Jump to content

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus)/11

Checked
E Wikisource
Liber undecimus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


 10 12 


Paschasius Radbertus

Expositio in Matthaeum

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

PROLOGUS LIBRI UNDECIMI. p. 0793| p. 0793D| Inter alta silentia cordis, et negotiosissima monasticae disciplinae otia, nos qui divinis astringimur votis, ne sine fructu aeternae contemplationis otiosi inveniamur, optabile satis nobis esse debet illud Catonis exemplum, maxime mihi seni si forte unquam ac vere possim dicere, quod ipse jam senex p. 0794D| de eo scripsit qui Africanus primus appellatus est; et ait quod solitus esset dicere, nunquam se minus otiosum esse quam cum otiosus, nec minus solum quam cum solus esset. Quae nimirum vox magnifica est, fratres mei, et viro magno ac sapienti digna; sed nulli magis quam nobis monachis decens p. 0795A| et pernecessaria. Quae declarat talem tantumque virum, et in otio de negotiis bonae vitae cogitasse, et in solitudine secum loqui utilia solitum fuisse, neque cessasse unquam de bonis necessariisque rebus cogitare. Quanto magis nos, charissimi, oportet nunquam cessare, in otio, ne divina cogitemus, qui coelestibus mancipamur disciplinis; nunquam nos solos esse in solitudine, qui semper et ubicunque coram Deo versamur: In quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28): coramque omni frequentia supernorum civium, ne forte derideant hostes nostri sabbata nostra, si aliqua hora, non solum inutiles simus nobis, verum etiam (quod saepe contigisse dolendum est) perniciosi inveniamur et aliis. Idcirco inter confinia ultimae vitae, ut saepe dictum est, p. 0795B| decrevi, hortantibus vobis, et inter recessus interdum, solitudines silentii nostri, pertractare opus quod omiseram, vobisque illud consecrare devotus. Unde rogo diligentissime consideret unusquisque, ut jam supra monui, quomodo singuli evangelistarum suum temperant ordinem, ut omnes unum dicant, et unusquisque eorum aliquid proprium habeat, licet alius excellentius in aliquo loquatur, alius vero submissius, omnes tamen et propria p. 0796A| dicunt et cum aliis communia, quae omnia quomodo sibi vicissim communicant, 974 ut dicat unus cum altero, vel cum duobus, seu cum tribus, pium est opus considerare et investigare singulorum proprietates, in quo non modicus est fructus laboris. Quia in his nihil invenies vacuum a mysterio, nihil superfluum nihilque praetermissum de doctrina Christi, quod Spiritus sanctus judicavit nobis necessarium scire; sed omnia ita sunt contexta, et ita figuris decorata gestorum atque dictorum, ut et una vestis inconsutilis, desuper contexta per totum (Joan. XIX, 23) videatur, et mira pulchritudo operum in singulis, ac multiplex variata sententiarum floribus cernatur. In quibus non historia tantum texitur, more eorum solummodo qui res gestas narrare p. 0796B| probantur, sed divina rerum mysteria suis in locis ordinantur, ac si gemmarum interpositiones, ubi vel ubi Spiritus sanctus eamdem vestem Christi exornare decrevit. Quae ideo sunt ad plenum perscrutanda, ut et sensus singulorum suis intelligatur in locis, et unitas totius intelligentiae per Spiritum sanctum, hinc inde, ac si ab uno fonte diffusa, non corrumpatur.

LIBER UNDECIMUS. p. 0795|

p. 0795C| De sessione Christi in monte Oliveti primum tractandum est, sicque deinceps eumdem sermonem ibidem prolixius interrogantibus discipulis habitum per partes disserendum. Quem sermonem Matthaeus et Marcus atque Lucas, nisi in paucis, uno prosequuntur tenore, quia in eo magna divinitus panduntur sacramenta. Et ideo (sicut quam saepe dixi) nihil vacat a mysterio, non tempus, non ordo, non locus, non habitus, non situs, nec quaecunque in eo monte dicuntur. Quoniam sicut eximia sunt, quae supra jam in alio monte docuit, atque ineffabilia: ita et ista, ut ita fatear, etiam et nonnulla obscura et incomprehensibilia. Ubi ipse mons non solum quia mons est, verum etiam quia mons Oliveti, id est luminis, dicitur, ad orientem illius civitatis, ineffabile p. 0795D| continet sacramentum. Nam, egrediente Jesu de templo, et de illa Hierusalem terrena, relictis Judaeis et synagoga, ascendit super eumdem montem, in quo frugiferae 975 oleae plantatae erant, et plantantur quotidie; in quibus noster, quia fracti sunt rami, insertus est oleaster. In quo sane monte et de quo veniens Dominus ad passionem, oravit ad Patrem; et inde rursus, expletis omnibus nostrae redemptionis sacramentis, ad coelos ascendit, et ideo ibi plura de futuris praedicit, nec immerito quando-quidem, quia (sicut multi doctorum tradunt) ad futurum judicium peragendum, ibi descensurus est Dominus, quemadmodum ab angelis praedictum est apostolis et praedicatum. Sic veniet, inquiunt, quemadmodum vidistis eum ascendentem in coelum (Act. I, 11). p. 0796C| Quamvis enim de hoc alii aliter sentiant, nos tamen aestimamus quod sicut de terris ad coelos ascendit, ita juxta vocem angelorum de coelo ad terram venturus sit, ac judicium in terra peracturus. Et ideo non immerito putatur judicium eo in loco futurum, in quo actor vitae adjudicatus est ad mortem, ut in eo loco excipiant impii et peccatores sententiam damnationis, qui semper maluerunt permanere in mortem. Unde ad litteram propheta fortassis dicit, quia Egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes, et stabunt pedes ejus super montem Olivarum ad Orientem (Zach. XIV, 3, 4); quia de illo, qui lumen interpretatur, monte venit ad passionem, de quo paulo post ascendit ad locum lucis et gloriae, qui est vera lux mundi, et mons elevatus in verticem omnium p. 0796D| montium. Ac per hoc non incongrue dicitur, quia venit in montem Oliveti, et ibi sedebat cum discipulis suis, quia cum ipso et ipsi in judicio sessuri leguntur, unde ascensuri sunt omnes electi ad locum requiei et quietis, per Christum, qui mons est, et vera requies animarum. Sed et deorsum vallis est, quae forte ex praesagio futurorum, vallis Josaphat, dicitur et interpretatur vallis judicii. Nam per montem significatur Ecclesia, quae sursum cum Christo ascensura est, et per vallem judicii societas perditorum, qui in judicio damnati, ad ima cum suo capite, diabolo, id est ad inferos, descensuri sunt. Nec immerito igitur, per hunc montem Ecclesia designatur, quae thronus Dei est, in qua sedebit Dominus judicaturus orbem. Quoniam alii erunt, p. 0797A| qui non credunt, et jam judicati sunt, et alii cum quibus in judicio judicabit alios, et alii qui judicandi sunt, in quibus admisti erunt electi cum reprobis, sed electi ad suum colligentur caput, et transplantati ac si olivae frugiferae, radicabunt supra montem, quae est Ecclesia, 976 et firmabitur radice charitatis, ne ultra moveri possit; quarum singulae possint dicere: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei (Psal. LI, 10). Nec dubium quin in hoc monte Olivarum qui est Christus, primum fuisse synagogam plantatam, ibique radicasse, de qua nimirum fracti sunt rami, et inserti sunt oleastri in loco ramorum, qui ex infidelitate sunt fracti. In cujus cacumine montis, ac si agricola residens Dominus, Accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes. p. 0797B| Ubi considerandus accessus discipulorum ad Jesum, qui cum eo sedere dicuntur, ac si in judicio. Deinde quidam accedunt secretius, ut ex hoc majorem se habere ostendant fiduciam apud eum, quasi domestici, quod etiam supra ad interrogationem parabolarum fecisse manifestum est. Quidam vero non secreto, sed in manifesto communiter eum interrogant. Propterea observa, lector, differentiam eorum ubique, qui accedunt ad Christum. Quoniam aliter accedunt qui, sicut Pharisaei tentantes, accedunt, et interrogant quolibet modo, non ex fide, neque rogant aut orant ex fide. Aliter interdum alii discere cupientes quaerunt et interrogant, nunquam tamen secreto, sed infra multitudinem. Aliter nunc isti praecipui apostolorum, Petrus scilicet, p. 0797C| Jacobus et Joannes, quibus nunc etiam additur et Andreas. Et ideo quia magni sunt qui accedunt, magna et quae interrogant non ficto corde, sed quia terrore perculsi ex verbis Domini, aliud pro alio aestimantes, dicunt ei: Dic nobis quando haec erunt. Quae sunt autem haec, quae quasi demonstrative interrogant? nisi ea de quibus supra coram omnibus dixerat, non stabit hic Lapis supra lapidem, qui non destruatur. Inde quippe occasionem sumpserunt interrogandi, et simul tria interrogant, quando Hierusalem destruenda sit, et omnia quae in ea erant, vel quo in tempore ipse rursus venturus sit Christus, vel quando consummatio saeculi sit futura. Qui non solum hoc addiscere volunt, quando destruenda sit, verum etiam signum adventus ejus quaerunt, p. 0797D| et signum consummationis simul saeculi. Quia putabant, ut homines, quod non ante destruenda esset quam ipse rursus et finis saeculi veniret, et quaerebant si forte templi destructio signum adventus ejus esset et consummationis saeculi. Quoniam haec multi credebant, sed quando futura essent, penitus ignorabant omnes, et ignorant adhuc hodie. Quibus respondens Jesus dixit eis: Videte ne quis vos 977 seducat, quia signum quaerebant adventus ejus, et multi pseudochristi in nomine ejus, venturi erant in mundo, qui signa facerent, ut Simon Magus, et alii: propterea praestruit eos, et dicit: Videte ne quis eorum vos seducat per signa et prodigia quae requiritis.

