunc venit Jesus cum illis in villam Gethsemani et dixit discipulis suis: Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Gethsemani namque interpretatur vallis pinguissima, vel pinguium, supra cujus vallis verticem templum Domini situm erat. De qua valle Isaias: Vae coronae superbiae ebriis Ephraim, qui erant in vertice vallis pinguissimae (Isa. XXVIII, 1), significans sacerdotes et Scribas vino erroris ebrios, qui ibi Dominum comprehenderunt et occiderunt. Quam Lucas, non expresse nominato praedio, villam vocat, cum ait: Egressus Jesus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum (Luc. XXII 39). Secuti p. 0902D| sunt autem illum et discipuli ejus. Et cum pervenisset, inquit, ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. Iste est ergo locus cujus nomen illi duo Gethsemani esse dixerunt, ubi nimirum illum fuisse intelligimus hortum, trans torrentem Cedron, quem Joannes commemorat. Quem locum sciebat Judas, quia Jesus in eum cum discipulis suis frequenter introibat. Mira omnipotentis Dei dispositio, qui sic omnia dispensat, sicque praevidet, ut universa plena sint sacramentis. Nec enim conveniebat ut Jesus eo in loco traderetur, ubi cum discipulis pascha manducaverat, sed talis eligitur locus per quem iste mundus significetur, in quo Dominus traditus est. Unde praefatus propheta: Vae flori decidenti gloriae p. 0903A| exsultationis (Isa. XXVIII, 1). Cum locum exprimeret passionis, florentem ait. Et in eo hortus esse dicitur, quia Ecclesia Dei floridis consita odoramentorum virtutibus in mundo est, ad quam saepe Jesus ingreditur, ut videat si floreant mala punica, et areolae divinis rigentur fontibus, quae consitae sunt bene a pigmentariis; de quibus David areolis juxta Hebraicum: Sicut areolae, inquit, desiderant aquarum fontem, ita et anima mea Deum vivum. Sed iste hortus deliciarum non prius florere ad fructum potuit, vel germinare, antequam Jesus torrentem pertransierit Cedron. De quo torrente et ipse in via bibit (Psal. CIX, 7). Sed priusquam traderetur, conveniebat orare eum, et non alicubi quam in monte Olivarum, ubi erat et hortus in valle p. 0903B| situs; pro quo, et in quo oportuit orare, quia Christi 1109 Ecclesia vere domus orationis dicitur. Non ergo sine causa a Domino eligitur locus orationis mundissimus ac remotus. Vult enim ex eo, ut orantis oratio sit mundior et magis acceptior, juxta quod scriptum est, Domus mea, domus orationis vocabitur (Matth. XXI, 13). De quo loco et alibi dictum legimus, Terra in qua stas, terra sancta est. Unde quaerendum puto, si forte locus eligendus est quo religiosius ores? Utrumne eligendi sunt, sicut Dominum fecisse cernimus, cum quibus ores? Nam Dominus longe jam supra oraturus pro filia Jairi, omnes ejecit foras, tres tantum elegit secum, quos et supra in montem secum decrevit abducere, ut testes essent ejus transfigurationis. Fortassis p. 0903C| ergo et propter hoc Ecclesiae Christi talis est consuetudo ab apostolis divinitus tradita, ut qui manifestis sunt criminibus deprehensi ejiciantur ab oratione communi; quia non propter locum oratio differre videtur, quamvis opportunitas et religio semper quaerenda sit, sed hoc sciendum, quia melius est solos nos orare, quam cum malis consentiendo ut mali sint, orare. Nec hoc ideo dicimus, ut temere de aliquo debeat quis judicare, neque aliis se praeponere. Sed neque de apostolis aliquid sinistrum suspicari convenit, sed considerare quod solus est qui novit cur eis dixerit, nisi ad formam secretae orationis: Sedete hic donec vadam illuc et orem. Ineffabilis Dei dispensatio, oraturus pro omnibus, residere jubet apostolos, p. 0903D| et assumit tres tantum secum. Nec tamen ante coepit contristari, quam eos assumat, et relinquat caeteros. Omnis ergo moeror exinde illi esse coepit. Unde non de se orta videtur haec tristitia, sed de illis quos sedere permisit, vel pro illis quos secum assumpsit. Hinc forte nata omnis moestitudo ejus creditur, nam quos secum ducit ipsi sunt quibus se, qualis venturus est in regno suo, in monte positus ostendit.
Et assumpto Petro, inquit, et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et moestus esse. Hos ipsos assumit quos supra et in montem et ad filiam Jairi. Cur autem eos tantum, ipse solus novit qui est cognitor omnium secretorum. Quamvis aliquis dicat, quia deo assumpserit eos speciali honore, sicut et supra, p. 0904A| ut tres essent testes, in quibus stare dicitur omne verbum. Et sicut supra eliguntur ut testes sint ejus gloriae, ita et hoc loco ad veram comprobandam humanitatem ejus, assumuntur in testimonium, quod omnem in se, sine peccato, 1110 nostrae suscepit naturae infirmitatem. Unde ait: Tunc coepit contristari et moestus esse. Jam supra dixeram de passione et propassione; quod propassio sit infirmitas passionis, quae ante passionem in animo infirmantis cadit. Idcirco evangelista signanter ait: Caepit contristari et moestus esse, ut ostenderet propassionem infirmitatis in eo fuisse ac coepisse. Non ut passio in animo illius dominaretur, sed ut ex propassione verus homo, qui et patiebatur, monstraretur. Aliud est enim contristari et moestum esse, et aliud incipere p. 0904B| contristari. Quod si aliquis defendere voluerit ex se pro morte sua, vel ob aliud, eum ex toto moestum fuisse, audiat Apostolum, quia per omnia tentatus est secundum similitudinem, praeter quod in se peccatum nullum admisit, et compassus est infirmitatibus nostris; quia per omnia similitudinem carnis peccati habuit. Unde factus est secundum naturam humanitatis, tristis ac moetus, et non secundum quod in eo erat thesaurus sapientiae, ac scientiae salutis; ideoque ait quia coepit contristari, multis ex causis, et moestus esse. Attendat, quaeso, catholicus quisque animam Christi, et quae sint in anima Christi, ut intelligat mediatorem Deum et hominem. Quoniam secundum humanitatem eam suscepit naturam, quae hominis est: secundum Deum autem, p. 0904C| ea est in ipso Christo natura, quae Deus est. Cum autem de anima Christi loquimur, de illo utique loquimur rationali spiritu, ad quem non solum Deus per gratiam venit, sed quem ipsa divinitas in unitate personae suscepit. Anima quippe illa cum verbo unus est Christus, anima illa cum verbo unus est unigenitus Deus. Et quia unigenitus Deus aequalis est Patri, non potest totum non habere quae Patris sunt et nosse et velle. Et quia hominis est filius, constat totum suscepisse quod hominis est a natura. Et quia in ea totus Spiritus sanctus mansit, cui non mensuram dedit Deus spiritum, omnes thesauri sapientiae et scientiae in eo fuerunt, et ideo non potuit infirmari, licet in eo natura infirmitatis esset, nisi quantum et in quibuscunque naturaliter rebus, ipse voluit. Unde p. 0904D| quia moestus et tristis fuit, scire oportet, quia non pro se, sed multis ex causis valde pro nobis doluit. Primum, quia post Adae lapsum, transitu tali, nobis ex hoc saeculo recedendum erat, ut mori necesse esset. Deus enim mortem non fecerat, nec laetatur in perditione viventium. Et ideo jure fastidivit in se suscipere quod 1111 ipse non fecit. Videbat enim et chorum apostolorum, quos tanta enutrierat diligentia in subito dispergendum; inter quos etiam et infelicissimi Judae causa erat dolendum. Quapropter non immerito quaeritur, licet ista sit causa tristitiae, cur eo in tempore, et cum ad eum pervenerit locum ut oraret ad Patrem, in quo quam saepe convenire solitus erat: quid est quod nunc p. 0905A| tam tristis et moestus esse dicitur? Nisi forte ut causam orationis nostrae exprimeret, quando eo in tempore contristari oportet, maxime duabus pro causis: vel quia versamur in malis, vel quia adhuc privamur bonis. Sed quia ipse immolandus erat, pro salute totius mundi, vidit astare reges, et principes convenire adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II, 2). Ea omnia forte mala in momento vidit, secundum humanitatem, quae semper coram eo sunt secundum divinitatem, quae imminent generi humano, et mundus per partes admittit. Forsitan ergo in articulo mortis suae conspexit, ut dixi, easdem assistentes in unum aereas potestates contra se, contraque genus humanum: pro quibus omnibus, non sibi, sed pro p. 0905B| nobis gemuit, et oravit; non qualitercunque, sed prolixius in agonia, ita ut gutta sanguinis ab eo, prae sudore laboris, in terram deciderit, ut omnia nobis adversantia, pro nobis oblata, sua prece depelleret. Tristabatur etiam et pro Judaeis, quos specialiter sibi elegerat in populum, et enutrierat quam dulciter; quoniam cernebat eos omnes in ejus concurrere mortem. Nec igitur mirum, si pro his tristis est, quem pro his supra flevisse legimus. Hoc quippe, fratres, magnum est sacramentum, quod flevit, quod tristis et moestus fuit, ac doluit. Unde non solum defendere, haec omnia pro nobis non egisse, non debemus, sicut quidam fecerunt, verum etiam confiteri et dicere, quod pro nobis doluit et contristatus est, qui pro se non habuit quod doleret, neque ullo, p. 0905C| ex quo contristaretur affectu, qui pro omnibus etiam mori voluit. Cur ergo non confidenter tristitiam ejus, seu moestitiam, et dolorem non praedico, qui lacrymas ejus et mortem lego? Nam quamvis lacrymarum officium in corpore sit, animi tamen eas in ministerio corporis fundere est; quia quasi quidam animi moeror eas foris exsudat. Idcirco ubi lacrymae praedicantur, dolor et moestitia, fuisse omnino, non dico defendenda, verum etiam praedicanda est. Ergo qui crucem et mortem praedicat, 1112 stultum est ut dolorem et moerores neget. Quia Christus non speciem incarnationis, vel imaginis suscepit, sed veritatem, non ut pro se doleret, qui nullam in se suscepit causam doloris, sed ut pro me pateretur, mihique doleret et non sibi. p. 0905D| Sicut et mihi mortuus est, et pro me, ut me de morte ad vitam repararet. Et ideo Deus totum suscepit hominem, ut in eo haec omnia perferret, quae in se pati non poterat; quia ex toto immortalis et impassibilis erat. Et ideo non tristis sum, sed tristis est anima mea. Ac per hoc, fidelis auditor, discerne singula, et intellige prudenter, ne in aliquo divina confundas sacramenta. Quia etsi unus est Christus, in eo plura sunt divina mysteria. Ecce regnans moritur, et mortuus regnat. Ecce qui ante tribunal judicis inique damnatur, in coelo Rex et gloriosus sedere creditur. Et qui patitur, in sacramento, filius hominis, ipse est Filius Dei, qui in eo patitur, et non in se, quia Deus et homo unus est Christus. p. 0906A| Quapropter ne timeas confiteri, quod in sacramento nostrae salutis est, et ne confundas, quod in proprietate uniuscujusque naturae est. Quia ad hoc venit Christus Jesus, Deus homo factus, ut sciret juxta prophetam in plaga positus, nostras ferre infirmitates, nostrosque sustinere dolores. Et ideo non sunt audiendi qui magis stuporem vulnerum ejus praedicant quam dolorem, et animi magis simulationem quam moerorem.
Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic, et vigilate mecum. Illis namque dicit, quos secum ex omnibus assumpserat. Ac si diceret: Nolo vos ulterius progredi: satis sit vobis vidisse et audisse me tristem pro vobis, quia ad hoc vos usque huc venire permisi, ut testes sitis eorum p. 0906B| quae auditis ex me, et in meipso conspicitis. Nam quia coeperat contristari et moestus esse (verba Matthaei sunt) quae ipsi tres oculis conspexerant: et quod de se ultra protulit, tristis est anima mea usque ad mortem, ipsi auribus ab eo audierant. Et ideo non sine causa eos eousque adduxerat quasi firmiores in agone certaminis, sed ut cum eo, licet a longe, laborarent vigiliis et orationibus. Illis quidem supra juxta Matthaeum, sedere tantum jubet, istis autem vigilare et orare cum eo, ac si participes tanti discriminis. Jubet tamen et eos manere in suo gradu, ut unusquisque in loco et sorte vocationis suae consistere discat, ne altiora se quaerat. Quoniam eorum et omnium gratia licet sit magna, semper 1113 Christus omnibus est major, cujus singularitas, p. 0906C| quia Deus est, excellit universos. Unde sequitur: Et progressus pusillum procidit in faciem suam, adorans et dicens. Ecce cur eduxerit eos, ostendit, ut discant non de se incaute praesumere, sed vigiliis et orationibus prius impetrare, ut videant et intelligant ubi est, et quousque posse hominis sit, vel quomodo impetrare debeant. Videant quidem cadentem et adorantem in faciem suam, et audiant dicentem: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. O coeleste magisterium, et medicina salutis! Ecce contra tantae audaciae morbum quale antidotum, ut discant non de se magna sapere, sed humana aestimare, nec veloces esse ad promissa, sed solliciti ad impetranda. Et ideo forte prudentioribus, vel fortioribus in fide ista ostendere voluit, ut nemo p. 0906D| mortalium ultra de se praesumere possit. Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem; quod monstrabatur in vultu quando coepit contristari, testatur in voce cum ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Et si anima ejus tristitiam recepit, utique et caro dolorem sensit, quia vere vulnera et plagas suscepit. Primum audiant Apollinaristae, qui dicunt animam non habuisse Jesum; deinde caeteri haeretici, qui suspicantur irrationabilem sumpsisse animam, quomodo potuerit contristari. Quia quamvis et bruta videantur moestitiam recipere animalia, non sciunt tamen tempus tristitiae suae, et causam doloris. Hic autem usque ad quod debeat contristari, testatur, et causam moestitiae suae multis declarat indiciis, p. 0907A| Non enim ait, tristis est anima mea propter mortem, sed usque ad mortem. Unde quidam eximius doctor, si de morte erat, inquit, ista tristitia, qui ad hoc venerat ut mortem pateretur, nec aliunde, debuit utique causam ad eamdem referre mortem, per quam erat passurus, et non, usque ad eam, dicere se tristari. Quoniam aliud est, inquit, usque ad id, et aliud ob id moestum esse; quia ubi propter mortem tristitia est, illic ipsa mors causa tristitiae est: ubi vero usque ad mortem est, ibi mors non jam causa, sed finis est. Quia quod in fine est, causam mortis non facit. Non est ergo elaborandum forte quod non doluerit, quod non fuerit tristis, seu moestus, vel caetera hujusmodi, sed quia non propter mortem. Ad hoc quippe venerat, suaque sponte p. 0907B| suscipere eam paratus erat, ad quam suos exhortabatur obviam ire, et ipse intrepidus ibat; sicut enim aliae multae causae de quibus jam dixi, pro quibus vere 1114 tristis et moestus erat. Nec tamen abhorret a vero, quia homo erat, et omnia nostri corporis infirma susceperat, si etiam timorem mortis in se admiserit; non ut timor vinceret, sed ut ipse fortitudine virtutis suae mortis timorem perimeret, quoniam aculeus mortis in eo non erat. Et ideo solus inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6), et usque ad mortem tristis; quia mors ejus destructio mortis erat, et restitutio vitae. Alias autem, qui dicunt quod nulla tristitia mortis nisi ex metu venit, dicant quod volunt; nos autem dicimus, quia etsi omnes infirmitatis nostrae affectiones in se habuit, p. 0907C| nulla earum fuit ut pati posset, nisi qua voluit, et in quantum voluit, et in se admisit. Et progressus pusillum, cecidit non retrorsum, sed in faciem suam, quod sanctorum est, orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat calix iste a me. Quantum ergo progressus sit Lucas insinuat, et dicit, quantum jactus est lapidis (Luc. XXII, 41). Nolebat enim benignissimus Salvator longe fieri ab eis, sed ut discerent, in conspectu eorum constitutus, orare. Nec igitur mirum, si ruit in faciem suam; humiliter orans, qui factus est Deo Patri obediens usque ad mortem (Philip. II, 6), et discere jubet quod mitis est, et humilis corde (Matth. XI, 29). Quid autem orans dicat in aperto est: Mi pater, si possibile est, transeat calix iste a me. Blandientis quidem affectu, et deprecantis p. 0907D| postulat, ut si possibile est transeat ab eo, non tantum calix, sed calix iste. Et hoc non secundum substantiam divinam et impassibilem, sed secundum naturam humanitatis infirmam et passibilem. Postulat autem non timore patiendi, neque, non ut patiatur, qui ideo venerat, et de se futurum quam saepe ipse suis praedixerat. Sciebat enim procul dubio, quod aliter evenire non poterat, sed misericordia prioris populi, ne ab illis biberet calicem passionis, ante saeculi constitutionem, sibi praescitum et praedestinatum. Unde et signanter ait, Calix iste. Non quod calicem mortis refugiat, sed istum, qui a Judaeis ei Intendebatur, ne per eos, qui nullam excusationem habituri sunt, fieret. Neque enim dixit: Transeat me p. 0908A| calix iste, sed a me. Quoniam aliud esse videtur, si se transeat, ut ipse a molestiis transeuntis calicis excipiatur, et aliud ut a se transeat ne sit. Non ut ipse praetereatur ne illum bibat in quem devenit, etiam in eo erat, sed ut a se, ne in Judaeos cadat. Seu aliter, ut a me transeat in eos, id est quomodo a me bibitur, sic et ab his, cum omni 1115 spe veniae et cum omni fiducia salutis. Alioquin impossibile erat non pati Christum. Nunquid ergo pati nolebat, qui paulo superius sanguinem corporis sui fundendum in remissionem peccatorum, consecrarat? Quod si aliquis ultra contentiosus esse voluerit, quod oraverit, ne mortem gustaret, quamvis praescita fuerit ab ipso et pronuntiata, sciat quod nec nos id multum negamus. Quia nec mirum si quasi homo mortem p. 0908B| recusat, qui quasi Deus sententiam suam et voluntatem unam simul cum Patre servat. Nam proprium est semper hominis, nolle pati aliquid doloris. Et ideo forte ait: Tristis est anima mea usque ad mortem, quoniam mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Etsi supra dixerim usque ad terminum, antequam mors inciperet, potest tamen intelligi etiam, usque ad terminum finitae mortis, in quo finis fuit ejus tristitiae et doloris, et hoc sit dicere, Usque ad mortem, id est usque ad finitae mortis finem. Sic itaque consuetudo loquendi est quamsaepe, cum dicimus, usque ad terminum loci; vel quando dicimus, usque ad tertiam, vel sextam, quando volumus intelligi, usque ad plenam illam, vel illam horam. Ex qua quippe locutione solvitur et illud quod Apostolus p. 0908C| ait, quia regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt (Rom. V, 14). Non quod solutum fuerit regnum mortis, quod est peccatum, per Moysen, aut per legem, sed quia Moyses, vel lex, fuit usque ad Christum. Et hoc est dicere usque ad Moysen, quod est, donec Moyses legitur et finitur: sic et in mortem Christi, quia omnis gemitus et moeror omnium aboletur, et omnis corruptio sanatur, non inconvenienter tristem se esse testatur pro omnibus, usque ad mortem, donec per mortem ejus omnis mors et moeror solvatur. Quapropter sicut duas operationes in Christo semper considerare debemus, per quas operatur unus idemque Christus quae divina sunt, in humanitate sua, et quae humana nihilominus in divinitate. Agit enim utraque forma, p. 0908D| cum alterius communione quod proprium est sibi: sic et duas voluntates in eo non abnegare, quas, sicut ubique simul in Christo, sic utrasque hoc loco intelligimus. Vult enim et orat, quod humanitatis est, cum ait: Pater mi, transfer a me calicem istum, si fieri potest. Deinde, quia non potest, revertitur in voluntate sua, quam habet cum Patre, quorum semper una est, et indivisa voluntas, et ait 1116 quod divinitatis est, fiat voluntas tua. Non quod alia fuerit ejus voluntas unquam, et alia Patris, sed quia homo erat, humanitatis oravit affectu, et quia Deus erat, in idipsum redit voluntas ejus quo semper fuit. Et hoc magnum sacramentum in Christo ad informandos discipulorum animos, ut si aliquando quisque p. 0909A| voluerit quod homo, non ut sua voluntas fiat, sed Dei, orandum est semper.
Postquam reversus ad discipulos invenit eos dormientes, et dixit Petro: Sic non potuisti una hora vigilare mecum? Ista vox increpantis vel coarguentis. Et ideo soli Petro dicitur, cur vel una hora secum non potuerit vigilare, quia prae caeteris non se scandalizaturum fuerat gloriatus, et repromiserat se, contra Domini vocem, non negaturum. Non enim praeceperat eis vigilare a somno corporis, cujus tempus non erat imminente discrimine passionis, sed a somno infidelitatis et sopore mentis. Forte qui jam operabatur in animo Petri, et ideo prae tristitiae magnitudine somnum vincere non poterat infidelitatis. Nec adeo igitur defendimus, ut non premeretur sopore p. 0909B| corporis, qui jam a fide elongabatur moerore mentis. Quibus dicitur: Vigilate et orate; ut non intretis in tentationem. Considerate, quaeso, Christi mysteria. Quandiu cum illis adfuit Jesus, nullo gravantur somno discipuli. Progrediente ergo pusillum eo ab eis, nec una hora potuerunt vigilare, illo absente; propter quod semper orandum, ut maneat nobiscum, quemadmodum ipse est pollicitus. Duo quidem jubet, vigilare, et orare; quia nec oratio valet sine vigilia mentis, nec mens recte vigilare potest sine instantia precis. Vigilat ergo qui sollicite bona opera jugiter ait, et intente meditatur, ne unquam peccati caligine opprimatur. Quia qui sic vigilat, illius exaudietur oratio. Idcirco ut exaudiaris vigilandum est prius; deinde ut vigilare bene possis, p. 0909C| semper orandum. Quia neutrum horum sine altero valet. Et quid orare debeas ipse salutis auctor docet. Quoniam vita humanitatis tentatio est super terram, jubet orare ne intremus in tentationem. Neque enim dicit, Orate ne tentemini, sed ne intretis in tentationem, id est ne tentatio vos vincat, sed ut victores eam superare possitis. Ipsi enim tentandi erant fortiter, et ideo praemonet ut victores esse decertent. Unde Apostolus: Omne gaudium existimate, fratres mei, inquit, cum in variis tentationibus incideritis (Jac. I, 12), quoniam tentatio lucrum 1117 habet gaudii. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Multi quod de se Salvator hoc dixerit, volunt astruere quod utique non videtur consequens, sed ad eos totus hic sermo est, quibus p. 0909D| loquebatur. Alioquin quomodo nunc Spiritus Christi vel anima prompta esse dicitur, quae paulo superius tristis usque ad mortem proclamatur? Sed forte adhuc in his tangitur Petrus, quasi dicatur ei, o Petre, quid est quod spiritus tuus tam promptus fuit ad promittendum mori pro me, et nunc caro tua tam infirma probatur ut nec una hora potueris vigilare? Quod si de omnium spiritu vel carne Salvator ista loquitur, considerandum si congruat, an solummodo de spiritu sanctorum. Quia licet omnium caro infirma sit, nescio si spiritus omnium promptus esse possit; quia infidelium semper spiritus segnis est ad bonum, etiam et eorum qui tepidi probantur. Et ideo forte de Spiritu apostolorum accipiendum p. 0910A| est, vel sanctorum omnium; quorum etsi semper spiritus fervens, et promptus est, quia concupiscit et luctatur contra vitia carnis, caro tamen semper infirma est, quamvis tota videatur a spiritu edomita, vel possessa. Tamen ut vera sit sententia Salvatoris, sanctorum virtus in infirmitate perficitur. Unde unus eorum, Cum infirmor, inquit, tunc potens sum (II Cor. XII, 9, 10). Et ideo quia sic sanctorum virtus perficitur, dicit: Vigilate et orate, quia etsi spiritus vester promptus est pro me multa pati et sustinere, caro tamen infirma est; intendite idcirco precibus et opere, ne intretis in tentationem, id est ne infirmitas carnis vos vincat, quia deprimit terrena habitatio spiritum multa cogitantem (Sap. IX, 15).
Iterum secundo abiit et oravit dicens: Pater mi, si p. 0910B| non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Patrem autem vocat suum non secundum adoptionem, sed secundum proprietatem naturae in qua natus est de Patre. Et repetit eumdem sermonem, sciens quod non posset transire. Tamen ista possibilitas Patris et Filii non de impotentia venit, quia subest eis omne posse, unaque illis potestas est, sicut et una voluntas. Idcirco magis, quia misericors est et justus Pater omnipotens Deus, impossibilitas ista de justitia venit et bonitate Dei. Quia sic est omnipotens ut et justus sic, ac bonus et misericors. Et ideo quantum ad utramque naturam exspectat, impossibile erat, ne nos bonitate sua, suaque justitia et misericordia salvaret 1118 quos crearat. Petit autem ut transeat signanter calix iste ab eo. p. 0910C| Et si non sicut vult ipse, rogat voluntas fiat Patris, ut cum biberit eum, id est cum gustaverit mortem, transeat ab eo et ab universis pro quibus biberit eum. Quia si non biberet eum, ab ipso quidem transisset, quia non tangeret eum, sed ab hominibus non transiret, sed maneret quae regnabat in eis mors ab Adam usque ad Moysen, id est usque ad finem legis, quam Christus non venit solvere, sed adimplere, donec omnes secum pertraheret et consummaret in mortem. Hunc ergo calicem passionis et mortis volebat se transire et a suis; sic forte ut non gustaret poculum tantae amaritudinis, si tamen possibile esset quod omnino non erat, quia justum non erat. Et ideo ut omnis in eo justitia compleatur, fiat voluntas Patris. Quoniam eo sola possibilia sunt quae justa p. 0910D| sunt, quoniam ipse solus bonus et justus ac potens. Et venit iterum, et invenit eos dormientes, erant enim oculi eorum gravati. Necdum enim gravamen ab oculis eorum erat ablatum, quo premebantur, caecitate cordis. Necdum erat spiritus sanctus datus, quia Jesus necdum glorificatus. Et ideo jam vicina negatione praegravati, vigilare non poterant, nimia moestitia cordis oppressi. Unde non eos reprehendit, ut prius; sed vadens iterum tertia vice erat. Nam primum reversus eos objurgat, secundo, quando magis increpandi videbantur, silet, nec eos amovet a somno: tertio, jam quiescere jubet. Non puto absque ratione fecisse, qui se viam esse testatur, quoniam omnia ejus opera, aut mysteria sunt rerum praefiguratarum, p. 0911A| aut exempla virtutum. Quod si omnia quaecunque gessit, multo magis haec, in quibus triumphus gloriae Deo Patri precibus commendatur. Nemo qui ambigat quod omnia infirma nostri corporis tunc in se exibuit; nemo qui ignoret quod cruci universa delicta nostra pro quibus infirmabatur et doluit, affixit; insuper et quomodo nobis sit et in quibus decertandum ostendit. Quod adversus aereas potestates, et legiones, bello passionis congressurus, prius oratione devicit, ut omnia nobis adversantia in illo uno moriantur; unde abiit solus et orat, quoniam solus pro omnibus passurus erat. Orat ergo semel et secundo atque tertio non absque mysterio. Primum ut discamus, nunquam cessare ab oratione maxime, in die certaminis, et in tempore tribulationis. Forte quia Petrus ter p. 0911B| negaturus erat, non hominem 1119 tantum, ut quidam dicunt, sed Deum et integrum Christum. Quinimo ter rogat in oratione Dominum, quia tribus diebus futurus erat in corde terrae, pro salute totius mundi, ut prius exaudiretur quam ad inferna descenderet. Hinc forte, et Paulus ter Dominum rogat, donec responsum est, quod virtus infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Patet igitur sensus, quod non sine magni mysterii causa sub hoc numero Dominus oraverit, qui aut continuare preces suas poterat, aut in semel impetrare; sed tertio orat ut nos doceat. Nos autem pro tribus oramus, ut de praeteritis et praesentibus eripiat malis, etiam et de futuris. Et non nisi ad sanctam Trinitatem, qui Deus est unus, recte oramus, qui ac si tertio ad nos revertimur, quia in p. 0911C| carne et anima, ac spiritu, vivimus et sumus. In quibus quoties cum gravamur, semper revertendum est ad Deum, ut quandoque per Deum et in Deo requiescamus. Sed et Dominus in hoc trino visitationis suae sacramento trinam praemonstrat gestorum praefigurationem. Quid ergo tertio eos revisere vellet, nisi aliquod magnum in eo praefiguraret? Nam primum, ut dixi, ad eos reversus, objurgat et increpat; secundo tacet; tertio vero, dormite, inquit, et requiescite. Futurorum ergo habitus in eo praemonstratur, quales ipsi futuri erant. Nam mox post resurrectionem, dispersos eos, ac fugatos, diffidentes quoque et trepidos, reprehendit et objurgat; secundo, misso Spiritu sancto, adhuc gravatos invenit somno legis, cujus caligine oculi eorum gravabantur, ne p. 0911D| libertatem gratiae et claritatem Evangelii videre possent. Nec tamen dure eos increpat visitatione sua, donec ipsi expergiscantur, ne longe diu legis amore detenti quasi fidei somno pressi laetargum patiantur. Tertio vero jam impetratis omnibus a Patre, in luce claritatis suae securos eos requiescere jubet, et hortatur eos somno pacis dormire, ne ulterius jam ullum patiantur infidelitatis discrimen. Quia impetratum est precibus Salvatoris, ne a fide ullus eorum deficere posset, unde ait:
Dormite jam et requiescite, ecce appropinquavit hora, et filius hominis tradetur in manus peccatorum. Sed ex hoc difficilis oritur quaestio, quia cum dixisset: Dormite jam et requiescite, continuo adjecit: p. 0912A| Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet, Nam videtur Matthaeus sibi esse contrarius; certe aut ipse Salvator sibi contraria 1120 jubere, quasi aliquid prius improvise sit locutus, nesciens Judam cum turbis appropinquasse, et ideo dixisse: Dormite jam et requiescite. Sed cum subito comperisset eos jam in proximo esse, ac si subito permotus, immutat sententiam, et dicit continuo: Surgite, eamus. Sed absit a cordibus fidelium, ut ullus hoc de Christo sentire velit, quasi aliquid ignoraverit quod fiebat, qui ubique semper est totus. Nequaquam igitur hoc catholica recipit fides. Idcirco quidam, velut quadam commoti sententiarum repugnantia, conati sunt, quod prius dictum est, dormite jam et requiescite, ita pronuntiare, tanquam exprobrantis sit vox et objurgantis, p. 0912B| magis quam impetrantis. Deinde ut absolute accipiatur vox ista sive ulla contrarietate impetrantis, Surgite, eamus. Quod si hoc necesse esset, melius tamen sic accipere oporteret, quam aut in Evangelistam, aut in Salvatorem ullam inferre reprehensionem. Nunc autem quia Marcus Evangelista, cum dixisset: Dormite jam et requiescite, subjecit, sufficit, deinde intulit, venit hora, et caetera quae sequuntur. Ubi datur intelligi, quod postquam dixit: Dormite jam et requiescite, aliquantulum siluisse Dominum, ut hoc fieret quod praemiserat, et tunc post paululum dixisse: Ecce appropinquavit hora. Et ideo cum dicat post illa prioris dicti verba, sufficit, ut intelligere debemus quod sic dictum est, quasi diceret, sufficit quod usque nunc dormitis vel requievistis. Quod si p. 0912C| in Matthaeo haec particula posita esset, nulla videretur ambiguitas, quam ipsa brevitas dictorum generavit. Ecce venit hora, surgite, eamus. Postquam ergo tertio oravit, ut sicut in ore duorum vel trium testium stat omne verbum (Matth. XVIII, 16); ita et in his tribus supplicationibus omnis oratio nostra commendatur, quia in his precibus omnia donata sunt ei pro nobis, quae poposcit. Et ideo jam securus de passione sua, pergit obviam persecutoribus suis intrepidus. Vadit enim ultroneus ad immolandum, et non invitus. Et ideo ait: Surgite, eamus. Ipsa est namque hora, de qua supra jam dixi, a saeculo nota Deo, in Spiritu sancto quam saepe pronuntiata. Ista est hora quae nondum erat, quando matri loquebatur: Nondum venit hora mea (Joan. II, 4). Et nunc, ut eam p. 0912D| recognoscas dicit: Ecce venit hora, surgite, eamus, ne imparatos nos inveniant. Quae nimirum vox non timoris est, quae tam ultronea discipulis alloquitur ut surgant, ac si fortissimi bellatores. Videbat enim 1121 in spiritu (ubi vel ubi), Judam proditionis suae insaniam meditantem, videbat eum appropinquare; non fide, non charitatis amore, qui se elongaverat a salute, peccatis exigentibus suis. Appropinquavit autem ut traderet quem jam vendiderat. Fecit itaque Judas quod omnes faciunt transgressores, qui prius produnt Jesum, postea tradunt, quia peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacob. I, 15).
Adhuc eo loquente, ecce Judas unus ex duodecim p. 0913A| venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, ac reliqua. Quaerit forte aliquis cur tam multam miserint turbam cum gladiis et fustibus, et universam cohortem militum comprehendere Jesum, hominem simplicissimum atque inermem, qui nullis humanis fulciebatur praesidiis. Non potest fieri ut tantam sine causa conduxerint plebem. Forte propter multitudinem qui jam crediderant in eum ex populo, timentes ne magna multitudo credentium eum de manibus eorum praeriperet. Sed ego alteram existimo causam multitudinis contra Jesum venisse. Forte, quia putabant quidam eorum in Beelzebub ejicere daemonia (Luc. XI, 15), quasi ex quibusdam maleficiis effugere posse, ut possent eum violenter tenere; nonnulli vero eorum audierant quod aliquando, cum p. 0913B| jam praecipitandus esset de supercilio montis, et fugerat manus tenentium se, putabant non fuga simplici, manus tenentium se evasisse, sed talia quaedam extra naturam humanam potuisse. Multa quidem opinio de eo erat in populo. Unde et Marcus ait dixisse Judam: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum (Marc. XIV, 44), et diligenter abducite. Maligne quidem et insidiose, cum multa calumnia hoc videtur dixisse, tanquam si diceret: Nisi diligenter comprehendentes ac tenentes abduxeritis eum, et custodieritis, ipse cum voluerit, quibuslibet artibus, qualibet virtute, effugiet a vobis. His igitur et hujusmodi calumniis, secundum persuasionem Judae, quasi non in sua divinitate, et paterni nominis consortio, ista ageret, vel alia quamplura quae fecerat. p. 0913C| Vel armantur multitudine militum, armantur gladiis et fustibus, armantur dolo et fraude in osculo, ne ullo pacto virtutis possit evadere. Unde sequitur: Qui autem tradidit eis signum dicens: Quemcunque osculatus fuero ipse est, tenete eum. O fraus, o insidiae, o doli calliditas! qui per singulas civitates, et vicos, et synagogas praedicaverat 1122 jam diu, ita ut fama ejus exiret in omnem regionem, virtutesque multas in populo fecerat, in templo quoque quam saepe coram omnibus docuerat, unde et in Judaea habitantibus secundum faciem pene omnibus manifestus erat, quid est quod tam diligenter dat eis signum? Et non quodcunque signum, sed signum pacis, signum concordiae et charitatis, quibus ipse, quia notus erat, qui venerant, si nesigno forte poterant p. 0913D| comprehendere eum. Nam quia manifestus erat eis, ostendit ipse dicens: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me, cum quotidie in templo vobiscum sedebam, docens, et non tenuistis me. Similiter et Joannes refert dixisse: Ego palam locutus sum huic mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, ubi Judaei convenerant (Joan. XVIII, 20). Et ideo quia tam manifestus erat omnibus, non abs re arbitror factum quod oculi signo traditur. Unde vera videtur illa traditio, de qua supra jam memini me dixisse, quia erat in facie Jesu nonnunquam quaedam divinitatis ejus conspersio, ita ut duae formae in eo vicissim apparerent, una secundum quam omnes eum videbant, altera secundum quam p. 0914A| in monte transfiguratus legitur. Quam sane formam sic vicissim temperabat ut unicuique appareret, secundum quod fuerat dignus, et ipse expedire probabat. Alias autem, quid fuit, quod Joannes ait (cap. XVIII, 4), cum dixisset, Quem quaeritis? et illi respondissent, Jesum Nazarenum (quid putas qualis quantaque virtus ex eo emicuit) qui cum dixisset, ego sum, omnes abierunt et ceciderunt retrorsum. Quid ergo? Iste terror in voce fuit? an in vultu? an in utroque? Tamen quid fuerit, et ubicunque, in voce an in vultu, seu qualitercunque fuerit, manifestum est quia divina virtus in eo fuit; sicut et in templo quando omnes ejecit. Decebat tamen, ut osculo traderetur, qui suos diligere jubet inimicos, ita ut proditori suo, in ipso traditionis suae articulo, p. 0914B| pacis osculum non negaret. Quo profecto exemplo docemur evidentius inimicos diligere, pacisque oscula non negare, neque ficte tales diligere. Non enim quantum ex ipso fuit, aut ficte eum amicum vocat, aut in dolo ei, vel simulatione osculum porrigit. Unde et juxta Lucam ait: Juda, osculo filium hominis tradis (Luc. XXI, 4)? Multa siquidem interrogatione et affectu pii amoris in eo exaggerat, culpando vel increpando. Multa doloris et amoris in eo proponit, unde etsi interrogative cum omni gravitate legendum 1123 est, ac si plangentis affectu; maxime quia filium hominis se vocat; ac si diceret, Cum essem Filius Dei, propter te factus sum filius hominis. O pie, o infelicissime! quid est, quod Salvatorem tuum, quod Redemptorem, quod Magistrum p. 0914C| et Dominum tam vilissime tradis? Hoc quippe tradis quod propter te suscepi; et non qualitercunque, sed osculo me tradis, quod est signum amoris, et indicium verae dilectionis. Pignus offers verae pacis, sed vulnus infigis et venenum serpentis. Haec omnia, ut dixi, et alia quam plura, per interrogationem pronuntianda sunt, quasi amantis et dolentis affectu. Quoniam ita dictum videtur, ut et correptio sonet in voce, et affectus amoris ac moeroris intelligatur in mente. Nam et supra unus ex duodecim fuisse commemoratur, ut amplius inculcet culpam proditoris, et prophetia in eo completa diligentius declaretur quae dicit ex persona Domini: Homo pacis meae, qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem (Psal. XL, 10).
p. 0914D| Qui confestim accedens ad Jesum dixit: Ave, Rabbi, et osculatus est eum. Proh dolor! adhuc se lupus celare vult, et ideo eum primum salutat, quasi pudicitia pressus. Nec tamen eum Dominum vocat, sicut nec in coena; qui non eum sinceriter secutus fuerat, quem nec Deum credebat, nec alium eum existimabat quam unum ex Scribis et Pharisaeis. Unde etiam, quod nequius est, magicis artibus putabat eum agere, et ideo tam ficte in omnibus, atque callide illum ac si vilissimum pertractabat mancipium. Cui Dominus: Amice, ad quid venisti? Amicum eum vocat, forte per antiphrasin, quasi amicum nomine et non amicum per operationem. Verum quantum ex seipso, ei amicus erat Christus, quem diligebat p. 0915A| etiam inimicorum. Quomodo ergo non recte vocatur amicus, saltem ex antiquo nomine et consensu, dum dicatur in psalmo: Tu vero unanimis dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu (Psal. LIV, 14, 15). Ergo unanimitas et consensus unus fuit, non immerito, et si ex priori vocabulo amicus appellatur; non ficte quidem, sed ex veritate antiqui nominis. Non enim simulare nos docet, sed simplicitatem suam nobis insinuat, ne forte proditorem suum refugere videretur, qui nobis etiam inimicos diligere jubet. Unde si vulnera Petri, a quibus Domino increpatur consideras, et osculum Judae, probabis quia meliora sunt vulnera 1124 diligentis, quam oscula odientis. Non enim unum erat osculum Judae, et osculum ejus p. 0915B| quae dicit in Canticis: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Nec tamen benignissimus Dominus proditorem suum a se repellit, cui amoris officium non negavit, et increpantis voce dicit: Amice, ad quid venisti? Ac si diceret: Ad quod venisti, cur aliud agere te ostendis? Osculum quidem porrigis, sed signum est traditionis. Rem aliam agis cum me oscularis, et sanguinem innocentem persecutoribus tradis. Unde fac ad quod venisti, et perfice coepta, ne immoreris circa oscula, quoniam osculum tuum non signum est pacis, neque amicitiae virtus: idcirco fac ad quod venisti, quia non habes pacem mecum, quam non amasti. Hoc quippe nomine quam saepe in Scripturis legimus reprobos increpatos, ut est illud: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem p. 0915C| nuptialem (Matth. XX, 13)? et illud: Amice, non facio tibi injuriam (Matth. XXII, 12); quae omnia magis increpantis sunt quam approbantis. Tunc accedentes, manus injecerunt in Jesum; quia timebant ne forte de manibus eorum laberetur. Licet juxta Joannem verbo perculsi, in terram retrorsum cecidissent; tamen quia ad hoc venerant, ipso permittente, tenuerunt eum, et vinctum perduxerunt ad domum principis sacerdotum. Interim vero:
Ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. Saepe moneo, et monere oportet lectorem sancti Evangeli, ut ex collatione evangelistarum discat differentias dictorum. Quoniam nemo est qui ad liquidum unum p. 0915D| eorum, ut oportet, intelligere queat, nisi omnes eo persequatur spiritu, quo ipsi inter se aut variantur, aut alius eorum aliquid plus, alius vero aliquid minus dixerit; aut certe alio in loco, quae dicta vel gesta sunt, qualitercunque prout oportuit, interseruit. In quo opere etsi magnus est labor, utique proficuus est fructus, et locuples intelligentia, ut puta hoc loco, quis sit iste unus ex his qui erant cum Jesu, qui extendit manum, et exemit gladium suum; utique secundum Joannem Petrus fuisse narratur, et quem percusserit idem Malchus vocatur: Auriculam vero quam abscidit, secundum Lucam et Joannem, dexteram fuisse memoratur. Haec omnia et sensum augent, et mysteria in ipso facto, p. 0916A| etiam altiora, simul omnes collati, commendant. Denique quod Lucas ait: Videntes qui circa ipsum 1125 erant quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? (Luc. XXII, 49, 51.) Majorem nobis quaestionem generat, maxime quod audierant respondisse Dominum, Sinite usque huc. Ubi praesens Evangelium narrat dixisse Dominum Petro: Converte gladium tuum in locum suum, etc. Sic quippe Lucas de interrogatione discipulorum, et Domini responsione, qua ait: Sinite usque huc, narrat quasi post illam percussionem ita dictum fuerit, et placuerit Domino usque huc, hoc factum tantum ne amplius fieret. Sed juxta hunc locum quem tractamus, sic dictum est a Domino, ut intelligamus ei potius totum displicuisse quod Petrus suo usus est p. 0916B| gladio. Et mira Dei dispositio. Si nolebat eos gladio ferire, cur praeceperat ut venderet quisque eorum tunicam suam, et emeret gladium, seu caetera quae de gladio ubi vel ubi dicuntur? Quae omnia nobis pariunt quaestiones; et sine dubio majora intelligentibus generant sacramenta. Illud autem, juxta Lucam, quod interrogant, Domine, si percutimus in gladio? Prius omnino intelligendum est, quam Petrus gladium eximeret, et ideo Dominum sic respondisse, Sinite usque huc, manifestum est. Ac si diceret: Non vos moveat quod futurum est, sed permittite usque ad me accedere, ut me comprehendant, ut impleantur quae de me scripta sunt, etc. Sed inter moras verborum interrogantium, dum colloquuntur ad Dominum, et illius dulcissimae responsionis verba, Petrus p. 0916C| more suo ex fervore fidei et charitatis, quam semper habebat in Dominum, ex aviditate defensionis pii magistri, et majori pro Domino commotione, ac si homo, quia necdum ad plenum sciebat sacramenta Dei, impulsus ad vindictam, parum attendit quid caeteri dicerent, vel quid agerent, etiam vel quid Dominus responderet. Inter bas igitur moras dictorum, percussit servum principis sacerdotum. Sed ab Evangelistis non potuerunt simul dici, quae simul in uno tempore facta seu dicta sunt. Probat autem hoc ita esse, juxta Lucam, responsio Salvatoris, qua non facto Petri, sed interrogationi discipulorum respondisse probatur. Necdum itaque Petrus patientiam evangelicam sibi a Domino traditam retinebat, nec pacem quam eis dederat, sed secundum legis institutionem p. 0916D| adhuc ulcisci se de inimicis cogitabat, nec ad quod Dominus gladios emere monuerat, profecto didicerat. 1126 Qui non ideo jusserat ut ferirent, sed ne imparati invenirentur forte, vel quia de alio dicebat. Unde cum dixissent: Domine, duo sunt gladii hic, dixit: Satis est; quia discipulis Christi nec plus sunt necessarii quam duo, nec minus habere congruit, unum in verbo, quo feriatur quisque ut vivificetur; alterum, quo ulciscatur omne scelus et inobedientia, et si non se correxerit, qui ejusmodi est, praecidatur, et resecetur a corpore. Ergo non solum quae benignissimus Salvator egit, vel dixit, plena sunt mysteriis, verum etiam et quae Petrus in hac perturbatione sua, obumbrata sunt sacramentis. p. 0917A| Unde non qualecunque inflixit vulnus, nec quicunque, sed servo principis sacerdotum amputavit auriculam dexteram. Quia ipsi principes sacerdotum jam servi erant peccati, quorum omnis auditus non in dextris, sed in sinistris erat legis; et ideo jure amputatur ab eis, quidquid dexterorum erat, ne ultra gloriarentur his quae ipsi male perdiderant. Unde et ipse servus recte vocatur Malchus. Malchus namque rex interpretatur, quia populus Judaeorum quamvis a Domino in regnum sit electus, ipsi se servos exbibuerunt, culpis exigentibus, sempiternos. Et ideo praeciditur ab eis auditus dexter, cum aufertur intelligentia divini verbi. Hinc propheta ait: Excaeca cor populi hujus et aures eorum aggrava, ne videntes videant, et audientes intelligant, ut convertantur et sanem eos p. 0917B| (Isa. VI, 10). Nec immerito Petrus abscidit ejus auriculam, quia accepit claves regni coelorum. Ille igitur jure condemnat qui et absolvit, quia utramque a Domino accepit potestatem. Sed solus est Dominus qui praecisa sanat; solus qui ex Judaeis quamplurimis auditum reddit. Alioquin nisi bonus Dominus aliquibus auditum refunderet, ipsi utique adhuc hodie surdi remansissent. Quoniam nemo eorum verbum sapientiae audisset, quia omnes servi erant, venditi sub peccato. Nam qui peccat, servus est peccati (Joan. XXI, 34). Et nisi essent servi qui regnare debuerant, auricula eorum nunquam a Petro amputaretur. Cui dixit Dominus: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. De quo sane capitulo multi disputant, p. 0917C| quasi omnes perituri sint qui hoc utuntur gladio in bellicis rebus; et in publicis negotiis. De quo gladio dicit Apostolus: Non enim sine causa judex gladium portat; minister enim Dei est (Rom. XIII, 4), in bono, ad vindictam malefactorum; quod si male feceris, time. Nam si haec 1127 sententia ad litteram omnibus esset servanda, nescio si in Ecclesia inter laicos talis consuetudo esse deberet, ut in gladio quantum spectat ad usum omnium eorum militarent. Salvator tamen neminem excepit; sed omnes, inquit, qui acceperint gladium, gladio peribunt. Nec dicit quod gladio perire debeant, vel ad quod acceperint ipsum gladium, si forte ad homicidium vel ad vindictam malefactorum, sed ad quamcunque causam indifferenter ait, omnis qui acceperit gladium. Sed nec quo p. 0917D| gladio perituri sint, vel quomodo, satis edicit. Hoc tamen pro certo scimus, quia omnes qui justo utuntur gladio, non eo semper pereunt, maxime cum ideo utantur, eo ne pereant. Neque fieri potest, ut qui nunc istum portant gladium vel in gladio feriunt, ut illo divino omnes, absque ulla retractatione feriantur in ultionem peccati. Profecto cum et ipsa rumphaea quae vertitur ante paradisum, versatilis esse dicitur, et gladius qui procedebat de ore Dei, in Apocalypsi Joannis, utraque parte acutus (Apoc. I, 16). Quapropter et cum dixissent apostoli, ut supra jam dixi, Sunt duo gladii hic, ait Salvator, sufficit: idcirco quo gladio perituri sint quicunque gladio utuntur, certum est, id est, aut eo, ut surgant a culpa p. 0918A| et redeant ad vitam, aut eo, quia corrigi se noluerunt, ut ruant ex divino judicio et praecidantur a Christi corpore. Quod si ita est, qui gladio utuntur quolibet pacto, jam judicati sunt, quia ex eo utentes gladio interibunt. Sed non omnibus, ut dixi, gladio utentibus, mors solet esse per gladium. Nam plures alius accidens casus consumit, qui gladio, aut judicii causa, aut militiae officio utuntur. Tamen eos omnes qui adversum Dominum gladiis armati, et fustibus, processerant, ideo Petro gladium suum in vaginam suam recondere mandat, quia eos omnes non humano, sed gladio oris perempturus erat. Quia recte ad necem eorum gladius Petri exemptus est, ut perimeret eos gladio verbi, qui suo utebantur ad facinus. Nec tamen ipse Petrus gladio illo quo usus p. 0918B| est peremptus legitur, nisi quia forte majorem suscepit poenam. Ideo hoc genus locutionis sic accipiendum est, quomodo membra nostra, juxta Apostolum, monemur ne exhibeamus arma peccati. Quia qualecunque membrum sit, in quo peccavimus, vel qualiscunque carnalis concupiscentia, gladius jure, vel arma peccati, vocatur. Quo qui usus fuerit gladio, quia gladio peccati percussit 1128 se, aut alium in mortem, gladio peccati peribit, id est in suo peccato juste condemnabitur, quodcunque commiserit. Quia sicut nullus penetrabilior gladius est ad mortem, quam peccatum, ita nullus penetrabilior est gladius ad vitam, quam virtus verbi Dei. Uterque igitur gladius perimit hominem, aut ad mortem, aut ad vitam. Et ideo indefinite, quicunque gladium acceperit, p. 0918C| vel usus fuerit, seu peccati ad mortem, seu justitiae ad vitam, gladio peribit; aut verbi Dei, ut in melius totus Deo resurgat, aut gladio peccati, ut intereat in pejus, et ad mortem ruat.
An putas, inquit, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? Cui continuo ingerit quaestionem prophetiae, et insinuat quo aliter non potest evenire, nisi ut praedictum erat, ac dicit: Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? Ac si diceret Petro: Quid est, quod tu mihi auxilium praestare festinas, et in gladio tuo humano vincere aestimas? An putas quia non possum propter duodecim apostolos, etiam plus quam duodecim legiones impetrare a Patre meo angelorum? Non ergo vestro p. 0918D| indigeo auxilio, neque humano gladio; ideo repone gladium tuum in locum suum. Quia etiamsi duodecim tribus Israel mihi vellent ferre auxilium, plures habere potuissem legiones angelici exercitus, qui ferrent, si vellem, adjutorium, in gladio suo inexsuperabili. Ex quibus profecto verbis patet, quod instar humanae militiae, multo copiosior sit ille angelorum exercitus, et numerosiores sint eorum legiones, in ministerio deputatae humani auxilii. Unde et apud Lucam, in ortu Salvatoris, multitudo coelestis exercitus decantasse ac laudasse Deum dicitur. Quos positos in defensione sanctorum, propter eos qui haereditatem sunt accepturi, Paulus apostolus protestatur. Sed et Jacob obviam habuit sibi divini exercitus p. 0919A| multitudinem, qui relevarent eum a timore fraterno, et custodirent. Unde et locum, quo usi sunt ipsi vocavit Manaim, id est castra Dei. Haec idcirco dixerim, ut discat fidelis anima confidere ex divino auxilio et praesidio angelorum, magis quam humanis viribus. Quoniam ubicunque sunt vere Deum timentes, ibi et circa eos jure angelorum castra creduntur; de quibus David in Psalmis: Immitet, inquit, angelos Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. XXXIII, 8). Ipse namque est magni consilii angelus, 1129 qui suos, ad se, timentes mittit legiones et exercitus, ipse qui et nunc profitetur se impetrare posse a Patre plus quam duodecim legiones. Quapropter audiant qui dicunt eum timuisse in articulo passionis suae. Ecce jam inter manus persequentium p. 0919B| se, inter gladios et fustes, inter universam cohortem se Deum Patrem habere testatur, et angelicas, si vellet, legiones impetrare posse. Nec tamen ista ideo dicit, quasi sit ipse inferior angelis, ut indigeat eorum adjutorio; licet juxta Lucam in agonia positus confortatus legatur ab angelo. Si enim juxta Elisaeum, ut liber refert Regnorum, multus admodum ei astitit exercitus in auxilium, multo credibilius est non defuisse inibi tunc, quamvis non fuerint exhibitae angelicae legiones. Sed Dominus, ut Scripturae complerentur, sic universa disposuit, ut monstraretur quia Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19), ipse homo pateretur, quia sic oportebat fieri, et ex facto hoc semper altior monstraretur intellectus, ut puta ex p. 0919C| duodecim legionibus. Nam una legio, juxta veteres, sex millia esse dicuntur hominum. Quem sane numerum si in summam duxeris, septuaginta et duo millia angelorum sunt, et non absque magno mysterio. Nam septuaginta et duae linguae hominum esse creduntur in mundo. Idcirco a sapientia Dei, satis sapienter hic numerus comprehensus est; ut intelligeres si totus mundus contra eum venisset, nihil, nisi ipse vellet, contra eum posset, qui contra singulas humani generis nationes plusquam singulas mittere supernorum civium potuisset legiones. Sed elegit ut complerentur in eo Scripturae, quia sic oportebat eum pati, ac resurgere, et intrare in gloriam suam.
In illa hora dixit Jesus turbis: Tanquam ad latronem p. 0919D| existis cum gladiis et fustibus comprehendere me, cum quotidie apud vos sedebam, docens vos in templo, et non me tenuistis. Ac si diceret: Stultum est eum quaerere cum gladiis et fustibus, qui ultroneus se vestris tradidit manibus; et nimia caecitas est, multaque vesania cordis, in nocte quaerere cum facibus et lanternis, ac si latronem in tenebris latentem, ac si a vestris aspectibus declinantem, qui semper vobiscum eram. Quid ergo necesse fuit per hunc proditorem quaerere me, et ac si fugientem investigare, qui quotidie vobiscum sedebam, et docebam omnes palam? 1130 Quid est quod agitis? nisi quia vos demonstratis esse in tenebris. Quia potestas vestra potestas est tenebrarum; et ideo in tenebris p. 0920A| comprehendere me venistis, eo quod lumen verum perdidistis. Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Multum autem est, quod in hoc uno factum est; et ideo dicit: Ut complerentur Scripturae prophetarum. Non enim unius prophetae in hoc tantum Scriptura completur loco, verum pene omnium prophetarum, qui de hoc rebus et verbis multifarie, multisque modis locuti sunt. Unde nescio si ullus eligere queat, vel colligere, qualia quantave sint eloquia prophetarum, quae in hoc loco completa sunt. Et ut pauca de innumeris dicam: Sicut ovis ad occisionem ductus est (Isa. LIII, 7), et reliqua quae ibi praedicta sunt. Et alibi, ab iniquis populi, seu ab impiis ductus est ad mortem. Atque illud: Circumdederunt me canes p. 0920B| multi, consilium malignantium obsedit me (Psal. XXI, 17), seu reliqua omnia quae in eo leguntur psalmo. Ac per hoc (quia longum est, nunc ea singula Scripturarum replicare testimonia) intelligat prudens lector ab eo loco ubi ait: Adhuc eo loquente, ecce Judas, et caetera quae sequuntur, usque ad finem passionis suae; omnia quae in eo gesta sunt, ideo sunt gesta ut Scripturae complerentur prophetarum. Tunc simul omnes, relicto eo, fugerunt. Discipuli scilicet, qui supra se pro eo mori gloriabantur, et promittebant se nunquam eum negare. Quorum figura dispersio gregis est, et veritatis adimpletio, ut ipse de se per prophetam ait: Super omnes inimicos meos, factus sum opprobrium vicinis meis valde, et timor notis meis. Qui videbant me foras p. 0920C| fugerunt a me. Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde. At illi tenentes Jesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant. Non itaque ad domum Caiphae prius venit, sed secundum Joannem, ad Annam primum ductus est, socerum Caiphae, qui erat et ipse pontifex, in cujus domo usque mane multas pertulit contumelias, quando et Petrus inter easdem moras usque tertio negavit. Sed quia de his quae gesta sunt in domo ipsius, et quae in domo Caiphae, longum est disserere ac difficilius distinguere, quia ipsi Evangelistae inter se dissentire videntur, quamvis uno loquantur spiritu, dum alius intendit primum negationem Petri exponere, tum demum has Domini contumelias 1131 adnotare; alius vero haec interserere. p. 0920D| Et alius prius Domini contumelias narrare, deinde Petri tentationem. Omnes tamen more suo, singula suis in locis ita dicunt, ut veritas tota in Christi contexta cernatur veste, et varietas miro siquidem modo exornare probetur; et si quid unus eorum praetermisit, ab alio ex integro fulciatur. Unde et Matthaeus quam caute loquatur considerandum est. Non enim sicut Joannes, ad quem sit ductus primum, expressit, sed absolute ait: Quia tenentes Jesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum. Nec dicit primum, nec quando, sed quia ductus est ad eum. Quod Joannes diligentius commendans ait: Cohors ergo et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum, et adduxerunt p. 0921A| eum ad Annam primum (Joan. XVIII, 12). In cujus itaque domo illata sunt ei multa contumeliarum genera, usque mane, peracta jam illa negatione Petri. Tunc, sicut plenius Joannes testatur, mittit eum Annas vinctum ad Caipham pontificem, quod nunc Matthaeus ait praetermisso Anna, ad quem primum est adductus, et multis ibidem injuriatus. Quamvis et de his praesens evangelista nonnulla sic narrat recapitulando, sicut et de Petro, ut in una eademque domo, nisi diligentius consideres, videantur facta. Nec igitur multum interest, si una dicatur domus eorum, unusque Caiphae principatus, quia prior erat in sacerdotio, ad quem quidquid Annas fecerat pertinebat. Quorum una erat intentio, una voluntas, unaque iniquitas, et unus malitiae consensus. p. 0921B| Nec igitur mirum si iniqui pontifices iniqua consilia gerunt, inique judicant et iniquos ad iniquitatem fovent; qui non ex successione, ut lex jubet a Domino promulgata, sacerdotium obtinuerat, sed, ut Josephus refert, unius anni tantum pontificatum ab Herode pretio male redemerat. Tales igitur semper timendi sunt sacerdotes, quicunque pretio, et non ex gratia Spiritus sancti, honores sectantur Ecclesiarum; cum quibus semper falsum aggregatur concilium, falsi testes quaeruntur, cum quibus non veritas, non religio, sed iniqua semper in causis praefertur auctoritas.
Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris ut videret finem rei. Haec p. 0921C| omnia, ut dixi, de Petro, et plurima quae gesta sunt 1132 in Jesum contumeliarum supplicia apud Annam, priusquam ad Caipham veniret, facta recte intelliguntur. Petrus tamen prae omnibus adhuc ex ardore fidei sequitur, quamvis a longe. Quia prima confusione, jam timore pervasus, sequi a proximo non audebat, sicut dictum est: Et qui juxta me erant, de longe steterunt (Psal. XXVII, 13). Sequebatur autem vel amore discipuli, vel humana curiositate, scire volens quid accideret ei, vel quid judicaret de eo pontifex, utrumne eum morti traderet, an flagellis caesum dimitteret. Nec satis igitur recordabatur, quam saepe audierat a Domino, quod flagellandus, et crucifigendus esset. Verumtamen adhuc Petri major constantia caeterorum apostolorum p. 0921D| esse videtur, dum illi fugiunt, iste, quamvis procul, saltem a longe sequitur Salvatorem. Nec ex toto ab illo recedens, nec cum illo ex toto de prope sequens. Pervenit tamen ad atrium principis sacerdotum, nec Caiphae, sed Annae, ubi negaturus erat Dominum. Non poterat enim non evenire quod praedictum fuerat a Domino. Et ingressus intro sedebat cum ministris. Non ut ministraret, sed videret finem rei, quem non poterat videre in atrio principis, neque ubi seniores illius populi congregati erant. Nescio itaque si forte quis impraesentiarum queat videre exitum Jesu, quod nonnulli codices habent, in quo est finis consummationis. Quia hoc videre poterit, videbit Verbum Dei et Sapientiam, quae Christus p. 0922A| est, qui dicit: Ego sum Α et Ω principium et finis (Apoc. I, 8).
Princeps autem sacerdotum, et omne concilium, et seniores populi, quaerebant falsum testimonium contra Jesum ut eum morti traderent, et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Quid igitur non invenerunt? Nunquid non invenerunt falsum testimonium contra Dominum, quod quaerebant? Quod si falsum non invenerunt, absit ab ullo mortalium, ut credat quod verum contra eum invenerint, ut eum jure morti traderent. Alias autem, quomodo falsi testes essent si verum dicerent? Et quia falsi testes erant qui accesserunt, quomodo non invenerunt falsum testimonium quod quaerebant? Invenerunt utique falsum quod quaerebant, et non verum; quia p. 0922B| Jesus innocens erat, et ipse miseri ac caeci veritatem non quaerebant, sed deliberato animo omnes, quomodo 1133 eum neci traderent. Unde sicut nonnulli codices habent, ut dixi, non invenerunt exitum, id est quomodo vel ipsum falsum testimonium collocarent, vel quomodo ficte sic proferrent, ut vel verisimile habere videretur. Et hoc est quod evangelista dicit: Non invenerunt, quia hoc quaerebant. Non quia falsum invenerunt, sed sic adumbratum invenire non potuerunt, ut falsitas etiam Pilato non videretur. Et ideo sciebat Pilatus manifeste, quia per invidiam eum tradidissent. Nam et alia interpretatio codicum sic habet, cum multi falsi testes accessissent, non invenerunt in eo quidquam. Ex quo patet quia secundum Isaiam prophetam, eo in populo p. 0922C| a planta pedis usque ad verticem capitis nulla erat sanitas, sed una iniquitas in omnibus, unaque intentio. Nec tamen eorum calliditas tam astuta probatur, ut vel ipsa falsitas aliquid veri videretur habere simile. Nam apud iniquos judices falsa testimonia tunc locum habere solent, quando dolose cum colore aliquo proferuntur veritatis. Sed mundissima Christi conversatio hoc habuit, et irreprehensibilis vita, eo quod dolus non est inventus in eo. Ideoque fecit ne ullam invenirent adversus eum occasionem, qua possint sua suffragari mendacia. Miser populus, cujus principes iniqui sunt, et quorum seniores perversi, quia multi falsi testes in eorum nunquam desunt conciliis. Nam princeps qui libenter audit mendacia, omnes ministros habebit p. 0922D| impios, quanto magis et si quaesierit eos, ut istos fecisse cernimus? Hinc est quod dicitur: Stuppa collecta synagoga peccantium (Eccli. XXI, 10). Sed laus viri justi cum talibus innocens condemnatur. Interea, et in hoc loco quod multi falsi testes veniunt, favor est Caiphae, et principum concitatio, sacerdotum quoque et Scribarum convocatio, nec non et seniorum atque omnis concilii conspiratio, ut in omnibus major laus Christi ac vita et doctrina irreprehensibilis praedicetur. Qui sic omnia irreprehensibiliter fecit et docuit, ut in eo nihil invenirent mali simile, multi mendaces, callidi, et astuti principes. Unde sequitur: Novissime venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere p. 0923A| Dei, et post triduum reaedificare illud. Verumtamen et ipsi inter se duo dissidentes erant, sicut ostendit Marcus, ita dicens: Et alii surgentes 1134 falsum dicebant testimonium adversus eum, dicentes: Quoniam nos audivimus dicentem hunc: Ego dissolvam hoc templum manufactum, et post triduum illud resuscitabo, non manibus factum. Et non erat conveniens testimonium illorum (Marc. XIV, 58, 59). Ergo ideo non erat conveniens, quia aliter dicebat ille forte cujus verba Marcus retexuit, et aliter iste cujus Matthaeus. Uno tamen spiritu utrique mendaces, et ambo ideo falsi testes. Sive ergo bis hoc dixerint, quae isti duo narrant evangelistae; sive unus hoc, et alter istud, ambos tamen si respicis quae Joannes ait dixisse Dominum de hoc templo, falsos fuisse p. 0923B| testes probabis; quod uterque declarat evangelista, cum eos falsos fuisse proclamat. Nam Joannes ait Jesum dixisse: Solvite templum hoc, et ego post triduum resuscitabo illud. Ubi addidit ipse Joannes: Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 19). Quapropter vide versutiam duorum falsorum testium, qui falsa persuasione sua utentes figunt sibi ab aliquo verbo Christi falsum testimonium. Non enim dixit Salvator, Ego dissolvam templum hoc manufactum, neque quod post triduum aliud reaedificabo, sicut in Marco est: neque dixit juxta Matthaeum: Possum destruere templum Dei; neque de templo illo lapideo, sed ut Joannes ait de templo corporis sui; quod illi immutantes ut augerent crimen, et impossibile monstrarent, quae dicebant p. 0923C| retorserunt ad calumniam ejus, ut eum ex suo mendaciorem facerent. At vero Jesus non dixerat, quia ego possum solvere templum Dei, sed, Solvite, quod templum corporis quasi digito tangebat; neque imperavit ut facerent, sed permittebat solutionem corporis sui ad propositum et ad impietatem cordis eorum, ut facerent quae vellent, ad hujusmodi apti opus, ut eorum piaculum quod jam in mente meditabantur, fieret omnium salus credentium. Quare igitur hos duos evangelistae specialius designassent, cum multi accessissent falsi testes, res in manifesto est. Quia hi duo tantum aliquid verisimile habuerunt, quod ipsi, ut dixi, multum quaerebant. Sed nec ipsorum testimonia inter se convenientia erant, neque vera, quamvis inscios ex suo mendacio fallere p. 0923D| possent.