p. 0798A| Quoniam multi venient in nomine meo, dicentes quod ego sum Christus, et multos seducent. Qui autem sint isti multi qui venturi dicuntur in nomine Christi, non satis apparet. Quoniam sicut historia lectionum manifestat, non multi fuerunt homines in tempore apostolorum, qui se christos esse dixerint, nisi forte Dosithaeus Samaraeus, et Simon Magus, de quo in Actibus apostolorum dicitur, quod se Dei virtutem magnam esse pronuntiabat. Tamen fuerunt multi haeretici, qui forte in nomine Christi ideo venerunt, quia doctrinam Christi se habere dicebant, et in ejus nomine asserebant multa, etiam se virtutes facere mirandas valde praemonstrabant et praedicabant, ac provocabant multos ad credendum ea quae dicebantur; in tantum ut seducerent plurimos, p. 0798B| et per varios dimergerent errores. De quibus Joannes in Epistola sua dicit, sicut audistis: Antichristus veniet, nunc autem Antichristi facti sunt multi (I Joan. II, 18); et Antichristus qui venturus dicitur, quem se alium esse quam Christum Deum dicturus est? Et ultra omne nomen quod dicitur vel nominatur, elevaturum se, Scriptura teste, pronuntiatur. Unde si multi jam sunt antichristi, quod aliud dici possunt cum suo capite, quam pseudochristi? quia contrarii sunt Christo, quia profecto omne verbum, quod a veritate extraneum est et alienum a fide, et asserit se esse verbum Dei, quid aliud eum dicimus quam antichristum esse? Et ideo quia hoc unum verbum est verum, si quod aliud est quod dicitur contra Christum, qui eum portat in corde p. 0798C| suo, jure et ipse dicitur antichristus. Et ideo jam multi venerunt et venturi sunt pseudochristi, in Christi nomine, et multos seduxerunt a fide, et seducent. Propterea monet et dicit: Videte ne quis vos seducat. Ne quilibet fallax ignorantibus suggereret falsitatem, et ne fides recta pestifero mendacio detrahi posset, admonitio pii Magistri praecessit. Nec hoc quidem solis dicit apostolis, sed omnibus suis per eos quicunque futuri sunt membra Christi usque in finem saeculi. Verumtamen haec signa et alia quae sequuntur, ex illo jam tempore coeperunt 978 pene quo futura esse dicuntur. Et ideo quia tria quaesierunt apostoli, quando destruenda esset Hierusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio; et quando ipse venturus esset; vel finis saeculi. p. 0798D| Propterea quaerendum est, utrum ad haec tria signa quae dinumerat, pertineant, ac singula suis singulis reddenda sint partibus. Quoniam aliud est excidium illius miserae civitatis, et aliud adventus ejus in corpore suo quod est Ecclesia; in quam ab initio fidei, usque ad finem, venire non cessat, et in suis ipse veniens agnoscitur, dum ejus quotidie membra et nascuntur, et colliguntur. De quo sane adventu ipse ait: Amodo videbitis filium hominis venientem in nubibus (Matth. XXVI, 64). De quibus nubibus dictum est per prophetam: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Isa. V, 6), nec non et adventus ejus, de ipso fine; quando venturus est judicare vivos et mortuos, hoc loco interrogatus recte accipitur, p. 0799A| ut sic geminus distinguatur, ut aliud sit ei, venire in corpore suo, et aliud in capite Ecclesiae, quod est ipse. Sed horum signorum, quid referendum sit ad horum trium, utrumne singula singulis respondeant, an omnia ad singula, diligenti examinatione considerandum est. Ne forte quod pertinet ad eversionem Hierusalem, ad finem saeculi referendum putemus; aut e contrario quod ad finem saeculi pertinet, ad excidium illius miserae civitatis pertinere, firmemus; aut quod pertinet ad ejus adventum in corpore suo, quod est Ecclesia, dicamus pertinere ad adventum novissimum, quando venturus est ipse per se qui est caput Ecclesiae. At vero e contrario quod pertinet ad adventum ejus novissimum per seipsum, asseveremus rursus ad eum pertinere p. 0799B| adventum qui est per omnem Ecclesiam. In quibus omnibus sunt quaedam manifesta, quaedam vero sunt obscura, ut laboriosum sit ea vel temerarium dijudicare; et quandiu non intelliguntur praesumptuosum valde est, aliquid de his definire. Et ideo quia haec signa in hoc Evangelio quae futura narrantur, etiam Lucas et Marcus pene similia dicunt, non enim discrepant rebus, etsi alius aliquid quod alius taceat, aut alio modo dicit, magis ex collatione se juvant ad invicem, ut legentis intellectus et ipse juvetur. Quis enim non videat ad illam civitatem Hierusalem pertinere quod dictum est: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquabit desolatio ejus. Item quis non videat ad adventum Domini p. 0799C| 979 novissimum pertinere, quod dictum est: Cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Porro quod dictum est: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, et orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato, et erit tunc tribulatio magna, seu caetera (Marc. XIII, 17, 18). Sic est positum in hoc Evangelio, et secundum Marcum, ut ad utrumque possint referri, et ad finem saeculi, et ad excidium illius civitatis. Quae omnia suo in ordine explicabimus. Quae idcirco de signis ista diximus, ut sciat prudens auditor ab exordio Ecclesiae quaedam tunc, quaedam modo, semper tamen aliqua eorum contigisse. Et ideo ait apostolis, et per eos omnibus: Videte ne quis vos seducat; quia et seductores semper fuerunt ac corruptores sanae doctrinae p. 0799D| seu nonnulla alia quae sequuntur. Sicut et omnibus ait, quando dicit Apostolis: Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Matth. XXIV, 42). Cum itaque omnibus dicat, sic tamen dicit, quasi ad eos solos pertineant qui tunc erant, sicut et quam multa alia quae in Scripturis leguntur. Et eo modo ad omnes pertinent quae sic dicta sunt, quia tunc unicuique veniet dies ultimus, et finis saeculi quando hinc exit. Et ideo necesse est ut talis exeat hinc, qualis judicandus est illo die. Ac per hoc providere debet omnis homo, ne seducatur, et vigilare cesset ne imparatum inveniat eum dies adventus Domini. Quia imparatum eum inveniet illa dies, quem imparatum invenerit suae vitae ultimus dies. Nequaquam igitur p. 0800A| credo apostolis incertum fuisse, quod non in eorum diebus venturus esset Dominus ad judicium; et tamen quis dubitet eos et praevidisse ne seducerentur, et vigilasse, et servasse omnia, quae omnibus dicta sunt, ut parati invenirentur? Et ideo semper duplex adventus Christi observandus est; unus quando veniet, et rationem reddituri sumus de omnibus quaecunque gessimus, alius vero quotidianus, quando conscientias jugiter visitat nostras, et ad nos venit, ut cum venerit nos paratos inveniat. Quid enim prodest mihi scire diem judicii tantorum conscio peccatorum? Si Dominus veniat; vel quando veniat, nisi prius veniat in animum meum, et redeat in meam mentem; nisi vivat in me Christus, et loquatur in me. Tunc quippe mihi bene venit, si prius in p. 0800B| me vivat Christus, et ego in ipso. Et tunc mihi quasi jam secundus adventus venit, cum defectio mundi in me fuerit, si quomodo possum dicere: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Considera 980 etiam hoc ipsum quod dicit: Quia multi venient in nomine meo. Quod nomen licet falso solus antichristus suscipit, et corpus ejus sine opere Christi, et sine verbo veritatis, et sine sapientia ejus. Et nusquam invenies Dominum in Scripturis hoc ipso sermone usum, ut diceret, ego sum Christus. Sufficiebat enim suis ostendere doctrinis et miraculis quod ipse esset, quia opus Patris in eo erat, et sermo doctrinae quem docebat, et virtus clamans, ego sum Christus, ultra quam si mille voces eum clamarent. Et ideo voce, nescio si invenies dixisse, p. 0800C| sed per opera Patris se exhibuit, et per doctrinam pietatis; quam pseudochristi non habentes, repromittebant se vocibus esse, quod non erant. Sicut Manichaeus se esse dixisse legitur Spiritum sanctum quod nunquam Spiritus sanctus fecit de se, neque in voce, neque in aliqua prophetia praemonstrans se in carne venturum. Sicut Simon, de quo supra dixi, qui non solum hoc dicebat, sed alia quamplura. De quo Hieronymus invenisse in libris suis dicit, quod dixerit: Ego sum sermo Dei, ego sum speciosus, ego paracletus, ego omnipotens, ego omnia Dei. Quid enim non dicebat qui hoc et tot dicebat? Ita et caetera antichristi membra, nihil aliud quam se christos aut certe Christi fatebantur membra. Unde nec mirum si aliquos seducant, signis et prodigiis p. 0800D| laborantes, cum Dominus dicat et multos seducent.

Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum, videte ne turbemini. Oportet enim haec fieri, et non statim finis. Quod itaque signum, non est signum futuri saeculi, neque signum adventus Christi. Quia et ante adventum Christi et postea, mox fuerunt et audita sunt et visa innumera praeliorum genera, sicut et pseudochristi multi eo in tempore et deinceps venerunt. Qua de causa jure quaeritur quod signum esse debeat futurorum, cum nunquam per diversa temporum intervalla et locorum cessaverint bella, quibus jam terra contrita est, et sanguine madefacta humano. Etsi in tempore adventus Christi p. 0801A| cessarunt, dispensante Dei providentia, sub Augusto Octaviano, et deinceps paulo post ut Evangelium per orbem liberius praedicaretur, tamen non multum longe, crebrius Romanas provincias, barbarae nationes usquequaque pervaserunt, sicut et Romani prius sibi bellando, omnem orbem subjugarunt. Ac per hoc ista qualia futurorum sint signa, cum 981 fuerit finis saeculi, omnino non video. Si tamen haec non ita praedicta sunt, ut in Ecclesia potius intelligenda sint. Duae quippe gentes sunt, et duo regna; unum quippe Christi, et altera diaboli. De quibus forte dici potuit: Et surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum (Luc. XXI, 10). Quod non desinit fieri ex quo dictum est: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). p. 0801B| Et inde quando dictum est, et ex illo tempore quot anni transierunt? Et tamen licet in novissima hora, quando Dominus in novissimis diebus ex virgine natus est, verissime dictum est. Et per hanc totam horam novissimam, fiunt ista omnia, quae Dominus propinquante regno suo, futura praedixit; ut dum fiunt ea quae terroris sunt et signa futurorum, semper unusquisque paratus inveniatur, dum poena nostra confiteri nos compellit adesse jam finem, cum impletur jugiter quod pronuntiatum est. Quibus profecto verbis nulli magis testes esse queunt quam nos, quos mundi finis, ut ita dicam, invenit. Qui talia et tanta videmus quotidie inter fratres et propinquos civilia, et plus quam civilia bella; tanta a barbaris et paganis hostibus exterminia hominum, et desolationes p. 0801C| civitatum jugiter sustinemus, qui nihil aliud quotidie quam finem nostrum cum gemitu exspectamus. Et tamen (sicut sermo divinus ait) nondum est finis. Licet insurgant barbari in nos, et nemo est qui auxilium ferat; quia civiles in invicem magis saeviunt insidiae et strages, ita ut intus et foris, nihil aliud quam mors repercutiat aures nostras. Quibus omnibus fames ac lues praecesserunt, et omnis pestilentia rerum. Et quia in occasu sumus saeculi praecedunt tot aegritudines mundi, quales nescio si auditae sunt a saeculo. Quae omnia mala cupiditas genuit nobis et superbiae luxus; ita ut nullus sit locus qui non affligatur ab hostibus, etiam et a suis tribuletur civibus. Quod si ista mala quae cernimus et patimur, certa sunt indicia jam Dominum esse venturum; quid est p. 0801D| quod ait apostolus: Dum dixerint, pax et securitas, tunc eis repentinus superveniet interitus. Et contrario et Evangelium dicit: Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi (Luc. XXI, 26). Ac deinde: Et virtutes coelorum, inquit, commovebuntur, et tunc videbunt Filium hominis venientem cum potestate magna et majestate. Quapropter quaerendum si talia sunt praeconia adventus Christi, ut arescant homines prae timore et exspectatione 982 quae futura dicuntur mala; quid est quod dicit: Cum dixerint pax et securitas, tunc eis repentinus superveniet interitus? (I Thessal. V, 3.) Ne forte duo introducere videantur tempora, quod omnino non credo, sed in uno eodemque tempore, p. 0802A| sicut duo sunt populi, et duo diximus esse regna Christi et diaboli; ita et tunc erit Ecclesia Christi in universo orbe. Cui tunc talis tantaque superveniet tribulatio in temporibus Antichristi, qualis et quanta fuit ab initio, quae tunc erit in universo orbe, id est in omni Ecclesia. Sed alii erunt a quibus tunc tribulabitur Ecclesia, et ipsi dicturi sunt pax et securitas, et repentinus eis superveniet interitus, cum adventus Domini ac si fur in nocte eos securos deprehenderit; et alii qui tribulabuntur, et tunc exsultabunt omnes et gaudebunt, quia non erunt in tenebris, ut dies illa tanquam fur, eos in nocte comprehendat, quia diei et lucis omnes filii erunt. Sed si nihil in Evangelio superfluum esse credimus, quaerendum censeo, quid est quod ait: Audituri estis praelia et p. 0802B| opiniones praeliorum. Quoniam aliud est audire praelia, et aliud audire opiniones praeliorum. Potest fieri ut filii pacis custodiant se ne videant bella, quia nolunt videre maligna, audiunt tamen praelia et opiniones praeliorum. Forte aliud de longe, et aliud de proximo non absque verborum differentia. Quia non est idipsum longe positum, audire opiniones praeliorum, quae possunt esse vel non esse, et juxta praelium esse, vel etiam ipsas praeliantium voces audire. Habet ergo utraque sententia suam significationem, quoniam qui longe est a praeliis, audit de illis opiniones, et non ipsa praelia. Qui autem prope, audit ipsa praelia et voces praeliantium. In utroque ergo videtur alicujus differentiae intellectus. Quia non omnes aeque perfecti sunt in Ecclesia Christi, neque aeque pacifici, et p. 0802C| remoti ab omni strepitu et formidine bellorum. Alioquin non essent infra Ecclesiam Christi tot seditiones et scandala. A quibus omnibus alieni fuerunt discipuli Christi, et omnis illa primitiva Ecclesia, quibus erat cor unum et anima una. Confirmati enim erant in eodem sensu et in eadem sententia.

Haec omnia, inquit, initia sunt dolorum. Quae omnia? Bella scilicet et opiniones bellorum; surgere gentem contra gentem, et regnum adversus regnum, pestilentiae et fames, et terraemotus per loca. Sicut enim, appropinquante morte, aegrotant corpora languentium, ut per infirmitatem membrorum 983 et viscerum separetur anima a corpore suo: sic talis et tanta creatura mundi corrumpitur, ita ut aer corruptus pestilentias inferat, et terra languida famem; p. 0802D| quasi quoddam initium dolorum praebeat ante mortem. Et quia coeli et terra transibunt (Marc, XIII, 31), necesse est ante corruptionem, ut langueant, et terra suis motibus conquassetur, et aer plenus morbo trahatur, ut pestilentiae nascantur, et terra suis defecta viribus, quae in ea nascuntur, deficiat et marcescat, ut sit et ipsa sine fructu. Quae omnia inde melius novimus, quia jam cuncta videmus. Sed non statim finis. Quia nec illa finiuntur, nec nos male in his enutriti ea finiri volumus. Et ideo sicut adventus Christi in plurimis gentibus fecit pacem, secundum quod dicit Propheta de illo: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis (Psal. LXXI, 7), donec extollatur luna, id est Ecclesia, et in mundo pax p. 0803A| multiplicetur, propter incrementa Ecclesiarum, ut ea pax fieret occasio salutis multorum, dum non cogebantur ut pridem exire ad bella et pugnare pro patriis: sic consequens est, propter abundantiam iniquitatum, quia refrigerata est charitas multorum, ut relinquat rursus Dei fieri bella et seditiones propter malitiam hominum supercrescentem, quae omnium malorum accidentium causa est; et quia quotidie crescunt, in proximo est, ut veniat hoc pejus ultimum malum, quod futurum praesens sermo denuntiat: Et tunc, inquit, tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meam. Tunc autem, quod dicit, expressius quidem videtur significare tempus, et ad illud referre, quando Surget gens in gentem, et regnum p. 0803B| adversus regnum, seu caetera. Sed Apostoli mox ut testes exstiterunt veritatis, traditi sunt et occisi, quidam etiam antequam Hierusalem in vindictam Christi vastaretur à Romanis. Et ideo melius, ut dixi, quod gens contra gentem surgat, et regnum adversus regnum, de regno Christi accipimus et regno diaboli, ac de gente cujus perfidia saeviit, mox ut fides coepit, contra Christi Ecclesiam. Antea quippe male pacatus orbis unius premebatur dominio, sed mox ut fides Christi venit, surrexit gens contra gentem; quia Jesus non venit Pacem mittere in terra, sed gladium (Matth. X, 34), et regnum adversus regnum. Quae duo regna duaeque gentes, nunquam ad invicem pacem habere possunt; et ideo pius Magister signanter ait: Oportet haec fieri, sed non statim finis. 984 Oportet autem p. 0803C| ut singuli hostes suis pugnent armis; illi scilicet armis carnalibus et diabolicis, electi vero, virtutibus et coelestibus armis. Unde illi praeliabuntur in invicem, et contra sanctos; sancti vero audituri sunt bella et opiniones bellorum, nec tamen oculis sunt visuri; quia beati oculi qui vident ea quae ipsi videre gaudent.

Et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Seipsum Christus semper haberi vult in causam, dum dimicant electi contra reprobos, sancti contra vitia, boni contra malos; etiam et quod patiuntur ab iniquis, ut semper pro Christo agant et sustineant quae inferuntur. Ad hoc quippe instruit et confirmat eos ad tolerantiam passionum; et denuntiat publicum omnium gentium p. 0803D| odium contra eos saeviturum, propter nomen suum. Quibus itaque vexationibus afflicti scandalizabuntur multi. Quae nimirum Scripturarum regula consideranda est; quia non de apostolis hoc solum dicit, sed de omnibus electis suis, ut hoc generale odium omnium gentium contra membra Christi generaliter venire intelligatur. Alioquin nec ipsi Apostoli in omnium gentium primum venerunt notitiam, quamvis dicatur quod, In omnem terram exivit sonus eorum (Rom, X, 8). Exivit quidem, sed per successores eorum. Et ideo quod ait: Eritis odio omnibus gentibus, aut per exaggerationem dicit, multarum gentium, ut dicat omnibus pro multis, aut sicut dixi, omnis praedicatorum ordo in apostolorum colligitur unione. p. 0804A| Quia sicut successit, et succedit adhuc ordo praedicatorum per omnes partes terrae; ita et odium eorum propter nomen Christi, per omnes gentes. Probant haec martyria sanctorum, quae pene per omnes gentes et regna hodie florent. Sed ista persecutio sanctorum et odium, a principio fidei orsa, usque in finem consummabitur. Et tunc talis erit tribulatio qualis non fuit ab initio. Et ideo ista omnia quae hactenus fuere, Initia sunt dolorum. Et ideo ait: Quia tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt, invicem, etc. Quia licet a principio fidei quidam scandalizati fuerint, vel tradiderint alios, tamen non adeo multi fuerunt proditores fratrum, neque multi psendoprophetae, qui legantur multos fallentes ut seducerent. Sed tunc tam maxime p. 0804B| tradent, Quia refrigescet charitas multorum, et tam plurimos seducent quemadmodum nunquam. Nam 985 necdum odio sumus omnibus gentibus ad quas necdum pervenit nomen Christi. Sicut ad Boream quaedam sunt loca et gentes, quibus necdum est praedicatum Evangelium Christi. Verumtamen nescio si ulla earum sit natio; ad quam usque non pervenerit praedicatorum aliquis, licet eorum feritas non admiserit ex toto fidem Christi recipere. Caeterum reliquae ad Occiduum etiam insulae usque ad oceanum Britannicum jam omnes in toto orbe terrarum credunt. Et ne quis mihi objiciat Sarracenos, qui multa regna terrarum nutu Dei suis occuparunt armis, et dominantur pene ubique in Christianos, quasi ad eos Evangelium Christi necdum pervenerit; p. 0804C| pervenit quidem et receperunt Dei notitiam, sed male seducti a quibusdam pseudoapostolis, ut ita loquar, Nicolai discipulis, propriam sibi, tam ex Veteri Testamento, quam ex Novo condiderunt legem, ac si sub unius Dei cultu, nec tamen nobiscum, nec cum Judaeis quidpiam sentire volentes, omnia perverterunt. Qui dum cupiunt universa suo dominio subjugari, nec quaerunt quem quisque Deum colat, sed ut eis tantummodo serviatur. A quibus forte, quia justo Dei judicio susceperunt spiritum erroris (ut multi putant) suscipiendus est antichristus. Quorum assensu atque dominio tanta poterit peragere, qualia et quanta in Apocalypsi Joannis manifeste leguntur. Haec idcirco dixerim, ut sciat prudens lector quia mysterium jam operatur iniquitatis, sed p. 0804D| necdum est finis: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Id est inter tot scandala, inter omnia sanae fidei adversantia, inter tormenta et fallacia, inter signa daemoniorum et prodigia, quicunque perseveraverit in Christo fidelis usque ad mortem, hic salvus erit.

Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio. Nam dicere ante finem venire saeculi, quam praedicetur hoc Evangelium in toto orbe, magnae temeritatis est assertio, et hominis non intelligentis. Quia sicut ait Salvator: Tunc veniet consummatio. Et quid, quod dicit, tunc veniet? nisi quia ante non veniet. Quando ergo post veniat, incertum p. 0805A| utique nobis est, ante tamen venturum non esse, quoquomodo dubitare non oportet. Quia profecto sic promissum est Abrahae patri nostro 986 a Deo etiam cum jurejurando, quod omnes gentes in semine ejus benedicentur. Ex qua promissione jam factum est, ut multae nationes receperint Evangelium, et ex omnibus facta est una Ecclesia Christi, quae fructificat adhuc hodie, et crescit in universo mundo. Sed tamen, ut supra dixi, habet adhuc quo crescat, donec fiat quod Christo repromissum est. Et dominabitur, inquit Propheta, a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Psal. LXXI, 8). A flumine scilicet in quo baptizatus est; quia inde coepit Evangelium praedicari. A mari autem usque ad mare totus est orbis cum omnibus p. 0805B| gentibus; quia sic majori cingitur Oceano universus orbis. Aliter autem, quomodo implebitur illa prophetica: Omnes gentes, quascunque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine? (Psal. LXXXV, 9.) Non enim de locis migrando venient ad eum in quem non crediderunt, sed venient fide singulae gentes in locis suis credendo. Unde propheta: Et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium (Soph. II, 11). Omnes insulae dixit, quasi omnes ecclesiae. Hinc ostendit quod nulla relinquantur terrarum spatia ubi non sit futura Ecclesia. Quarum quamplurimae insularum in Oceano constitutae, jam pro certo Evangelium susceperunt. Et quaecunque non perceperunt, utique percipient, ut perveniat ad omnes, utcunque crescendo atque fructificando. Et tunc, p. 0805C| inquit, erit consummatio. Nec sic tamen possumus definire, cum dicit, quia tunc erit, quantum post venturus sit finis saeculi, cum Dominus dicat apostolis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Unde si jam nobis certissimum esset ad omnes gentes Evangelium pervenisse, nec tamen possumus dicere quantum temporis remaneret, licet dicere vere potuissemus jam jamque eum appropinquasse. Nec hoc ita dicimus, ut in omnibus gentibus omnes qui ibi fuerint, credere debeant, sed quod in universo orbe terrarum, in quibus gentibus nondum est Ecclesia, quod oporteat ut sit, sicut nuper in quibusdam gentibus Danorum constructas et fabricatas ecclesias, quosdamque in eisdem baptizatos novimus. Quia etsi p. 0805D| omnes gentes promissae sunt ad fidem venire, non omnes homines omnium gentium; quia non omnium est fides. Ac per hoc in omnibus gentibus erunt 987 et qui oderunt increduli, et quos oderint credentes maligni et pessimi. Alioquin, ut supra jam dixi, quomodo implebitur, Et eritis odio omnibus gentibus, propter nomen meum. Neque enim dicendum est, quod per apostolos haec omnia completa sint in omnibus gentibus, licet dicat eis Veritas: Et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I, 8). Quia non sic eis loquitur quasi ipsi soli tantum hoc munus deberent explere salutis; sed in ipsis et cum ipsis omnibus dicit verbi praedicatoribus. Et ita hoc dicit, p. 0806A| ac si illud: Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Non quod apostoli tam diu erant mansuri in carne, sed quia ipse semper Christus tuturus erat et praesens ubique cum suis electis. Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta stante in loco sancto, qui legit intelligat. In hac igitur brevitate verbi nimia obscuritas generatur, et dum qui legit rogat ut intelligat, exercere nos vult et provocare ad mysticae intelligentiae sacramenta. Unde, quia ut supra ostendi, omnes tres Evangelistae, de his rebus, aut similia dixerunt, aut prope similia, aut certe propria singuli, ideo collatio inter eos habenda est, ut ex omnibus, quod obscurum est valde intelligere possimus. Nam Matthaeus cum praemisisset p. 0806B| supradictam ex Daniele sententiam, dixit: Tunc qui in Judaea sunt fugiant ad montes, et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua, et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Marcus vero ait ita: Cum videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit intelligat. Tunc qui in Judaea sunt fugiant in montes, et qui supra tectum non descendat in domum, nec introeat ut tollat aliquid de domo sua, et qui in agro est non revertatur retro tollere vestimentum suum. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Marc. XIII, 14, 15, 16, 17). Lucas vero apertius ut ostenderet tunc factam fuisse hanc abominationem desolationemque quae a Daniele praedicta est, quando expugnata est Jerusalem a Romanis p. 0806C| et possessa, haec eodem loco Domini verba commemorat: Cum videritis, ait, circumdari ab exercitu Hierusalem, scitote quia appropinquabit desolatio ejus (Luc. XXI, 20). Apparet autem tunc ibi positam vel visam abominationem desolationis, de qua Matthaeus et Marcus locuti sunt. Unde et 988 Lucas, ut ostenderet ad eumdem locum pertinere quae dixerat, ea quae et ipsi prosequitur: Tunc, inquit, qui in Judaea sunt fugiant ad montes. Quapropter sicut toti tres declarant, non ad antichristi tempora haec prophetia Danielis referenda est, quando generalis erit in orbe terrarum omnium Christianorum, una et saeva persecutio, sicut quidam volunt, sed ad illud primum adventum Salvatoris, quando et numerus hebdomadarum completus est, et juge sacrificium p. 0806D| sublatum est, et libatio. Quia jam unctus erat et venerat sanctus sanctorum, Christus, qui et ipse praedixerat adimplenda de Jerusalem, et Judaea tantum, et non de omni orbe terrarum. Alias autem, si quis prophetiam Danielis, de qua hic Dominus dicit: Qui legit intelligat, ad futurum antichristi tempus voluerit interpretari, multum a vero discrepare videtur. Et nescio si ullo modo, etiam mentiendo numerum hebdomadarum ad eum tempus facere potuerit convenire; in quo si false potuerit, eximia de Christi adventu prophetia, et nimis firmissima, detruncabitur, quod omnino nunquam poterit etiamsi ipsum annorum numerum aliter quam a majoribus nostris computatum est, subvertere voluerit. Quia si p. 0807A| circa tempora prima adventus Domini usque ad istum locum, ea completa non sunt, et in fine saeculi sunt complenda, certum apostolos hoc ignorasse, vel scisse quidem, sed docere prohibitos fuisse, quod non credo. Et si sciebant, superfluum est quod interrogant. Si autem reliqua omnia, quia unctus est Sanctus sanctorum, completa sunt quae praedixit, completus est in Christo et numerus hebdomadarum, et ipsa desolatio templi. Quoniam ut Christus praedixit, sic et ipsa manifeste venit, quando circumdata est Jerusalem ab exercitu Romanorum, et ad solum usque omnis civitas diruta. Tunc quippe desolationis abominatio facta est super templum ab exercitu, quam dicit propheta, usque ad tempus consummationis manere, quia nunquam restaurabitur p. 0807B| illud, donec consummatio fiat mundi. Unde idem propheta: Consummatio, inquit, dabitur super desolationem Jerusalem (II Thess. II, 4, 8). Quod si reaedificabitur ibidem templum, aedificabitur ei, Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ut sedeat in templo, hujusmodi ostendere se, quasi sit Deus. 989 Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Sed et in eodem civitatis loco nunc fanum Sarracenorum est in modum templi, in quo nullus Judaeorum audet introire. Nam et in ipso loco quo Sancta sanctorum prius fuere, Adriana imperatoris equestris statua, usque in praesentem diem, dicitur erecta permanere. Caeterum abominatio secundum veterem Scripturam, idolum nuncupatur; et ideo additur desolationis, quia p. 0807C| in desolato templo et destituto atque deserto, idolum absque dubio a Romanis repositum est. Neque enim ante passionem Domini (ut quidam putant) a Pilato, vel a quolibet alio, hoc impletum est, quando statuit imaginem Caesaris in templo, licet et hoc abominatio esset. Alioquin quid est quod Dominus monet et dicit: Cum videritis abominationem desolationis stantem, et caetera, nisi quod Lucas testatur tunc fuisse factum, quando eversa est Hierusalem? Idcirco nec ante passionem factam fuisse credendum est, neque ad finem saeculi, vel circa finem, aestimare debemus futuram, quae jam incompleta est. Et quanquam ipsa desolationis abominatio, propter obscuritatem dicti, alio quolibet modo queat intelligi; tunc tamen factam fuisse credendum est quando Dominus praedixit; p. 0807D| et eamdem prophetiam tunc expletam esse, quando ipse eam explendam praescivit et praemonuit.