Et surgens princeps sacerdotum ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? Jesus autem tacebat. Surgit 1135 ergo in ira pontifex, furoris sui insania permotus. Surgit quia in illo nulla erat modestia, nulla gravitas morum, nulla probitas disciplinae. Et surgit maxime in ira huc accensus, quia in Christo nullum invenit calumnia falsitatis locum, ut amentiam monstraret suae mentis. Jesus autem tacebat, indignum eum sua responsione decernens, juxta illud propheticum: Dum consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum nimis, et silui a bonis (Psal. XXXVIII, 3). Quia quibus loqueretur nullus eorum erat dignus. p. 0924A| Excutit ergo pontificem vesanum de solio judicii furor immanis et levitas mentis. Quia quanto benignissimus Jesus plus tacebat intrepidus, tanto magis ille amentia superatus, eum ad respondendum provocat qualibet occasione sermonis, si forte locum inveniat accusandi. Sed mitissimus Salvator nihilominus tacet, quia sciebat quasi Deus, quidquid respondisset, quod totum retorqueret ad calumniam. Quo silentio amplius permotus, ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. Adjurat ergo, quasi ex lege, ut adjuratur mulier illa quae zelotopiae tenetur obnoxia, sed non eo animo ut credat, quia et cum audivit confitentem, ferre non potuit, quinimo egit ut condemnare possit. Eo quippe interrogat affectu, p. 0924B| quo et diabolus. Et ideo non sine dubitatione interrogat, sicut et ipsum fecisse retro legimus. Nec immerito, quia ex patre diabolo erat, idcirco sic quaerit: Si tu es Christus Filius Dei, quomodo et ipse; nisi quia plus aliquid addit deceptionis exorcizando, cum dicit Per Deum vivum, ut extorqueat confessionem veritatis. Quoniam quidquid in lege dictum erat de Christo et prophetis, non recipiebatur ab eis: et si diceret, quod erat, ut puniretur. Alia est namque confessio Petri qua dicit: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16), et alia istius summi pontificis. Qui etsi noverat Christum Filium Dei vivi, futurum ignorat mysterium, et dedignatur eum esse Deum. Qui non confitetur, sed interrogando: Si tu es, abnegat quidquid in lege et p. 0924C| prophetis audivit, quidquid in miraculis et in operibus didicit deitatis. Et ideo quantum Petrus beatus, tantum iste Caiphas infelicior prae cunctis. Unde quia non erat dignus doctrina Christi, non eum docet nec instruit, sed accepto verbo ex ore ejus in redargutionem ipsius convertit, 1136 ita dicens: Tu dixisti. Ut nec videatur se negare quod erat Dei Filius, ne mentiretur; nec vult confiteri se esse, in sermone, ne caperetur. Datur ergo ei similis responsio ut Pilato, quia sic dignum erat, ut quia similes erant in facto, similes fierent in poena damnationis; nisi quia scelestior iste fuerat in condemnando quam ille in absolvendo. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus coeli. Verumtamen, quod dicit, p. 0924D| ad ea quae supra dixerat connectitur; ac si dicat: Verumtamen licet responderim: Tu dixisti, amodo videbitis quae usque nunc prophetata sunt operibus compleri. Et quia tu ignarus es legis in qua gloriaris, nec ejus sacramenta, nec prophetarum vaticinia cognoscis, neque quod ipse sim Christus ex fide quaeris; quasi lex et prophetae de me locuti occulti fuerint. Quamvis dixerim: Tu dixisti, amodo vos ipsi in aperto videbitis ea omnia quae scripta sunt de Filio hominis compleri, et luce clarius reserari. Sed quia scriptum est apud Matthaeum et Marcum, a dextris virtutis, et non additum Dei, quod Lucam fecisse legimus, non puto, ut quidam volunt, quod aliquid aliud novi afferat quaestionis. Sed magis p. 0925A| quaerendum quid sit ipsum quod ait: Amodo videbitis sedentem Filium hominis a dextris virtutis. Quia omnes tres evangelistae similiter scribunt: Videbitis sedentem; et qui sint qui hoc visuri sunt, vel si ex eo tempore, quo haec dicta sunt, eum sedentem videbunt, vel ad quos dicit? Nam in eo quod ait: Sedentem, regnantis forma introducitur. Ac si dicat supra virtutem fundatum, vel constabilitum, de quo dictum fuerat: Qui sedes super Cherubin appare; et alibi: Vidi Deum sedentem super solium excelsum et elevatum, et caetera, quae in quamplurimis de eo leguntur locis. Quae singula solertissimus investigator conferre poterit cum praesenti loco, et investigare quid sit quod amodo dicat, de tam humili aestimatione in qua tunc habebatur Christus, ante omne concilium p. 0925B| reus; et nunc tam gloriosa praedicatur, more humano, sessio Filii hominis et non Filii Dei, nisi quia forte ibi erant inimici, qui eum persequebantur, de quibus Propheta praedixerat: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). 1137 In quibus forte inimicis erant et illi, ad quos dicebat ista: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis. Et qui a Deo Patre scabellum dicuntur futuri, ipsi nimirum sunt super quos amodo cum surrexerit victor sessurum se promittit. Quoniam ex eo tempore quo resurrexit Filius hominis a mortuis, sicut ipse ait: Data est ei omnis potestas in coelo, et in terra (Matth. XXVIII, 18). Quem deinceps viderunt omnes electi, per fidem, praesidentem p. 0925C| a dextris virtutis Dei, id est Ecclesiae suae, quae virtute Dei in dextris est collocata. Quae nimirum Ecclesia, seu thronus dicatur, seu sessio Christi a tempore resurrectionis ejus colligitur, et aggregatur usque in finem, in qua Filius hominis, et sedere victor videtur, et venire in nubibus coeli; quoniam ipsi sunt nubes coeli, de quibus dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2); per quas nubes ipse utique venit ad singulos, et in quibus spargit imbres eloquii sui, cribrans aquas de nubibus. Quod autem in eo concilio erant cum quibus, et de quibus talia Jesus loqueretur, probat Actus apostolorum, in quo legimus ex Judaeis quod una die, et alia, tria millia et quinque crediderunt in Christum. Qui eum et sedentem viderunt per fidem a dextris virtutis p. 0925D| Dei, et venientem in nubibus. Quae nubes ipsi fuerunt, quoniam ex illa primitiva Christi Ecclesia, in qua praesedit auctor vitae, totus complutus est mundus. In quibus nubibus coeli nos ipsi qui loquimur usque adhuc, eumdem Filium hominis, qui loquebatur coram principibus populi, venire conspicimus, si recte sapimus vel intelligimus. Quae nimirum prophetia jam totum occupavit mundum, et usque in finem complebitur. Sed et Marcus in hoc determinat Evangelium suum: Et Dominus, inquit, Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei (Marc. XVI, 19). Sed et utique Christus in coelum sedet in Ecclesia sua; quoniam anima justi sedes est sapientiae. Tunc princeps sacerdotum p. 0926A| scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus? Ipsa namque rabies seu furor, quae supra eum de solio sacerdotali excusserat, ipsa eademque ut scinderet vestimenta sua coegit. Quae nimirum conscissio vestium, ut ita fatear, prephetia fuit vel signum, ut ostenderet se reum concissis vestibus, et monstraret Judaeos sacerdotii gloriam ad integrum perdidisse; vacuam sedem deinde habere pontifices. Nec 1138 mirum igitur qui nesciens prophetavit, si et nunc aliquid contra se, contraque suos, in sua vesania ostendit. Erat autem consuetudo Judaeorum, cum aliquid blasphemum in se, vel contra Deum audissent, scindere vestimenta sua, quod Paulum quoque et Barnabam fecisse legimus. Sed et nonnullarum gentium consuetudo est, cum reos p. 0926B| se doluerunt, rescindere vestes et nudare pectora sua quasi rea, sicque plangere multis obvoluta criminibus. Iste autem, quia dixerat: Amodo videbitis filium hominis sedentem, et caetera, dicebat blasphemasse Jesum. Et ideo ac si ex lege, vesana plebs ad favorem seniorum proclamat, ut assolet vulgus: Reus est mortis: Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt. Alii autem palmas ei in faciem dederunt, dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? Ut supra jam dixi, haec intelligitur Dominus passus in domo principis sacerdotum ubi adductus est. Et haec usque ad mane gesta sunt, quando etiam et Petrus in eadem domo tentatus est. Quia dicebat de se magna Christus, quod sessurus esset a dextris virtutis Dei, arbitrabantur p. 0926C| confusionem illi ingerere. Sed ille ut omnia complerentur, quae de eo dicta erant, fieri sponte sua permittebat. Scriptum quippe erat (Isa. L, 6): Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; Faciem quoque meam non averti a confusione sputorum, et alia quamplura, quae in eo completa sunt, sicut scripta sunt a prophetis. Audierant enim forte retro prophetantem de Templo, et de Hierusalem quod destruenda esset, ideo ad irrisionem eum prophetare jubebant, quis eorum eum percussisset? Sed stultum erat verberantibus se respondere, qui quasi agnus ad hoc venerat, non aperiens os suum, ut Scriptura compleretur. Petrus autem sedebat foris in atrio. Foris namque sedebat, ut videret exitum rei, et non appropinquavit Jesum, ne ministris de illo p. 0926D| ulla nasceretur suspicio, quia timore jam possessus erat. Et in hoc mira Petri cum Domino perseverantia. Qui quamvis timeret, tamen non reliquit. Venit enim timor a natura, sed cura de affectu pietatis. Alienum est quod timet, suum quod non fugit. Et quod sequitur, pietatis est devotio. Porro quod negat, subreptio est pavoris. Commune igitur quod labitur a fide, sed proprii doni est quod poenitens, quod amarissime flevit. Et accessit 1139 ad eum una ancilla dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. At ille negavit coram omnibus dicens: Nescio quid dicis. Quid ergo sibi vult, quod primum eum prodit ancilla? Cum viri magis eum utique poterant recognoscere, non abs re factum dixerim. Factum p. 0927A| est autem non fortuitu, ut iste sexus in hac arte diaboli et in nece Domini praecesserit, ut et prioris mulieris recordaretur fraus, et iste sexus per Domini redimeretur passionem. Unde et resurrectionis accepit prima martyrium, ut veterem praevaricationis aboleret errorem, et istius proditionis purgaret crimen. Nam nonnulli, pii affectus amore, dicunt Petrum non Deum negasse, sed hominem; quasi diceret sibi in corde suo: Nescio hominem, vel nescio quid dicas muliebriter, quia scio Dominum. Sed ego malo intelligere negasse Petrum, quam in aliquo fefellisse Deum. Quid ergo negavit Petrus? Omnino quod praedixit Deus; quia in Christo nihil aliud fuit quam quod est Deus. Et sicut Deus et homo unus est Christus: ita totus Christus cum Patre et Spiritu p. 0927B| sancto unus est Deus. Considerandum tamen est, ubi negat Petrus; non in monte quo fuit cum Domino, non in templo, non in domo sua, sed in praetorio Judaeorum, et in nocte, vel in domo principis sacerdotum. Ibi ergo negat ubi veritas non est, ubi Christus ligatus est, et ubi Christus contumeliatur, ubi eum intromisit ancilla ostiaria, et interrogat eum fraudibus suis, ubi innocentia difficile servatur. Idcirco magis venialis culpa est, quam Adae fuerit in paradiso. De hac quippe trina negatione Petri, inter omnes Evangelistas, magna dictorum varietas est, sed una expletio sensus. Et ideo eorum collatio habenda est a prudenti lectore, ut inter omnes unum expleant sensum. Sequitur:
Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, p. 0927C| et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. Et iterum juravit cum juramento: Quia non novi hominem. Non autem foris in atrio, ubi prius, aut ante januam, ubi exisse dicitur, iterum negavit, sed cum redisset ad focum. Verumtamen quando redierit, Matthaeus non dicit. Sed Marcus ait quia exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. Ac deinde rursus: Cum audisset eum ancilla, coepit dicere circumstantibus, quia hic ex illis est (Marc. XIV, 68, 69). Tunc utique hoc dicit, cum redisset intus ad focum. Et non est haec ancilla illa quae supra, tamen ancilla. Et notandum quia frigus erat et nox. Unde si tempus consideremus, et loca in quibus 1140 negat Petrus, poterimus animadvertere quibus premebatur malis, quando obcaecaverat eum nox infidelitatis, et frigus p. 0927D| obgelaverat timoris, qui nullo illustrabatur sole justitiae. Non enim erat in atriis Domini, de quibus canitur in Psalmis: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem (Psal. CXXI, 2). Neque in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII, 1), sed in atriis Caiphae, et in domo ejus, in qua Jesus vinctus tenetur, et ideo in ea non agnoscitur, quia in eo nullus erat qui lucem videret. Erat quidem in ea ignis ardens, sed male consumens, qui nec frigus pellebat mentis, nec fugabat tenebras noctis, sed inflammabat ad facinus, ardore impietatis. Non quod ait, et loquela tua manifestum te facit, non quod Petrus alterius gentis esset: omnes quippe Hebraei erant, et qui arguebant Petrum et qui arguebatur. Sed quia unaquaeque p. 0928A| provincia et regio habet proprietates suas, et vernaculum loquendi sermonem. Tunc, inquit, coepit detestari et jurare, quia non novi hominem, et continuo gallus cantavit. In prima quidem negatione sua coram omnibus dicit tantum, Nescio quid dicis, in secunda vero negat cum juramento, quia non novi hominem; porro in hac tertia dicitur quod coeperit detestari et jurare, quia non novisset hominem. Gravius quidem ac gravius negat; quia quanto profundius in negationem vadit, tanto etiam cum juramento amplius peccat. Et ideo non sunt audiendi, ut dixi, qui dicunt quod non negaverit Deum, sed hominem; quia et hominem negare Jesum mendacium est, et cum juramento id testari, quid aliud quam perjurium est? Praesertim cum et homo Jesus p. 0928B| vere Deus dicatur, ac per hoc Deum negasse recte dicitur. Quia adhuc Petrus non poterat Dominum Jesum in Spiritu sancto cognoscere, quia necdum erat hominibus, id est Spiritus sanctus datus, quia Jesus necdum erat glorificatus. Et ideo ante galli cantum in nocte negat, quia non erat Spiritus Patris, quo confiteretur Jesum Christum, et qui loqueretur in eo. Sequitur: Et egressus foras flevit amare. Videte, fratres, quod saepe dico, quia omnia et loca, et tempora, plena sunt mysteriis. Nam in atrio pontificis sedens, non poterat, non dico stare in fide, verum etiam nec post lapsum agere poenitentiam. Egreditur siquidem foras de impiorum concilio, quia respexerat illum Dominus ut ablueret sordes pavidae negationis, et lavaret maculas mentis amaris fletibus. p. 0928C| Nec aestimes, 1141 lector, quia dicitur quod respexerit Dominus Petrum, quasi sit eum intuitus corporeis oculis, cum Petrus foris in atrio esset; et Dominus intus contumeliabatur; sed ibi respexit eum, ubi jacebat, in mente namque divinitate sua illum respexit. Et ubi respexit benignissimus Dominus, ibi continuo ille amarissime flevit. Haec idcirco scripta sunt, fratres, ut unusquisque nostrum discat plurimum de Deo quam de se praesumere. Et si in aliquo forte lapsus fueris, noveris secretorum tuorum quia testis semper assistit Deus. Respicit autem ut recorderis et fatearis humili confessione errores tuos et casus; imiteris Petrum, ut defleas mala tua, et diligas deinceps, sicut dilexit Petrus. Etiam et tertio interrogatus, quod ter negaveras pleno confitearis p. 0928D| amore, et trino dilectionis affectu, ex toto corde, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Quia nemo perfecte diligit nisi qui ex toto diligit.
(CAP. XXVII.) Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversum Jesum, ut eum morti traderent, et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Cerne, quaeso, diligentiam sacerdotum in nocte Paschae, cum esse deberent In azymis sinceritatis (I Cor. V, 8), tota nocte qua agnus comestus est: quas excubias agunt, quasque vigilias custodiunt, ut homicidium facerent, et Jesum morti traderent! quo consilio peracto et deliberato, mane quando missus est ad Caipham, rursus eum continuo ligatum mittum p. 0929A| ad Pilatum. Et notandum quod apostoli in nocte negant et fugiunt, isti vero mane facto jam in lumine ineunt consilium, et conspirant in unum, Ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Alligant ergo eum vinculis, quia alligaverat eos Satanas. Nec recogitant quod ipse sit qui solverat supra filiam Abrahae, quam alligaverat diabolus decem et octo annis, quae non poterat penitus sursum aspicere. Nec igitur Samson ille fortissimus fortior Christo fuit, qui propter crines vinctus teneri non poterat. Quoniam ille fortis in figura Christi praecessit, et quod faciebat ille quotiescunque vinctus fuisset, hoc et Christum fecisse nemo qui ambigat; qui nos omnes suis absolvit vinculis. Ad hoc quippe, post prodigia, post virtutes innumeras quas fecit, se permisit ligari volens, et consensit ut alligaretur, non peccati funibus, sed p. 0929B| sacramentorum vinculis, quorum mysteria vincula illa Samsonis erant. Quae nimirum vincula disrupit 1142 Christus, mox circumdantia se, quando de morte victor ascendit, ut nostra disrumperet. De quibus Propheta dixit: Disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 17). Talis namque consuetudo Judaeorum erat, quemcunque morti adjudicassent, ut vinctum eum judici traderent; et ideo vinctum eum adducunt ad Caipham, sicut Joannes testatur. Ac deinde post paulum, narrat rursus quod adducunt eum ad ipsum in praetorium. Erat autem, inquit, mane. Et nunc Matthaeus: Mane, inquit, facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores, ut eum morti traderent. p. 0929C| Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Ubi intelligimus quod mane etiam traditus est Pilato; forte quando introivit Caiphas in praetorio, Jesu paulo ante judicato, et adducitur ad eum ut tradatur, quae res forte coegerat Caipham ut intraret in praetorium. Aut certe interdum cum esset eo in loco, absente illo, ab universo concilio, judicatus est ad mortem, tamen ab ipsum ab initio ex domo Annae ducebatur, ad quem in extremo perductus est. Sed quia Caiphae jam prius visum fuerat, ut Jesus moreretur, et illis qui vinctum eum adducebant, sine ulla mora in momento decretum est, ut occidendus Pilato judici traderetur. Utrumque tamen mane fuit: et quod adjudicatus est a Caipha, cum omni concilio Judaeorum, et coram eo nonnulla p. 0929D| passus; et quod Pilato traditur.
Tunc videns Judas qui eum tradidit quod damnatus est, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi tradens sanguinem justum. O facinus et misera conditio humana, quae cum ad peccatum trahitur, sic illicitur ut videat, et nec praevidere queat sereno mentis intuitu, ad quod captivatur. Ecce quam levis fuerit animus traditoris, qui nunc justum quem tradidit videt et intelligit, quem antea praevidere non potuit, et portat confusionem in mente pro reatu, qui erubescere antea non poterat, etiam cum rueret in osculum benignissimi Salvatoris. Huc usque dum flagellaretur, dum p. 0930A| multis contumeliarum afficeretur injuriis, putabat forte miser, quod evaderet. Sed videns quod adjudicatus morti Pilato traditur, pro certo intellexit infelix quia damnatus esset, ferre confusionem suam minime potuit: qua perturbatus in mente, consilium invenire verum nequivit. Sic quippe confusio operari solet, et perturbatio, ita ut homo aliquando 1143 se invenire non queat. Unde hic primum impietatis suae pondere vicit avaritiae magnitudinem; ideoque poenitentia ductus retulit, pessimis mercatoribus, triginta argenteos. Nec tamen ita prae nimio moerore, et confusionis suae immanitate poenitentiae modum tenere potuit, qui mox laqueo se suspendit. Fecit enim diabolus qui eum prius pervaserat arte sua, ut poeniteret forte non ad veniam, sed eum amplius ut impelleret p. 0930B| in ruinam. Retulit ei ante oculos mentis immanissimum scelus quod gessit, non ut ex consilio veri, ad clementissimum Dominum, et medicum animarum recurreret, sed ut ex perturbatione dirae mentis in pejus veniret. Origenes namque more suo, de hoc quasdam movet opiniones; quod aestimaverit Judas, licet inconsulte, et non secundum scientiam, praevenire in morte moriturum Dominum, eique occurrere in anima, quam nudavit a corpore, si forte posset veniam et misericordiam precibus implorare. Quae nimirum cogitatio, si ei forte venit in mente, ut dixi, et ipsa de confusione fuit, et non ex doctrina pii Magistri. Dicit et aliam opinionem, quasi callidissimus explorator diabolus postquam in eo et de eo fecit quod voluit, ut traderetur Jesus in mortem, p. 0930C| recessit mox a Juda. Quo recedente, intellexit continuo malum quod fecerat, quia tradidit sanguinem justum, et vidit quod ipse a Deo condemnatus esset. Aut forte aliter recedente ab eo diabolo, potuit consilium secum capere poenitentiae, et referre ad eos pretium quod dederant: et ideo forte quia absolutus erat ab adversario, potuit dicere ex ratione sensus: Peccavi tradens sanguinem justum. Sed recedens ab eo ad tempus diabolus, tam ipsum Judam, quam et universos quos ad tempus deserit, iterum reassumit secundum astutias suas, ut abundantiori tristitia absorbeantur nonnunquam, sicut et istum male absorptum, et pervasum, non dubitamus. Idcirco poenitentibus semper salubria quaerenda sunt consilia, et adhibenda est quam diligentissime medicina p. 0930D| salutis. Quoniam adversarius postquam cognoverit unumquemque secundum peccatum suum, eum observat et callide insidiatur, ut ad finem usque decipiat. Respondeant ergo qui diversas naturas conantur introducere, et dicunt Judam proditorem malae fuisse naturae, nec apostolatus electionem potuisse servare; quoniam in eo non vitium esset, sed natura ut ad bonum non posset converti. Respondeant, 1144 quaeso, quomodo mala natura potuerit sentire justum Christum fuisse? Vel quomodo egerit quolibet pacto poenitentiam, ut non vinceretur cupiditate triginta argenteorum? Qui licet non perfecte, neque sicut debuit conversus, tamen de statu pessimae cupiditatis, quod inique admiserat damnavit, p. 0931A| et peccatum suum utique recognovit. Alioquin nisi in eo aliqua bonae plantationis natura esset, virtutem poenitentiae ac justitiae sentire omnino non posset, neque impietatis suae vesaniam recognoscere; satis namque fuerat, quod dixit: Peccavi tradens sanguinem justum. Et quod pretium rejecerat, si deinceps cor suum ad poenitentiam servasset, et sapienter tristis, praevideret juxta Apostolum, ne abundantiori tristitia absorberetur ad ruinam damnationis suae. At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris (II Cor. II, 7). O caecitas Judaeorum, et perversitas mentis! Sic se agunt quasi innocentes sint, qui pretio emerunt, ut homicidium facerent. O duritia cordis! qui etiam possessus daemone flectitur ad poenitentiam reatus sui, nolunt recognoscere quod male egerint. Sed dicunt, p. 0931B| Quid ad nos? Quasi ipsi nihil mali admiserint, nec curant de reatu proximi. Nec mirum qui de se nihil cogitant, sed dicunt: Tu vide quid feceris, quoniam nos in omnibus a culpa immunes sumus. Quapropter caveant, qui tam facile peccant in fratribus; quia qui sic peccat in aliquem, ut emendare non possit, timendum valde est quod peccavit. Non enim jam in potestate Judae erat, ut absolveretur quem tradiderat, et ideo frustra vocem poenitentis assumit, quia permanent opera impietatis. Hoc igitur est, quod in Psalmo canitur, de eodem infelicissimo Juda: Et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII, 7), qui non solum non emendaverit crimen quod commisit, verum etiam scelus suae mortis in peccatum sibi addidit. Habet enim in Psalmo, qui de eo canitur, si p. 0931C| bene perspexeris, pro triginta argenteis, quos accepit, triginta, ex oraculo divino, maledictiones sibi olim illatas, et quasi haereditario jure in pretio reservatas: non ideo quod peccaret, sed quia toties a Domino correptus ut emundaret seipse: Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4), quatenus haberet mercedem sui pretii, ad corruptionem omnium futurorum, et omnes scirent quia universa sunt in praescientia Dei, et formidarent; quia Judicia Dei abyssus multa, et ininvestigabiles viae ejus (Ibid., 7; Rom. XI, 33).
Principes autem sacerdotum, acceptis 1145 argenteis, dixerunt: Non licet mittere eos in corbonam, quia pretium sanguinis est. O falsa religio et justitia caeca! Si hoc non licet quia pretium sanguinis est, p. 0931D| cur ipse sanguis innocens tam impie effunditur? Hoc quippe est quod dicitur longe retro: Calicem liquantes, et camelum glutientes. Propter quod, Consilio inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Haec omnia, ut cernis, non fortuito casu fiunt, neque ex aliquo eventu rerum, ut volunt, sed universa ex dispositione Dei vivi, ut compleantur quae praedicta sunt, licet quantum ex ipsis erat, illi aliud intenderent. Videbant enim fortassis, quod circa mortuos magis haec pecunia sanguinis conveniebat, et circa sepulturas defunctorum, quam ut in corbonam mitteretur, aut in ulla eorum necessitate honesta. Corbonam quoque Hebraice, Latine autem donum interpretatur, qui locus, vel arca denariorum p. 0932A| erat; ubi mittebantur dona et munera, seu qualiacunque deposita ad usus templi, vel ad quascunque utilitates alias seu necessitates. Sed Dei appulsi nutu, ex ipso pretio decreverunt emere agrum, non qualemcunque, sed agrum figuli, et ipsum ad sepulturam, non quorumcunque, sed peregrinorum. Sunt enim multae differentiae inter loca sepultorum, multaque diversitas meritorum. Quoniam alii sepeliuntur secundum vota nobilium, alii secundum aestimationem vulgi, nullus tamen in agro figuli, qui pretio sanguinis Christi emitur, nisi qui consepelitur per baptismum Christi in morte; qui profecto ager peregrinorum est, et eorum qui peregrinantur in mundo, qui potest Deo dicere: Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres p. 0932B| mei (Psal. XXXVIII, 13). Ager ergo iste qui emitur, ager sanguinis est, et ager figuli; quia figulus noster Christus est, cujus Virtus exaruit tanquam testa (Psal. XXI, 16). Et ipse ager, Acheldemach, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem vocatur. Vocatur autem jure, hic mundus, vel Ecclesia Christi, seu paradisus Dei, Ager sanguinis, quia sanguine Christi emptus est nobis, ubi requiescant sancti, qui peregrinantur in terris, quorum vox est: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX, 5). Tales namque consepeliuntur Christo, et ideo ex pretio sanguinis ejus emitur ager ad sepulturam eorum, tanquam permanendum, et ad requiescendum in sempiternum, qui cum fideli p. 0932C| Abraham, juxta imperium Dei, in hoc saeculo 1146 peregrinantur. Sed quia hoc testimonium in Jeremia non invenitur, dicunt quod ex Zacharia magis sit assumptum, ubi longe aliis verbis, ac toto discrepante ordine qualitercunque reperitur. Primum vero juxta Septuaginta, in eo ita habetur, dicam ad eos, si bonum est coram vobis, date mercedem mihi aut renuite. Et iterum: Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Dixitque Dominus ad me: Pone illos in conflatorio, et considera si probatum sit sicut probatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et misi eos in domo Domini, in conflatorio (Zach. XI, 12, 13). Quantum ergo distet haec translatio ab evangelistae testimonio, cunctis legentibus perspicuum est. Sed et in Hebraeo, juxta Hieronymum, quamvis sensus p. 0932D| idem sit, verba vero valde praepostera sunt, et pene diversa. Habet enim ita: Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam, et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos, et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium decorum pretium, quod appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci eos ad statuarium in domo Domini. Haec idcirco posui, ut perpendant omnes difficultatem hujus loci, quoniam ex hoc multi conati sunt evangelistam arguere, et falsitatis assertorem probare, eo quod nec cum Hebraeo, nec cum LXX translatoribus congruere videatur. Et quod his majus est, dicunt quod erret etiam in nomine, ut pro Zacharia Jeremiam p. 0933A| false posuerit; quod nec nostri unquam catholici tractatores immutare voluerunt, nec emendare, ut quidam temerarii et praesumptores tentaverunt; sicut et in aliis quamplurimis locis fecisse cognoscimus. Sed absit a fidelibus, de Christi evangelista aliud aestimare dixisse, quam quod in spiritu Dei legebat, et dicebat Ecclesiae Christi filiis; cui curae sunt non verba, non syllabas ordinare sententiarum, non interpretum jura servare, sed ipsas sententias veritatis, in Spiritus sancti dogmate, ut olim pronuntiatae sunt, ponere. Quanquam beatus Hieronymus dicat se legisse in quodam Hebraico volumine, quod Nazarenorum sectae homo ei obtulerat, Jeremiae apocrypho, et in eo haec ad verbum scripta reperit Jeremiae nomine dedicata. Sed tamen magis p. 0933B| visum est ei de Zacharia sumptum hoc evangelistae testimonium, et apostolorum more, hoc sic positum, qui verborum ordine praetermisso, sensus tamen de Veteri Testamento 1147 quam saepe protulerunt in exemplum. Et ideo hoc loco talis expositio a nobis quaerenda est, ut evangelistae maneat firmitas, et nos nulla subrepat emendandi temeritas; sed una cum sanctis Patribus potius suspicando de hoc aliquid dicamus, quam confirmando quod certum non habemus. Ubi primum occurrit, quod non omnes codices Evangeliorum habent, quod per Jeremiam hoc dictum sit, sed tantummodo per prophetam. Nec tamen ideo mox astruere oportet quod his codicibus magis credere debeamus, ut dicamus eos mendaces qui Jeremiam habent; eo quod ubi dicitur p. 0933C| per prophetam rectius Zacharias intelligatur, quia jam olim a sanctis Patribus tractatum est, ut hoc magis audax imperitia fecerit quam probata veritas, cum turbaretur aliquis quaestione, quod hoc testimonium apud Jeremiam non inveniret, id magis elegerit temere emendare, quam imperitus videri. Quod forte altiori sacramento factum est ex providentia Dei, qua mentes evangelistarum intus agebantur. Erant enim illa animalia in circuitu plena oculis, et ideo non potest fieri ut Matthaeus aliquid per oblivionem scripserit, et Jeremiam pro Zacharia posuerit. Quod tamen sine ulla dubitatione demum emendaret saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente hoc legere potuerunt, nisi quia Spiritus sanctus per eum ita hoc testimonium p. 0933D| conscribi voluit. Sed cur hoc ita voluerit, illa prima causa patri Augustino utilissima occurrit, omnes prophetas sanctos uno spiritu, mirabili inter se consensu locutos fuisse, ut multo amplius quam si omnium omnia prophetarum uno unius hominis ore dicerentur. Et ideo indubitanter accipi debere quaecunque per eos Spiritus sanctus dixit, singula omnium esse, et omnia quae per eos dicta sunt singulorum. Idcirco jure, quae dicta sunt per Jeremiam, tam Zachariae quam Jeremiae, et quae per Zachariam, tam sunt Jeremiae quam Zachariae. Unde non opus fuit Matthaeo corrigere quod Spiritus sanstus per eum dixerat, cum nomen Jeremiae scriptum a se in suo Evangelio divinitus relegisset, ut nobis p. 0934A| per hoc inter prophetas, interque ipsos evangelistas, tantam concordiam esse demonstraret, ut quidquid unius eorum esse dicitur, non absurde alterius esse videatur; ac per hoc quod per Zachariam dictum admodum videmus, non inconvenienter, Spiritu sancto annuente, Jeremiae esse probatur. Solet quippe et 1148 de amicissimis ita dici hominibus, quorum unus est consensus unaque voluntas, si unus eorum aliquid dixerit quod alteri ascribatur; ne cures quis eorum dixerit, quoniam tam concorditer dictum est, ut tale sit si iste hoc dixerit, quale et si ille, quia eorum unus est spiritus, unaque societas et intentio mentis. Quapropter omnium prophetarum et evangelistarum major est inter omnes constantia mentis et unanimitas veritatis, quam si omnia illa, unus p. 0934B| quamvis doctissimus loqueretur homo. Et ideo nemo infidelis, nemo imperitus, jure reprehendit in talibus et hujuscemodi dictis, quasi dissonantiam evangelistarum, cum ex hoc potius debeant assumere docti et fideles, argumentum et auctoritatem, ad ostendendam unitatem et concordiam eorum et sanctorum prophetarum. Est et evidens causa apud Jeremiam quae flagitat forte hoc testimonium potius in nomine Jeremiae sic manere debuisse, et videtur ac si spiritus auctoritate firmatum, propter agrum illum quem Jeremiam emisse legimus cum esset in carcere, quia etsi apud Zachariam triginta leguntur argentei qui pro Domino dati et rejecti sunt in templo, tamen per eumdem prophetam ager ille emptus est a filio fratris sui, et datum est ei argenti pretium. p. 0934C| Non quidem sub hoc nomine, neque eodem sub numero qui apud Zachariam habetur; sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto ad quod prophetia est de triginta argenteis. Nam quod de Domino completum est, ut hoc esset ejus pretium, manifestum est, et quod de eisdem argenteis ager ille sanguinis emptus sit, verum est. Hinc inter utrosque prophetas mystice unum videtur esse testimonium; ut quod ille expressius de argento significavit, hoc iste de agro. Ac per hoc nomen Zachariae si poneretur, referendum ad pretium esset; sed quia Jeremiae positum est, qui dixit de agro empto, non incongrue factum videtur. Quapropter studeat prudens animus utrumque magis conferre quam evangelistam femere reprehendere, aut quod ab p. 0934D| eo positum est praecipitanter eradere, vel immutare. Studeat potius sensum enucleatius discutere, quo modo pertineat utrumque ad completionem testimonii, quam unum horum negligere, et alterum praeferre. Nam et ipse liber emptionis apud Jeremiam, qui de agro cum sua astipulatione conscriptus est, jubetur mitti in vase fictili, et emitur de pretio Domini ager figuli, 1149 et hoc: Ad sepulturam peregrinorum, sicut et illud testamentum emptionis vase clauditur figuli, in memoriam futurorum, ut significetur eorum permansio vel repausatio diu in terra captivitatis vel peregrinationis populi, quousque in libertatem filiorum Dei, praestante Deo, ipsa captivitas solvatur. p. 0935A| Caeterum illud quod subjecit Matthaeus huic testimonio, cum ait: Quem appretiaverunt filii Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus, nec apud Zachariam, nec apud Jeremiam legitur; unde magis ex persona beati Matthaei eleganter et mystice incertum est. Quia et ipse ex Domini revelatione cognovit, ad hanc rem quae de Christi pretio facta est, hujusmodi pertinere prophetiam. Quaerendum ergo qui acceperunt eosdem argenteos, quia et in hoc varietas codicum est; quoniam alii. habent filii Israel, et alii a filiis. Quod si ad Judam referimus, qui accepit pretium appretiati Christi a filiis Israel, erit numerus pluralis pro singulari. Si autem filii legendum est, acceperunt illud scilicet sacerdotes templi, quando Judas rejecit eos in templum, p. 0935B| pretium appretiati Christi, quem appretiaverunt filii Israel; aut pretium appretiati Judas a filiis Israel, Et dederunt eos in agrum figuli. Quid horum melius sit, quia pene unus est sensus, legentis arbitrio derelinquo; quia et hoc, aut temeritas fecit emendatorum, aut varietas interpretum.
Jesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens: Tu es rex Judaeorum? Ecce completa est prophetia Christi, qua supra dixerat, quia tradetur gentibus ad illudendum. Et stat humilis ante tribunal superbi judicis. Qui quasi reum astare videt coram se, et utrumne sit rex Judaeorum interrogat; quoniam haec accusatio adversus eum permaxima fuerat Judaeorum, ut invidiam et iram commoverent judicis, et terrorem ei incuterent, si eum defendere p. 0935C| vellet ex persona Caesaris. Sed perfidi principes etiam ex hoc impietatis suae arguuntur elogio; qui nec falso quidem invenire potuerunt quod objicerent Salvatori; et tanto simulantur odio, ut etiam prophetarum de illo, quod rex esset qui venturus praenuntiabatur, noluerunt recipere testimonia. Pilatus tamen, quamvis alia falsa protulerint non verisimilia, de nomine regis, quod maxime formidabat, interrogat. Cui Dominus: Tu dicis. Diversa quidem Pilati, et principis sacerdotum est interrogatio, et diversa Christi responsio. Nam princeps ait: Si tu es Christus Filius Dei vivi, qui licet legem noverit, dubitative tamen quaerit, et ideo, si quod dubitativum est, adjecit. Pilatus vero, etsi legis ignarus, interrogat magis pronuntiative: Tu es rex Judaeorum? p. 0935D| etsi quaerere videtur. Nam et in titulo hoc confirmat, cum jussit scribi super crucem, JESUS NAZARENUS REX JUDAEORUM. Quia putabat eum regem Judaeorum esse. Et ideo ait, cum vellent illud Judaei eradere: Quod scripsi, scripsi. Cui, quia ita interrogat ut scire velit, respondit Dominus: Tu dicis. Quia per fidem hujus confessionis jam salus gentium et credulitas declaratur. Itaque Pilatus, qui legem ignorat, de se hoc ita loquitur, quod hi abnegant, qui semper antea in lege hoc loquebantur. Quapropter et principi sacerdoti sic responsum est: Tu dixisti. Hoc ideo quia lex omnis venturum Christum quotidie pronuntiabat, quasi diceret ei de praeterito: Tu dixisti, quia eum in lege et ex lege quam saepe, p. 0936A| licet nolens, praedicasti. Haec idcirco dixerim, quia non credo in divinis litteris aliquid superfluum, neque in Dominicis verbis ad doctrinam salutis quidquam esse vacuum. Unde huic, quia pronuntiantis interrogatione utitur, confirmantis dat responsionem. Illi vero cum ait: Tu dixisti, et obliquo ejus arguens dubitationem satis prudenter convincit. In omnibus tamen sic suam temperat sententiam, ut et verum dicat, et sermo ejus calumniae non subjaceat. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit; Pilato quidem, quia invitus in eum promebat sententiam, dignatus est respondere aliquid, sacerdotes vero et principes populi indignos suo responso judicavit. Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Provocat p. 0936B| eum praeses, ut se purgaret a crimine, sciens vana esse et falsa quae ei objiciebantur. Sed Jesus nihil respondere vult, neque ullis se excusare verbis, ne forte differretur a praeside passionis ejus triumphus, qui eum liberare gaudebat et absolvere, quia videbat nullis eum subjacere criminibus: nec tamen dignum erat ut ei responderet, quia dubius incedebat, nec permanens in fide; et ideo de Christo nullum firmum ferebat judicium. Sed miseri Judaei, quibus adhuc hodie tacet verbum Dei, et nihil eis loquitur accusantibus Christum, neque per se, neque per prophetas, neque ulla divinitatis suae oracula, quia Dominum 1151 prophetarum peremerunt. Et non respondit ei verbum; ita ut miraretur praeses valde vehementer. Mirabatur autem constantiam ejus, p. 0936C| mirabatur etiam quomodo sic taceret, quia idoneus erat sibi falsa illata a se removere, et se purgare a crimine. Quis enim non poterat admirari inter tantam rabiem accusantium, et clamores vulgi, et furores seniorum, cum videret eum tam tranquillum astare, tam mitem et quietum, cum omni gravitate imperterritum; qui petebatur ad mortem, et in nullo movebatur affatu. Fortior namque erat in eo virtus, quam humana natura se habeat. Et ideo poterat non solum admirari Pilatus, verum etiam vehementer, quoniam dignum ei videbatur pro magno miraculo admirari valde, ut exhibitus homo ad criminale judicium, et adjudicatus morti imperturbabilis maneret et imperterritus. Ut staret ante mortem, quae omnibus terribilis est, sine ullo pavore mortis, et p. 0936D| taceret sine ulla defensione sua, cum posset se, si vellet, in judicio defendere.
Per diem autem solemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum, quem voluissent. Ne mireris, auditor, si adhuc primordium gerens in eis Romana potestas, quia consuetudo fuerat Judaeorum, ut in solemnitatibus suis, maxime paschali, quando liberati sunt ex Aegypto, ut peterent principibus suis unum reum quemcunque voluissent, quibuscunque esset criminibus involutus. Et quia noviter Judaei jugum susceperant Romanorum, servabatur eis lex et consuetudo, ut beneficiis provocati libentius Romanis deservirent, donec firmaretur jugum eorum super eos. Inde igitur est quod Saul petente populo p. 0937A| Jonathan absque offensa cum teneretur reus pro gustu mellis, etiam prodente Deo, mox a morte relaxat; quem decreverat etiam cum juramento, licet filius ejus esset, Saul interficere. Sed tamen petente populo Israel, quem parabat interficere, relaxavit ad vitam. Pro talibus etiam et hujusmodi causis, mos inolevit in Ecclesia Christi, pro reis et sceleratis, non solum judices saeculi ad vitam deprecari, verum etiam et Deum judicem universorum ab Ecclesia interpellari pro peccatoribus, ut solvantur a culpis et redonentur ad veniam, cui nunquam jure sine spe veniae supplicatur. Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas. Congregatis autem illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barrabam an Jesum, qui dicitur Christus? Barrabas autem p. 0937B| 1152 filius magistri eorum interpretatur, qui propter seditionem et homicidia fuerat condemnatus; et ideo insignis dicitur fuisse non virtutibus, sed vitiis et criminibus. Quem Pilatus forte ad hoc eum talem elegit inter caeteros qui tenebantur rei, ut immanitas scelerum ejus cogeret Judaeos Jesum petere, et Barrabam in mortem tradere. Ad hoc quippe offert eis optionem dimittendi quem vellent, latronem tam sceleratum, an Jesum, non dubitans Jesum potius eligendum, quam eum qui tantis criminibus tenebatur reus. Sciebat enim solummodo propter invidiam eum traditum; et nullam aliam crucis Christi causam esse, quam odium et invidiam. Sed miseri Judaei, qui de suo reatu nobis aliquod instruunt sacramentum, et eum eligunt qui propter seditiones p. 0937C| et bella, necnon et homicidia facta reus erat, et repudiant Jesum Dei Filium, qui est nobis pax a Deo Patre constitutus, verbum Dei et sapientia Patris. Hi ergo duo cum sint vincti in rebus humanis et corporibus, quia Deus homo factus est, prior scilicet Adam et novissimus. Sed populus ille perfidus semper Barrabam absolvere rogat, propter quem non cessant seditiones facere, latrocinia quoque et homicidia, quia non recte sapiunt de Jesu, nec credunt in eum. Nam in anima in qua non est Jesus, illic seditiones sunt et lites ac scandala. Ubi autem est Jesus, est quidem in eis corpus mortuum propter peccatum, spiritus autem vita propter justitiam. Et sunt ibidem simul omnia bona, et innumerabiles divitiae bonitatis; quoniam ipse est pax nostra Christus, qui fecit utraque p. 0937D| unum (Ephes. II, 14). A quo nimirum corpore quicunque mala agunt, soluti sunt, Christus autem cum suis tenetur vinctus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). A quo nimirum vinculo, Barrabas, id est filius magistri eorum, qui suis criminibus tenentur obnoxii, soluti relaxantur ad vitam pessimae seditionis, a quibus in saeculo omnia mala generantur. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi sit et justo illi; multa enim passa sum hodie per visum, propter illum. Quid autem viderit per visum non exponit evangelista, vel a quo passa sit; et ideo data est facultas nostris aliter vel aliter hanc visionem interpretandi. Unde nonnulli dicunt hanc visionem a diabolo immissam, et ab eo p. 0938A| ipsam flagellatam, sentiens jam forte passione Christi se superari, ac mundum salvari. Idcirco egerit arte sua ut Christus liberaretur per mulierem; 1153 non quod de morte ejus curaret, sed ut reos quos tenebat captivos in mortem, per mortem Christi ne amitteret. Alii vero dicunt bonitate Dei factum fuisse, sicut quam saepe gentilibus a Deo somnia revelata leguntur, ut in uxore Pilati gentilitas designetur, quae justum Dominum confitendo, et etiam testimonium dat ad fidem non credentibus. Quapropter noluit evangelista praeterire rem divinae providentiae, laudem Christi continentem, quia dignatus est per visum convertere ad confessionem Pilati uxorem, forte quae per visum passa est, ne amplius pateretur. Propter quod, ut dixi, evangelista p. 0938B| non exposuit visum, ut ampliora de pietate Christi liceat nobis cogitare. Quoniam beatam dicunt Pilati uxorem, quae per visum passa est multa propter Jesum, et recepit per visum quae erat passura in vita sua. Ex quo volunt quidam dicere, quod melius est recipere aliquem mala in visu, quam recipere in vita. Quis enim hoc non eligeret, nisi forte quia sunt multi quibus expediat acriora recipere in vita sua, potius quam leviora in visu? Consolatur ergo Lazarus, et requiescit in sinibus Abrahae, quia recipit mala in vita sua, et non haec mala quae recepit in visu suo et in sensibus suis. Utrum tamen, vel si initium habuerit conversionis ad Deum haec mulier eo quod propter Jesum multa passa sit per visum, Deus scit. Unum tamen scimus, quia Ecclesia Christi p. 0938C| ex gentibus, quae aliquando fuit uxor Pilati, per quem diabolus significatur, jam non ejus uxor est, sed Christi, cui per fidem passionis conjuncta est; et ipsa per fidem confiteri Deum, et advocare ad eum quoscunque potest non cessat.
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populo ut peterent Barrabam, Jesum vero perderent. Respondens autem praeses, dixit illis: Quem vultis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barrabam. Quid autem in hoc dicam, nisi quia pene omnis iniquitas et praevaricatio plebium a senioribus est populi, quorum excitantur malis ad omne peccatum, quorum velle, quorumque nolle, omnes considerant et obsequuntur. Credunt enim turbae principibus suis et sacerdotibus, nec multum intendunt quid p. 0938D| praeses velit, adhuc in eis novis utens legibus. Neque aliquid ipse tentat, nisi solummodo persuasionibus, sed ipsi sibi eligunt Barrabam, cujus magis sequuntur vestigia, et ideo volunt eum habere sibi solutum. Dicit illis Pilatus: Quid ergo faciam de Jesu qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur, etc. 1154 Ille siquidem vult eis pudorem tantae iniquitatis incutere, sed illi non solum non erubescunt, quia eum Pilatus Jesum Christum confitebatur, verum admodum impietatis suae furorem exaggerant et clamant atrocius, sine ullo retractationis assensu: Crucifigatur. Quod si denique petiissent Barrabam sibi dimitti, satis esset ad impietatis suae augmentum. Nunc autem e contrario et Christum postulant ad p. 0939A| mortem. Quod si infelicissimi in potestatem dimisissent Pilati, ut faceret de Jesu quod vellet, tantum ut Barrabam eis absolveret, magnae impietatis crimen esset, cum et scelestum petiissent sibi dari, et justum nollent, cum possent, liberare ad vitam. Nunc autem agunt quod scelestius est, quia proclamant eum in mortem, et non ad qualemcunque, verum ad turpissimam mortem, et petunt vocibus ut crucifigatur. Hoc quippe est quod Isaias dicit: Exspectavi ut facerent judiciam (Isa. V, 7); fecerunt autem iniquitatem et non justitiam, sed clamorem. De quibus David: Circumdederunt me canes multi, consilium malignantium obsedit me (Psal. XXI, 17). Et Jeremias: Facta est mihi haereditas mea, sicut leo in silva, dederunt super me vocem suam (Jer. XI, 8). Nec tamen p. 0939B| Pilatus cessat contra impietatem eorum agere, ut confunderentur et resipiscerent a scelere suo. Quibus rursus ait: Quid enim mali fecit? Contra hoc ergo non habentes quid dicerent, amplius clamaverunt, ac si clausi oculis ne recordarentur judiciorum Dei, non deponentes malitiam, sed augentes blasphemiam dixerunt: Crucifigatur. Ergo Pilatus, quantum ex se fuit absolvit eum in omnibus, maxime abnegando, quod nihil mali fecerit. Nam ejus interrogatio, abnegatio utique est, vel objurgatio, eo quod innocentem occidere velint. Absolvit quidem eum judicio quem postea crucifigit in mysterio. Unde videns Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, p. 0939C| vos videritis. More Judaico ait, volens eis Christi innocentiam non solum verbis, verum etiam factis ostendere, si forte eos placare posset; sin autem, ut se innocentem probaret, et eos reos monstraret. Facit enim non secundum consuetudinem aliquam Romanorum, ut aqua manus lavet, sed juxta illud propheticum: Lavabo inter innocentes manus meas (Psal. XXV, 6). In cujus nimirum lavacro, nesciens gentium opera purganda, praefigurabat, ut ab impietate Judaeorum nos alienos monstraret. Profitetur enim se innocentem Pilatus 1155 et Jesum justum, quod et uxor ejus confessa fuerat. Sed miser sua non abluit facta, dum obsequitur studiis alienae crudelitatis. Lavit quidem manus, sed culpam non lavat; quia judex nec invidiae credere debuit, nec timori, p. 0939D| nec ullis adversantium impulsionibus, ut sanguinem condemnaret innocentem, quem praedicabat justum. Hoc est ergo quod ait: Innocens ego sum a sanguine hujus justi; ac si diceret: Ego quidem innocentem volui liberare, sed quia magis seditio oritur, et perduellionis mihi contra Caesarem crimen impingitur, me hinc inde innocentem demonstrabo. Tolerabilior est tamen culpa judicis qui cogitur sentientiam ferre contra Dominum quam Judaeorum, qui propter perfidiam eum innocentem petunt in mortem. Pilatus quidem non damnat sibi oblatum, sed arguit multoties offerentes; justum esse pronuntiat quem coactus in mortem damnat; ac si diceret: Minister ego legis sum, sed vestra vox vestrique furoris clamor p. 0940A| sanguinem fundit justum, vos videritis. Cui respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Perseverat autem haec imprecatio Judaeorum usque in hodiernum diem, et sanguis Domini qui clamat de terra contra eos cum sanguine Abel in terram effusus, non cessat adhuc clamare, nec aufertur ab eis. Unde per Isaiam loquitur: Si levaveritis ad me manus, non exaudiam vos: Manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I, 15). O infelicissimi Judaei, qui filiis suis talem reliquerunt haereditatem. Propter quod rei facti sunt, non solum in sanguine prophetarum, quem fuderunt, verum et in sanguine Christi, in quo compleverunt mensuram patrum suorum. Idcirco vastata est civitas eorum vastitate hostili, et ipsi dispersi p. 0940B| sunt perfidi super omnem terram, usque in praesentem diem. Tunc dimisit illis Barrabam, Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. Fecerunt ergo in Barrabam, quod facturi et in Antichristo; jam enim arcanum futurae infidelitatis praecessit in isto latrone, et ideo eligunt damnationi reservatum, potius quam salutis suae auctorem, ut in omnibus compleantur vaticinia prophetarum, et ipsi suis adhuc indicent factis quae facturi sunt filii magistri in antichristo, quorum magister diabolus est. Et ideo, ut dixi, Barrabas filius magistri interpretatur, ut ejus sequantur errorem cujus filii sunt. Porro Pilatus victus terrore Caesaris obliviscitur verborum suorum, quibus coeperat defendere innocentiam Christi, declinat judicium ad facinus impietatis; et non solum p. 0940C| tradit Jesum ut crucifigatur, verum etiam flagellis prius 1156 caeditur, sicut consuetudo est reorum. Quoniam Marcus dicit ideo fecisse ut populo satisfaceret, et cessarent ab interfectione ejus, cum viderent eum flagellatum.
Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorio, nullum disciplinae ordinem servantes, nullamque gravitatem in judicio, more Romano tenentes, faciunt sibi lusum Jesum: Et congregaverunt ad eum universam cohortem; et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei. Suscipientes quidem eum in atrio praetorii, sicut Marcus dicit, convocata universa cohorte, induunt eum purpura, illudentes, et in habitu regnantis eum confingunt, sicut in theatris solet fieri quando introducitur persona quaelibet pro p. 0940D| alia. Nec tamen eorum error vacat a mysterio, quoniam ipse Rex regum erat; qui ideo haec omnia suscepit pro ludibrio, ut omnes suos schemate humilitatis reges faceret. Porro quod Matthaeus ait, quia chlamydem coccineam circumdederunt ei, Marcus, et induunt, inquit, ei purpuram (Marc. XV, 17). Quoniam pro regio indumento chlamys illa dabatur ab illudentibus, quae et in Joanne vestis purpurea vocatur, quia est purpura quaedam rubra, cocco simillima. Potest etiam fieri cum eadem chlamyde ut esset et purpura, quamvis esset illa coccinea. Quae omnia hoc loco Matthaeus per recordationem magis quam in ordine narrare videtur; quia sicut in Joanne monstratur, prius gesta sunt in praetorio apud Pilatum, p. 0941A| quam ipse eum militibus jam crucifigendum tradidisset. Postea vero quam illuserunt ei, et fecerunt omnia ludibria in eo, exuerunt chlamydem, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. Antea vero apud Pilatum haec omnia quae ab Evangelistis diverse narrantur, gesta sunt. Puto itaque in eodem spectaculo non defuisse principes ac milites tenebrarum qui convenerant, ac si cohors illa adversus Dominum et adversus Christum ejus, a quibus et isti delusi, talia contra consuetudinem meditabantur. Et ideo potius haec delusio daemonum erat quam hominum, ut in his etiam triumpharet Jesus. Quia non poterant praescire in hac dispensatione sacramenti sapientiam Dei; alias autem Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae p. 0941B| crucifixissent (I Cor. II, 8). Ergo cohors illa multitudo militum erat; quia in una cohorte dicuntur trecenti, aut eo multo amplius milites esse, quorum numerus illam invisibilem designabat, contra quos dimicare Christus venerat; nec igitur iste sine magno mysterio, quamvis nescii, faciunt ista. Audierant enim quia rex fuerat nominatus Judaeorum, et ideo illudunt nomini, non intelligentes quid 1157 agerent, cum ei imponunt schema regnantis. Nam clamys illa, ut dixi, coccinea seu purpura, mysterium erat signi coccinei, quod olim Raab meretrix ligaverat in fenestra in salutem domus suae; necnon et Thamar ad manum pueri nascentis coccum alligat, in signo passionis Christi. Idcirco, quia mysterium erat olim praenuntiatum, suscepit p. 0941C| illud Jesus in se, ut eum recognosceres, qui suo in sanguine mundum salvare venerat. Ipsi vero nescientes illudunt, ut eum depingant regem, et dicunt: Ave, rex Judaeorum. Quia hoc ei crimen Scribae et sacerdotes objecerant, quem nudatum pristinis vestibus induunt veste purpurea, et pro rosae limbo quo reges veteres utebantur, et pro diademate ponunt ei coronam spineam; pro sceptro regali dant ei calamum, et adorant illudentes, quasi regem. Nos autem haec omnia mystice intelligentes in prophetia, sicut Caiphas qui dixit, Oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret: sic et isti quodcunque faciunt, licet perverso spiritu id fecerint, nobis tamen sacramenta salutis operabantur. Nam in chlamyde coccinea designantur opera p. 0941D| gentium cruenta, quae charitate Christi mutantur in coccum bis tinctum; quia in cocco charitas, qua induitur Christus, omnino exprimitur. In spinea vero corona, maledictum illud antiquum solvitur, ut terra deinceps nostra, quae spinas et tribulos germinabat peccati, serta componat capitis Christi, et fiat Ecclesia sponsa ornata viro suo, cum diademate salutis. Fert ergo calamum in manu, quo venenata occidat serpentum genera; vel ideo calamum gestat, ut suos conscribat milites in aeternitate, et sacrilegium non omittat conscribere Judaeorum. Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus, ut compleretur quod scriptum erat: Faciem meam non averti ab increpantibus et p. 0942A| conspuentibus in me (Psal. L, 6). O patientia benignissimi Dei! quam aequanimiter omnia fert! nec avertit se a confusione sputorum, nec movetur cum percutitur arundine, secundum Isaiam prophetam, et arundinem quassatam non confringet, sed omnia in se fert peccata nostra, quae erant rubra ac si vermiculus, ut quasi nix per eum dealbarentur, et fierent alba vestimenta nostra, Qualia fullo non potest facere super terram (Marc. IX, 3). Sed mirum quid voluerit evangelista cum ait, quia exuerunt eum rursus chlamydem coccineam. De corona vero spinea, quod deposuerunt eam a capite, semel illi illatam, tacuit, et non est scriptum, neque quia detraxerint eam, et hoc non absque magno mysterio esse arbitror. Licet enim in chlamyde 1158 coccinea, p. 0942B| et in spinea corona voluerit monstrare, quod nostra peccata super se tulerit, longe tamen aliter est, quia vestem deposuit, et spineam coronam non mutavit, sed, ut ita fatear, in se consumpsit ut spinae deinceps in eo non essent, neque alicubi essent. Et ideo per chlamydem coccineam, caro, in similitudinem carnis peccati assumpta, designatur. Unde et in Zacharia, vestimenta Jesu sacerdotis sordida leguntur, non peccato infecta, sed quia corruptibilia in similitudinem carnis peccati, sanguine proprio penitus purpurata. Quam sane corruptionem, quia amisit, quasi coccineam vestem, mutavit per passionem crucis, cum immortalitatem, quam semper habuit, recepit. Porro spinas quas in capite gestavit non mutavit, nec alicubi transposuit, sed consumpsit; p. 0942C| ita ut in capite Jesu non spinae, sed lapides resplendeant pretiosi. Hinc quoque dictum est, quia in diademate capitis Aaron lapides fulgebunt sanctuarii. Caput namque Christi Deus est, in quo spinae esse non possunt, et ideo in eo lapides jure resplendere dicuntur, quia qui in eo sunt, peccatum habere nequeunt. Idcirco ab Evangelista corona illa non detracta neque deposita dicitur, quia consumpta a capite Jesu peccata, ut jam non sint spinae, recte creduntur. Sustulit enim ea super venerabile caput suum, et abstulit a nobis ut non sint, ac consumpsit. In cujus dextera calamus, ut aliter dicam, ideo ponitur, ut fragilitas Aegypti, cujus rex baculus arundineus vocatur, in ipso, ut ipsi sibi fingunt, configuretur, sed sacramentum est regnantis Dei, p. 0942D| cujus etiam lingua, calamus scribae velociter scribentis, dicitur, et virga directionis, virga regni ejus (Psal. XLIV, 2, 7). Suscepit quidem sceptrum fragilis regni de manibus nostris, in quo nos male confisi, diu innisi sumus ut triumpharet, et contereret eum in ligno crucis; pro quo calamo sceptrum regni coelestis, et virgam aequitatis dedit nobis, de qua virga canimus in Psalmo: Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXI, 4). Sicque totus habitus ab his in eo depingitur regis, ut et persona introducatur regnantis, et mysterium declaretur, ves lint nolint, nostrae redemptionis. De qua itaque virga Paulus apostolus gloriabatur: Quid vultis, inquit; in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis? p. 0943A| (I Cor. IV, 21.) Sed et baculum, ut rite Pascha celebremus, cum Domino tenere debemus in manibus. Quia quidquid leve fuit in nobis, quidquid vacuum et vanum totum amisimus, ut in baculo Christi sustentemur, et virga corrigamur directionis Dei. Sed misera saeculi potestas, et vana hominum praesumptio, 1159 quae tantum innititur pompis mundi, et calamo vanae praesumptionis, ut adhuc hodie calamo caput Jesu venerabile percutiat. Et dum in se impiissimi homines erigunt contra Deum Patrem, caput Salvatoris nostri (quorum potestas vana est) feriunt calamo, et conantur ejus destruere regnum. Ecce imposita est Jesu chlamys coccinea et vestis simul purpurea, ecce in capite ejus corona spinea, et arundo in dextera; attamen flexis genibus p. 0943B| adoratus illuditur. Susceptis igitur omnis corporis nostri infirmitatibus, triumphat et ostendit quid in membris suis fecerit. Ecce omnium sanctorum martyrum ordo, quorum regnum in eo erat, quod gloriosissime sanguine colore cocci perfunditur. Ecce prophetarum ac patriarcharum numerus purpureo honore vestitur, spinisque, id est omnium peccatorum nostrorum aculeis coronatur, ut nos evacuati a malis, corona in capite ejus esse possimus. Ex quibus omnibus Christi victoria et diadema contexitur. Sic quoque et in calamo infirmitas omnium gentium, atque inanitas eorum, manu comprehensa Salvatoris sanatur, et firmatur natura fragilis; ita comprehensa manu Christi, etiam pretiosa in capite, ac si corona decoris, resplendeat. In quibus omnibus, p. 0943C| ut dixi, Christus dum illuditur, adoratur, adoratus vero in Deum colitur.
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyreneum, nomine Simonem, hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. Homo autem iste de Cyrene fuisse narratur, quae est Pentapolis juxta Libyam. Et ideo quia magnum in eo formatur sacramentum, ab evangelistis tam diligenter, quis sit et unde sit commentatur. Erat enim ex gentibus, qui non fortuitu obviam venit, sed sicut saepe dixi, ex providentia Dei, ut in eo jam monstraretur quod gentes crucem Christi portare deberent, et comparticipes passionis ejus fieri. Indignus enim erat quilibet Judaeus crucem Christi portare, quia fidei gentium erat concessum eam suscipere et post Jesum ferre. Licet Joannes p. 0943D| dixerit quia susceperunt Jesum et eduxerunt eum, et bajulans sibi crucem exiit in eum locum, qui dicitur Calvariae tamen verum est quod reliqui tres dicunt, quia exiens a praetorio Pilati, ipse sibi prius, ut ratio erat, portabat crucem, ut veniret portans eam in Golgotha, quo crucifigendus erat. Ac per hoc utrumque verum est, primum quod Joannes dicit, deinde quod alii, quia postea cum obviam venit Simon ille, angariatus est ut tolleret crucem Jesu usque 1160 ad locum. Congrue quidem satis, quoniam Jesu prior eam pro nobis portavit, tunc demum in via pro eo nos eam ferre necesse est. Et in hoc ipso eodemque facto, honor regius praedicatur, ne sine ministro Rex ad victoriam procederet, qui triumphum ejus portaret. p. 0944A| Nec immerito igitur, ipse Simon vocatur, quod interpretatur obediens; quia nemo crucem Christi, nisi obediendo portat. Unum ergo est si dicamus Simeon, aut Simon, quia utrumque nomen, juxta proprietatem Hebraici sermonis, obedientiam sonat. Et ideo unus eorum post Jesum crucem in angaria portare festinat; alter vero suscipiens eum in manibus suis ad templum Jerusalem, exsultans ferre inter brachia, quamvis jam senex, gaudet. Uterque tamen eorum obediendo promeruit, ut dignus tanto munere esset, quae licet angaria vocetur, nunquam tamen digne, nisi obediendo, fertur; ac per hoc ex nomine, jure obedientia vocatur, et ex praecepto salutis nostrae, nihilominus angaria probatur esse. Sed Jesus dignanter eam prius portat, et in finem in ea p. 0944B| ipse crucifigitur, etiam quotiescunque membrum Christi aliquod, mundo crucifigitur et ei mundus cruci affixus tenetur. Nec hoc igitur vacat a mysterio quod secundum Joannem, Christus crucem suam solus portare dicitur, secundum reliquos vero non ipse, sed alius eam portans introducitur; sicut et quando tentabatur, quia secundum hominem eamdem tentationem susceperat unigenitus Deus, tres isti eam exponunt: Joannes, quia divinam ejus naturam susceperat explanandam, nullam ex eadem tentatione habuit mentionem. Sic et hic imponentibus illis qui susceperunt eum, crucem suam, quae omnium est, portans ipse ab omni labore juxta divinitatem, egressus est liber in eum qui dicitur Calvariae locus. Verumtamen portat eum ipse Simon factus obediens Deo Patri, simul cum p. 0944C| membris suis, qui sub nomine hoc censentur, et inveniuntur in via. Ipse sibi juxta Joannem tropaeum suum victor attollit, dum crux super humeros ejus imponitur, et factus est, secundum prophetam, principatus ejus super numerum ejus (Isa. IX, 6). Nam tropaeum crucis, sive Simon, sive ipse portaverit, in sacramento pene unum est, quoniam et Christus in homine, et homo eam portaverit in Christo. Nec discordant igitur evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium, et bonus ordo in quo noster perfectus praedicatur, quando prius crucis suae tropaeum ipse in se erigit, deinde martyribus erigendum, et cunctis credentibus 1161 contradidit. Nec praecedit igitur qui crucem Christi portat, sed sequitur sicut ipse ait: p. 0944D| Qui vult post me venire, tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX, 23). Non enim suam, sed nostram portat crucem; et ideo jubemur nos nostram portare crucem. Quia et si sua est, in qua patiatur homo Deus, nostra tamen est qua redimimur et salvamur. Idcirco sicut Deus tentari non potest, ita nec pati. Unde pulchre Christus ascensurus crucem, regalia vestimenta deposuit, ut scias quasi hominem passum, et non quasi Deum regem. Quia et si utrumque Christus, quasi homo tamen, et non quasi Deus, crucifigitur. Et mira dispensatio Dei, milites, in prophetia, nescientes, sapienter sciunt quo tempore illa, vel qualia Christo vestimenta conveniunt. Porro Calvariae locus, decollatorum erat, et eorum qui diversis p. 0945A| in mortem afficiebantur cruciatibus. Ibi ergo crucifigitur Dominus, ubi prius area erat damnatorum, ut ibi erigerentur deinceps vexilla martyrum. Et quomodo pro nobis maledictum factus est in cruce, sic pro omnium salute, quasi noxius inter noxios, flagellatus suspenditur medius. Et ideo nec verisimile videtur illud quod quidam tradunt de Adam, quasi ibi fuerit sepultus, ut distillaret sanguis Christi super tumulum ipsius, et ideo dicatur locus Calvariae, id est capitis, propter caput humani generis, ut resurrectionem inveniat, cum populo universo, per resurrectionem Christi, protoplastus ipse. Quoniam inconveniens erat, ut aiunt, ut cum multi ex eo nati remissionem acciperent peccatorum, et resurrectionis gratiam in Christo, ne magis ipse pater omnium, p. 0945B| hujusmodi gratiam consequeretur per Christum, ac si aliter salvus esse non posset, nisi mentiatur Scriptura divina, quae dicit eum in Hebron fuisse sepultum. Quod si hoc ita esset, cur et alii eo in loco damnarentur? Ex quo apparet Golgotha non sepulcrum primi hominis fuisse, sed locum decollatorum, ut daretur judicium, ubi abundat peccatum, superabundandam esse et gratiam. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. Hoc est autem myrrhatum vinum quod Marcus ait, quia Matthaeus fel pro amaritudine posuit; quoniam myrrhatum vinum amarissimum est; quanquam fieri potest ut et fel ac vinum et myrrham miscuerint, ut amarius esset, quatenus haec potio omnem amaritudinem eorum carne et anima, seu p. 0945C| spiritus exprimeret, per quam sane plena passionis amaritudo designatur. Sed Christus, cum gustasset, 1162 ut praesens evangelista loquitur, noluit bibere. Et hoc est quod Marcus ait, non accepit, id est ut biberet, quamvis gustaverit. Et mira dispensatio Dei sic universa dispensat, ut expletio prophetiae compleatur in facto, et res gesta divina demonstraret sacramenta. Nam aliud est gustare, et aliud bibere. Quia gustavit quidem mortem, sed noluit in toto eam bibere, quoniam die tertia resurrexit. Sufficit enim nobis ut gustaret pro nobis mortem. Et ideo cum gustasset noluissetque bibere, dixit: Consummatum est. Hinc namque loquitur Deus per prophetam Jerusalem? Ego te plantavi vineam electam (Jer. II, 21); quomodo conversa es in amaritudinem p. 0945D| vitis alienae? Amara quidem vitis amarum vinum fecit, quod propinavit Domino Jesu, ut impleretur quod scriptum est: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Praesentem autem capitulum per anticipationem loquitur Evangelista, quia hoc completum est postquam in crucem Dominus ascendit; quae nimirum completio mortis gustus fuit. Non enim aeternae gloriae Christi et incorruptioni deinceps amaritudo miscetur corruptionis. Quoniam aliud est hoc vinum, quod mistum cum felle gustavit, et aliud illud quod, cum discipulis suis, se bibiturum in regno Dei novum repromisit.
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt sibi p. 0946A| vestimenta ejus, sortem mittentes. Hoc namque est, quod in Psalmo ipse de se per Prophetam praedixerat: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 19). Hanc namque prophetiam apertius Joannes explanat, qui ait quod milites, postquam crucifixerunt Christum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem (Joan. XIX, 23, 24). Tunica autem, quia erat inconsutilis et a sursum textilis per totum, dixerunt ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de ea cujus sit. Non enim eam omnes acceperunt, sed qui sortiti sunt eam sorte haereditatis Christi. Vae his qui hanc scindere conantur tunicam, quae desuper contexta est per totum; quod nec ipsi milites considerantes, mirabile opificium fecerunt. p. 0946B| Nec tamen eum omnes acceperunt, sed qui sortitus est eam sorte bona. Neque igitur credimus aliquod vestimentorum ejus in alia partitione conscissum, sed unum quodque eorum integrum unicuique permansisse. Verumtamen, qualia illa fuerint vestimenta ignoramus, sed quanta in eis sint sacramenta scire desideramus. Quorum partes singuli evangelistarum sortiti sunt, sed una inconsutilis contexta desuper per totum, permanet uni, 1163 et omnibus una. De quibus profecto vestibus, qui nullam sub omni quadrato coeli cardine partem habuerit miser est, quoniam nudus ambulat; et qui quod omnes habent in unitate, scindere voluerit, miserabilior est. Idcirco Christi vestimenta sic sorte dividenda sunt inter omnes, ut unitas non corrumpatur, p. 0946C| sicque unitas servanda, ut singuli partes suas custodiant. Et sedentes, servabant eum. Diligentia siquidem militum et sacerdotum nobis proficit usque in hodiernum diem, ut major appareat veritas, et apertior virtus resurgentis. Quoniam servabant jam corpus crucifixi, submissi a principibus sacerdotum, quasi furandum a discipulis, si non servaretur, quos testes esse fecit, si vellent proferre verum, veritas resurrectionis. Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam, HIC EST JESUS REX JUDAEORUM. Mos siquidem erat eorum scribere causas damnatorum, et ideo Christi titulus et causa mirabiliter super caput ascribitur. Nec simpliciter ut aliorum, sed tribus linguis insignitur, in quibus universus orbis tripartitus litterarum studiis permaxime regulatur. p. 0946D| Nec vili in loco, sed super caput, ac si tropaeum regnantis, ut cunctis pateat legentibus, attollitur. Nec igitur possum digne admirari pro rei magnitudine providentiam Dei, quae de adversariorum erroribus sua ubique praestruit sacramenta. Ecce redemptis jam supra falsis testibus, ecce seditio a principibus sacerdotum, et senioribus concitata est multis persuasionibus. Ecce conductus est miser populus ad clamorem et petitionem mortis Christi, nec tamen inveniunt causam, qua digne moriatur, nisi quod rex esset Judaeorum. Sed quamvis illudentes illi hoc fecerint, tamen verum fuisse ex prophetia firmatur quae dicit: Inscriptionem tituli ne corrumpas. Quod Pilatus testimonium, quasi obediens Scripturae divinae, p. 0947A| quamvis ignarus, dicit et firmat, Quod scripsi, scripsi; ne titulus contra divinum praesagium in aliquo corrumperetur; ac si diceret: Quod scripsi, utique verum scripsi, non solum quia ipse dixit, ut vos dicitis, sed quia est vere rex Judaeorum. Qui de se loquitur in Psalmis: Ego autem constitutus sum rex ab eo, id est a Deo Patre, super Sion, montem sanctum ejus (Psal. II, 6). Ecce, ut cernitis, fratres, sive occasione, sive ex veritate, sive alia qualibet ex causa Christus annuntietur rex et Deus; Scripturarum omnis littera testatur, regnum ejus regnum sempiternum, sive 1164 Hebraeorum, sive Graecorum, sive Latinorum. Et ideo non fortuitu Pilatus fecit, sed divino appulsus nutu. Scribitur autem causa Jesu super caput ejus, et ponitur ac si corona sacerdotalis, quam portabat p. 0947B| sacerdos ex lege, in capite suo, formam habens pontificatus Christi. Et ideo laminam conscriptam ferebat auream in fronte, ut verum praesignaret pontificem Jesum, cujus nunc titulus quis sit, et quid sit, vere sine corruptione, super crucem, ac si in fronte ponitur, ut cunctis liqueat legentibus, quod ipse est Jesus verus pontifex, rex Judaeorum. Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris. Hoc quippe factum est, ex magna providentia Dei, quia rex et omnium sanctorum ne solus levaretur in cruce; nam crux Christi ac si tribunal judicantis erigitur. Et ideo duo crucifiguntur cum eo, ut tota simul in cruce causa judicii formetur; cum duo rei hinc inde ponuntur; unus quidem a dextris, et unus a sinistris; medius vero Christus innocens damnatur. p. 0947C| Par siquidem poena, sed dispar causa: non enim unum omnibus sententia judicantis facit meritum, neque poena aequalis omnes ad unum ducit exitum. Ideoque rex Christus innocens, in medio justus affligitur, ac si de his judicaturus, qui in dextris aut sinistris erunt. Alioquin, nisi judex esset innocens et omnipotens, nec reis clementer veniam in dextris dare posset, nec supplicium his qui in sinistris erunt, justo suo determinaret judicio. Quapropter innocentia, quamvis injuste damnata, gloriosius clarificata absolvitur, et reorum poena decernitur. Quamvis enim omnes rei sint pro poena peccati, et merito puniantur, tamen hi soli salvantur, quibus a justo judice Deo indulgentia et pietatis confessio datur. Etenim qui in sinistris erunt, blasphemia et infidelitas, p. 0947D| secundum duritiam cordis eorum, in quibus punientur, juste relinquitur. Et ideo, ut dixi, tota causa judicii, et status causarum, ac si ante tribunal aeterni judicis, praestruitur. Unde quod in cruce factum est, universitatis judicii adimpletio est, et prophetiae exhibitio, de qua dicitur: Cum iniquis deputatus est (Marc. XV, 28). Et non qualitercunque, sed medius ponitur, ac si rex et judex inter Judaeos et gentes. Ut oves quidem statuat in dextris, haedos autem decernat in sinistris, quia justitia plena est dextera ejus (Psal. XLVII, 11). Factum est itaque ita ut in medio duorum animalium cognoscatur. Quod si bene perpendis, invenies quod in hoc 1165 triumpho crucis, omnia determinantur salutis sacramenta, et concluduntur p. 0948A| universa judicia, et praestantur aeternae vitae praemia.
Transeuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo reaedificas. Hoc ergo dicebant, quasi dixerit, Possum destruere et reaedificare. Ubi et alii codices habent, qui destruis templum, et in triduo reaedificas, salva temetipsum. Sed unus est sensus, quia saepe interdum insultando, haec ad turbam et ad ipsum loquebantur. Sed quod ait transeuntes, melius in Graeco habet praetereuntes, ut signanter illud de Psalmo intelligamus, ut quid destruxisti maceriam ejus, id est vineae, quam de Aegypto transtulerat, et vindemiant eam, inquit, omnes qui praetergrediuntur viam (Psal. XCVII, 13). Praetereuntes autem p. 0948B| erant, qui etiam macerie vineae dissoluta, vindemiabant eos qui remanserant in fide, laudantes Deum. Quandiu enim quisque non declinat a via Dei, potest dicere Deo: Statuisti supra petram pedes meos. Et ideo non blasphemat Jesum, qui est caput Ecclesiae, quia in eo, fide fixus stat, nec potest movere caput, sicut qui praeterit, vel transit, vel declinat a via Dei. Quod si fecerit, tunc eum blasphemat, et insultat, dicens: Vah. Juxta illud: Viderunt et moverunt capita sua (Psal. CXIII, 7). Vah enim interjectio est insultantis, vel irridentis. Omnes enim non habentes firmum caput, sed moventes eum sursum atque deorsum, non sunt prudentes, nec habent oculos in capite suo, neque caput firmum in fide tenent, id est mentem, ne moveatur, sed rotatur ut p. 0948C| funda mens, et conscientia eorum ad singula. Noluerant igitur hi ambulare recto itinere Scripturarum, neque vias vitae cognoscere, ut starent in via Dei. Et ideo praetergrediebantur, moventes capita sua, quia moverant pedes ne starent in petra, quae Christus est. Et dicebant: Salva temetipsum, si Filius Dei es, descende de cruce. Fatui enim, fatua insultando dicebant: Vah qui destruis templum. Dicebant ergo illud, quod falsi testes supra sibi mendose confinxerant. Non enim dixerat quod ipse destrueret templum Dei, sed, Solvite, et ego post triduum reaedificabo illud. Quia quod alii destruunt, ipse reaedificat, sive templum corporis sui, sive templum martyrum suorum, et omnium eorum qui habent testimonium Dei in se. Unde ipse ait: Venit enim p. 0948D| hora, quando omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, et resurgent (Joan. V, 28).