Tunc qui in Judaea sunt fugiant ad montes, et qui in tecto non descendat aliquid tollere de domo sua. In quibus tam iste quam alii duo, de festinatione fugae Judaeorum, magis fuisse praeceptum, quam de temporibus Antichristi, quando nullus erit locus (ut in Apocalypsi legimus) quo crudelis non desaeviat persecutio. Et ideo non de fuga illius temporis accipiendum, quando nescio si corpore ullus effugere queat malum, quod tunc in terris ubique erit. Idcirco planius ad obsidionem illius miserae civitatis, quae dicta sunt referimus, quando stare dicitur in loco p. 0808A| sancto abominatio desolationis. Quae profecto abominatio, quamvis aliter dixerim, ipse Vespasianus accipi potest, qui Hierusalem exercitu circumdedit ac vastavit, ipsumque templum violavit, per quem tam pessima contigerunt, ut qui in Judaea erant, non ad templum, non ad Sancta sanctorum, neque ad civitatem Dei, sed, ut dictum est, 990 vix fugient ad montes et ad latibula petrarum, quoniam talis tantaque erit persecutio in tempore illo, ut qui super tectum fuerit, non habebit tempus descendendi tollere aliquid de domo sua prius si posset quam fugam iniret, et qui in agro, quod nequiverit reverti in civitatem, et tollere vestimentum suum, quia nullum misericordiarum tempus erit, sed vindictae, ita ut nec praegnantibus parcerent, nec lactantibus, et p. 0808B| ideo utrisque vae futurum dicit. Sic quippe ac si ad ipsos Judaeos loquitur Dominus, qui de Sabbato gloriabantur: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato, quando non oportet agere vel ambulare plus quam Sabbati est iter, et in hieme quando pessimum est per fugam salutem quaerere. Est tamen quaedam fuga hominum secundum praeceptum Verbi Dei, quam semper sectari oportet. Unde et beatus Ambrosius de fuga saeculi duos optime condidit libros. Quam qui arripuerit fugam, melior est, quam qui non fugit, quia majora delinquit quisque, per hoc quod non fugit. Et ideo quia semper fugiendum est, Christus Dominus sex statuit civitates, ad quas qui deliquerit reus fugere debet, sed non in Sabbato quando jam requiescere debet in requie, neque in p. 0808C| hieme quando non licet, quia frigus eos omnes infidelitatis jam tenet, quos modo Sol justitiae non illustrat. Nam pro eo quod Matthaeus et Marcus dixerunt: Qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum, apertius Lucas ait: Et qui in regionibus, non intrent in eadem, quia dies sunt ultionis hi, ut impleantur omnia quae scripta sunt (Luc. XXI, 12). Haec idcirco dixi, ut intelligat prudens lector, quod de una eademque re simul toti tres loquuntur. Et possunt congruenter satis intelligi spiritualiter, quod in omnibus tribulationibus est cavendum, ne quis devictus cupiditate, vel ullius genere celsitudinis, de sublimitate bonae vitae descendat ad carnalem vitam, aut qui profecerit in anteriora se extendens, deficiendo a bono proposito, in posteriora p. 0808D| redeat. Quod si in omni tribulatione cavenda sunt, quanto magis in illa praecipi debuit, quae talis et tanta futura denuntiatur illi civitati, qualis non fuit ab initio, neque fiet? Et si in ista speciali, quanto magis in illa generali tribulatione, quae novissima futura est in Ecclesia sancta Dei in toto orbe diffusa? 991 Quia sic Lucas haec duo capitula de tecto, et de agro, eo loco narrare videtur, ut possint magis ad illud ultimum antichristi tempus referri, quando Pharisaei quaesierunt a Domino, quando veniet regnum Dei? Nec mirum, praesertim cum haec regula Scripturarum sit, ut de adventu Christi nonnunquam indifferenter loquatur, dum aliquando in una eademque sententia sic loquitur de primo adventu Christi, p. 0809A| ut quaedam referenda sint ad illum ultimum, et de ultimo sic ut quaedam sentienda sint de primo. Unde cavendum est in omnibus, ne forte quae de primo dicuntur ad secundum referamus, et quae de secundo ad primum, sicuti hoc loco fecerunt etiam docti viri. Verumtamen, ut dixi, quia praeceptum est, qui in Judaea sunt, ut fugiant ad montes, seu caetera, et ad desolationem templi, et ad futurum tempus Antichristi, et ad omnem tribulationem, quae fit in Ecclesia pertinere potest, et contra omnia haereticorum dogmata perversa; quae cum viderimus stare in loco sancto, hoc est in Ecclesia, et se ostendere ac si Deum, debemus de Judaea fugere ad montes, ex quibus veniat auxilium nobis. Hoc est, dimissa occidente littera et Judaica pravitate, et appropinquare p. 0809B| montibus aeternis, de quibus nos illuminet mirabiliter Dominus; et manere oportet in tecto atque in domate coelestis intelligentiae, quo non possint ignita diaboli jacula pervenire. Nec descendere convenit et tollere aliquid de domo conversationis antiquae, nec quaerere quae retro sunt, sed magis serere in agro quem benedixit Dominus, ut fructum vitae capiamus ex eo.

Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Quia non expedit fugientibus gravedo ventris, et onus liberorum parvissimorum. Neque enim ad eam fugam conveniunt ista quae facta est tunc in Judaea, neque ad eos qui volunt effugere pericula tribulationis. Quia vae illis animalibus quae non in perfectum virum, virtutum germina produxerunt; p. 0809C| quae non nisi initia habent fidei, ut lacte indigeant magistrorum. Et potest dici quod in persecutione Antichristi, sicut nec in Romana captivitate, praegnantes et nutrientes uteri et filiorum sarcina praegravati expeditam quiverunt fugam habere, et ideo sequitur: Orate autem ut non fiat fuga 992 vestra hieme vel Sabbato. Quia in hieme asperitas et duritia frigoris, ad solitudines velocius fugere, et in montibus desertisque locis latitare non permittit. In Sabbato vero, aut trangressio legis erit, si exire ad fugam voluerint, aut mors imminens, si remanserint. Quod praeceptum et ad excidium Hierosolymorum pertinet, et ad Antichristi tempora, necnon et ad fugam saeculi omni Christiano; ne tunc incipiat velle fugere, quando jam non licet, vel quando nimia p. 0809D| pressus asperitate aegritudinis et infidelitate, jam non possit. Constat igitur haec praecepta magis proverbialiter dicta; quia nonnulla eorum ad litteram, nec rationem facti dictique recipiunt humanam, nec intelligentiam divinam. Quaenam ratio est non descendere de tecto cum nec abire poterit nec effugere, si in tecto aut in domo persteterit, et si in Sabbato vel hieme fuga contigerit; non littera observanda, sed moralitas rerum semper in omnibus observanda. Ita et cum ait: Vae praegnantibus, considerandum quid conditio sexus et generationis ordo promeruerit. Nisi forte, quia sexus et aetas mulierum in tali inciderint tempore quo proprie sit earum maledictio, non ex, culpa, quod absit, sed ex eventu. Et ideo p. 0810A| quod dicit Dominus, vae praegnantibus, non de fetarum onere dicit, neque de gravedine liberorum, in quibus benedictio confirmatur, sed de gravedine peccatorum et ventris onere, cum flagitiis et sceleribus praegravantur animae. Quibus imminet vae, eo quod noluerunt in viri formam transire, et virtutibus roborari, sed semper muliebria sectari; ac per hoc aeque de utroque sexu accipiendum, cum partus peccati male nutritur, et totus homo intus forisve pessima delictorum vexatione confunditur et praegravatur. Porro de tribulatione quae tunc futura erat in Judaea, et adhuc futura est in toto orbe, jam satis dictum est. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi. Diximus jam supra quod Lucas p. 0810B| patefaciat hoc loco, quod esset incertum utrumne ad saeculi finem, an ad expugnationem Hierusalem pertineret quod dictum est de abominatione desolationis, et quod dictum de abbreviatione dierum propter electos. Quia etsi ea 993 ipse non dixit, dixit tamen apertius alia de hoc ipso, quae supra notare, atque ad ista pertinere monstravit. Idcirco quamvis secundum regulam praefatam, tam quaedam pertinere queant ad Antichristi tempora, quaedam ad eversionem Hierosolymorum, quaedam ad utrumque, non tamen ambigere debemus quando eversa est Hierusalem, fuisse in illo populo electos Dei, qui ex circumcisione crediderant, sive fuerant credituri, electi ex praescientia Dei ante mundi constitutionem, propter quos breviarentur p. 0810C| dies illi, ut tolerabilia mala fierent. Sicut et in temporibus Antichristi fiendum, nemo qui ambigat; quod et Joannes in Apocalypsi sua declarat. Sed quaerendum quomodo breviandi dicantur ipsi dies; utrum numero breviati sunt aut breviabuntur (sicut quidam existimant), an sic breviabuntur suis spatiis ipsi dies, sicut facta est, orante Jesu Nave, longior dies? Nequaquam igitur hoc puto quod debeant momenta temporum mutari, eo quod scriptum legimus: Ordinatione tua perseverat dies. Propterea melius juxta temporum qualitatem sentire debemus, abbreviatos dies, non mensura horarum, sed numero; non quod de cursu temporis detracti sint, sed quia ex qualitate imminuti. Nam et Ezechiae quindecim aucti dicuntur anni, non ad cursum temporis, p. 0810D| sed ei, cui futuri erant anni ad vitam donati. Sic quippe et in benedictionibus dicitur: Longitudine dierum adimplebo eum (Pal. XC, 16); quia dum bona vita quisque adimpletur, plenus dierum esse dicitur. Et ideo cum mala dierum illorum breviantur, ipsi dies jure breviati dicuntur. Dicuntur enim et dies mali in Scripturis divinis, non quod per se ipsi dies mali sint, sed ea sunt mala quae fiunt in eis. Ergo cum ipsa repromittuntur abbreviari, ut Deo donante, saltem per tolerantiam, minus sentiantur mali, non immerito breviati dicuntur, cum qualitas eorum immutatur, ut qui mali futuri erant, nisi a Deo breviarentur, boni et tranquilli fiant. Et, ut dixi, Lucas ista non dixit, sed Matthaeus et Marcus: quos p. 0811A| qui solummodo sequitur, potest ad finem saeculi et ad Antichristi tempora haec referre. Sed ipse dixit ex quibus docuit, quae illi dixerunt obscurius, ad eversionem Hierosolymorum pertinere. Nam de tribulatione dierum istorum si quis vult nosse, Josephum legat, qui talia tunc dicit illi populo accidisse, ut vix credibilia videantur. 994 Unde nec immerito praedixit pius Dominus eidem populo, quod erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio saeculi, usque modo (ut intelligas quando haec loquebatur), neque fiet. Sed et si in tempore Antichristi talis aut major forsitan erit in toto orbe terrarum; intelligendum est tantum de illo populo dictum, quod ei amplius talis futura non erit tribulatio in hoc saeculo. Quia ut fertur Antichristum illi primitus, p. 0811B| et praecipue prae omnibus, cum omni cordis gaudio sunt suscepturi. Ac per hoc facturus est tunc idem populus Judaeorum in Ecclesia Christi tribulationem potius quam passurus.

Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus, aut illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi, ecce praedixi vobis. Ad hoc itaque ea praedixit mala quae futura erant, ut caveantur. Et ideo tripliciter locus iste exponendus est, quia et in tribus temporibus haec praecavenda monstrantur; scilicet tempore obsidionis Romanae, quando obsessa est Hierusalem, et Judaea omnis regio vastata; necnon et in consummatione saeculi quando Antichristus, p. 0811C| cum suo capite diabolo, etiam et cum omnibus membris suis, contra Christi pugnabit Ecclesiam. Deinde per omne tempus quod medium est, quando haereticorum astutia semper saevire non cessat contra catholicam doctrinam et apostolica instituta. In quibus omnibus una fraus erit antichristorum, ut ita loquar, qui sub opinione scientiae Christi, etsi false, dimicare acriter nunquam cessabunt. Nam in ipsa captivitatis obsidione, in populo Judaeorum, multi exstiterunt haeresiarchae, qui se Christos esse dicerent. In tantum ut obsidentibus Romanis a foris, tres intus fuerint factiones; quamvis et in consummatione saeculi majora credantur et plura esse futura. Verumtamen nescio, si signa majora sint futura diabolicis artibus, quam sunt jam ostensa p. 0811D| in omnibus mendaciis hominum, et doctrinis falsissimis ex quorum forte magisterio repullulabitur virtus prodigiorum numerosior praecisis capitibus. Quoniam sicut dicta est una abominatio stare in loco sancto, ita et unus Antichristus futurus in fine saeculi, praedicatur. Sed quia abominatio desolationis statuta est in loco sancto, justo Dei judicio, exinde multi nascuntur pseudochristi, 995 et exsurgunt pseudoprophetae; quorum omnium etsi unum est genus, species illius multae sunt; etsi corpus unum, membra diversa. Tanquam si dicamus generaliter, mendacium unum est, sed secundum differentias falsorum dogmatum, et pravas haereticorum doctrinas, mendacia multa sunt. Et sicut mendacium p. 0812A| multum differt a mendacio, ita et dogmata falsorum prophetarum perversis quam saepe impugnantur dogmatibus, et multi sunt qui exsurgunt etiam praecisis capitibus. Et quicunque surrexerunt post eos, omnes licet signa faciant miraculorum et prodigia ac si virtutum, membra sunt unius capitis. Quia sicut unus verus est Christus Dominus Jesus et innumera unius capitis membra, ita et multi pseudochristi, et antichristi quamplurimi. Quapropter ne mireris, quia sicut unius veri Christi facti sunt membra, qui a saeculo fuerunt sancti prophetae praenuntiantes adventum Christi et passiones, et postmodum gloriam ejus futuram: sic, quaeso, secundum unum Antichristum intelligere et pseudochristos multos, falsosque prophetas. Non ergo unius mendacii dotores, p. 0812B| sed omnium. Qui profecto pseudoprophetae sunt illius Antichristi, cujus falsos praedicant sermones, et docent quasi veros. Unde pro talibus dicit pius magister: Si dixerint vobis: Ecce hic Christus, aut illic, nolite credere. Suis itaque dicit, ut se caveant ne decipiantur erroribus falsorum doctorum, aut certe diabolicis phantasiis. Quapropter valde considerandum in Scripturis divinis, ne hic aut illic falsus pingatur et formetur Christus, digitoque ostendatur, quod multos jam fecisse satis abundeque legimus. Et ideo tam firma debet esse fides Christianorum tamque erudita, ut a vero nunquam deviare possit, neque a Christi doctrina, quam sancta Mater a Christo didicit et tenet, universalis Ecclesia. Praeter quam fidem, si quis docuerit, aut tenuerit, p. 0812C| oportet ei dicere illud apostoli Pauli (Galat. I, 8): Si quis evangelizaverit aliud aut docuerit, seu angelus de coelo, seu quilibet peritissimus, aut praepotens in Scripturis, etiam signa faciens et prodigia, praeter id quod evangelizatum est a Christo Domino et a suis apostolis, anathema sit. Nam vera fides et stabilis, sicut nullam aliam recipit doctrinam quam Christus docuit, ita nec signa quaerit, quia signa et prodigia non fidelibus vere, Paulo teste, sed pro infidelibus data sunt. 996 Hinc est quod fide Christi recepta, jam nisi ad reliquias sanctorum, qui testes exstiterunt veritatis, nulla fiunt talia. Porro quam multi sint jam decepti a falsis doctoribus, nec non signis et prodigiis in mortem curiosius illecti, puto quia nemo est qui edicat. Et ideo ne fieret in p. 0812D| lectis benignissimus Salvator suis ait: Ecce praedixi vobis, quoniam jam talia facta sunt, et futura forte majora creduntur, ita, si fieri potest, ut in errorem inducantur electi. Non quod electi, qui perfecti sunt a Deo et praedestinati, possint induci ut seducantur in errorem, sed quia in talibus queunt tentari, etsi vinci nequeant. Ubi etsi libertas servatur arbitrii, magis tamen gratia, quia nequeunt oberrare, praedicanda est. Unde et Dominus sic suam temperat sententiam, ut et in tentatione auxilium gratiae requiratur, et confidentia major de auxilio nascatur. Ergo quod ait, Ecce praedixi vobis, ad utrumque refertur; id est, quia scandalizabuntur multi, et quia sanctorum talis tantaque erit tentatio, nisi p. 0813A| electio Dei eos salvaret, ut et ipsi etiam in errorem inciderent.

Si ergo dixerint vobis: Ecce in desertum est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere. De situ locorum manifestum, quia non sic se promisit esse venturum in Scripturis, sed sicut dictum est, quia Deus noster manifeste veniet (Psal. XLIX, 3). Quatuor namque differentias videtur introducere, cum dicit hic, aut illic, et cum dicit in deserto, aut in penetralibus; duas si quidem hic aut illic, quia duo sunt Testamenta, extra quae, non mihi videtur foras digitum extendere; sed infra hic aut illic, id est in Novo, aut in Veteri Testamento. Non quod alicubi aut aliunde requirendus sit Christus, qui jam in eisdem libris praedicatus est longe diu, et ostensus, p. 0813B| sed quia pseudochristi et pseudoprophetae divinas aliter interpretantes Scripturas, dum volunt contra veritatem ex ipsis falsa sua defendere dogmata dicunt: Ecce hic Christus quem praedico in hoc exemplo sancti Evangelii, vel illic, in illo Veteris Testamenti. Sicque per omnia Scripturarum peragrans loca, ea quae sui videntur mendacii defendere errorem elegit, et suum ex his format, prout placuerit, et depingit Antichristum, tam ex lege ac prophetis quam etiam ex Evangelio et apostolis. Quod multos jam fecisse scimus, et unusquisque eorum prout placuit, detulit pro veritate mendacium, et pro Christo Deo Antichristum. Et ideo praemonuit magister veritatis 997: quicunque eorum vobis evangelizaverint praeter id quod jam evangelizatum est, et ostenderint p. 0813C| fictis verborum fallaciis, ecce hic Christus, aut illic, ac dicit nolite credere. Quod si dixerint: Ecce in solitudine, id est in doctrina philosophorum, nolite exire ad eos, quia extra fidem et extra Ecclesiam sunt. Quod si rursus protulerint: Ecce in penetralibus domorum, id est intra quaedam Scripturarum secreta, vel apocrypha, quia dubia vel falsa sunt, nolite credere, quia non certa proferunt, nec vulgata, nec a sanctis Patribus edita, sed fabulosa et mendaciis suis congrua. Aut certe, si ex ipsa Scriptura divina quidpiam dogmatizaverint, ac si in domo, quod falsum sit, nolite credere, ne forte intus aut foris in ullo decipiamini. Etiam, si de coelestibus, quod domus Dei est, novi aliquid repromiserint, nolite a regula catholicae fidei exire, nolite credere p. 0813D| quae catholica non sunt, quia omnino vera non sunt. Nam veritas per se, licet lateat malos, bonis tamen, ac si fulgur splendida est. Unde sequitur: Sicut enim fulgur exit ab Oriente et paret usque in Occidente, ita erit adventus filii hominis. Et ideo nolite exire, nolite credere, quod filius hominis vel in deserto sit gentium vel in penetralibus, aut in ullis eorum dictorum arcanis, eo quod fulgur fidei de Christo ab Oriente usque in Occidentem per omnes ejus Ecclesias Catholicas fulgeat. At vero, juxta litteram secundus Salvatoris adventus, non in humilitate, ut prius, quando venit leniter, Sicut pluvia in vellus (Psal. LXXI, 6), et Sicut ros super herbam (Prov. XIX, 12); sed in claritate nimia, et gloria majestatis suae p. 0814A| demonstrandus est. Et ideo ab eo loco ubi quaesierunt apostoli signum adventus ejus, et signum consummationis saeculi, nullum horum datum est signum, sed ea dicta sunt quae praecavenda erant per omne tempus saeculi; quia talia tantaque futura erant antequam finis veniret mundi, ut terrere possent a fide, et seducere, si fieri posset, etiam electos. Idcirco quando Hierusalem destruenda foret aperte praemisit, et ad ultimum, qualis quantusque adventus ejus futurus sine ullo alio signo declaravit. Quoniam ipse per se talis erit ut omnibus pateat etiam plusquam fulgur, cui comparatur. Quae nimirum comparatio facta est a minore ad majorem, quia nihil inveniri potest in creaturis cui ex aequo dies adventus Domini coaequari queat. Et licet fulgur p. 0814B| universa, quae sub coelo sunt, 998 penetret ac perterreat, penetrabilior tamen dies illa erit ac terribilior, quae omnia coelorum movebit arcana, et inferorum universa penetrabit jura, nec non et mundi cuncta turbabit elementa. De quo Juvencus presbyter mirum libri sui principium dedit. Quod Immortale nihil mundi compage tenetur, Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma, Non tellus, non ignea sidera coeli, etc. Unde et prophetae diem illam multis appellationibus explicare non valent. Et ideo benignissimus Jesus discipulis quaerentibus tanti diei signum, necesse eis ostendere aliud non judicavit, nisi ea in medio quae cavere deberent et praevidere singuli, ut parati essent, semper interposuit. Quia stultum valde est p. 0814C| eum in parvo loco vel in abscondito quaerere, qui omnia complet, et tunc universa commovebit, et perlustrabit singula. Propterea de his nemo curiosus, nemo dubius in fide: quia in primo adventu, propter confirmandam fidem, multa et deifica praecesserunt miracula, jam ultra, ac si infidelis, signa quaerat. Quoniam his ab initio plena est omnis Ecclesia, plena fulgore fidei ab Oriente usque in Occidentem, et quae plena est lumine vero; ipsa facta est columna immobilis, et firmamentum veritatis. In qua tota totus est adventus filii hominis, qui ubique est totus, dicentis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Hincque sequitur:

Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur p. 0814D| aquilae. Mira valde ex vilissimo usu aquilarum facta est comparatio, et ideo significantius πτῶμα Graece, quod est cadaver, dicitur secundum dispositionem passionis Christi; qui ideo occubuit in mortem, et cadaver factus est, ut erigeret eos qui ceciderant. Et quia quod ceciderat resurrexit, justum est, propter quos ceciderat, ut ubi fuerit corpus quod resurrexit, ibi congregentur et sancti. Et hoc est quod dicit absolute: Ubicunque fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae. Non qualescunque aves, sed aquilae; discipuli videlicet, de quibus propheta olim praedixerat: Assument pennas ut aquilae, volabunt et non deficient (Isa. XL, 3). Ex quibus una earum Paulus, dicebat de resurrectione, volens introducere p. 0815A| fidem: Nos qui vivimus, qui residui sumus, non praeveniemus eos qui dormierunt, sed simul cum illis in nubibus obviam Domino rapiemur (I Thess. IV, 16). Et ideo non dixit, ubicunque 999 fuerit corpus, illic congregabuntur vultures et corvi, sed volens ostendere electos suos, quorum juventus ut aquilae fuerat innovata, eosque magnificos praemonstrans ultra omnes aves, eximios, quales vult esse omnes qui commortui et consepulti, resurrexerunt cum eo ad vitam. Quibus proprie recte dicit: Ubi fuerit corpus illic congregabuntur et aquilae. Congregabuntur autem dicit, quia angelorum officiis deducentur forte ad locum passionis Christi, quo descensurus est ad terras, quia inde abiit, et ibi judicaturus est, ut jam supra dixi, quod et multi credunt. Inde si quidem p. 0815B| et sanctus Hilarius ait: Claritatis ejus adventus illic exspectabitur, ubi nobis gloriam aeternitatis passione corporeae humilitatis, operatus est. Nam et Lucas apertius hoc ita esse videtur ostendere, cum ait, quod interrogantes discipuli, Ubi Domine? quibus Dominus: Ubi fuerit corpus illic congregabuntur aquilae (Luc. XVII, 37). Certum quippe est, quia apostoli de loco interrogant. Quod si ad ea quae Lucas praemisit, dicunt: Ubi Domine, cum ait: Erunt duo in agro, unus assumetur, et alter relinquetur, idem est. Quia hoc interrogant, quo assumendus sit ille unus, et Dominus: Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur aquilae, quarum aquilarum unitas, universitas est sanctorum, qui remigio alarum suarum subvecti, in Christi corpore sociantur. Et ideo p. 0815C| de irrationalibus avibus sumit exemplum, quae nonnunquam etiam, trans maria odorantur et conspiciunt cadevera, ad quae transvolare non piget, ut multitudo credentium multo magis festinare non dubitet ad eum, cujus fulgur exit ab Oriente, et coruscat per omnem Ecclesiam, in qua corpus ejus et sanguis immolatur et sumitur, usque in Occidentem. Scio tamen de hac expositione aliquos dubitare, et plura objicere, quae facile refelluntur. Qui dum volunt sensus catholicos evacuare, suam ostendunt imperitiam. Sicque hoc accipiunt, quasi dicatur, ubi fuerint hostiae Judaeorum et sanguis victimarum, illic, ad caedem et vastationem miserae civitatis, Romani velociores aquilis coeli congregabuntur. Sed nos melius dicimus de homine Christo: ubicunque fuerit, p. 0815D| seu ubi passus est, et resurrexit, et unde ascendit in coelum, quod illic in resurrectione carnis, debeant aquilae, id est sancti, congregari a quatuor ventis coeli, deinceps et esse cum Domino. Nec hoc ita dico, ut ignorem quam diversae opiniones ex hoc nascantur sensu. Et ideo nemo me praescribat 1000 de loco, ne mihi quidquam suspicari liceat, quod forte affirmare differo, nisi in quantum in talibus opinandi ratio nobis occasionem praebet; de quo etiam et in locis quibus oportuerit, quid sentire possit quisquam, tangam. Quia etsi se beatus Paulus apostolus in aere obviam Christo, amore ductus ejus, rapiendum affirmat, una cum suis consortibus, non tamen denegat quod in terris venturus sit ad judicium, ubi p. 0816A| judicatus est, et unde abiit. Nescio itaque si ullus possit, aut velit astruere, si Paulus et caeteri summi sancti, rapiendi sunt sursum, obviam, quod omnes simili modo, ante judicium peractum, elevandi sint a terra, et debeant ire quocunque (ut quidam volunt) judicandi. Sed, ut Isaias ait: Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui (Isa. III, 14). Caeterum, quod alii dicunt ubi fuerint corpora in monumentis, aut in terra, illic animae venturae sint, et propria corpora recepturae; quamvis verum sit ita esse, non tamen consequens est ut hoc loco inde istud dicatur.

Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur, p. 0816B| et tunc parebit signum filii hominis in coelo. Ubi ostendit post tribulationes Antichristi parvum tempus futurum, cum ait statim, quousque veniat dies judicii. Quamvis quidam velit intelligere post tribulationem apostolorum parvissimum intervallum futurum, donec in vindictam crucis Christi veniret desolatio templi, et dispersio Judaeorum. Quod non est consequens, propter ea quae sequuntur: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, etc., quae non puto ad diminutionem luminis pertinere, praesertim cum Isaias dicat: Quia erit lux lunae, sicut lux solis, et lux solis sicut lux septem dierum (Isa. XXX, 26). Etsi haec aliam interpretationem recipere possint, nequaquam stellae de coelo recte cadere creduntur; sed in comparatione verae lucis, omnia coelorum p. 0816C| luminaria sic futura prophetantur a Domino, ac si tenebrosa. Non in sua natura, sed ad fulgorem aeternae lucis comparata valde obscura erunt. Quod si sol iste, qui nunc per totum orbem rutilat et resplendet, nec non et luna, quae secundum est luminare, atquae stellae, quae ad solatium noctis datae sunt, seu et omnes virtutes coelorum, quas angelorum multitudines intelligimus, in adventu Christi et ad fulgorem ejus, haec omnia assimulata, 1001 quasi prae nimia claritate, in caliginem reputabuntur, quid putant qui supercilio erecto se sanctos arbitrantur, et praesentiam tanti judicis, ac si securi desua justitia, non formidant. Quoniam in eo tremendo judicio nemo securus erit. Et cum gloria claritatis ejus effulserit, nemo se aliquid esse p. 0816D| putabit; eo quod tunc nemo aliud cogitare poterit, nec respicere, quam eum, qui tunc solus gloriosus apparebit. Ad cujus adventum solis obscuritas praedicatur, defectio lunae, stellarum casus, virtutum coelorum commotio, et salutaris signi ostensio, lamentatio et planctus omnium gentium; quando missurus est angelos suos cum tuba, et voce magna ad congregandos electos suos. In quibus profecto verbis, quamvis ita dixerim, tanta obscuritas est, ut nihil de his a quoquam aliquid temere debeat definiri. Nam quidam dicunt, quod sicut in passione Christi et in dispensatione crucis sole deficiente a lumine, tenebrae factae sunt super omnem terram, sic et in adventu Christi, apparente in coelo ipso eodemque p. 0817A| signo filii hominis, deficiet rursus solis lumen, ac deinde lunae et stellarum, prae multa claritate et virtute signi illius. Et si sol obscuratus fuerit, vel defectum passus, quandiu fuerit, non mirum si luna et stellae, quae proprium lumen non habent, nullum poterint proferre splendorem luminis. Nec tamen sic casurae stellae de coelo recte dicuntur, sed secundum defectus suos tenebrescere, et non apparere. Quod ex Isaia ad plenum, et Joele, et prophetis approbare conetur, quorum testimonia curiosus lector videat et perscrutetur, utrumne ad litteram sic intelligere oporteat, an sicut supra diximus, quia credendum non est, quod stellae casurae sint, quarum magnitudo a sapientibus saeculi etiam tanta dicitur esse quanta est terra. Ubi si tot ceciderint, ut alia p. 0817B| omittam, quo cadant locus non erit. Rursus alii sunt qui dicunt, quod ex conflagratione incendii, quo mundus concremabitur, ac si ex multis ignibus fumus, ut assolet, ex igne plurimus condensabitur et extolletur usque ad summum coelorum, ita ut tantae sint tenebrae, ne sol aut luna, seu stellae, lucere queant; quod omnino inconsequens videtur, quia quantum iste ignis praecedat ante adventum Domini non satis apparet. Licet et de hoc ipso igne nonnulli diverse sentiant. Quae signa nisi Matthaeus et 1002 Marcus post tribulationem dierum illorum addidissent, melius, sicut quidam volunt, spiritaliter de Ecclesia acciperemus: quod factum est in ipsa persecutione, ut tunc sol justitiae in multorum cordibus sit obscuratus, qui antea in eis primum lucere p. 0817C| consueverat. Quia tunc siquidem plurimi a regione deficient, et clara fides in eis obscurabitur nube perfidiae obtecta. Nec mirum igitur, si post tribulationem dierum illorum, dicantur obscurari, et non transacta tota illa persecutione, accident ista, sed quia praecedet ut sequatur quorumdam defectio, antequam serenitas restituatur, et quia per omnes dies illos ita fiet, ideo post in eisdem diebus fiet, quando non aliud quam tenebrae erunt. Et ideo in eis, luna, quae est Ecclesia, non habebit lumen suum, et stellae de coelo cadent, cum multi qui putabantur sancti, tentationibus victi, non in coelo sed in terra scribentur. Et quia in persecutione eos amor vitae hujus, a luce quae Christus est, exclusit, p. 0817D| ac si stellae de coelo cadere dicuntur. Siquidem Abrahae dictum est: Erit semen tuum sicut stellae coeli (Gen. XXII, 17; XXVI, 24). Sed quia acerbitas persecutionis et amor saeculi carnales quosque a fide evulsit, dure de coelo in terram ruunt, sicut et ipse qui de supernis sedibus, ac fulgur, corruit. Unde Dominus: Videbam, inquit, Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18); et: Virtutes coelorum commovebuntur (Luc. XXI, 26). Utique a gloria majestatis Christi, licet ei semper assistant et videant claritatem ejus; quia cum surrexerit percutere orbem, et disperdere peccatores ex eo, nescio si ullus angelorum in sua gloriabitur conscientia, suis confisus viribus. Vel movebuntur virtutes coelorum ad ultionem inimicorum, cum viderint judicem omnium p. 0818A| ad hoc paratum venire, ut ulciscatur se de inimicis suis. Et tunc parebit signum Filii hominis in coelo. Quod profecto signum crucis est signum; non quod jam futurum aliquid significet, sed ut ipsum qui crucifixus est in cruce humilis gloriosum esse ostendat, quatenus ex hoc cum omni gratiarum actione electi gaudeant; impii autem et peccatores videant quem contempserunt humilem, quo magis doleant. Unde sequitur: Et tunc plangent omnes tribus terrae. Illae namque tribus quae magis amaverunt terram quam coelum, et ideo in terra miserae remanserunt. Diversae siquidem tribus propter diversitatem meritorum; quia nec 1003 in inferno una omnium tormentorum qualitas erit; ubi se merito plangent, quia hic se male perdiderunt.