1166 Similiter et principes sacerdotum illudentes, cum scribis et senioribus, dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Quam miseri sacerdotes et Scribae, qui legerant omnia de Christo quae a prophetis dicta sunt, qui viderant quod confitentur, viderant utique quod alios salvos fecerit, et irrident. Vestra vos itaque, Pharisaei, condemnat sententia, qui credere noluistis. Ad clamorem namque vulgi excitantur. Vulgus itaque dicit, quamvis insultando: Salva temetipsum; et: Si filius Dei est, descendat de cruce. Isti negando e contrario clamant, quia semetipsum non potuit salvum facere, et tamen p. 0949A| confitentur, quia alios salvos fecit. Unde deteriores quam vulgus sunt, quia quod legerunt quia Filius Dei est, non credunt, nec requirunt, et quod viderunt contemnunt, et quod omnino potuit in alios, negant in se quod possit. Negant et confitentur. Qui vere si vellet et seipsum salvare poterat, qui potuit seipsum resuscitare a mortuis tertia die, ut praedixerat. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Fraudulenta nimis et falsa promissio. Quid fuit plus de cruce adhuc viventem descendere, an de sepulcro mortuum resurgere? Surrexit tamen, et credere omnino noluerunt cum resurrexit, verumetiam copiosam militibus pecuniam dederunt, ne testes essent ejus resurrectionis, et mentirentur eum sublatum fuisse. Sciebat enim omnia Jesus et praesciebat; p. 0949B| ideo magis quod oportuit fecit quam fecisset, si descenderet propter eorum irrisionem. Hoc quippe fecit, ad quod venerat. Forte et hoc adversariorum instinctu, seniores populi, non suo consilio dixerunt, quantum mihi videtur. Quia ut crucifixus est Dominus, statim crucis senserunt virtutem, et intellexerunt vires suas esse jam fractas. Unde callide hoc agunt per eos quos invaserant, ut de cruce descenderet, priusquam triumpharet de illis et mortis destrueret imperium. Sed Dominus, sciens eorum insidias, permanet in patibulo, ut omnes tartareas vinceret legiones, victorque remearet ab inferis. Hinc more suo diabolus, ut in prima tentatione, adhibet praedicamenta exhortationis iniquae. Confidit autem in Deo, liberet eum nunc si vult, dixit p. 0949C| enim quia Dei Filius sum. Hoc et supra requirebat, si Dei Filius esset, callidus explorator, non ut devotus, sed ut insidiator. Et ideo ad confidentiam eum provocat, sicut et supra ad angelorum auxilium, non ut eripiat, sed ut exploraret, 1167 exploratoque eo, per fraudem ut decipiat. Non enim parva esset deceptio, si extra rationem ad insultationem eorum contra propositum suum, contra auctoritatem omnium prophetarum, contra omnem ordinem salutis nostrae, contra voluntatem paternam, de crucis fastigio descenderet, priusquam moriens, mortem debellaret, et victor de inferno ascenderet. Idcirco cavendae sunt semper insidiae pessimi insidiatoris, ne a bono proposito ejus revocemur fraudibus, antequam palma victoriae vincentibus nobis detur in p. 0949D| manibus. Idipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. Ubi Lucas longe aliter dicit, cum ait: Et unus de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. Deinde ait: Respondens autem alter increpabat illum dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es; et nos quidem juste, nam digna factis recipimus, hic vero nihil mali gessit, et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 39, 40, 41, 42, 43, 44). Haec omnia dixi ut videas quam longe aliter se quam saepe loquuntur inter se evangelistae, vel quam diverse, uno quidem p. 0950A| spiritu, sed non diverso intellectu. Etsi plus alius loquatur quam alius, vel si diverse loqui videantur, ut hic ubi Matthaeus et Marcus duos blasphemantes introducunt. Et latrones, inquiunt, qui crucifixi erant cum eo, convitiabantur ei (Marc. XV, 32), seu blasphemabant eum; ubi Lucas, ut dixi, non duos blasphemasse, sed unum tantummodo dicit; alterum vero non solum credidisse, verum etiam et socium compescuisse, ac pro se rogasse. Ubi ipsa diversitas auditorem requirit prudentem, et non litigatorem veritati contradicentem. Hinc modus requirendus quo loquuntur, quoniam pro uno latrone duo dicuntur blasphemasse, vel convitiasse Dominum, sicut quam saepe in Scripturis solet fieri, non solum divinis, verum etiam et humanis, ut pluralis pro singulari p. 0950B| ponatur numero, sicut hoc loco brevitatis studio Matthaeus et Marcus fecerunt, pluralem pro singulari ponentes. Hinc quoque in Epistola ad Hebraeos Paulus ait: Concluserunt ora leonum (Hebr. X, 33, 37), cum solus Daniel hoc fecisse intelligatur. Et illud, Secti sunt, pluraliter, cum solus Isaias a vertice capitis servatus per medium usque deorsum tradatur. Sed quia pagani solent calumniari Evangelio Christi, videant et ipsi quemadmodum locuti sunt auctores eorum, Phaedras, Medaeas, 1168 et Clytemnestras pluraliter dicentes, cum singulae fuerint feminae. Qui enim tropus usitatissime ponitur, quem synecdoche dicunt, quando unus pro multis, aut multi pro uno ponuntur, seu pars pro toto. Verbi gratia, cum dico: Et rustici mihi insultant insipienter, p. 0950C| etiamsi unus insultet. Nam et in Psalmo dictum est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II, 2); pluralis quidem pro singulari positus est. Sicut in Actibus apostolorum expositum est, ubi Petrus reges propter Herodem, et principes propter Pilatum intellexit, quando testimonium ejusdem psalmi adhibuit. Poterat enim fieri ut prius ambo improperarent ei, deinde unus eorum conversus, videns mira quae fiebant, confiteretur Domino, eo quod ejus clementia commotus esset ad poenitentiam. Quod satis congruit ad utrumque populum, dum ambo insultabant ei; sed postmodum unus blasphemus remansit, alter vero confessor Christi factus, veniam implorare non cessat. Cui benignissimus Salvator, ac si in tribunali suo p. 0950D| positus, Hodie, inquit, mecum eris in paradiso, quia hi cum Domino erunt quibus venia donatur. Nec videtur contraria ista expositio ad concordiam evangelistarum, sed absolutior sensus superior esse videtur. Praesertim quia non isti dixerunt ambos latrones Domino convitiasse, quia tunc non posset sub numero plurali unus intelligi. Nunc autem quia dictum est solummodo latrones, vel qui cum eo crucifixi erant, nec additum est ambo, quia unus hoc fecit, potuit, ut dixi, eo locutionis genere per plurarem numerum, unus significari; eo quod in his duobus electorum ordo monstratur ac reproborum. Quia sicut qui in dextris erunt nunquam sine dono veniae salvantur, ita qui a sinistris, nunquam sine p. 0951A| spiritu blasphemiae, quae est impoenitudo cordis, damnari jure creduntur. Unde ille qui salvatus est mysterium portat Judaeorum, et eorum qui post multas iniquitates et peccata, credunt in Christum. Qui possunt dicere, configurati in morte Christi cum Apostolo: Nobis autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem nobis mundus crucifixus est, et nos mundo (Galat. VI, 14). Ille alter in suis permanens blasphemiis, eos insinuat, qui nec post triduum reaedificatum Dei templum, in Christum, nec in corpore resurrectionis ejus credunt, quoniam hoc permaximum et difficillimum est, ut credant. Idcirco conditionem Christi et passionem 1169 exprobrant, in qua positus, majora virtutum opera egit, cum totius communione naturae. p. 0951B| Nam mortem moriendo destruxit; aereas potestates devicit; inferni jura dissipavit, suosque inde liberavit. Terra tremuit, petrae, ubi vel ubi, conscissae sunt, monumenta aperta sunt, et corpora mortuorum viva reddita sunt, velum templi scissum est, a summo usque deorsum.
A sexta autem hora, tenebrae factae sunt super universam terram, usque ad horam nonam. Fuerunt qui dicerent Dominum hora tertia crucifixum, et a sexta hora tenebras factas usque ad nonam, ut consumptae intelligantur tres horae ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas, quia Marcus ait: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Poterat itaque hoc rectissime ita intelligi, nisi Joannes diceret, hora quasi sexta, Pilatum sedisse pro tribunali, in loco qui dicitur p. 0951C| Licostratos, Hebraice autem Gabbatha. Sequitur enim: Erat autem parasceve Paschae hora quasi sexta, et dicit Judaeis, Ecce rex vester, et caetera (Joan. XIX, 13, 14). Quod si hora sexta erat, Pilato sedente pro tribunali, quando traditus est Judaeis, quomodo hora tertia crucifixus est? sicut verba beati Marci quidam intelligentes, voluerunt? Jam enim retro dixerat Marcus: Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus. Si ergo ejus rei gestae tempus voluit commemorare, sufficeret ei dicere tantum: Erat autem hora tertia. Ut quid ergo quod retro jam dixerat, adjunxit, et crucifixerunt eum? Nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod a doctissimis Spiritu sancto reserante, quaesitum, inveniretur. Nam scriptura ista jam temporibus beati p. 0951D| Marci legebatur, quando universae Ecclesiae notissimum erat, qua hora Dominus in ligno crucis suspensus esset. Unde posset ejus error vel corrigi, vel mendacium a plurimis confutari. Sed factum est ex divino consilio, quia sciebat evangelista a militibus Pilati Dominum crucifixum, et non a Judaeis, ut ipsi aiunt. Quia nobis non licet interficere quemquam, ut fraus Judaeorum amplius patefaceret. Sed hoc voluit ostendere in hoc dicto eos magis crucifixisse Dominum, qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui principi suo paruerunt, et legibus humanis. Nam ministerium militiae suae adimplentes, hoc fecerunt secundum officium Romanae disciplinae. Probatur ergo tunc hora tertia fuisse, quando clamaverunt p. 0952A| Judaei Crucifigatur; et ideo verissime demonstratur ab evangelista tunc 1170 magis eos crucifixisse eum, quando clamaverunt. Quorum tumultum non ferens Pilatus, tradidit eis, longe diu deliberans apud se ut crucifigeretur. Sed quia nolebant videri se hoc fecisse, ut eorum verba declarant, maxime juxta Joannem, idcirco patefecit hoc evangelista eos fecisse hora tertia; ac verissime comprobat, magis eorum linguam interfecisse Dominum quam militum manus; quia lingua eorum ut gladius saeviebat acutus (Psal. LVI, 5); et: Venenum aspidum sub labiis eorum efferbuerat (Psal. XIII, 3). Quisquis autem dixerit non fuisse horam tertiam, cum hoc Judaei primitus clamaverunt, legat beatum Augustinum de concordia evangelistarum, et inveniet p. 0952B| se inaniter laborare. Etsi aliam invenerit rationem qua possit hanc exsolvere quaestionem, nec ista omittenda est expositio, quoniam plena sunt singula sacramentis. Et tanto fecundior probatur singularum sententiarum expositio, quanto fuerit locupletior sensibus. Quod si forte invenerit aliud quod dicta, non habebit tamen unde convincat non fuisse tunc horam tertiam, quando linguis Judaeorum crucifixus est Dominus, et horam sextam quando factae sunt tenebrae super universam terram, et Dominus ab eis suspensus est in ligno. Sicque neuter eorum discrepat a vero; neque Marcus, qui dicit Dominum hora tertia crucifixum, neque Joannes, qui ait, quia hora erat quasi sexta cum sedit Pilatus pro tribunali, et nondum plena sexta erat, quamvis jam aliquid de p. 0952C| sexta esse coeperit. Sicque deinceps per totam horam illam peracta sunt haec quae narrantur in crucifixione Domini nostri, donec completa sexta illo jam pendente, fierent tenebrae, quibus tres evangelistae attestantur, Matthaeus scilicet, et Marcus, atque Lucas, super omnem terram. Quod si haec solutio alicui non satis esse videtur, ne evangelistae discrepare videantur, audiat quid Hieronymus dicat potuisse fieri, ut vitio librariorum dissonantia horarum inter evangelistas provenerit, propter duas Graecorum litteras gammam videlicet et episomam, quarum Γ in numero eorum tres significat, episoma vero, sex. Unde forte, quia in characteribus suis nonnullam similitudinem habent, potuit fieri in Graeco, ut aliquis scriptorum episomam pro sexta, p. 0952D| ut assolet apud Graecos, positum invenerit, et putaverit esse gammam, quae tres exprimit in numero, et ideo pro sexta hora, apud Marcum, tertiam posuerit; sicque deinceps ex unius codicis 1171 vitio, caeteri fuerint depravati. Sive, ut alii volunt, una eademque hora est ab evangelistis quae varie narratur tertia, seu sexta; quia de nocte in qua captus est Dominus, tres horae supererant usque ad exordium diei, et tres deinde usque ad tertiam diei horam, quae recte tertia vocatur a Marco, sexta vero a reliquis evangelistis, quia ipsa tertia, diei sexta invenitur, ex eo tempore quo captus est Dominus. Sed quia ex vitio librariorum Graecorum diximus forte contigisse, poterat fieri etiam nihilominus apud Latinos p. 0953A| error duobus ex numeris, similiter pro vitio scriptoris. Quia quamsaepe, quando sex volumus significare scribimus V et I; quod si diviseris V litteram in duo I, erunt itaque tres. Et ipsa erit tertia hora apud Marcum, quae sexta apud tres alios legitur, quod omnino non approbo, quamvis quorumdam opinionem protulerim. Quia etsi apud Latinos et Graecos tale aliquid potuisset contingere, apud Hebraeos tamen pro his Matthaeus non poterat vitiari, qui ab hora sexta, quando Dominus manus in cruce tetendit, tenebras dicit esse factas super universam terram; et Lucas addidit: Quia sol obscuratus est (Luc. XXIII, 45). Et ideo non aliunde, sicut quidam volunt, tenebrae factae sunt, quam ex defectu solis, quamvis tunc temporis non eclypsis solis esset, qui p. 0953B| non alio in tempore a saeculo hoc passus est, nisi in conventu solis et lunae; quando luna prima subtus currens impedit solis radios, ne luceat nobis, suoque occursu lumen solis obtundit. Sed quia in passione Domini lunam quartamdecimam fuisse nemo est qui ambigat, quando conventus ei nullus erat ad solem, neque occursus quo possit sol suo privari lumine, idcirco quidam permoti, non valentes calumniantium argumentis ad plenum respondere, maluerunt planam eligere viam ac perfacilem. Eo quod tam obscura obtectio, et tam evidens facti miraculum, si super omnem terram esset (ut sapientes saeculi dicunt, et reprehensores fidei nostrae), latere non posset neque fieri, ut non scriberetur in chronicis vel historiis Graecorum vel Latinorum; eo quod p. 0953C| tam insueta novitas hujus facti poterat non permovere omnem hominem, ut ipsi dicunt, sapientem. Et hoc permaxime illi opponunt, qui nec miraculis credunt divinis, nec sanctis nisi cum judicio et discussione acquiescere volunt evangelistarum dictis. Unde, ut dixi, nonnulli doctorum, ne possint ab ullo contradictorum in 1172 aliquo redargui, qui volunt semper reprehendere, arguere vera, et astruere falsa dixerunt quod sicut caetera signa quae facta sunt in passione Domini, in Hierusalem tantummodo facta sunt: sic et tenebrae istae quae dicuntur, super omnem terram Judaeam solummodo sunt factae, usque ad horam nonam. Nam et velum templi in ea scissum est, ubi et terra contremuit, ac petrae disruptae sunt, et monumenta aperta sunt, in qua et p. 0953D| multi mortuorum resurrexerunt, et apparuerunt multis. Nec mirum igitur si etiam et in terra Judaea haec facta sunt, nec tamen alicubi, ut ad omnium notitiam haec pervenerunt. Verbi gratia, in India aut Aethiopia, vel Scythia. Quod si factum fuisset, inquiunt, inveniretur omnino in historiis eorum vel annalibus. Nunc autem, quia legimus, terra tremuit, referendum est ad terram Hierusalem, aut si latius ad terram Judaeam. Sic et tenebrae istae, aut super Hierusalem tantum, aut si multum, super omnem Judaeam; ne dum magnitudinem miraculi ostendere volumus, incidat assertio nostra in derisum, ita ut magis infidelitatem pariat non credentibus, quam fidem, praesertim cum Matthaeus et Marcus, p. 0954A| non solem obscuratum dixerunt, sed tantum, quia factae sunt tenebrae super omnem terram. Unde consequens est intelligi quasdam tenebrosissimas nubes, et forte non unam, sed multas et majores concurrisse, super omnem terram Judaeam vel Hierusalem, sicut forte factae fuerunt tenebrae palpabiles in Aegypto, hoc modo tribus diebus; non ex solis defectione, quae fit ex concursu lunae, sed ex eo quod nubes tenebrosae valde concurrerunt ex adverso in unum, et tamen lux erat omnibus filiis Israel, sicut Scriptura testatur sancta, ubicunque commorabantur. Quas nimirum tenebras tribus diebus continuis, impossibile fuit fieri, ex occursu solis et lunae. Et hanc inquiunt aliam tenebrarum causam fuisse, cum Scriptura Exodi nullam aliam causam dicat, nisi quia p. 0954B| Moyses extendit manum suam in coelum, et factae sunt tenebrae et caligo super omnem terram Aegypti tribus diebus, et nemo vidit fratrem suum, neque surrexit aliquis de loco suo. Fac ergo ut per exaggerationem ita dicantur, et ita fuerit super omnem Judaeam in passione Christi, quando extendit manus suas in cruce. Ad cujus forte figuram Moyses tunc manus suas extendisse in coelum recte dicitur, ut liberarentur servi Dei a jugo servitutis. Nemo tamen recte 1173 credit efficaciorem fuisse Moysen in Aegypto, quam fuit Christus in cruce. Et ideo quia per Aegyptum totus hic designatur mundus, melius a sexta hora tenebrae factae creduntur, quando formatus est primus homo de limo terrae, usque in horam nonam; et non super Judaeam tantum, ut isti opinantur, sed p. 0954C| super omnem terram quam sol quotidie illustrare cernitur. Miror enim in hujuscemodi dictis tam sapientes viri quid sibi voluerint confingere. Quasi facilius increduli et sapientes saeculi caetera debeant credere in Evangelio, si ista quae hic dicuntur fuerint falsata. Nam Matthaeus et Marcus dicunt quod a sexta hora tenebrae factae sunt super universam terram. Non super Judaeam tantum, neque super Jerusalem, sed super universam terram. Fac ergo ut dicamus, sicut ipsi volunt, super universam terram Judaeam. Quid ergo facimus de hoc quod Lucas ait, quia sol obscuratus est? ergo ubi sol obscuratus est, nihil aliud quam tenebrae remanserunt. Et quia sol tunc, ut praedictum erat, non luxit; quia vero obscuratus est super universam terram, omnino nihil p. 0954D| aliud in toto mundo quam tenebrae fuerunt, usque in horam nonam. Et hoc factum est inter caetera, ut compleretur quod scriptum est: Occumbet sol meridie, et contenebrabitur super terram in die lux. Et alio loco: Occubuit sol, cum adhuc media esset dies. Ergo in hora sexta rationabiliter factae dicuntur tenebrae, quando meridies est, ne quis putaret praecedentis, vel subsequentis noctis tenebras fuisse. Dicitur et in medio terrae Dominus crucifixus; quia aptum erat ut et in meridie pateretur, in plenitudine scilicet et non in defectu, aut in incremento charitatis, sed in pleno fervore dilectionis, de qua dicit cum interrogaretur ab sponsa in Canticis, ubi pascis? ubi cubas? (Cant. I, 7.) Et ille, inquit, in meridie. In me p. 0955A| ridie, quia in ea charitate qua passus est pro mundo, deliciae et gloria floruerunt. Tribus igitur horis tenebrae permanserunt; quia lumen Trinitatis, quod Deus est, totus mundus amiserat. Privati enim erant a lumine qui in mundo erant universo trium horarum, id est a lumine Dei Patris, et a splendore Filii ejus Jesu Christi, et ab illuminatione Spiritus sancti. Et ideo non nubes obdensatae sunt solummodo, ut isti dicunt, sed obscuratus est, Luca teste, sol, quod luminare majus est, ne aut pendentem Dominum videret, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur. Nec mirum igitur si sol retraxit 1174 radios lucis suae, ne videret ignominiam Christi cujus figura praecesserat in filiis Noe, qui obtexerunt oculos suos aversis vultibus, ne viderent verecundiam Patris. Quod p. 0955B| si tanta taliaque de sole non credunt contigisse in universo orbe, mirabiliter ex virtute Dei, quia ex consueto cursu a saeculo evenire non potuit, nescio si credere possint infideles terram ita tremuisse, ut Evangelia produnt, nec petras scissas fuisse, nec mortuos de monumentis, quod majus est, a mortuis surrexisse. Caeterum quod aiunt, in nullis haec inveniri historiis, audiant quid Paulus Orosius noster scribit, quod die quando patibulo affixus est Dominus, maximo terraemotu per omnem orbem facto, saxa in montibus scissa sunt, maximarumque urbium plurimae partes, plus solito concussione ceciderint. Eadem, inquit, die in hora diei sexta, sol in toto mundo obscuratus est terraque, nox subito obducta est terris, et sicut dictum est, Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Deinde addidit, usque adeo hoc miraculum praefulsisse, ut neque lunam lumini solis, neque nubes obstitisse manifestum esset, verum quartam decimam die lunam, sicut omnibus notum est, tota coeli religione interjecta, longissime a conspectu solis abfuisse; sed et stellas, tunc in illis diurnis horis, vel potius in illa horrenda nocte, toto coelo fulsisse. Quod non solum, inquit, sanctorum Evangeliorum fides, verumetiam aliquanti Graecorum libri attestantur. Et ideo non sicut isti volunt Evangelii veritas sine testibus manifestata fulget; quando et Flegon quidam gentilis, teste Origene, hoc factum narrat in chronicis suis, sub principatu Tiberii Caesaris, nisi quod significavit plena luna hoc factum: p. 0955D| Sed et Dionysius Areopagita, Apollophanio concreto et conphilosopho sibi scribens, inter caetera de hoc miraculo ita dicit, ut autem lux superna paternae gloriae splendorem supra tuae mentis tenebras radiare suo proposito destinavit, mox penetralibus cordis mei infudit, ut tibi frater memoriale, piissimum recordarer, qualiter in Eleopoleos civitate pene coaevi, ego siquidem viginti et quinque annorum fere tempus evolvens, pariter morabamur, cum feria quadam sexta ferme hora, quasi luna ei se objiciente, sol est horribiliter obscuratus: quia non Deus, sed creatura Dei, lucis suae occubitu lucere nequeunt, questusque sum apud te, quid 1175 hinc tibi prudentissime videretur? Ex quo prudentia tua respondit, quod p. 0956A| adeo tenaciter cordi mentis meae inhaesit, ut nulla obliteratione abradi, nulla mortis imagine valeat aboleri. Obfuso namque orbe uniformiter, tenebrarum caligine tabescente, ut purgatum rediit solis diametrum, philipplari * Dei assumpsimus; cumque reperimus, quod et erat notissimum, eotenus fatigatione eclyptica solem pati molestias non debere, lunam ab Oriente, solarem fulgorem velis Aethiopicis obducentem, solere in occidua hora captare perfugia. Tunc autem lucigenos thesauros caligines quas genuerant usque in Niliacos terminos, ut putavimus proferentes recondere occidentes, praesertim cum lunae deesset, et nec conventus tempus propinquaret, aio ad te peritiae vastae sacrarium, adhuc nescius tantae rei mysterium. Quid, inquam, speculum doctrinae p. 0956B| Apollophaniae, his secretis ascribis? Ad quae mihi tu inquiens, omnino divino et non humani sensus sermone, istae, bone Dionysi, divinarum retributiones sunt rerum. Ecce de his tenebris quid philosophia sensit humana. Ecce quid Graecia habet in suis authenticis libris. Ecce quid iste Apollophanius dederit in responsis. Forte intellexit ille tunc ex diametro Aridei philosophi quod nostri nolunt credere ex Evangeliis. Qui non in Judaea tantum has tenebras fuisse cognovit, sed toto orbe obfuso uniformiter tenebrarum caligine persensit. Et quod mirabilius est, ac si ex oraculo divino respondit. Quod divinarum retributiones essent rerum. Atque tunc beatus Dionysius, ac si excitatus tanto miraculo evigilans, Notatum, inquit, feriae diem et annum annuntiationi, p. 0956C| quam Paulus noster auribus suspensis intonuit, signis acclamantibus, concordari expertus, dedi veritati manus, et falsitatis sum nexibus absolutus. Heu quam graviter adhuc hodie caligo ignorantiae mundum obtenebrat, maxime in his qui nolunt acquiescere veritati, nolunt credere Evangeliis, neque intelligere ea quae tam ineffabiliter efferunt sancti evangelistae, et tam mirabiliter praedicant facta, ut divina esse quae dicunt, nemo qui sentit aut vivit, negare possit. Unde quia tales humanis perdoceri nequeunt verbis, orandus est qui illuminat omnem hominem, ut eos illuminet et nos deducat in omnem veritatem.
Et circa horam nonam, inquit, clamavit Jesus voce magna dicens: Eli, Eli, lamasabacthani. 1176 Hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? p. 0956D| Ecce in hora nona voce magna clamat qui ad auram post meridiem ambulat in paradiso, et clamat ac dicit, Adam ubi es? (Gen. III, 9.) Sed hic voce magna clamat, quod contra naturam, ut ita dicam, morientium est. Unde quaerendum in quo fuerit magna Christi vox, utrumne solummodo sonitu clamoris, an magna in mysterio pro rebus mysticis. Quod si magna sensibili auditu est exterius ad exemplum, credo nihilominus magna est sacramento interioris hominis ad remedium; quia omnis vox Christi, magna utique probatur, et adeo magna ut in novissimo omnes qui in monumentis sunt, audiant vocem Filii Dei (Joan. V, 28), qua nunc duplo redimimur. Et ubicunque in Scripturis sacris, clamor Jesu, aut clamor p. 0957A| Dei, aut clamor sapientiae legitur, semper aliquid magnum et ineffabile sacramentum intelligere oportet. Porro Eli interpretatur Deus meus; quia El unum est nomen ex decem nominibus Dei. Quod Aquila etymologiam ejus volens exprimere, ἰχυρὸν interpretatus est, quod est fortis; et hoc ex principio vigesimi primi psalmi usus est, ita ut legitur in Hebraeo, Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? quia illud quod in medio nos canimus, respice in me, superfluum est. Quaeso, lector, non te moveat, quod alii codices habent, Heloi, Heloi, lamazaptani, quia Heloi hoc est quod Eli, quia οι diphthongus apud Graecos est, et per ι solam legendus. Porro in Hebraeo lamazaptani, ut aiunt, irascentis vox est, plena querelis. Lemasabachthani Syrum est conquerentis p. 0957B| pio affectu, tamen utrumque sonat, quare me dereliquisti? Et ut nuper audivi a quodam Hebraeo lamazapthani sonare videtur, ut quid perexquisisti me, et est sensus, ut quid perexquisisti, ut omnia compleres in me? usque ad unius apicem iotae, quae praedicta sunt in lege et prophetis de me. Quod ideo tam in Graeco quam in Latino juxta proprietatem Hebraeae linguae sic legitur. Quamvis mox ejusdem vocis interpretatio in utraque lingua subsequatur, ut honor et reverentia dulcissimae vocis Christi quam fudit in articulo mortis ad Patrem, servetur. Sicut in Alleluia, et in Osanna, nec non in Amen, ut consona voce sicut et mente omnes in idipsum laudes dicamus Deo canentes, et communicantes in invicem in unitate verborum. Siquidem p. 0957C| in hac voce quia magnum est mysterium, digne satis, ut dixi, provisum est ab ipsis evangelistis 1177 ut pro honore ac reverentia tanti clamoris proprietas eorumdem verborum in omnibus servaretur linguis; quia nescio si satis digne possit interpretari, quod cum tanto affectu in sacramento salutis nostrae supplicatur. Verumtamen in ea interpretatione, quam Hieoronymus emendasse creditur, magis semper lemazabacthani habet. In ea vero quae prius, ut aestimo in ecclesiis legebatur lamazaptani. Sed Christus unum horum in cruce pendens sonuit, quod evangelistae magis forte sunt secuti. Potuit evenire ut aliquis in Psalterio apud Hebraeos scriptum repererit aliter, ex quo haec varietas unius verbi oriretur, ubi et in Graecis codicibus reperi lebasambacthani. p. 0957D| Quapropter rogo in tam obscuris verbis et incognitis apud nos nemo facilis sit Latinorum ad immutandum, nemo quasi ad emendandum, cujus vim verbi nos intelligere non valemus. Et ideo nostros in Latinum sequamur interpretes, qui omnes consona voce ut quid dereliquisti me, dixerunt. Nec miremur verborum humilitatem, et querimonias derelicti, cum formam servi in eo recognoscimus, et scandalum crucis videmus; ita tamen, ut intelligamus quia mors Christi nihil aliud est quam mortis abolitio, et potestatum dehonestatio; fiducia victoriae et triumphus pugnantis. Quae quamvis ex infirmitate carnis veniat, non necessitas fuit, sed voluntas. Et ideo potius in sacramento intelligenda est ista vox, quam in affectu p. 0958A| dolentis. Nec igitur oportet demutare sensum tanti mysterii, ad contumeliam infirmitatis nostrae naturae, quod voluntas est; et sacramentum, quod potestas est et fiducia ac triumphus. Triumphus plane est, queri ad crucem et offerentis se sua sponte querimonias innocentiae suae proclamare, stare ad sententiam, sed inde concessurum a dextris virtutis Dei: clavis configi, sed pro persecutoribus orare; acetum potare et dicere in sacramento, Consummatum est: deputari inter iniquos, sed uni eorum paradisum donare, elevari in ligno, sed terram tremere: pendere in cruce, sed solem ac diem fugare: exuere animam a corpore, sed revocare animas ad corpora, ipsosque mortuos ad vitam reparare; sepiliri mortuum ut hominem, sed resurgere Deum; p. 0958B| secundum hominem pro nobis omnia infirma pati, sed secundum Deum in his omnibus triumphare. Idcirco pro his vocibus, nemo nobis potest insultare, quia dicit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Quasi 1178 in his tot beatitudinum causis mori timuerit, et ob id quasi ad necessitatem moriendi desertum se a Deo queratur. Quod si ita esset, fratres mei, puto quia non esset ista vox Christi, Filii Dei vivi, magna. Quapropter quia magna est, credo quia in his verbis magnum aliquod nobis ostendit sacramentum, et profundissimum in se mysterium absconditum in eo quod clamat ad Deum, quare me dereliquisti? Non enim fas est eum mentiri in eo quod ait, quare me dereliquisti? Neque aliquid vile aestimari, quia verum est quod dicit querelosa voce, licet per p. 0958C| humilitatem humanae conditionis. Quia non in hac voce divisus est Christus, neque tripartitus, ut a se defecerit Deus verbum, dum homo passionibus exponitur. Sed haec vox magna ex eo est, cum ex forma Dei esset; Patri Deo coaequalis, ex quo formam servi suscepit, ab hujus ergo magnitudine descendens semetipsum exinanivit (Philipp. II, 7), per hoc, quod formam servi suscepit ac per hoc una voluntas est Patris qui misit eum, et Filii qui sua sponte eam suscepit. Unde quantum ad illam exspectat naturam in qua fuerat imago invisibilis in forma Dei, ipse idemque Christus derelictus est a Patre, cum caro morti traditur, licet idem impassibilis credatur. Et derelictus est, non per se, qui semper unus erat cum Patre, sed pro omnibus nobis, ut talia et tanta sustineret Deus p. 0958D| et homo Christus, ut usque ad mortem veniret et mortem crucis, quae inter homines turpissima videbatur. Non enim derelictus est ut non esset Deus cum Deo et in Deum, sed derelictus est venire, usque ad crucem, usque ad flagella et sputa, usque ad spineam coronam, et usque ad diversas contumelias. In hoc ergo intelligere potestis quid sit quod ait, Quare dereliquisti me? faciens comparationem gloriae suae, quam habuit apud Patrem, et confusionis quam contemnens propter nos sustinuit. Nescio, fratres mei, si ullus mortalium, intelligere possit in hoc mysterio querelosae vocis, quanta qualiave sint sacramenta quae offert. Quia in his verbis omnium eorum qui praedestinati sunt ad vitam, pendet salus p. 0959A| omniumque damnatorum judicium, ut afferat Deo Patri in se omnium saeculorum; et hae sunt ejus querelae, ut intelligant universi, quia in eo quod derelictus est usque ad mortem, pendet omnium salutis causa. Multa sunt quidem in hac voce Christi magna, quae coram Deo Patre breviter commemorat, sed vult 1179 ut latiori intellectu quisque perpendat. Eadem namque vox est qua dicitur: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Et illud ac si clamans ad Patrem: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? (Psal XXIX, 8, 10.) Obedientiam siquidem sui laboris atque humilitatis repraesentat Deo Patri, et offert in pretium nostrae salutis, causam vero, imo fructum causae requirit, ut commendet Deo Patri, totum quidquid est p. 0959B| illud, cur usque ad hanc mortem venerit. Haec idcirco prolixius dixerim, ut nemo magnum pietatis sacramentum ad impietatem retorqueat infidelitatis. Quoniam ejusdem vox est atque sermo derelictum se conquerentis et se regnare profitentis. Quapropter nemo fidem nostram infidelitatis ratione dividat, sed confiteamur ex toto corde, quia idem est, eodem in tempore, qui mortuus et qui immortaliter regnat. Sequitur: Quidam autem illic, stantes, et audientes dicebant: Eliam vocat iste. Ergo cum dicit quidam, non omnes vult intelligi. Sed, ut arbitror, quidam fuerunt ex militibus Romanorum, non intelligentes proprietatem Hebraici sermonis; sed ex eo quod dixit, Eli, Eli, putabant eum Eliam vocasse. Unde et alii dicebant: Sine videamus an veniat Elias et liberet p. 0959C| eum. Quod si Judaeos intellexerimus talia dixisse, nec mirum si more solito faciunt ut Dominum imbecillitatis suae infament, quasi in Eliae auxilium invocaverit. Et hoc ut Romanis nescientibus proprietatem verborum persuadeant infirmum eum fuisse, qui sibi non potuerit subvenire. Sed et nos, quia factus est nobis Christus via, discamus saltem in extremis, pro cunctis tribulationibus nostris, magna voce clamare ad Dominum, non sono vocis, sed clamore cordis sicuti Jonam de ventre ceti clamasse legimus. Interea negare non possumus, quia magnus clamor fuit, ut de ventre ceti audiretur in coelo, et de profundo inferi. Sed major Christi omnino in cruce fuit, propter magnitudinem rerum quae completae sunt in Christo, et propter magnum affectum voluntariae passionis ejus.
p. 0959D| Continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto; et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Haec ideo fecit, quia juxta Joannem dixerat, Sitio. Ipse vero hoc ideo dixit, ut complerentur omnia quae praedicta sunt de illo; ut est illud: Et dederunt in escam meam fel, et 1180 in siti mea potaverunt me aceto. Aceto ergo usque in hodiernum diem, Judaei et omnes increduli Dominicae resurrectionis, et felle potant Dominum; felle scilicet amaritudinis vitiorum et aceto infidelitatis. Quia sicut per vinum novum honore et virtus designatur immortalitatis, ita et per acetum corruptio vitiorum. Nam vinum per vitium et incuriam frequenter in vasis accessit: sic et natura humana, cum in Adam p. 0960A| primum coacuisset acida facta est et corrupta; quam ipse in se suscipiens, potavit ac si in calamo nostrae fragilitatis. Sed nos ei tunc damus myrrhatum vinum bibere atque acetum cum felle mistum, quando eum consopire credimus ne mala nostra videat. Sed quantum ad nos, quia laesiones ei inferimus, ille cum gustasset mortalita em nostram, hujusmodi potum quem offerimus, noluit bibere. Non quia vinum erat, sed quia cum felle mistum erat, et vinum laetitiae, quod in nobis erat, totum amaritudo peccati corruperat. Sed ut ostenderetur sinceritati bonae naturae amaritudines vitiorum non debuisse admisceri, cum gustasset ipsam corruptionem, noluit bibere quod admistum erat, sed sinceritatem naturae suscipiens, in qua ista perferret quae nostra sunt, et affigeret cruci; p. 0960B| ac deinceps in se monstraret, quod sine amaritudine peccati atque corruptionis, immortalitas resurgentium futura esset. Quae quoniam immortalitas in vasis coacuerat humani generis, reparatur in Christo. Sollicite considerate, quaeso, quae narrantur et facta sunt in Christo neque aliquid vile, aut ex eventu ea contigisse aestimes. O homo, sed omnia ex providentia sic praeparata sunt, atque ordinata, ut ex rebus gestis complerentur prophetiae, et ex ipsa prophetia Christus in carne ostenderetur; ex ipsa vero ostensione, rerum causae et opera factorum demonstrarentur. Alioquin ad crucem, unde acetum? Unde spongia? vel in tali exspectaculo, unde vinum myrrhatum? vel unde tot calami? Nisi quia sic omnia ordinata sunt a Deo, ut et adessent praesto ex quibus fierent quae p. 0960C| praedicta erant, et tunc fierent, quando oportebat. Et in his rebus ex quibus quae fiebant, et a quibus, utique praedicarentur. Nam spongia illa quid aliud quam ipsos Judaeos figurabat? Quisquis considerat spongiae naturam, quam cavernosa sit, quam tumida, et inflata, quam mollis ac fragilis, et resoluta, potest agnoscere quid significet; quae licet humores in se inflata trahat, cito evanescit et evomit omnia a 1181 se, expressa: sic et Judaei seu quilibet tumidi, qui nihil aliud in se gerunt quam acetum peccati et corruptionis, omnem flagitiorum colluvionem in se trahentes, quos in calamo fragilitatis suae ipsa superbia erigit, et si quidpiam fuerint depressi, mox intima evomentes sua, vacui remanent ac leves. Ac per hoc ipsi sunt qui seipsos offerunt in mortis poculum, p. 0960D| a quibus et in quibus mors Domini ministratur. Quae ideo bibitur a Domino, ut aboleatur in calamo, et de corpore absorbeatur humano. Quia nisi Christus vitia nostra in cruce absorbuisset, nos ac si arundo vacua, et spongia plena mortis poculo remansissemus. Unde quia tam fragiles sumus, transfundamus omnia cordis nostri intima ad Christum; primum, per baptismum, quod semel fecimus, deinde quotidie per poenitentiam, ut deleantur in cruce ipsius nostra peccata, et absorbeatur per ipsum mors in victoria. Audite magnum et admirabile sacramentum. Ecce ut bibit acetum, quod erat in spongia porrectum sibi in calamo, juxta alium evangelistam, dixit consummatum est. Consummata namque in eo p. 0961A| sunt omnia, eo quod assumpta mortalitate nostra, impletum esset mysterium, ut ipse in cruce per se portaret omnia nostrae corruptionis vulnera. Et ideo unus est qui accurrit nesciens sacramentum, et implevit magnum mysterium, in quo compleantur omnia. Quoniam iste unus unitas eorum omnium, quorum acerbitatem et corruptionem absorbuit et evacuavit Dominus. Ex quibus per gratiam exhaustis omnibus vitiis immortalitatis sola laetitia remansit. Et acetum quod acuerat, rediit in naturam, et transfusum est in corpus Christi, et factum est vinum novum, vinum jocunditatis; eo quod fluxit de eo palmite, qui est vitis vera. Quod sane vinum bibit jam cum suis novum in regno Patris sui, neque ulterius bibiturum est ex eo, quod acuerat, de quo p. 0961B| suscepit hoc poculum mortis.
Jesus autem, iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Poterat ergo hoc loco error nos subripere, quid Jesus clamaverit juxta Matthaeum, cum ait iterum clamasse illum, nisi Lucas expressisset, quid clamaverit, id est, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Alioquin facilius ignorantia nostra diceret, eamdem vocem clamasse iterum, quam supra clamaverat dicens: Deus meus, Deus meus, etc. Nunc autem intelligere oportet quia vox ista, quam iterum clamavit emittens spiritum, ipsa fuit vox quam Lucas dicit clamasse: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Sed iterum quod ait, non ad hoc referendum 1182 est, ut idipsum clamaverit, sed ad hoc quia iterum clamavit, et non p. 0961C| qualicunque voce, sed magna iterum; quia magna est et ineffabile quod clamavit. Commendat autem magnum depositum Deo Patri, in cujus manibus sunt omnia. Et bene commendatur spiritus Filii charissimo Patri: quia in natura Patris nihil charius est quam Filius, sicut nec in Filio aliquid majus quam Pater. Quoniam Patris et Filii una est natura, unaque aequalitas, et una dilectio Spiritus sancti. Ideo bene quidquid Patri commendatur a Filio, non amittitur, sed servatur. Bonum ergo depositum est, bonum pignus spiritus Filii qui commendatur. Et ideo securus olim ait: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Christum autem Dei Filium nullus capit alius quam Pater; et ideo magnum spiritum, p. 0961D| in quo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae magno Deo Patri commendat. Et emisit spiritum. Emisit utique, et non amisit. Quoniam aliud est emittere vel tradere spiritum, sicut Joannes ait, quod inclinato capite tradidit spiritum, et aliud amittere. Quia quod amittimus aliquando perdere probamur. Sed Christus seu emiserit, seu tradiderit, vel juxta Lucam exspiraverit, in sua potestate fuit; quando, vel quo modo, vel cui suum spiritum commendaverit, seu tradiderit. Alioquin non est in natura homini per se exhalare spiritum. Et ideo solerter cogitanda est unitas Christi. Hinc quaeso audiant qui dicunt Jesum animam non habuisse, quoniam ejus spiritus anima ipsius est, de qua ipse ait: Potestatem p. 0962A| habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Utrumque ergo in ejus potestate fuit, et quando voluit, reassumere eam, quia potestas Patris et Filii una est. Et ideo non extra suam potestatem, eam emisit, cum eam in manibus, id est in potestate Patris, commendavit, quia qui eam commendat ipse est unus idemque Christus Dominus. Animam siquidem commendat Patri, ut caro tradatur morti. Mors autem est, sicut sapientes saeculi dicunt, separatio animae a corpore, et hoc est simpliciter mori. Sed longe aliud est magna voce clamare Christum et emittere spiritum, sicut exponit Matthaeus, aut expirare, sicut testatur Lucas, aut tradere, sicut ait Joannes; nec alicubi, neque alicui alteri, quam in manibus Patris. Nam mori omnium p. 0962B| hominum est, etiam malorum, quoniam omnium animae reorum et sanctorum separantur a corpore. Quae non possunt dicere tam libere a vinculo peccati neque tam absolute, potestate sua in libertate 1183 gratiae, quae dixit Christus exiens de corpore suo, in mysterio non divisus a se, neque tripartitus. Quia qui solvit Jesum, hic non est ejus. Et quia non est solutus, neque divisus a se, id est in unitate cum Patre in anima quam emisit a corpore, id est in corpore in quo sepultus est in sepulcro, id est in ea forma in qua cum Patre et in Patre est ubique totus. Idcirco quia talis tantusque est, magnum mysterium est, magna voce clamare, et sic emittere spiritum, vel in manu Dei tradere spiritum, id est animam. Quem non a seipso dissolvit, p. 0962C| neque corpus quod in mortem ire permisit. Cujus quia corpus mortuum est, jure Christus Dei Filius mortuus in sacramento nostrae salutis mortuus et sepultus est. Quid ergo aliud est inclinare caput et tradere spiritum Deo Patri commendatum, quam illud explere, Potestatem habeo ponendi animam meam; et quod in Psalmo dicitur, In pace in idipsum, dormiam et requiescam? (Psal. IV, 9.) Securior ergo Christus in hoc somno mortis, quam nos in quotidiano, in pace dormiens, requievit. Et tamen hoc ideo fecit, ut nos invitaret ad eamdem pacem, ad eamdem spem dormitionis et requiei, et ad eamdem gloriam resurrectionis. Propterea et nos, fratres charissimi, si intelleximus quid sit emittere vel tradere spiritum in manibus Patris, festinemus et p. 0962D| nos vitam nostram servare, ut et nos in exitu nostro possimus admodum voce magna clamare, et sic in pace spiritum emittere, aut inclinare caput, et tradere spiritum, deinceps ut in sinu Patris requiescamus. Haec idcirco dixerim, dilectissimi, ut in talibus quae humanitatis sunt, nemo infirmetur fide, neque Christum Deum tripertiens dissolvat in verbum animam, et corpus; vel dicat totum Christum Deum Verbum in solum generis humani hominem contractum, sed totum Christum, in gemma operatione sua, quae divina sunt, et quae humana pariter operantem, quod est magnae pietatis sacramentum, manifestatum in carne, revelatum in spiritu. Qui et spiritum tradidit Jesus Christus, et in manibus Patris p. 0963A| commendavit; qui et eadem die in paradiso fuit; et ipse qui eadem die in paradiso fuit, ipse est et qui conquestus est se derelictum. Quia, ut dixi, querela derelicti morientis infirmitas est: promissio autem paradisi viventis Dei regnum est. Commendantis spiritum vox, ejusdem commendantis confidentia est; traditio vel emissio spiritus, mortis excessio est. Quaero itaque a novo, fratres, quasi nihil dixerim, quis mortuus est? Nempe qui 1184 tradidit spiritum. Deinde qui tradidit spiritum, ipse est et qui commendavit Patri spiritum suum. Et si idem qui commendavit, et idem qui tradidit spiritum mortuus est, interrogo utrum corpus animam commendat, an Deus corporis animam? Nam per spiritum frequenter significari animam p. 0963B| et nominari non ambiguum est, saltem ex hoc, ipse quod Jesus moriturus spiritum tradidit. Si igitur quisquam existimandum putat commendari animam a corpore, ab eo qui dissolvendus erat a vita, viventem ab eo qui corrumpendus erat, aeternum ab eo qui resuscitandus, et ambigit quin idem commendaverit spiritum Patri, qui et die eadem in paradiso fuerit cum latrone. Quaero an sepulcro receptus in paradiso manserit? An vero in paradiso manens, derelictum se a Deo quaestus sit? certum quippe est quia unus idemque Dominus Jesus Christus, Verbum caro quod factum est (Joan. I, 14), seipsum per haec significat universa. Qui dum ad mortem se derelictum clamat, homo est; in paradiso Christus Deus regnat. Porro regnans in paradiso, Dei Filius, Patri p. 0963C| Deo, spiritum suum commendat; commendatum vero spiritum Filius hominis traditur ad mortem in sacramento pietatis, ut in nullo dissolvatur Christus, in nullo confundatur naturarum proprietas, in nullo dividatur personae unitas. Cum autem emisit spiritum, signa facta sunt super eum deitatis, et prodigia testificantia veritatem, nec non et virtutes salvationis.
Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum. Et terra mota est, et petrae scissae sunt, ac reliqua. Vere velum templi scissum est, et omnia legis sacramenta, quae prius sub velamine tegebantur, reserata sunt. Quia jam venerat ille solus, qui cum jurejurando factus est pontifex in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Qui solus potuit per dispensationem mortis suae, p. 0963D| introire per proprium sanguinem, in semel, in sanctam aeternam redemptionem; ipseque introitu suo, mox per mortem dignatus conscindere velum templi in duas partes, a summo usque deorsum, ut videantur arcana quae fuerant intus in lege, in templo et in omnibus caeremoniis obtecta et obvelata. Oportebat enim ea velari, donec ille qui solus poterat ea revelare, manifesta faceret ea apostolis, et omnibus exspectantibus se in salutem. Omnia siquidem prius velata erant et obumbrata, etiam et ipsa facies Moysi. Sed quae fuerunt omnia illa, non est nunc temporis exponere; quoniam altissima Dei in his revelata sunt 1185 sacramenta, et tunc permaxime quando clamans benignissimus Jesus magna voce emisit Spiritum, p. 0964A| et non amisit, quia amittere, ut dixi, necessitatis est. Ille autem sua voluntate eum emisit; qui habet clavem David, et omnia patefecit quae obscura erant a saeculo et figuris obvoluta. Nunc autem conscisso velamine, universa de Christo mysteria, quae erant occulta, manifesta omnibus facta sunt. Idcirco, fratres, consideranda est haec virtus, et admiranda veli conscissio; quia multo plus est, quam admirari possit ullus mortalium, ut tunc scinderetur, cum Christus per mortem introivit in illam beatam requiem aeternae haereditatis. Quia inde venerunt omnes hae formae, et mystica rerum figuratarum sacramenta, quae tegebantur in velo, de quibus ad Moysen dixerat Deus, Facias omnia secundum exemplar eorum et formam, quae tibi ostensa sunt in p. 0964B| monte (Exod. XXV, 40). Et quia Moysi in monte, id est in Christo, monstrata sunt omnia merito in Christo et per Christum, nobis reserata sunt universa. Scinditur ergo velum, et profanatur Synagoga; et destruitur legis littera; aperiuntur in spiritu (quia lex spiritalis est) coelestia in ea sacramenta, et introducitur, revelato mentis obtutu, Ecclesia, ut possit videre aeterna, et mystica sibi olim promissa mysteria. Ad hoc quippe petrae scissae sunt per passionem Christi, ut rescindantur vetera, et oriantur nova. Ergo per praerupta saxorum ostenduntur nova futurorum. Quoniam duriora saxis pectora, verbis coelestibus rescindenda erant humana, ut aqua quae de petra fluxerat, ipsa ab eis, et in eis flueret divinitus superfusa. Nam et in Evangelio, p. 0964C| quod proprie Hebraeorum est, dicit beatus Hieronymus se legisse, super liminare templi infinitae magnitudinis tum factum fuisse, atque divisum; et hoc ut abolitio legis et destructio templi monstraretur, factum credimus. Sed et Josephus narrat in suis libris, virtutes angelicas, praesides quondam templi, tunc pariter conclamasse: Transeamus ex his sedibus. Quod autem terra mota est, prophetiae est adimpletio; quamvis ipsa commotio terrae ampliora in se contineat sacramenta, tamen in eo terrae motu dicuntur plurimae civitates, ubi vel ubi, et multa aedificia corruisse. Nec igitur mirum, si, Domino moriente, terra tremuit, quando in ejus resurrectione omnis caro humana commota est et contremuit, ita ut verbis et rebus excitarentur, acsi de morte ad p. 0964D| vitam, de carne ad spiritum, de 1186 vetustate litterae ad Novum Testamentum; et in novo cantico cantarent omnia etiam ligna silvarum, et fierent nova. Haec quando facta sunt? utique sicut Propheta dicit quando Dominus regnavit a ligno (Psal. LXXXXV, 12). Tunc utique vidit et commota est terra. Sed et conturbati sunt omnes qui videbant eos, ac timuit omnis homo (Psal. LXIII, 9, 10). Et haec est illa commotio magna, quae forte tantum in Judaea facta est tunc, in Jerusalem, sed significatio ejus, sub omni quadratura coeli, usque ad fines terrae pervenit. Quae nimirum signa, incredulis licet parva videantur et exigua, immensa tamen sunt credentibus, et, ut ita dicam, ineffabilia. Quae licet, ut ipsi volunt, non attigerint p. 0965A| ultra fines Judaeae vel Jerusalem, adimpletio siquidem significationis eorum totum praeoccupavit orbem. Nam et resurrectio mortuorum quando monumenta aperta sunt, tantum in Judaea, vel circa Jerusalem, rationabilius facta creditur; quoniam corpora sanctorum solummodo surrexerunt, non continuo ut monumenta aperta sunt, sed mox post Domini resurrectionem. Quia Christus primogenitus est resurrectionis ex mortuis. Nulli dubium quod haec omnia per se magna sunt, quod, crucifixo Domino, nulla sustinuerant elementa, ne eum demonstrarent mortuum, quando sol obscuratus est, et omnia sancta sanctorum reserata; quando terra tremuit et petrae scissae sunt, quando monumenta aperta sunt, et inferi mortuos quos tenebant reddiderunt vivos. Sed tamen, ut dixi, majora sunt, quae p. 0965B| per ea significantur quam ipsa signa, quamvis ipsa sint obstupenda, sicut et haec resurrectio mortuorum, quando multi qui dormierant, surrexerunt, exeuntes de monumentis post resurrectionem Christi, venerunt in sanctam Jerusalem, et apparuerunt multis. Quae profecto resurrectio, quamvis obstupenda sit valde et admirabilis, major est tamen illa futura resurrectio generalis, quae per istam testificata est, quando multi resurrexerunt ad testimonium verae resurrectionis Christi. Ac venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis; ut et ipsi qui viderant vere eos resurrexisse, testes essent ad plebem verae resurrectionis. Multi siquidem qui resurgunt, recte multos faciunt testes. Quoniam et difficlis, licet optabilis sit ad p. 0965C| credendum. Unde et Christus, quamvis unus sit mortuus, et solus pro omnibus, noluit solus resurgere, sed cum plurimis, ut primum testes haberet resurrectionis; deinde ipse una cum multis, ut spem refunderet desperatis, testis exstitit perpetuae 1187 resurrectionis. Dignum quippe fuerat, quia illustraverat doctrinis nostrarum mentium tenebras, ut etiam inferorum obscura illustraret, sanctosque suos ad informandas mentes fidelium conspicabiles per resurrectionem carnis faceret; et mortis spolia, ab inferis jam vivus ascendens ac si victor, conspicua cernentibus reportaret, ne dicerent infideles quod non possit resurgere Dei virtute purus homo, quod potuit Christus, pro sua potentia, Deus homo. Quid enim aliud monumentorum aperitio, nisi quia claustris p. 0965D| mortis effractis, resurrectionem omnium designabat mortuorum? Quorum in aspectu fides erat cernentium, in processu typus futororum. Quod in sanctam civitatem prodeundo veniunt, praesentium declarabant speciem; et in eadem specie formam monstrabant futurorum. Hinc et multi quaerunt utrumne perpetua fuerit illa resurrectio, an sicut Lazarus surrexit iterum moriturus, ita et isti rursus morituri resurrexerint? quod omnino Evangelium non declarat. Verumtamem plures sunt qui hoc affirmare ita conantur quod perpetua cum Christo eorum sit resurrectio facta, quamvis alii aliter sentiant. Quia si veri testes verae resurrectionis Christi fuerunt, pium est, non solum opinari, verum et credere p. 0966A| ac fateri quod perpetualiter, nunquam morituri resurrexerint. Alioquin quomodo veri testes verae resurrectionis ac perpetuae esse poterant, si mox in terrae pulverem redissent. Sed quia de Evangelio id minus contradicentibus persuadere possumus, satis sit nobis si noluerint credere, quod nec ipsi contradicere queunt; quae satis devote una cum quibusdam sanctis doctoribus suspicamur. Quia etsi ea quae astruimus magna videntur, majora tamen sunt, ut supra jam dixi, quae per ista significantur in animis hominum, et quotidie fiunt quousque haec omnia compleantur, quae per Christum generaliter sunt repromissa. At vero isti interea venerunt in sanctam civitatem, scilicet Hierusalem illam, et apparuerunt multis. Sancta autem ideo vocatur, vel propter templum p. 0966B| quod erat in ea, seu propter Sancta sanctorum; vel ideo quia prius sancta fuerat, et adhuc ex antiquo ita jure vocabatur vocabulo; sicut et Matthaeus se publicanum vocare non erubuit, non quod jam hoc esset, sicut nec Paulus persecutor, sed quia hoc fuerat. Potest fieri et de illa coelesti Hierusalem dicat evangelista, quod ad eam pervenerint et apparuerint multis, 1188 ne solus Jesus rediret ad superos, sicut ne solus resurrexit a mortuis. Ad quam utique cum eo ascenderunt, licet in hac terrena prius sint visi, qui ita resurrexerunt immortaliter, ne ulterius tenerentur morti obnoxii.
Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes, Vere Filius Dei erat iste. O quam p. 0966C| duricordes fuerunt Judaei! Ecce elementa interea insensibilia senserunt mortem Domini, mortui audierunt vocem clamoris ejus, inferi eos reddiderunt vivos. Centurio his ita visis credidit, et qui cum eo erant, ac confitentur Dei Filium: soli miseri Judaei, nec sentiunt quae fiebant, nec credunt, nec venerantur, nec recogitant quae gesserunt. Centurio, licet imperfecte, tamen credidit. Imperfecte quidem, quia cum dicit Erant, putabat fuisse more humano, nesciens mysterium deitatis ac defecisse per mortem, quam et ipsam mirabilem videbat. Unde Marcus ait: Videns Centurio qui ex adverso stabat ibi, quia sic clamans expirasset, ait: Vere homo hic Filius Dei erat (Marc. XV, 39). Non enim ait quod Matthaeus dicit, quod viderit terraemotum et quae fiebant, sed p. 0966D| solummodo. Quia sic clamans expirasset. Unde magnum aliquid in eo Centurio intellexit clamore, atque in eo quod sic emisit Spiritum. Quod nisi aliquid in se admirationis plus haberet, nequaquam Marcus caeteris praetermissis miraculis, quibus in admirationem commotus est centurio, et qui cum eo erant hoc unum solum narrasset. Ac per hoc vere in tali miraculo deitas Christi declaratur. Sed quaerendum de hoc uno ad liquidum, quia de caeteris jam supra tractavimus, quid mirum habeat, quia emisit spiritum. Nam nisi in eo sensuum magnitudinem secundum capacitatem suam idem centurio intelligeret, puto quod plurimum admiratus pro hoc uno, non diceret: Vere hic homo Filius erat p. 0967A| Dei, Sed quia emisit spiritum, quid aliud fecit, nisi quia mortuus est? Quod si hoc solum esset, et nihil ultra in eo mirabile appareret, nunquam Apostolus diceret, quia tres sunt qui testimonium dant super terram (I Joan. V, 7), utique Christo quia Deus est, spiritus, sanguis, et aqua. Spiritus prorsus quem emisit, et sanguis et aqua, ipso mortuo quae de latere ejus contra naturam humanam in sacramento redemptionis nostrae manarunt. Sed quia de spiritu nunc agitur, quaerendum quomodo et quod testimonium dederit. Nam testimonium non aliud credimus dedisse, nisi 1189 quia Christus Deus verax est. Sed quomodo hoc dederit, res non in aperto est, nisi forte quia in vultu ejus tanta erat alacritas, tantaque claritas, ut possent omnes intelligere, quia sua sponte moriebatur, p. 0967B| tantaque vox ejus fuerat, cum ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, ut cognoscerent singuli, quod non humanitatis esset tantum, verum etiam et divinitatis haberet mysterium. Unde et cum orasset, mox ac si sopitus somno pacis, inclinato capite tradidit spiritum. Verumtamen etsi multum indicium claruit in eo, quod Filius Dei esset, in habitu, in voce, in intellectu vocis, est tamen aliud quod majores nostri tradunt. Quia consuetudo erat Romanorum, et omnium eorum qui flagellabant eos qui crucifigebantur, percutiebant quidem eos primum, qui pro suis sceleribus tenebantur rei, et multis macerabant suppliciis, ne majorem sustinerent cruciatum, quia post crucifixionem, cum multo dolore longiorem et nimium sustinebant tormentum, p. 0967C| si non prius cruciarentur sub alarum et nervorum percussionibus; sed quia in Jesu ista prius non fuerant facta, eo quod Pilatus volens satisfacere populo universo qui clamaverat: Crucifige, crucifige, timensque tumultum eorum, non jussit ea in Jesu fieri ut cito moreretur in cruce. Quia quibus mors accelerata non esset in cruce solebant vivere usque in triduum, etiam et usque in quatriduum. Jesus autem cum non fuisset prius ita percussus, sperabatur diu pendens in cruce vivere, et majora pati tormenta. Sed quia venerat hora ejus uti post triduum in prima Sabbati resurgeret, oravit ad Patrem et exauditus est, atque ut clamavit pacifice receptus est, quasi potestatem habens ponere animam suam. Et ideo inclinato capite (Cant. I, 7), sic posuit p. 0967D| eam quando voluit, et quomodo voluit. Quod prodigium contra omnium eorum consuetudinem qui cruciabantur in cruce, videns Centurio, dixit: Vere hic homo erat Filius Dei. Miraculum enim magnum fuit, quia post tres horas receptus est, qui forte biduum vel triduum victurus esset in cruce, si secundum consuetudinem eorum viveret qui suspendebantur. Idcirco magnum visum est Centurioni beneficium Dei fuisse quod exspiravit tam cito, et magis ex merito orationis ejus, quam ex violentia crucis. Alioquin si factum fuisset circa corpus Jesu juxta consuetudinem eorum quos cito deponere volebant de cruce, quid necesse fuit ut 1190 centurio cum militibus servaret eum in cruce. Vel quid necesse p. 0968A| erat quod scribit Joannes, rogare et preces offerre Pilato ut frangerentur eorum crura, quatenus per hoc mors citius occurreret, sicque deponerentur de ligno propter Sabbatum, teste Evangelista, ne eo in die penderent in cruce. Sed cum frangerentur eorum crura, qui crucifixi erant cum eo, et venissent ad Jesum, non fregerunt ejus crura, quia ipse jam spiritum emiserat. Propter quod novum et inaudiditum fuit hoc miraculum, non solum centurioni et his qui cum eo erant, verumetiam et Pilato. Unde cum audisset Pilatus Joseph, quod jam mortuus esset, admiratus valde, teste Marco, vocavit centurionem et interrogavit si vere mortuus esset. Quapropter inter caetera miracula quae facta sunt in passione Christi, non hoc minimum prae omnibus fuit. p. 0968B| Ex quo admiratus centurio, et qui cum eo erant, etiam Pilato nuntiarunt, prae stupore et novitate rei quae acciderat. Non est tamen contrarium quod hic Matthaeus viso terraemotu, et his quae facta erant, dicit admiratum centurionem, et qui cum eo erant; quoniam inter illa quae facta sunt tunc tam mirabiliter, etiam ipsa mors mirabilis exstitit Salvatoris, plena potentia Dei et stupore. Unde quia plura sunt et grandia, liberum fuit narrantibus evangelistis, quid quisque miraculorum commemorare voluisset, vel quid ex omnibus, eos qui viderant admiratos fuisse. Quoniam in nullo evangelistae dissentire videntur, cum alius illud dicit fuisse admiratum. Eo quod omnia singuli merito sunt admirati, et singula quaeque omnes. Quis enim non poterat admirari, p. 0968C| quando ascendit in cruce, quod subito tam horrenda nox meridie occurrit super terram? Vel quis non potius obstupesceret in hora quando emisit spiritum, quod tam serena lux rediit? Quia usque in horam nonam quando emisit spiritum, easdem tenebras fuisse manifestum est. Tunc autem et velum templi scissum est, et terra tremuit more insolito, et commota est, petrae quoque scissae sunt, et monumenta aperta mortuorum. Et ideo videns centurio, et qui cum eo erant terraemotum, ex his quae fiebant horribila, non solum mirati sunt, sed et timuerunt valde dicentes: Vere Dei Filius erat iste. Quod si vere Dei Filius erat, utique desiisse non poterat; quia quod vere est, idem omnino semper est. Interea centurio iste, et qui cum eo Dei Filium confitentur, p. 0968D| fidem gentium 1191 praemonstrant et veram fidem; quia, ut Marcus ait, eum Deum et hominem confitetur, ita dicens: Vere homo hic Filius Dei erat. De quod Lucas ait quod dixerit, quia vere hic homo justus erat. Seu quia utrumque de illo dixerunt, eo quod et homo erat ac justus et vere Dei Filius. Ad unam quippe sententiam, utraque verba concurrunt, et ad unam fidem. Nec quod alius tacuit, hic homo, et alius dixit, ullo modo contrarium est. Sed sic erat qualitercunque ille crediderit, ut semper idem sit, et non sicut eum forte putasse dicitur, ut non vere Dei Filium eum crediderit, sed justum et sanctum, ita ut multi justi dicti sunt filii Dei. Verumtamen quidquid horum, ille senserit, nos p. 0969A| recte credimus ac confitemur eum vere Deum et hominem Deique Filium et in sua justitia vere justissimum. Ad ultimum inter caetera miracula nihil minus claruit illud postquam Dominus resurrexit, quia multi, qui dormierant, surrexerunt et apparuerunt multis. Nec tamen omnibus, sed his tantum qui digni erant talia videre, ut essent testes a Deo praeordinati. Unde oportet intelligere, quia sicut de his non sunt scripta omnia, quibus visi sunt, vel quandiu, nisi quia venerunt in sancta civitate, et apparuerunt multis: ita nec de resurrectione Christi omnia litteris sunt contradicta. Quod probat apostolus Paulus cum ait, quia visus est simul, postquam resurrexit, plusquam quingentis fratribus (I Cor. XV, 6). Idcirco haec dixerim, ut intelligat prudens p. 0969B| animus quod non omnia Salvatoris miracula scripta sunt, neque enarrata quae gessit, sed pauca de plurimis, solummodo ut credamus.
Erant autem ibi mulieres multae, a longe, quae secutae fuerant Jesum a Galilaea ministrantes ei. Inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. De his ergo mulieribus magna quam saepe ambiguitas nascitur, sicut et in loco. Ecce ubi Matthaeus dicit matrem filiorum Zebedaei fuisse cum reliquis duabus, Marcus Salome illam fuisse commemorat. Nec igitur mirum, cum utrique eorum, licet tres nominaverint, plures fuisse insinuant, quae fuerant eum secutae a Galilaea, et erant aspicientes de longe, inter quas erant istae tres, de quibus Matthaeus dicit; quas et p. 0969C| Marcus similiter nominat, nisi quia pro matre filiorum Zebedaei Salome ac si alteram ponit. Poterat enim fieri ut et illa esset quae de his multis, a Marco tertia poneretur. 1192 Nil enim interest ad veritatem quas mulieres idem pariter, quas singuli ex his omnibus nominaverint. Suspicatur tamen Origenes eamdem Salome fuisse matrem filiorum Zebedaei, quae jure ita vocatur. Multae, inquit, erant exspectantes ad crucem Jesum, sed de his praecipuae nominatae sunt, quasi attentius eum spectantes et amplius ei ministrantes, melius et perfectius sequentes. Quia consuetudinis Judaeae fuit, nec ducebatur in culpam more antiquo illius gentis, ut mulieres de substantiis suis victum atque vestitum suis ministrarent praeceptoribus. Quod quia scandalum facere p. 0969D| poterat in gentibus, abjecisse se memorat Paulus apostolus: Nunquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut et caeteri apostoli faciunt? (I Cor. IX, 5.) Quae profecto mulieres ministrabant Domino de substantia sua, et sequebantur eum propter doctrinam sanctam. Non quod his egeret Dominus, sed ut typum ostenderet ac formam magistrorum sequentium, eo quod victu atque vestitu ex discipulorum obsequio debent esse contenti. Sed videamus quales habuerit comites Salvator. Mariam namque Magdalenam de qua septem exierant daemonia, quae a Magdalo vico, vel loco, in quo orta fuerat, conveniens satis sibi traxit agnomen. Porro Magdalu interpretatur magnificatio. Et p. 0970A| erat haec Maria de magnificatione Dei magnificata, quia secuta fuerat benignissimum Jesum, cui remissa fuerant peccata multa, quia dilexit multum, et ministrabat ei praecipue inter omnes; et exspectabat sicut Evangelium declarat, mysterium passionis Christi ac resurrectionis, amplius prae omnibus. Erat et inter has praecipuas Maria Jacobi minoris et Joseph mater, quae fuit soror Mariae matris Domini, et matertera Christi, quae et ipsa magna in prole, sed major in sanctitate. Quae sequens Dominum magis affectu mentis ex desiderio virtutum, quam amore carnis; et ministrabat Domino usque ad mortis articulum. Sed Hieronymus scribens ad Hedibiam de his Mariis, dicit marterteram Domini Mariam Cleophae fuisse. Quod si ita est, videat ipse p. 0970B| quomodo Jacob et Joseph fratres Domini dicantur; nisi quia propinqui ejus erant ex carne, eo quod essent, ut credimus, Mariae sororis matris Domini filii. Et multi ita consentiunt, quamvis praefatus doctor eo in loco hoc contradicere videatur. Erat et tertia inter alias praecipua mater 1193 filiorum Zebedaei, qui relicto viro, vel mortuo, secuta est Jesum, nihilominus in mysterio, cujus filii vocati sunt filii tonitrui. Unde et ipsa forte propter fidem et sanctam vitam Tonitrus vocabatur; non quia filii sunt ita vocati, sed quia ipsa ab eodem tonitruo Christi fuerat excitata ut sequeretur eum et ministraret, exspectans quae gesta fuerant circa Dominum, cujus filii sunt Jacobus et Joannes. Qui nimirum Joannes filius tonitrui audivit et ipse septem p. 0970C| tonitrui verba, quae quasi eminentiora, quia mundus nequibat capere, jussum est ei ne scriberet. Unde liceat opinari, ut diximus, ac dicere nomen matris filiorum Zebedaei, quod ipsa sit, quae a Marco Salome vocatur, quoniam utrasque praecipuas absque dubio inter caeteras uterque evangelista ex nomine designavit. Et ideo forte Salome vocatur, quia Salome pacifica interpretatur. Unde quia reliquae duae magni meriti erant, non immerito suspicor, et hanc tertiam, ipsam esse matrem filiorum Zebedaei, quae apud Marcum et ipsa tertia Salome vocatur; quae secutae fuerant a Galilaea benignissimum Jesum, ascendentes cum eo in Hierusalem, ut simul cum illo Pascha agerent. Iste enim finis eorum omnium est, qui Galilaeam gentium relinquunt et sequuntur p. 0970D| Dominum, ut non solum ascendant in Hierusalem, verum etiam cum Christo ascendentes in eam, verum pascha celebrent, quatenus Dominum resurgentem, rursus in transmigrationem laeti videant.
Cum sero autem factum esset, venit homo quidam dives ab Arimathia, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. Dives autem dicitur, non per jactantiam scriptoris, ut divitem seu nobilem referat discipulum Salvatoris, cum ipse dicat: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Sed ut ostenderet causam quare a Pilato potuerit impetrare corpus Jesu vel unde accessum ad eum habuerit; p. 0971A| primum juxta Marcum, quia decurio erat, id est de ordine curiae cujus officium administrabat, unde et curialis dicebatur, id est senator curiae, quod melius in Graeco habetur εὐχήμων βουλευτὴς, hoc est consiliarius, quia procurabat consilia civilia et publica; deinde quia erat dives et nobilis, secundum natales suos. Alioquin pauperis et ignoti, non erat facultatis ad Pilatum praesidem Romanae potestatis accedere, 1194 et crucifixi corpus, de quo tanta coram cunctis adjudicata, vel super quem tanta fuerant declarata, impetrare; qui fuit ut dicitur ab Arimathia. Ipsa est Ramathaim civitas Helcane et Samuelis in regione Thamutica juxta Diospolim. Quem noveris talem tantumque ob hoc a Domino praeelectum, et praeordinatum in utraque parte, ut dignus p. 0971B| esset tanto munere apud principem tantumque officium sepulturae Domino exhibere. Unde et Marcus ait: Venit Joseph ab Arimathia nobilis decurio, qui et ipse exspectans erat regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Jesu (Marc. XV, 43). Alias autem nisi esset magnae dignitatis homo, non ita de eo diceretur. Et nisi majoris esset apud Deum, nequaquam tanti meriti fuisse laudaretur. Erat enim, inquit, vir bonus et justus, quia et ipse discipulus erat Salvatoris, licet absconditus, propter metum Judaeorum. Unde non immerito movet aliquem cur ille qui propter timorem Judaeorum occultus erat discipulus, vel quomodo ausus sit petere corpus Jesu, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur ausus est facere. Unde intelligendum, fiducia p. 0971C| dignitatis suae hoc fecisse, qua praeditus, poterat familiariter intrare ad Pilatum, eo quod honorabilis esset omnibus, ac liberalius impetrare. Ad hoc quippe ex providentia Dei olim electus erat discipulus, in tantum, ut nonnulli dicant, de eo primum psalmum esse cantatum: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, ac reliqua (Psal. I, 1). Qui cum esset, ut ita dicam, senator Judaeorum, ac decurio reipublicae, facilius impetrare potuit quod petebat. Cui Pilatus, vocans ad se illum centurionem, sicut Marcus narrat, qui custodierat Jesum in cruce, et admirans plurimum interrogabat de eo, ac jussit reddi corpus. Iste vero quamvis prius esset occultus Christi discipulus, ac soleret in audiendo verbum Dei, eorum inimicitias vitare, mox in extremo temporis p. 0971D| fecit palam cum omni diligentia, quod prius occultum servabat, et exhibuit liberalissime officium funeris, nihil curans de Judaeorum offensione, quoniam justus erat, et quia justus ideo vir bonus. Unde eo quia bonus et justus, intellexit se ad hoc esse electum, ut tali in tempore, tanti muneris devotus expleret officium.
Qui accepto corpore invoivit illud in sindone munda, et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra; et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. 1195 Quam sane sepulturam Joannes, non a solo Joseph dicit procuratam, sed etiam a Nicodemo; incipiens narrat quod Nicodemus qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens misturam p. 0972A| mirrhae et aloes quasi libras centum (Joan. XIX, 39). Deinde adjungit et hunc Joseph, ac dicit quod acceperint corpus Jesu et ligaverint eum linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire. Erat, inquit, in loco ubi crucifixus est Dominus, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus fuerat. Haec idcirco dixerim, ut unusquisque plenius considerare studeat, quales isti duo sub absconso habitu erant discipuli, vel cum quanto honore et reverentia procurarunt officium funeris Christi; ne forte quod Joannes aliquid plus narrat quam caeteri, repugnare videatur non recte intelligentibus. Quia etsi illi de Nicodemo tacuerunt, non tamen a solo Joseph eum sepultum affirmarunt, quamvis tantum solius commemorationem fecerint. Neque p. 0972B| in eo discrepare videntur, quod Joseph eum in una tantum sindone involvisse dicitur, et Joannes linteaminibus involutum narrare probatur. Quia poterat et Nicodemus alia superaddere linteamina ob reverentiam et studium honestatis. Quamvis et propter sudarium et institas, quibus caput et totum corpus alligatum est, recte quia de lino erant ita queat dici, etiamsi una sindone fuerat involutus, quod linteis sit alligatus. Verumtamen nullus eorum aliud commendat quam linteis, vel una sindone corpus Dominini obvolutum, quamvis divites essent valde qui sepeliunt. Ipsaque narratur munda fuisse, quia dignum erat ut mundissimum corpus Domini mundo involveretur linteo. Et ex simplici sepultura Domini ambitio condemnatur divitum, qui nec in p. 0972C| tumulis quidem volunt carere divitiis, ubi munditia peccati magis requirenda quam divitiae. Sed corpus Jesu magis praestabat munditiam, quam illud ex quo involutum erat; quia quaecunque tangebat auctor vitae, omnia nova fiebant et munda. Et ideo quambene monumentum illud novum fuisse dicitur, in quo, juxta Joannem, Nondum quisquam positus fuerat, quod exciderat in petra. Quod ideo tam diligenter commendare videtur Evangelista, ne ullus adversariorum confingere queat, quod nullus alter ex eo surrexit monumento, in quo nullus melius unquam positus probatur. Nec hoc itaque fortuitu factum videtur neque ex eventu, quod 1196 eum involvit in sindone munda, et posuit in monumento novo; quia Jesus non consepelitur, nisi in corde novo, et fide p. 0972D| mundissima, qua purgantur corda credentium. Quod monumentum nunquam exciditur, nisi in petra quae Christus est, firmissima, etsi in nostris cordibus haec sepultura Christi ac si in rupe durissima praecidatur, in quo corpus Christi ponatur. Et hinc oportet credere, quod non ille a nobis, sed nos a corpore sanctificamur, ut mundiores simus, si tantum fide recta et conscientia bona illud suscipimus. Alioquin sine corpore Christi vacui et immundi sumus. Sed quia consepelimur Christo, forte ideo Joannes signanter ait: In quo nondum quisquam positus erat. Sic enim dicit, in quo nondum, quasi in eo aliquis postea positus sit, quod omnino non credo, quia adhuc hodie satis gloriose custoditur ac servatur. p. 0973A| De quo Isaias dicit: Et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI, 10). Idcirco quod Joannes, seu Lucas dicunt, quia in eo nondum aliquis fuerat positus, magis ad mysterium referendum est. Quia consepelimur Christo per baptismum in morte ipsius, ut ille primum in ea pro nobis sepultus credatur, in qua nondum quisquam pro illo positus fuerat. Tum demum consepelimur ei per baptismum in morte ipsius, ac si in monumento novo, ut deinceps cum ipso in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Sed et in sindone munda tunc Jesum quisque bene involvit, cum pura eum mente in se amplectitur ac diligit. Ex quo quam bene mos in Ecclesia inolevit, ut sacrificium altaris, quod est corpus Domini, non in auro texta veste, non in serico, neque in aliquo tincto p. 0973B| panno, sed in linteo puro ac mundissimo involvatur ac celebretur. Nec immerito igitur hoc ita sancitum est a sanctis patribus, quia sindone munda corpus Domini involutum est, ut eodem linteo etiam, et hoc corpus suscipiatur, et in eo conficiatur mundissime; quod et satis a nostris provide, ob mysterium, corporale vocatur. Unde miror qui dicunt hoc corpus Christi vere non esse quod de mensa Domini quotidie communicamus, cur hoc linteum ita vocare placuerit, si non hoc corpus Christi est, quod in eo et super eum conficitur. Unde et nomen traxisse probatur; quod falso dicitur, si non hoc est quod vocatur. Et advolvit, inquit, saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. Unde datur intelligi, quia munumentum Christi non ita fuit praecisum, ut hac p. 0973C| in 1197 terra, monumenta formantur eo quod ostium habuisse memoratur. Hinc verum esse credimus quod multi tradiderunt qui eum viderunt, quod domus fuerit rotunda post ostium monumenti intus infra rupem vastissimam praecisa, tantae altitudinis ut intra stans homo vix manu extenta possit ejus culmen attingere; et est illud ostium ab oriente, cui lapis ille magnus valde advolutus atque oppositus fuit. Non multi siquidem lapides, sed unus, et ipse magnus; in tantum ut major esset quam posset insidiantium virtus cito revolvere, aut levi motu, quamvis per longa saecula, ab ostio monumenti aliquis removere. Nec tamen adeo major fuit quam fortitudo angeli de coelo descendentis, qui potuit tam cito eum resolvere ab ostio monumenti, et super eum p. 0973D| non lassus, sed ex mysterio terribilis residere. Cujus monumenti, quia coepimus formam et modum positionis ad intelligentiam narrare visionum, necesse est explicemus. Erat enim, ut dixi, introitus ejus ab oriente, ac deinde illud ingredientibus erat a dextris ille locus in parte aquilonis, qui specialiter Dominici corporis receptu paratus est; septem quidem pedibus longus, trium vero mensura palmarum reliquo pavimento eminentior. Qui non vulgarium more sepulcrorum desuper patulus idem factus est locus, sed a latere meridiano, per totum a qua parte corpus posset imponi. Ex quo manifestius potest intelligi, quod Marcus ait, quia introeuntes in monumentum mulieres viderunt juvenem sedentem in dextris p. 0974A| (Marc. XVI, 5). Quia nimirum locus Dominici corporis ubi angelus sedebat, intrantibus in dextris erat, nec tamen divisa erant ibi loca, sed continuata haec omnia, nec divisa ab invicem, ut pote in una eademque petra excisa. Nunc autem, sicut tradunt qui inde ad nos veniunt, Ecclesia ibi est eximii operis, rotunda, triplici pariete distincta; in cujus medio monumentum est, habens ab oriente ecclesiam, quae Golgotana vocatur adhuc hodie. In quibus profecto locis multa fabrica est ecclesiae; siquidem ita ut cernere possis in eo loco Isaiae vaticinium esse completum, quo ait: In die illa radix Jesse qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI, 10). Quia locus in quo regnum mortis diruit, memorabilem p. 0974B| servat judicii palmam, sicut et deprecatio gentium, usque ad fines terrae in signum salutis nostrae ubique floret. Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera 1198 Maria (quam matrem Jacobi et Joseph fuisse, Marco narrante, didicimus) sedentes contra sepulcrum. Colligaverat eas ardor amoris ad monumentum novum, propter corpus Jesu, nimius. Nam et duae istae cum matre filiorum Zebedaei, quae supra forte Salome vocatur, fuisse narrantur de longe spectantes mirabilia passionis Christi. Sed quia non permanserunt tres, neque mater filiorum Zebedaei, neque Salome inscribitur. Forsitan ergo istae quasi majores in charitate, usque ad sepulcrum in agone fortes permanserunt, et ideo meruerunt primae videre Dominum resurgentem; quia caeteris relinquentibus, p. 0974C| etiam viris, fideles ac fortes in officio perseverant pii amoris, exspectantes quod promiserat benignissimus Jesus. Quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum, dicentes: Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam, etc. Post Parasceven autem Sabbatum est, id est septima feria. Quoniam Parasceve Graece praeparatio dicitur. Quo verbo utebantur jam tunc Judaei, conversantibus inter eos jam Graecis. Et dicitur praeparatio Paschae non Judaeorum tantum, quam et omnium, quia sexto die crucifixus est Dominus, quando, Pascha nostrum vere immolatus est Christus p. 0974D| (I Cor. V, 7). Quae vero dies jure praeparatio vocatur, quia eo in die nostrae salutis praeparata sunt omnia sacramenta. Nec suffecerat principibus sacerdotum et Scribis crucifixisse Dominum Salvatorem, nisi sepulcrum ejus custodirent, cohortem a Pilato acciperent, signarentque lapidem, qui vix a multis removeri posset. Et quantum in illis fuit, omnis haec diligentia sepulcri parum erat, nisi manum opponerent resurgenti, quatenus tam evidens diligentia nostrae fidei proficeret incremento. Quia quanto magis observatur, tanto amplius resurrectionis virtus ostenditur. Unde et in monumento novo, quod excisum fuerat in petra, conditus est divina ex providentia, ne ulla fraus mentiendi de eo p. 0975A| locum haberet. Quia si ex multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tunuli fundamentis ablatus furto utique diceretur. Nunc autem in eo etiam prophetiae adimpletur testimonium dicentis: Hic habitavit in excelsa spelunca petrae fortissimae. Unde et statim post duos versiculos in eodem sequitur 1199 loco, regem cum gloria videbitis, quae est vere gloria resurgentis. Sed quia calliditas Judaeorum in omnibus semper astute agere conatur, oportet considerare quomodo impietas, et fraus suis se impugnat verbis. Dicunt enim dixisse Dominum: Solvite templum hoc, et post triduum reaedificabo illud (Joan. II, 19). Unde et accusant eum ac si falsi testes: nunc autem rursus e contrario interpretantur illud dictum de solutione ac resurrectione corporis sui. Qua de p. 0975B| causa ratio est, quaerere per haec verba quam versute agant. Si enim de resurrectione sua tunc sic intelligebant dictum, quomodo testimonium adversus ipsum dabant, quod hoc de templo illo dixerit quod erat aedificatum? aut si haec vere ita intelligebant dixisse, quomodo testati sunt adversus eum? unde sciunt modo, quod dixerit, Post tres dies a mortuis resurgam? In utroque enim dolo si inveniuntur, et in utroque veritatis inimici. Per haec enim verba ipsi testimonium suum condemnant; quoniam vere intelligentes de resurrectione corporis sui illa dicere, scientes converterunt illud in calumniam, et dixerunt ex destructione et reparatione illius templi eum ea dixisse. Adhuc aliam considerare oportet fraudem. Si enim in manifesto hominibus dicebat post tres dies p. 0975C| a mortuis resurrecturum se, quomodo vel verisimile videri potest quod secreto mandaverit discipulis suis, ut furentur eum noctu, et dicant post tres-dies quia surrexit a mortuis? Sed hoc ex hoc ipso incredibile probatur, ut eis post tantam doctrinam ista dixerit, quam in populo docuit universo; post tantas talesque virtutes quas in omni Judaea coram hominibus ostendit, ut falleret discipulos suos verbis. Qua fronte igitur ullus mortalium ista dicet? vel quae utilitas in morte monstraretur ipsius? Nec dubium quin ipsi discipuli sic exterriti ista non facerent quod mandabat. Maxime propter periculum quod eis imminebat ab eis deprehensis si hoc facerent. Propterea verum est ex divina providentia, quod in praejudicium suum ista principes sacerdotum loquuntur, p. 0975D| et ad corroborandam fidem nostram, ut et ipsi in omnibus inexcusabiles fiant, et nobis in nullo remaneret ulla dubietas. Adhibent custodes, signatur lapis sigillo sculpturae suae, et veniunt haec omnia nobis ad testimonium fidei nostrae, et illis in condemnationem perfidiae suae. Verumtamen, quamvis ita confingant omnia et componant, ipsi semper sibi conscii sunt et testes fraudis suae. 1200 Unde venientes quidam ex ipsis custodibus in civitatem nuntiaverunt, non aliis, sed ipsis principibus sacerdotum, omnia quaecunque fuerunt facta, ut ex omni parte inexcusabilis eorum inveniatur impietas. Illi tamen, quamvis in omnibus ita conclusi, nec sic suscipere voluerunt Christum Dei Filium, nec revocare p. 0976A| se ab impietate sua, sed post haec omnia secundum duritiam cordis sui thesaurizare sibi jam et indignationem in die irae, et revelatione justi judicii Dei.
(CAP. XXVIII.) Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria, videre sepulcrum. Quantum sentio, mirum et inauditum loquendi oritur genus. Non enim hanc saeculi dies novit vesperam, nec habet mundi usus, quia vespera finit et non inchoat diem; tenebrescit quoque et non illucescit. Unde et Genesis servat ordinem naturae, et factum est, inquit, mane ac vespere dies una (Gen. I, 5), sic et de reliquis, nisi quod Sabbatum, id est septima dies, quae requies esse dicitur, habet mane sine ullo vespere. p. 0976B| Quia profecto vespera Sabbati ipsa est in mysterio quae lucescit in prima Sabbati, non ut noctem pariat, noctisque sit mater, sed ut ordinem mutet dum agnoscit auctorem, et tota clarescat in diem. Et non in quamlibet diem, sed in eam quam fecit Dominus extra omnem diem; ut serviat non tempori, sed factori suo et creatori omnium saeculorum. Et ideo tota haec locutio radiat in mysterio, respondet in novitate, anhelat gaudens auroram lucis exhibere, ut tota clarescat vespera, quae accidit in occasum solis in prima Sabbati, quae est dies lucis; dies, inquam, lucis, quae nullum novit occasum. Prima igitur Sabbati dies Dominica nunc dicitur, quae prima condita est in principio, et prima meruit videre Dominum resurgentem. Ipsa quidem prior p. 0976C| mundo principium dedit, ipsaque per Christum prior reparari promeruit. Sed quod evangelistae diversa mulierum describunt tempora, non mendacii est, ut impii calumniantur, sed sedulae visitationis earum officium. Nec itaque diversum est quod sentiunt, sed unum atque idem, ut paulo plus quam mediae noctis intelligatur tempus, quod est gallorum cantus, et eum diversis appellavere nominibus. Matthaeus enim scribit, Vespere Sabbati, pro eo quod est sero, id est non incipiente nocte, sed jam profunda et magna ex parte transacta, apparuisse Mariae Magdalenae, vel venisse eas videre sepulcrum. Quia licet 1201 sero, tamen in ipsa vespera prioris Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venerunt, ita ut deinceps in Novo Testamento, non sequatur nox p. 0976D| diem, sed praecedat. Quia juxta Apostolum nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12), et tunc utique appropinquavit quando Dominus resurrexit. Siquidem vespere, non immerito tropice, pro tota accipitur nocte. In cujus noctis fine, id est vespere Sabbati, venerunt praefatae mulieres ad monumentum illucescente jam eadem nocte in prima Sabbati, seu, ut in Graeco habetur, in una Sabbati. Ipsum igitur evangelista, vespere interpretatus est Sabbati, cum ait quae lucescit in prima Sabbati, id est appropinquante jam luce sequentis diei. Verumtamen quantum de hac re evangelistae dissentiant, considerandum est. Quia quamvis Matthaeus ita dicat, longe aliter Marcus de hac ipsa eademque narrare p. 0977A| videtur. Et valde mane, inquit, una Sabbatorum veniunt ad monumentum, oriente vel orto jam sole (Marc. XVI, 2). A quo quidem nec Lucas, nec Joannes multum discrepare probantur; cum ait Lucas, valde diluculo (Luc. XXIV, 1), et Joannes, Mane cum adhuc tenebrae essent (Joan. XX, 1). Nam hoc intelligitur et Marcus dicere, cum ait, et valde mane, oriente jam sole, id est ab oriente, cum coelum jam incipiebat albescere, licet adhuc tenebrae essent super terram; quod non fit nisi ex vicinitate jam solis orientis, quando aurora quasi praevia solis incipit apparere, et tamen adhuc tenebrarum caligo densatur; quae tanto magis attenuatur, quanto magis lux solis praevia inaltatur. Unde quod ait, et valde mane, non sic accipiendum est, tanquam sol ipse jam p. 0977B| esset effusus super terras, sed potius, sicut dicere solemus, mane, seu valde mane, quando gallorum cantus, ac si praeco, insonuerit, lucis jam quia mane est surgamus. Non quod sol sit jam ortus, sed quia e vicino adesse scitur, vel creditur mox dies affuturus. Ast ubi viderimus aliquam orientis partem rubescere, vel quippiam inalbescere, mox diluculum adesse proclamamus, quod et valde mane vere dicimus. Unde unum est evangelistae quod dicunt, unum quod sentiunt. Quia idem est valde, quod Marcus ait, quod est valde diluculo, quod Lucas; sed et quod Joannes immutavit, mane cum adhuc tenebrae essent; orto jam sole, id est quando ortu suo sursum ascendens incipit terras illuminare. Sed quomodo cum his tribus congruat Matthaeus, de 1202 quo p. 0977C| nunc dicimus, qui nec mane valde, nec diluculo, nec mane cum adhuc tenebrae essent, sed vespere Sabbati quae lucescit in prima Sabbati, licet jam ex hoc plura dixerim perquirendum est. Quia, ut dixi, prima noctis pars vesper est, et per hanc partem, totam noctem voluit significare; in cujus noctis fine, qui est diluculum, vel mane cum adhuc tenebrae essent, venerunt sanctae mulieres cum aromatibus ad sepulcrum. Sed Matthaeus inter caetera rerum sacramenta, ideo vespere dicit eas venisse, quia ex eo licebat jam aromata, quae minus paraverant in Sabbato, transacto die, deferre. Forte et ideo nominavit vesperam, ut hanc licentiam exprimeret. Sed cum ait, quae lucescit in prima Sabbati, tale est ac si dicat, mane vel diluculo quando lucescit nox prioris p. 0977D| diei in prima Sabbati, cum adhuc tenebrae essent, quando incipiebat jam luce terminari, ut transiret nox prioris Sabbati tota in primam Sabbati. Quapropter quia a vespere noctem significavit, et in hoc eloquio divini verbi arcana Dei Sacramenta reseravit, admiranda est divini verbi sapientia, et virtus intelligentiae; quamvis alii hanc horam simplicius, nec sub obscuro eam protulerint. Quia unusquisque eorum, non nisi unius temporis horam voluit exprimere, id est plus forte quam mediae noctis, vel gallorum cantus, spatium. Quamvis enim tres eorum finem, Matthaeus vero voluit indicare principium. Unde Hieronymo videtur quod Matthaeus Hebraeo sermone Evangelium conscribens non tam vespere p. 0978A| dixerit, quam sero; et eum qui interpretatus est, verbi ambiguitate deceptum fuisse, quia non sero interpretatus est, sed vespere. Solet namque ex consuetudine loquendi, et serum non vesperam significare, sed tarde. Solemus enim dicere, Sero venisti, pro eo quod est tarde; et quae facere ante debueras fac saltem sero, id est tarde. In quibus omnibus, quamvis uberrimus sit expositionis exitus, tamen notum est, ut dixi, et admirabile loquendi genus, in quo et historiae servatur veritas, et ineffabile, ut ita dicam, construitur sacramentum. In tantum ut ipsa Latinitas videatur esse corrupta, cum ait, vespere quae lucescit; quod et in Graeco sub eodem feminino genere scribitur, licet cujuslibet generis apud Latinos vesper esse dicatur. Quoniam in nullo p. 0978B| recte loquendi genus corrumpitur, ubicunque divinis regulis divina mysteria ineffabilius commendantur. Quoniam etsi nullus alius loquendi esset modus, quo intelligeretur 1203 haec locutio, potuissemus dicere quod vespere Sabbati esset, non vesperascente die, sed nocte jam, ut ita dicam vesperascente, id est jam finiente nocte. Venit Maria Magdalena et altera Maria. Alia, ut quidam dicunt, sed ipsa; alia in persona et significatione, sed ipsa in nomine et novitate voluntatis. Quam aliam quidam matrem Domini existimant. Sed non puto quae tantis affecta erat animi passionibus, tantis excruciata doloribus, ut sic passim discurreret, quam ab illa hora vocis Dominicae discipulus suscepit in suam. Et notandum, quia non ait Evangelista venerunt, p. 0978C| sed venit. Quia sub uno nomine veniunt duae, mysterio, non casu, quia duae ad Christum venturae erant ecclesiae; duae quidem, quia ex duobus populis, quia una est Ecclesia, unaque columba Dei electa genitricis suae. Idcirco recte dicimus quia ipsa est in nomine, sed altera in prole; altera quidem ex prosapia, sed ipsa in sacramento sponsalitatis et nomine. Porro de Maria Magdalene nulla est obscuritas, quibus horis dicatur venisse ad monumentum, quae prius vidit resurgentem Dominum, et postea ad monumentum flere refertur. Quia et prius sola, deinde cum altera, sive et cum aliis, memor beneficiorum Dei, quae in se Dominus contulerat, ad sepulcrum ejus frequenter currebat, et ut ita dicam, irremota officiis erat, quem nunc adorat discurrens p. 0978D| et videt, deinde prae nimio amore deflet, quem quaerit absentem et plorat. Quod autem dicit, quia venerunt videre sepulcrum, magnitudo dilectionis ostenditur. Quem quia videre non poterant, ardebant amore charitatis, si vel sepulcrum ejus, quo positus fueret, videre possent. Verumtamen, earum adventus, non sine causa, ad monumentum fuit, qui ab alio evangelista plenius refertur, cum ait, quod cum aromatibus venerunt. Non enim vacuae veniunt, sed plenae officio charitatis et virtutum odoramentis.
Et ecce terraemotus factus magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti, et sedebat super eum. p. 0979A| Tremuit ergo terra, non quia angelus descendit de coelo, sed quia ab inferis dominator reascendit Dominus. Et ideo terraemotus factus est magnus; nec minor puto quam fuit, quando emisit spiritum, quia uterque motus terrae vere insuetus fuit, quando magnae ac plures Asiae civitates corruisse leguntur. Nec immerito, quia dissiliunt ima terrarum, 1204 commovetur chaos, et quatiuntur fundamenta orbis terrarum. Quid igitur mirum si ultra fines Judaeae, in consuete terra tremuit, et pondera moventur graviora, cum Dominus totius orbis descendit et reascendit ab inferis. Quando omnia mortis jura fracta creduntur, et portae inferorum dissolutis viribus reserantur; quae omnia nisi in imis essent, non credo quod terra, quae deorsum et super abyssum est, sic p. 0979B| tremuisset. Non solum semel, sed et secundo. Id est primum, quando omnipotens Jesus emisit spiritum, et ad inferna descendit, deinde cum resurgit ab eisdem inferis, et captivos quos tenebant claustra inferorum victor secum inde reduxit. Idcirco non sunt audiendi qui dicunt, alicubi inferna quam in imis terrarum esse. Quia si alicubi essent loca illa, Dominum ad se venientem utique sensissent, sicut terra praesensit ac tremuit, quando Christus occubuit in mortem, et quando ab ea victor ascendit. Nec mirum si corripitur tartarus, disciscunt inferna, cum ad ea Christus usque excurrit. Addicitur mors quae reos tenebat cum incurrit in Judicem; et quia saeviens in homines exarsit, et prosiluit in Deum, merito remota sunt jura tartarorum. Potestas aufertur p. 0979C| cum ab inferis mortui suscitantur. Angelus enim Domini descendit de coelo, imo angeli. Non ut resuscitent Dominum, sed ut annuntient eum resurrexisse a mortuis, et ostendant nobis, quia terrenis redditum est jam coeleste commercium. Et accedens revolvit lapidem. Et non dixit volvit, sed revolvit lapidem, qui advolutus probavit mortem Christi, revolutus vero exstitit assertor verae resurrectionis, cum exhibuit vacuum monumentum. Non enim auferri poterat quem tantus claudebat lapis, quem sigillum obsignabat, quem milites custodiebant. Qui ideo ante oculos mulierum revolvitur, ut sic corda per fidem aperiat infidelium, quomodo aperuit sepulcrum, et ostendit jam ex eo, sine ullius fraude resurrexisse Dominum. Custodiunt angeli exuvias p. 0979D| corporis, et rogant mulieribus ne quaerant jam viventem, cum mortuo. Et sedebat, inquit, super eum. Quae causa angelo sedendi erat? Nunquid aliqua inerat ei lassitudo? Forte ex itinere, aut labore aliquo, fatigatus erat, et ideo sedebat ut requiesceret. Non utique, quia nulla ei inesse potest lassitudo, quia incorruptibilis natura est. Sed sedebat quasi fidei assertor, et doctor resurrectionis Christi. Sedebat quasi magister coelestis scholae super petram, ut soliditas sedentis 1205 daret credendibus fidei firmitatem. Praedicabat jam Christum ex sessione sua, quo ipse victor ascendens, sessurus sit super petram, id est supra soliditatem fidei, ac fundamentum Ecclesiae suae, quod nomen a petra, quae Christus est, p. 0980A| derivatur. Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix (Matth. XVI, 18). In fulgore etenim terror judicii designatur, in nive autem blandimentum candoris ut demulceat pios et percellat impios. Alias autem ad angeli gloriam non sufficit fulgur, neque ad coelestem naturam conveniunt vestimenta. Sed sub tali tantoque splendore praeferebat coram oculis humanis speciem nostrae resurrectionis, et formam atque habitum, in quo qui resurrecturi sunt per Christum transformandi sunt in gloriam. Unde Dominus: Tunc, inquit, justi fulgebunt, sicut sol in virtute sua (Matth. XIII, 43). Sed quaerendum quid est quod Marcus ait: Et introeuntes in monumentum, viderunt p. 0980B| juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt (Marc. XVI, 5). Si enim angelus iste super lapidem foris sedebat, quid est quod ait, quia intus introeuntes juvenem sedentem vident? Nisi quia forte duo tunc visi sunt angeli, unus de quo Matthaeus dicit, et Marcus tacuit, alter vero de quo narrat Marcus, et Matthaeus tacet, ut duos viderint, et a duobus sigillatim audierint quae dixerunt. Prius siquidem audierunt ab illo qui foris sedebat super lapidem, quem cernebant, cujus profecto verbis, prius exhortatae sunt, quia dixerat eis: Venite et videte locum ubi positus erat Dominus. Quo venientes et intrantes, viderunt juvenem in dextris de quo Marcus narrat, et Matthaeus tacet. A quo pene similia audierunt: Nolite expavescere, Jesum quaeritis p. 0980C| Nazarenum, seu caetera. Quem itaque angelum prius videre non poterant, quia in dextris intra septa sepulcri sedebat, donec ab illo priori angelo benignissime exhortatae introierunt, ab Oriente revoluto jam lapide in domum illam rotundam, per ostium monumenti. Ubi protinus viderunt angelum, scilicet juvenem illum, sedentem ad meridianam plagam illius loci, ubi positum fuerat corpus Jesu; hic enim locus in dextris erat, quia nimirum corpus Jesu quod supinum jacuerat, caput habuit ad occasum, unde dexteram necesse est haberet ad austrum, in qua dextera juxta 1206 positionem loci recte sedere angelus intelligitur. Et ideo schema sepulcri Domini cognoscere, valde pernecessarium est, ut possimus cognoscere et visiones angelicas plenius, p. 0980D| et evangelistarum dissonantia ad unam redigere concordiam, et intelligentiam visionum. Nec non quomodo et secundum Lucam, intrantes in monumentum, duos angelos stantes ibi aut sedentes invenerint. Quia nisi positio sepulcri id disterminet et distinguat, videtur esse contrarium quod evangelistae variant pro mysterio. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt veluti mortui. Ministri perfidiae, et exsecutores mortis alienae, nequeunt sufferre coelestia visu, neque fiduciam sumere de supernis. O quam miseri sunt, quos tunc perculit timor mortis, quando securitas credentibus reddita est vitae. Merito igitur quia mortem servabant ministri mortis, ne viveret vita, percussit p. 0981A| et prostravit angeli adventus, ac facti sunt velut mortui. Quod nisi essent, ut ita dicam, plusquam mortui, debuisset eos excitare ad vitam resurrectio Christi, et visio angelica oculos eorum illuminare ut crederent resurgentem. Vacuum quoque monumentum et lapis revolutus debuit ostendere, quod jam rediisset ad vitam qui, signato lapide, non est inventus in monumento. Debuerat enim miraculum esse de facto, de exemplo spes resurgendi; de reversione Christi ad vitam firmitas credendi; de visione angeli, honor et triumphus aestimari resurgentis. Unde quia eos tanta dementia ceperat, ut in nullo fidem de Christo possent recipere, jure facti sunt ac mortui.
Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos, scio enim quod Jesum qui crucifixus est p. 0981B| quaeritis. Respondere quasi ad interrogata dicitur angelus, cum mulieres voce nihil interrogant, sed quia ad ea quae intus gerebantur in animo angelus loquitur, recte ac si ad interrogata respondere dicitur. Consolatur enim eas et docet, et ne timeant monet. Non eos qui corde credulo praemortui jacebant, imo terrore perculsi, sed eas quas devotio trahebat et amor piae dilectionis. Unde signanter ait: Nolite timere vos. Ac si dicat: Illi timeant qui non amant, nec credunt; vos cur pertimescitis, quae vestros videtis concives? In illis siquidem perseveret pavor ac terror judicii; in quibus 1207 permanet perfidia et incredulitas mentis. Caeterum vos, quia Jesum quaeritis crucifixum, nolite timere, sed congaudete p. 0981C| et congratulamini, quia surrexit tertia die, suaque vobis promissa complevit. Non est hic, scilicet in monumento, ubi eum quaeritis; sed venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. Ut si meis verbis non creditis, saltem vacuo jam credatis sepulcro. Ecce quam pius doctor, quam modestus, quam benignus invitator. Qui licet resplendeat ut fulgur, sic temperat sermonem ut permulceat mentes femineas, et non ut perterreat quas docet. In facie siquidem angeli coelestis naturae monstratur claritas, et in veste figuratur communis gratiae virtus. Quapropter audiant tumidi doctores et elati, qui magis semper cupiunt videri in eloquio et in vestibus, atque in omni apparatu gloriae, quam prodesse et docere simpliciter. Ecce angelus in p. 0981D| natura praeclarus sic temperat speciem in colloquendo, potius ut mulceat, quam deterreat audientes. Temperatur vestium claritas, ut placidius videatur, quamvis in vultu praetulerit fulgorem ac terrorem ejus quem nuntiabat vivere, et speciem sui auctoris. Et notandum quod ait: Scio enim quod Jesum quaeritis. Non enim ait quod corpus ejus quaererent quod positum est in monumento, sed Jesum quaeritis. Quia nescit angelus solvere Jesum neque tripartiri eum in tribus, ut sic corpus in sepulcro quo positum est, et anima in inferno quo descendit, Verbum quoque in coelo cum Patre, quo semper manet. Non itaque sic intelligit angelus ut miseri haeretici, qui quamsaepe dividere laborant p. 0982A| Christum. Sed quid ait? Venite, inquit, et videte locum ubi positus erat Dominus. Non corpus tantum quod mortuum est, sed ubi positus est Dominus, qui nescit mori, quia Dominus dominantium est, et immortaliter vivit. Unde etiam et in Symbolo credere confitemur, et in Dominum Jesum Christum. Qui inter caetera quae egit etiam mortuus et sepultus est. Et ideo quam bene angelus qui residebat ac si doctor egregius in sede aeternae soliditatis, non ait: Venite et videte ubi positum erat corpus; sed integre, quia indissolubilis unus est Christus, venite et videte, ubi positus erat Dominus. Quapropter audiant, qui eum rescindere volunt, et duas in Christo introducere personas, unam secundum carnem adoptionis, alteram secundum naturam proprietatis p. 0982B| Dei, ita ut unus in eo dicatur nuncupativus Dei Filius 1208, alter vero proprius. Verumtamen angelus docet et ostendit quod idem in utroque, et unus sit Dominus, unus in sepultura corporis, unus in Verbo, unus et in anima, unus itaque in utraque natura, indissolubilis et indissociabilis, manens in una persona Deus et Dominus. Nec Verbo divisus a carne, nec carne a Verbo, neque anima a Verbo et carne. Sed in his omnibus unus Deus et homo, unus mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5), Dominus Jesus Christus. Sicque recte supra jam dixi, jure praedicatur Christus proprius Dei Filius, in unitate personae crucifixus ac passus, mortuus et sepultus, cum sola caro sit passa. Et ideo egregie ait angelus: Venite, et videte ubi positus erat Dominus. Ecce angelus Dominum p. 0982C| praedicat, cujus loquitur passionem, fatetur mortem, sed protinus resurrectionem confitetur. Et si angelus, post tot contumelias, post tam dira in carne supplicia, post sepulcrum, Jesum recognoscit Dominum suum, et confitetur, quid est quod haeretici garriunt, eum solummodo per adoptionem esse Dei Filium? Ecce angelus suam loquitur servitutem, cui devotus exhibet famulatum, sentitque jam totam injuriam passionis, transisse in resurrectionis gloriam. Nec minoratum Dominum in carne judicat, nec in passione existimat consumptam dominationem, neque defecisse virtutem dominantis, quem Dominum appellat eique servitutem exhibet. Nec erubescit Dominum vocare, quem crucifixum dicit, et ostendit devotus locum ubi positus erat Dominus, qui p. 0982D| loco non capitur, nec continetur in loco. Ostendit igitur locum in quo jacuerat, ne alter et non ipse idem resurrexisse crederetur ex mortuis, ac jubet mulieribus.
Cito euntes, inquit, dicite discipulis ejus, quia surrexit, et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, ecce praedixi vobis. Nec itaque vacat a mysterio quod mulieres fiunt evangelistae, ut per mulierem primum fides annuntietur resurrectionis in mundo, per quam primum perfidia intravit in mundum. Ordo namque erat justitiae, ut hominibus per mulierem resurrectionis ad vitam daretur judicium, per quam primum tentationis ac ruinae homini delatum est consilium. Nec igitur ad haec duae praeordinantur sine rationis causa feminae, uno sub nomine, p. 0983A| ut evangelizarent resurrectionem Christi discipulis. Sed 1209 ideo in sacramento sic praeparantur ad sepulcrum, ut formam duarum ecclesiarum teneant, per quas longe lateque praedicatur Evangelium. Duae siquidem mittuntur feminae uno sub nomine, ut una declaretur Ecclesia quae de Judaeis ac gentibus quotidie aggregatur. Et ideo cito ire jubentur, quia in officio praedicationis nihil tarde nihilque tepide fieri oportet, sed omnia in velocitate perfectae intentionis quantocius consummari, nec absque magno fidei sacramento discipuli in Galilaeam ire jubentur, cum prius eum diversis in locis visuri erant. Sed quia Galilaea transmigratio interpretatur, oportet qui Dominum videre desiderat, transmigret primum de vitiis ad virtutes, de corruptione ad incorruptionem, de p. 0983B| morte ad immortalitatem, quatenus in transmigratione jam facta, id est in Galilaeam, Dominum videre queat. Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. Quod autem dicit, exeuntes de monumento, insinuat quia omnia explorarunt sepulturae mysteria, de quibus caeteri evangelistae plura narrare probantur. Sicque duplex affectus mentis eas movebat, ut cito irent ac currerent, timor scilicet atque gaudium. Timor siquidem eas invaserat ex magnitudine miraculorum, gaudium vero ex desiderio resurgentis Dei. Quibus intus possessae prae nimio amore concito gradu currunt ad apostolos, ut per eos fidei seminaria spargerentur in populo. Et ecce Jesus occurrit illis dicens: Avete. Illae autem accesserunt et tenuerunt p. 0983C| pedes ejus, et adoraverunt eum. Nec mireris quae sic quaerebant, quae per totam noctem eumdem locum frequentaverant, quae ita jam festine currebant, si merentur obviam habere Dominum resurgentem, ut certius eum jam vivere evangelizarent, quem prius mortuum quaerebant. Erat enim in illis duabus mulieribus, jam figura, ut dixi, totius Ecclesiae, quia erat genus in specie. Ac per hoc et ipse festinus Jesus occurrit sponsae suae, quasi sponsus, et salutat prior ex dilectionis affectu, dicens: Avete. Non potestate terret eas, sed praevenit in charitate, nec auctoritate majestatis suae perturbat, sed ex lege salutat sponsi, totusque vadit in salutationem. Sic enim salutaverat angelus Mariam, ut solveretur in illa maledictio Evae: salutat autem et Christus ut p. 0983D| benedictio Ecclesiae donetur, et sponsalitatis jura firmentur. Hoc igitur primum munus salutationis postquam resurrexit, Excelsus 1210 attulit, quo solvatur illa maledictio primae mulieris. Dixerat namque discipulis ipse: Neminem salutaveris in via. Et quid est, quod resurgens tam festinus illis occurrit in via et salutat? Non enim exspectat primum agnosci, nec requirit aliquid ab eis, nec permittit se interrogari, sed totus ex fervore pii a moris, ac si gaudens, vadit, ut dixi, in salutationem, suumque solvit ipse mandatum. Quoniam etsi sunt qui despondeant Ecclesiam unam virginem castam Deo sponsam, ipse solus est sponsus, qui sua salutatione suum solvit licite mandatum. Quia totum vincit et p. 0984A| exsuperat vis amoris, dum eam suum esse fecit corpus, quam salutat in se, cujus ipse probatur esse caput. At ipsae accesserunt et tenuerunt pedes ejus, juxta quod sponsa canit in Canticis: Quaesivi quem diligit anima mea, quaesivi et non inveni eum (Cant. III, 1), nec dimittam illum. Nolunt ergo dimittere quem tenent manibus, quem adorant et credunt. Quem nisi credidissent, non tenerent. Sed quaerendum quomodo hic juxta Matthaeum Maria Magdalene vespere Sabbati, cum sibi socia pedibus Jesu advoluta jacet, tenet, et adorat, quando secundum Joannem mane Sabbati audit a Domino, volens rursus pedes ejus tenere: Noli me tangere, necdum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17). Si ergo prius eum, ut Matthaeus testatur, vidit resurgentem, p. 0984B| cum altera Maria, et pedibus est advoluta, quos simul tenuisse dicuntur, quid est quod post ea reversa (quia domi nec manere ad modicum, nec subsistere poterat) quasi indignans sic eam abjicit? Nam ad monumentum veniens, quia vidit lapidem sublatum ab ostio monumenti (Joan. XX, 1, 2); quo sepulcrum claudebatur, currit ad Simonem, et ad illum alium discipulum quem amabat Jesus plurimum, et dicit eis: Tulerunt Dominum meum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum, seu caetera quae sequuntur. Ubi cum pervenissent illi duo et introissent: Maria stabat ad monumentum foris plorans. Et cum se inclinasset, vidit duos angelos in albis sedentes in loco monumenti, unum ad caput, et unum ad pedes; ac caetera. Quae conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, p. 0984C| et dicit ei inter caetera: Rabboni, quod dicitur Magister; cui Jesus ait: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quod si primum eum credidit, ac pedes ejus tenuit et adoravit, quid est quod tam indigna judicatur a Domino, ne eum rursus tangat? Quod si stupor eam arripuerat, et terror visionis, miror quomodo tam cito 1211 fides defecerit, et cognitio prioris visionis, ita ut miraculis territa, quasi caligine obcaecata, nesciat prius quid gesserit. Unde datur intelligi in hac difficultate rerum, quia nisi diligens animus, et sepulcri positionem cognoscat, ut diximus, et temporis angustias compenset, nec non et continuam frequentiam mulierum et angelorum apparitionis juxta situm loci, quod magnus calumniantium patet locus, et multis p. 0984D| involvimur inextricabilium quaestionum nodis. Quapropter dicam quod probabilius mihi videtur. Ecce prima Sabbati mane diluculo, sicut omnes consentiunt, ventum est ad monumentum, et factus est ille, quem Matthaeus narrat, terraemotus, et revolutus est lapis, atque exterriti sunt custodes, ita ut in parte aliqua jacerent quasi mortui. Venit prorsus primum Maria, sicut Joannes dicit. Maria utique Magdalene sine dubio, caeteris mulieribus, quae Dominum sequebantur, in dilectione Christi ferventior. Unde nec immerito Joannes solam hanc commemorat, tacitis his quae cum ea fuerant. Venit ergo illa, et ut vidit lapidem sublatum a monumento, vel eum forte angelo revolvente, et antequam aliquid p. 0985A| diligentius inspiceret, non dubitavit ablatum esse inde corpus Jesu, cucurrit et nuntiavit Petro atque Joanni. At illi currentes, expleverunt quae idem Joannes narrat. Maria autem interim, donec omnia explerent illi duo cursores, stabat ad monumentum foris plorans, aut forte a domo jam regressa. Stabat autem ante illum saxei sepulcri locum, sed tamen intra illud atrium quo jam ingressae fuerant ipsa et illa alia Maria, seu et reliquae quas tacent praeter has duas, de quibus loquuntur, ob magni mysterii sacramentum. Quae tunc viderunt angelum sedentem a dextris super lapidem revolutum, de quo narrat Matthaeus et Marcus, qui dixit eis quae lecta sunt. Inter haec verba, quantum videtur, Maria, dum fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum, et vidit p. 0985B| illos duos angelos, de quibus dicit Joannes, sedentes primum. Deinde ut alloquuntur ei Luca teste, quia viderit eos stantes, surrexisse creduntur, et dixisse secundum ea quae Lucas narrat. Inter quas forte angelorum visiones et miraculorum signa illa perterrita, etiam angelos quos videbat, stupore perculsa, ignorabat, huc illucque faciem circumferens, nihil aliud nisi Dominum videre desiderabat. Conversaque retro vidit Jesum stantem, et nesciebat quia Jesus esset (Joan. XX). Non quod 1212 Dominus juxta Manichaeum et alios haereticos formam mutaverit, ut pro voluntate sua diversus ac varius videretur, sed quia Maria obstupefacta miraculis, locus ille quia hortus erat, hortulanum eum putavit. Cui Dominus pene eisdem verbis quibus et angelus loquitur. p. 0985C| Inter quae plura erroris verba quae dixerat, vocat illam benignissimus Jesus ex nomine, ac dicit: Maria, ut quem facie non agnoscebat, voce intelligeret. Illa, moerore perfusa, Raboni, id est magistrum, vocat eum. Quae cum vellet adhuc eum mente turbata contingere, dicit ei: Noli me tangere, et caetera quae sequuntur. Tunc illa egressa de illo atriolo monumenti, seu ab eo loco ubi erat spatium horti, cum qua et aliae, quas secundum Marcum invaserat tremor et pavor, cum irent, et nemini quidquam loquerentur, ecce in via, ut Matthaeus ait, occurrit eis Jesus, ac dicit illis: Avete. Illae autem jam melius edoctae, vel recreatae in fide, accesserunt et tenuerunt pedes, et adoraverunt eum; quem non adorassent nisi cognovissent. Neque Jesus permitteret se p. 0985D| tangi ab eis, nisi credidissent quod paulo ante Maria non fecerat, quem hortulanum putabat. Sic enim, fratres, expositione loci, et frequentia mulierum et angelorum apparitionibus comprehendere possumus, ne in ullo evangelistas ab invicem dissentire. Unde intelligimus bis eas allocutionem habuisse cum angelis: unam scilicet cum eo qui supra lapidem sedebat, et aliam cum his qui in monumento erant. Sic et cum Domino, prius illic quando Maria hortulanum eum putavit, et nunc iterum, cum eis occurrit in via; ut eas ipsa repetitione visionis suae et allocutionis firmaret, et recrearet a timore et tremore, et ab his omnibus quae in mente eis dubietatis acciderant. Quibus ait primum, Nolite timere; deinde, ite, p. 0986A| nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt. Ecce quantum proficiunt ex visione Dei, quae mox mittuntur ad apostolos, et fiunt evangelistae. Unde sequitur: Venit ergo Maria Magdalene annuntians discipulis quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Non quod sola illa haec nuntiaverit, sed fit distinctio ab ea visione quam sola vidit et nuntiavit, atque ab ea quam cum reliquis vidit, quas Lucas commemorat, quod nuntiaverint haec omnia illis undecim et caeteris omnibus.
Et ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant, etc., quae 1213 sequuntur usque ad: Divulgatum est verbum istud apud Judaeos usque in hodiernum diem. Haec idcirco dicta sunt a Matthaeo evangelista, et p. 0986B| facta a custodibus, ut inde magis magisque omnibus appareant inexcusabiles. Nam custodes licet facti sint ac mortui prae pavore, tamen et viderunt et audierunt plura, quando ipsos angelos cernere potuerunt, et petram ab ostio monumenti revolutam, seu caetera quae nunc gesta sunt viderunt. Et hinc est quod ait, quia nuntiaverunt omnia quae facta sunt (utique vera) principibus sacerdotum. Sed illi qui debebant converti ad poenitentiam, et omnia perscrutari quae dicta, quae facta fuerant, ut invenirent veram vitam, ac probarent resurrexisse quem mortuum procul dubio sciebant, perseverant in perfidia, sicut et adhuc hodie. Ipsam pecuniam, quae ad usus templi ac sacrificiorum Dei data fuerat, convertunt in redemptionem mendacii, sicut et ante triginta argenteos p. 0986C| dederant proditori. Audiant dispensatores ecclesiarum quid hic sentiat beatus Hieronymus de talibus. Quod omnis qui stipe templi seu altaris, et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae Dei, abutuntur in aliis quibuslibet rebus, quibus suam expleant voluntatem vel lucra, similes sunt Scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris. Sed caeci principes, qui tantis obcaecantur malis, dant pecuniam copiosam militibus ut mentiantur. Nec tamen verisimile aliquid inveniunt quod dicant, nisi tantum persuadent ut dicant quia nobis dormientibus, venerunt discipuli ejus et furati sunt eum. Quod si dormierunt insanissimi Scribae et Pharisaei, tantae rei custodes, unde scire poterant qui eum tollerent, vel quo abirent? Sed milites dicunt p. 0986D| quod sentiunt, et quod viderunt et audierunt; at vos e contrario redimitis mendacium ut dicant quod dormierint nec viderint ea quae gesta sunt. Dicite, quaeso, quis judex tales audiet testes? Quis tantum non intelligit mendacium? Quod si alii nequeunt deprehendere vestras insidias, ipsi milites intelligunt quam perfidi et quam dolosi sitis. Unde quamvis copiosam pecuniam dederitis ut tacerent verum et affirmarent mendacium, tamen ecce divulgatum est apud Judaeos vestrae gentis homines quid fecistis, et quam inique. Et non solum apud Judaeos, verum etiam et apud omnes gentes: Ubicunque praedicatum est hoc Evangelium in universo mundo. Viri sanguinum 1214 et dolosi, effudistis p. 0987A| pecuniam, falsitatis pretium, et perdidistis legem, ac patriam atque templum. Invenistis ex consilio instrumentum perfidiae, commercium crudelitatis, fraudem fidei vestrae, latrocinium veritatis. Dicere emistis pretio furtum esse quod erat resurrectionis arcanum. Et ecce divulgatum est quod egistis sicut contra vos adhuc hodie totus protestatur orbis. Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituit illis Dominus. Et videntes eum adoraverunt, quidam vero dubitaverunt. Ubi magna oritur quaestio, quid est quod angelus primum in Galilaeam ire jubet, quasi solummodo ibi visuri sint Dominum, quod et Dominus idem replicat eisdem mulieribus, cum antea visus est eisdem, in locis quibus Evangelium refert? Neque ipsi illuc ire p. 0987B| accelerant? De qua sola visione specialius ex praecepto mandatum est eis. Nequaquam igitur sine aliquo sacramento hoc factum existimo, quod in Galilaeam ire jubentur, ac si solummodo ibi visuri essent Dominum. Forsitan quoniam haec visio, ut ita fatear, non minus in prophetia quam in sacramento est. Nam Galilaea, ut saepe dictum est, transmigratio, seu revelatio facta interpretatur. Ex quo prophetatum est quod ipsi apostoli de Judaeis ad gentes transmigraturi erant, et in eisdem gentibus, id est in Ecclesia, plenius et perfectius post gratiam sancti Spiritus, visuri erant Dominum, ac si caput in membris suis; eo quod Christus et Ecclesia unum est corpus. In quibus profecto verbis, adhuc futurum revelatum sacramentum; quoniam apostoli et omnis Ecclesia Dei, p. 0987C| cum perventum fuerit ad illam perfectam transmigrationem, in qua revelabitur ipsa visio claritatis Dei in futuro. Tunc eum videbunt non solum Apostoli, verum etiam omnes electi Dei, sicuti est. Ad quam procul dubio visionem, omnes invitantur ut transmigrent, et eant in Galilaeam. Quoniam ibi in monte supra quo fundata est civitas illa in Ezechiele, quae vergit ad Austrum, revelabitur Dominus, et ibi videbunt eum membra capitis, ubi ipse principium praecessit. Unde dicitur: Ecce praecedet vos in Galilaeam. Quapropter quia in his altiora sunt sacramenta hujus visionis, forte ideo apostoli differunt interdum eo ire, ut et mysterium monstretur in facto, et ipsa visio ad litteram suo compleatur et in loco. Multa siquidem de his quae gesta vel dicta sunt post p. 0987D| resurrectionem in 1215 medio praetermittit Matthaeus, singulisque Evangelistarum sua relinquens propria. Et narrat tamen perfectum finem divini operis, ubi licuit videre Dominum undecim discipulis. Ad quod spectaculum non credo quod tantum hi soli pervenerint, quibus angelus retro ut venirent monet, et a Domino mandatum et praedictum est mulieribus. Quomodo ergo fieri potest ut tam cito mulierum vel caeterorum refrigerasset charitas discipulorum, ne ad tantum desiderarent venire spectaculum, tantoque perfrui gaudio. Sed soli undecim ideo designantur, quoniam ipsi testes praeordinati erant ad plebem, caeteri vero omnes in eorum complectabantur magisterio. Alias autem, quas nullus p. 0988A| terror Judaeorum potuit cohibere a cruce vel a sepulcro, non puto quod quiverit aliquis eas tanto privare gaudio, ne interessent in tam desiderabili contubernio. Sed in quo monte haec visio ostensa fuerit non manifeste dicitur, nisi forte in monte Thabor, aut in alio aliquo, quo Dominus cum eisdem discipulis consueverat loqui. Et ideo quando dictum est ut irent in Galilaeam, notus erat eis locus in eadem Galilaea, quo ire deberent juxta consuetudinem, idcirco dicitur: Sicut constituit eis Dominus. Qui videntes adoraverunt eum. Antea quidem viderant eum, sed nescio si tam manifeste, vel tam familiariter, et tam diu colloquendo quomodo tunc. Et ideo dicitur, adoraverunt eum, quia recognoverant omnia signa deitatis in eo et veritatis; quod p. 0988B| ipse idemque esset qui se ante passionem suam, Deum et hominem monstraverat. Ipse qui post resurrectionem se vivere immortaliter ostendebat, instituens eos et docens de regno Dei. Unde jam securi et edocti in omnibus, eum adoraverunt ut Deum. Quod autem dicit, quod quidam eorum dubitaverunt, per recordationem hoc dicit, propter Thomam, qui retro dubitasse legitur in alia apparitione, seu quando simul perterriti putabant se spiritum videre, in qua visione forte dubitasse dicuntur. Quoniam in his omnibus licet prius dubitaverint, confirmati et edocti erant de eo ut ultra jam non dubitarent, quousque induerentur virtute Spiritus sancti ex alto. Et ideo in monte eum vident, ut ipse mons nobis perfectionem visionis ostendat. Ecce in monte amplius p. 0988C| et perfectius se demonstrat, qui forte supra eodem monte octo beatitudines jam docuerat; in quo et seipsum ante passionem longe retro in gloria transfiguratum, 1216 quamvis paucioribus, exhibuerat. Nec mirum itaque si in monte talia exhibet vel docet, ut ex hoc altiora, nos insinuet intelligere, qui etiam in illa Apocalypsi Joannis id monte ostensus cernitur. Unde ait idem: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia (Apoc. XIV, 1). Ex quo profecto liquet, nec hic nec illic, quia in monte ostensus est, vel quia in eo docet, quod nunquam absque magno mysterio, ut saepe dixi, accipiendum est. Et accedens dixit eis. Accessit autem ille corpore ad eos, quia regressi illi ad se accesserunt plena fide, et dixit eis:
p. 0988D| Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Non haec de coaeterna Patris divinitate loquitur, in qua coaequalis est Deo Patri et consubstantialis, sed de assumpta humanitate, quam suscipiendo cum esset in forma Dei, minoratus est paulo minus ab angelis, et in qua resurgens a mortuis victor gloria et honore coronatus est. Et hoc est quod nunc ait: Data est mihi potestas in coelo et in terra (Psal. VIII, 6), quia constitutus jam erat in unitate deitatis suae, super omnia opera manuum Patris. Omnia namque subjecta erant pedibus ejus; inter quae omnia, etiam ipsa mors, quae ad tempus in eum praevaluerat, subjecta est ei, quam p. 0989A| moriendo destruxit, et resurgendo calcavit. Ubi licet Matthaeus multatim medio praeterierit, quae caeteri narrarunt, in hoc uno universa redemptionis nostrae sacramenta, perfecte satis completa, et consummata in Christo monstravit, cum ipsum Dominum loquentem et declarantem gloriam majestatis suae ostendit quando dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, ut qui paulo ante crucifixus fuerat, mortuus ac sepultus in tumulo jacuerat, ipse resurrexisse monstratur, cui omnis potestas in coelo et in terra jam delata praedicatur. Cum autem ei omnis potestas data dicitur, jure et spe in unitate deitatis omnipotens praedicatur. Alioquin nisi Omnipotens ipse sit, non ei omnis potestas data est ab Omnipotente; forte quia noluit, vel quia non potuit; sed quia veritas est mentiri non potest. p. 0989B| Idcirco recte Omnipotens creditur et praedicatur. Non per adoptionem, ut quidam garriunt, ut duo introducantur filii, sed per unitatem personae in qua unus idemque proprius Dei Filius catholice commendatur; quoniam unus idemque est qui ait: Omnia Patris mea sunt. Et ipse ad Patrem, quia tua omnia mea sunt, 1217 sicut et mea tua sunt. Unde recte quaeritur: Si omnia Patris Filii sunt ex aequalitate naturae, et ex omnipotentia deitatis suae, quid est quod nunc data sibi dicit omnia, quasi qui non habuerit antequam darentur ei omnia? Ubi profecto magnum ostenditur sacramentum pietatis, et condemnatur in una eademque persona omnium haereticorum pravitas. Habet igitur a natura omnia quae Patris sunt ipse idemque qui accipit gratiam, et non alius in p. 0989C| persona quam ipse qui habet. Propterea ergo sic dicit ipse idemque ad Patrem, tua omnia mea sunt, atque hoc ipsum quod hic ait: Data est mihi omnis potestas. Quia in duabus naturis unus est Christus, in humanitate scilicet ac deitate, unaque persona in Trinitate deitatis. Et quia Christus una persona est secundum humanitatem, ait data est mihi, secundum vero divinitatem, in qua aequalis est Patri, tua omnia mea sunt, sicut et mea tua sunt. Ac per hoc Christus in utraque natura, unus Deus, unus omnipotens. Hinc Paulus ait quod dederit ei Pater nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 10). Et haec est omnis potestas quae Christo data est. Licet hic Matthaeus de potestate inferorum tacuerit, p. 0989D| tamen cum dicit omnis, universaliter concludit quia et inferi in terrae nomine comprehenduntur. Unde non sunt audiendi qui inferos ubique esse dicunt, et non in loco; quia nisi in loco sint, nusquam sunt. Et hoc ita dicere contra omnem auctoritatem Scripturarum, dementissimum est. Sed et angelicae potestates dicere quod non fuerint ei subjectae, priusquam a mortuis auctor vitae surrexerit, error est. Quia noverant virtutes coelorum jure se subditas homini, quem a suo conditore specialiter assumptum videbant in Deum, et ideo ab initio conceptionis ejus in eo geminam naturam venerantur, praedicant et adorant, ac serviunt ei, quem Emmanuel, id est nobiscum Deus, angelus vocare p. 0990A| jubet, qui ad Mariam primum venit. Unde et Joseph angelus loquitur, idemque pastoribus evangelizat gaudium: deinde ad cunas infantis auditur angelorum chorus decantare: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II. 14). Sed et cum tentatur in solitudine, post monomachiam ejus et singularem pugnam, statim serviunt angeli et ministrant ei. Nunc quoque ad sepulcrum in vestitu candido angelus gloriam praedicat triumphantis, et alii cernuntur in obsequio ejus resurrectionis. 1218 Omnes tamen ejus resurrectionem praedicant et confitentur. Sed et in ascensu ejus non defuerunt angeli, non qui eum veherent et elevarent, sed qui eum rursus venturum praedicarent. In omnibus tamen una persona Christus in duabus naturis p. 0990B| ab angelis Deus et homo, verus Dei Filius praedicatur. Et haec est gemina operatio, quae per omnem textum sancti Evangelii consideranda est, ut in uno eodemque Christo duplex intelligatur natura et gemina operatio in una eademque persona deitatis. Quoniam personam Filii Dei Patris, quam semper habuit, non assumpsit, sed naturam humanitatis. Hinc in omnibus, si recte intelligas, homo per omne tempus conversationis suae in terris videbis nunc magnitudinis suae gloriam ac potentiam demonstrare, per signa atque miraculorum opera; nunc humilitatis et humanitatis ejus, in unitate unius personae formam exhibere. Propter quod benignissimus mediator ipse Dei et hominum adhuc in terris positus, jam devicta morte pernecessarium duxit hominibus p. 0990C| declarare. Quod data sit ei omnis potestas in coelo, et in terra; ut ex hoc uno reliqua omnia confirmaret sancti Evangelii sacramenta. Quod sane Evangelium ferentem per medium coelum angelum Joannes in Apocalypsi sua videt, de quo dixit quod Evangelium ferret aeternum. Et ideo clementer ac provide satis debuit praedicari ac doceri in terris, quod jam aperte evangelizatur et declaratur in coelis.
Ite, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Rectissimus igitur praedicandi ordo traditur, et modernis praedicatoribus Ecclesiarum Dei diligentissime servandus praedicatur; ut primo quidem docerent auditores suos, deinde fidei sacramenta eis traderent p. 0990D| novae nativitatis. Ad ultimum ut omnia quae mandata erant eis, ex integro ut custodirent. Quia nec baptismus sine fide prodest, neque fides sine operibus mandatorum Dei. Et ideo docenda est primum fides, qua recte creditur Deus, et in qua donantur ut possibilia sint omnia credentibus, nec non et potestas adoptionis, ut filii Dei nominemur et simus (I Joan. III, 1). Deinde, his ita instructis, tradenda sunt sacramenta fidei, et si baptismo tingendus homo, ut renascatur in eodem sacramento totus. Tunc demum oportet ut instet praedicator ac doctor, ut deinceps 1219 jam in illa nova nativitate opera fidei consequantur, et mandata in quibus charitas adimpletur custodiantur. Audiant omnes haeretici et schismatici, p. 0991A| in qua fide renascitur universa Ecclesia Christi, et in quibus verbis in fonte tingitur homo, In nomine, inquit, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Non enim dicit in nominibus, sed in nomine, quia Patris et Filii et Spiritus sancti non nisi unum est nomen. Quia hi tres relative dicuntur ad invicem, ut tres dici queant, sicut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quamvis tres sint, anus est Deus, unus omnipotens, et quidquid est quod ad se Deus dicit, quia in eo non nisi una natura est, una deitas, una virtus, una magnitudo, unaque potestas. Et ideo unum in tribus nomen esse creditur; propterea et in eo nomine, quod unum est, in Trinitate unitatis, baptizari jubemur, sicut et in unitate Trinitatis. Quia nec Trinitas Deus recte sine unitate creditur, nec unitas p. 0991B| ad salutem vere, sine Trinitate praedicatur. Ubi non quaternitas propter duas substantias in Filio, sed Trinitas commendatur, quia totus Christus in Trinitate non nisi una persona jure creditur; et ut manifestius ita esse intelligatur, audiamus quod sequitur: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque id consummationem saeculi. Ipse idem Christus est, qui ad Patrem rediens, a quo nunquam discedens coelos secundum carnem ascendit, ipse idem qui secum, suis electis in terris semper adfuturum promittit. Nec dividitur unquam aut usquam a se, postquam Verbum caro factum est (Joan. I, 14), ut esset Deus et homo unus Christus. Unde moneo pios auditores verbi Dei, ut semper solliciti sint a principio Evangelii, in omnibus, quod et retro frequenter p. 0991C| monui, ne in ullo corrumpatur doctrina Christi, quoniam universalis est, et in nullo sibi adversatur, sed unus in omnibus de Christo et integer manet sensus. Quem profecto finis Evangelii evidenter commendat, quod unus idemque sit, et manet, et vadit. Nam cum ait, Ecce ego, demonstrantis est adverbium; et cum dicit vobiscum sum, divinitatis ejus magnum est et admirabile praedicamentum. Ita ut in una eademque sententia, et oculis monstraretur humanitas carnis, et intelligibilis in una eademque persona praedicaretur ineffabilitas Verbi. Nec enim dicit vobiscum fui et ero, quasi de praeterito et futuro, sed vobiscum sum, quod proprium est divinae majestatis. Nec enim habet praeteritum vel futurum divinitas Verbi, sed 1220 semper p. 0991D| idem esse. Unde et ad Moysen olim dictum est, suam volens ostendere incommutabilem divinitatem, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Non enim potuit Deus aliquid plus proprium de se dicere, quam cum ait, ego sum qui sum. Unde et in hoc loco semetipsum volens discipulis demonstrare, quod ipse esset qui ad Moysen loquebatur prius, pene id ipsum dixit: Ecce ego vobiscum sum; ac si diceret: Quia semper idem et ubique praesens sum. Sed tamen aliter ubique per majestatem qua complet universa, aliter nobiscum est secundum gratiam. In qua nimirum sententia multam fiduciam dat omnibus in se credentibus; quia non solum hoc suis promittit discipulis, p. 0992A| verum etiam omnibus Christianis. Non enim apostoli usque in finem saeculi in carne erant victuri, ut cum eis semper esse dicatur, sed Ecclesiae suae fideliter hoc repromittit, quod ipse caput semper cum membris suis sit affuturus, cum quibus et in quibus omnia debeat consummare, et adimplere quae desunt in corpore suo, et in membris suis. Sed haec fiducia ut constans sit et perseverans, non nisi de vera fide nascitur, et ex ea quae per dilectionem operatur. Quam qui perfectam habuerit, omnino, ubi vel ubi, praesentem ibi Deum semper sentit et intelligit. Quia divina majestas quamvis ubique praesens sit, tamen longe aliter est cum reprobis ut perdat de terra memoriam eorum, aliter cum electis per gratiam suae protectionis. Verumtamen ipse ubique omnia cognoscit p. 0992B| novissima et antiqua; quia intelligit cogitationes omnium homiuum, ut penetrat omnia. Singulorum quoque vias praevidet, ac discernit omnia. Idcirco sic vivere semper quasi coram ipso perfectorum est, sic negligere quasi ipse non videat, damnatorum. Quod autem dicit usque in finem saeculi se adfuturum cum suis, non sic dicit, quasi eos tunc debeat derelinquere, quando praemia vitae aeternae eis est daturus, sicut ipse ait: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II, 10); sed hoc est quod ait: Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, per auxilium piae protectionis ac defensionis, et per gratiam divinae inspirationis, et in omnibus operibus bonis, in certaminibus ut vincatis, et victores deinceps coronemini, quia ultra jam p. 0992C| nulla certamina erunt, nulli agones, quo meo egeatis auxilio, interim vero mea largiente gratia, quia vobiscum ero usque ad finem vitae, nihil vobis deerit. 1221 Post has quoque angustias vitae, vitam sempiternam praestabo, ut videatis amplius et perfectius claritatem meam, in qua deinceps nullius egeatis. Attende, lector, quia donec et usque in Scripturis divinis non semper pro finito accipiuntur, quia idioma est Scripturarum, ut aliquando pro infinito ponantur, ut puta cum ait, donec senescatis ego. Non hoc ideo dicit mox ut illi senuerint, quod ipse debeat non esse Deus, quod dementissimum est sentire. Sed quia omnes sicut vestimentum veterascent (Psal. CI, 27), et mutabuntur omnia, ipse autem semper idem est, et in sempiternum permanens. p. 0992D| Quod et ideo particulariter dictum intellige, ut ex ea parte qua dicitur ego sum, infinitum esse credas; ex ea vero qua dicit, donec senescatis, finita esse sententia probetur. Sed et in hoc loco quantum ad saeculi finem exspectat finita sententia est, sicut et finiendus est labor. In quo, donec finiatur labor tribulationis sanctorum, Deus adesse suis in omnibus repromittitur, tam in auxilium suae defensionis, quam in adjutorium bonae operationis. Demum vero ad praemium aeternae retributionis infinita cum sanctis ejus praesentia Dei erit; quia omnis labor finem utique habet, praemium autem laboris non habet finem. De quo locutionis genere, longe jam supra, prout potui locutus sum. Et ideo quia hic sensus p. 0993A| longe lateque patet, non opus est plura aggregare exempla, de quibus multa jam et antiqua, ubi vel ubi desudat oratio. Sed quia sancti Evangelii narratio tota in hac fide terminatur, et in spe concluditur, credamus quae legimus, et maneamus in fide qua renati sumus, ut cum fiducia sub Dei protectione vivamus, quicunque in Christo perfecte credidimus; quia cum quibus Christus est virtus et sapientia Dei Patris cum ipsis est. Ipse quidem pollicitus est Deus, qui non mentitur: Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Idcirco quibus talis tantaque fiducia fidei est, omnino virtus Patris et lumen adest. De quo lumine David pro magnificentia cordis fidissime dicebat, Dominus illuminatio mea, et salus mea; quem timebo? (Psal. XXVI, 1.) Haec quippe dicebat, p. 0993B| quando Dominus necdum Emmanuel ad nos venerat; quia nondum incarnatus erat, licet semper cum Patre, et ubique cum suis esset. Quanto magis nunc confidere oportet quando jam sicut est pollicitus per os omnium prophetarum, in manifesto datus est, et factus est nobiscum Deus. In eo 1222 ergo quod factus est nobiscum Deus, non potest nobiscum non esse. Et ideo credere oportet confidenter quod ait, qui semper idem est, qui ubique est, sine praeterito et futuro, ut semper praesens adesse intelligatur, quia per hanc fidem sancti vicerunt regna, et placuerunt Deo. In hac igitur confidentia securi inter supplicia permanserunt, et in hac spe securi suas animas Deo in pace commendarunt, pro cujus amore mori non timuerunt.
p. 0993C| Ecce, fratres charissimi, vestro appulsus amore ac desiderio quod tentavi, volens vestris parere jussis, et perficere in eloquio, qui nescio si ulli profecerim in facto. Ecce in quo me demersi divinarum p. 0994A| rerum pelago, vestris confisus meritis, et provocatus precibus. Ecce jam difficiles percurri vias. Ecce quam investigabiles perfodi thesauros, pauper ingenio. Tamen regenerationis meae obtinens firmitatem, credo quod non meis viribus, sed Dei gratia evasi, per quam didici quae nescio, et teneo quod ignoravi. Quia in eo semper sum fisus, qui nobiscum se esse protestatur, in quo vivo. Idcirco etsi peccator sim, Spiritu sancto jam renatus, fidenter quod ipse ait amplector in charitate, et devotus recolo. Quia Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, et quo eat (Joan. III, 8). Itaque sic est omnis, quia natus est ex eo. Unde, dilectissimi, etsi sensu in talibus quae ipse loquitur imperfectus non percipio, quoniam hebes factus sum interdum et p. 0994B| inscius divinarum rerum, regulas tamen fidei, et doctrinam catholicae disciplinae, in his quae intus audivi, omnino teneo, prout ab eo didici qui in nobis est, et ideo devotus legentibus offero. Quoniam modus Spiritui sancto loquendi, modus nullus est, cum vult, et cui vult, et quomodo vult. Hinc est in hoc opere, quod ultra vires elaboravi, quia me ipse ad id impuli dum charitas id coegit, cujus adeuntis vel abeuntis causa, sicut Salvator ait, in ipsius est inspirantis voluntate, quamvis ejus nesciatur adventus, vel recessus dum replet omnia. Propterea recte nemo est qui prohibeat eum loqui per quem vult, cui subest posse docere et aspirare omnia quae vult. Sine quo non recte sapio; nec ipsi angeli qui virtutes sunt unquam possunt aut sapiunt. Quoniam, ut Propheta p. 0994C| canit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Quod si eorum, procul dubio et sanctorum.
(no apparatus)