p. 0818B| Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute magna et majestate. Tunc autem praefiniti temporis adverbium est, et non potest respicere nisi ad illud praefinitum tempus; et ideo diligentissime perquirendum ad quod haec omnia respiciant. Nam et supra similiter positum est: Et tunc plangent omnes tribus terrae. Quod pene omnes magis ad finem saeculi quos et ego secutus sum retulerunt. Sed si omnis circumstantia lectionis consideretur, et evangelistarum collatio facta fuerit, nimia difficultas nascitur; utrumne ad illud excidii tempus haec omnia referenda sint, an ad adventum Salvatoris. Quia si ad illum referantur, in multis sermo excedit divinus, et majora movet quam ad illud tempus pertinere videantur. Nam et paulo inferius p. 0818C| ita dicit: Cum videritis haec omnia fieri. Sic namque dicit quasi omnia haec, quae superius commemorantur, intelligi velit. Et tunc his ita dictis, ait post haec: Scitote quia prope est in januis. Non quod finis saeculi jam sit, sicut ea sonare videntur quae praemisit, sed quia prope est et in januis, ac si introitu, ut finiatur. Unde tunc forte sciemus quia prope est, cum viderimus non aliqua eorum, sed haec omnia quae supra dicta sunt. In quibus et hoc est, quia tunc virtutes coelorum movebuntur, et tunc videbunt signum filii hominis. Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute magna et majestate. Et tunc mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a p. 0818D| quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum, seu caetera. Quae omnia profecto in hac hora novissima facit, veniens in suis membris tanquam in nube magna, fructificante Ecclesia atque crescente, donec Evangelium in universo mundo compleatur, et praedicetur in omnibus gentibus. Quod sane Evangelium coepit ex quo praedicare voluit, et dicere: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17). Idcirco ab exordio sermonis hujus, ita quaedam ab his tribus evangelistis dicta sunt, ut de ejus adventu forte dicta inveniantur, si diligentius inter se collata discutiantur; et quaedam pertinere ad illam eversionem Hierosolymorum: reliqua tamen, aut ad hoc pertinere probantur quod quotidie venit in corpore suo, quod est Ecclesia, de quo adventu p. 0819A| suo 1004 ait: A modo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli: aut illum ultimum futuri judicii diem, ut dixi, quando in seipso est venturus, et judicaturus vivos et mortuos. Ideo prudentis viri erit intelligere, quae sunt illa omnia quae supra commemorata sunt. Forte sic intelligenda, ut nonnulla eorum dictorum excipiantur, quae non nisi ad ejus adventum pertinere probantur, quando per seipsum venturus est ipse, sicut in illa ultima parabolarum minime dubitatur. Quando venturus est filius hominis in majestate sua. et omnes angeli cum eo: Et tunc congregabuntur ante eum omnes gentes, et reliqua. Sic forte et haec quae dicit, quod virtutes coelorum movebuntur. Et tunc apparebit signum filii hominis in p. 0819B| coelo, et tunc plangent se omnes tribus terrae, videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli, cum virtute multa et majestate. Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, seu caetera. Licet et super Ecclesiam interpretari queant, melius tamen de suo, per se, extremo adventu, sonare videntur. Quamvis dicere possimus, quod virtutes coelorum a Judaea sint removendae, ne ferant auxilium miserae civitati, et tunc praedicanda sit crux in Ecclesia, et erigenda ob triumphum virtutis Christi, et tunc in illa obsidione plangent se omnes tribus Judaeorum. Ac deinceps videbunt filium hominis in nubibus coeli, id est in sanctis praedicatoribus per Ecclesiam cum multa gloria et virtute verbi venientem. Haec idcirco dixerim, ne irridear ab eis qui haec pene omnia ad p. 0819C| unum referunt tempus; seu ad eum adventum in quo Christus venit quotidie in sua Ecclesia, ac si in membris suis; seu ad eum, quando ipse per seipsum venturus est in fine saeculi. Quod neutrum horum congruere satis aestimo, neque convenire. Unde prosequar, licet possint et in Ecclesiam interpretari, magis ut de adventu in corpore suo, in quo sedet ad dexteram Patris, intelligatur. In quo etiam mortuus est, et resurrexit, et ascendit ad coelum, secundum quod scriptum est in Actibus apostolorum: Et nubes suscepit eum, inquit, ab oculis eorum (Act. I, 9); ubi et dictum est ab angelis: Sic veniet quomodo eum vidistis euntem in coelum. Et ideo nec immerito credendus est, non solum in eodem corpore, verum etiam, ut hic dictum est, in nubibus venturus, quoniam p. 0819D| sic veniet sicut abiit, et nubes eum abeuntem suscepit. Qui profecto sensus sine dubio promptior est, 1005 et absolutior, utquisque cum audierit vel legerit: Tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate, ut ipsum prorsus accipiat ejus adventum, non per Ecclesiam, sed per seipsum, quando ad vivos venturus est et ad mortuos. Et propterea Scripturae sacrae scrutandae sunt, nec temere aliquid definire oportet, si forte alter altius in his providere qualiacunque potest; quia nemo doctorum, non dico ego exiguus, unquam reserare omnia quivit. Et tunc, inquit, videbunt filium hominis, id est in finem saeculi, venientem cum virtute multa et majestate. Sed longe aliter videbunt p. 0820A| eum electi, et aliter reprobi; electi si quidem ut gaudeant, et reprobi ut doleant. Ac propterea dictum est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Quia licet eum boni ac mali visuri sint, sic tamen eum impii et peccatores videbunt ut confundantur, et sic justi ex eo glorificentur. Verumtamen, quia Videbunt eum venientem in nubibus coeli, quaerendum est utrumne corporalibus oculis, an alio quolibet modo. Sed quia dictum est quod visuri sint filium hominis, non aliter accipiendum credo quam in specie humana in qua ascendit, videbunt in nubibus venientem supernis, ita ut omnes eum videant, qui eum crucifixerunt et rejecerunt. Et notandum, quando assumptus est ab oculis apostolorum, quia nubes suscepit eum, nunc autem dicitur venire in nubibus p. 0820B| cum virtute multa et majestate, et tamen omnino sic veniet, quemadmodum ab angelis repromissum est. Quia in eodem schemate corporis et in ipsa carne vere venturus est, sed in nubibus cum multa virtute et multa gloria. Quapropter quia eum jam supra in magna gloria, et claritate transformatum legimus, quaerendum utrumne in ipsa eademque claritate venturus sit, an cum potiori? Nam tunc coram suis quos assumpsit, facies ejus sicut sol refulsit: Et vestimenta facta sunt alba sicut nix, et ut alii codices habent, sicut lumen. Et ecce, inquit, nubes lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicens, hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. XVII, 5). Et ideo non abre quaeritur (quia virtus et majestas magna futura praedicatur p. 0820C| cum venerit), utrumne in illam speciem transformabitur gloriosam, sicut tunc tranformatus est coram illis tribus discipulis, an, quod magis sequens est, in majorem et manentem gloriam totus jam transformatus erit ultra quam fuit in 1006 monte. Manifestum namque est quod tunc coram tribus tantum transformatus est; in futuro vero et in consummatione totius mundi, apparebit procul dubio in multa gloria, ut videant eum omnes electi. Et fortassis ideo tunc, sicut et in ascensione sua nubes lucida obumbravit eos, in fine venturus ad judicium, multae nubes portabunt Filium hominis, venientem cum tali tantoque apparatu, gloriae suae valde dignissimo. Non quia his egeat, et quia Deus exaltavit illum, et donavit nomen, quod p. 0820D| est super omne nomen (Philip. II, 9). Et non secundum divinitatem Verbi hoc accipere oportet eum, sed secundum quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14), et semetipsum exinanivit (Philip. II, 7), ut per omnia quidquid est in Christo corpus et anima, totum sit Deus, totumque exaltatum. Decebat enim corpus, quod suscepit ex Virgine, et virtute altissimi Dei, taliter a Patre honorari, ut super talibus nubibus veniret, non aeris obfuscatus, sed super rationalibus et angelicis, ne irrationabile videatur, vehiculum filii hominis glorificati, quod omnino credere non oportet; quia non decet alias intelligere nubes, nisi de quibus dicitur: Et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Nam et in illa transfiguratione, p. 0821A| non aestimo illam lucidam nubem aeream solummodo fuisse, maxime quia sequitur: Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit (Matth. XVII, 5). Non enim nubes illa erat dilecti Filii Pater, neque per irrationabilem creaturam sonuit Pater, sed ut ita dicam, Verbum Dei factum est ad eam nubem, sicut factum est ad prophetas; ut puta ad Isaiam, quando dicit: Filios genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I, 2). Non Isaiam in hac voce, sed Deum Patrem in Isaiam loquentem audimus. Sed et in hac nube cum dicit: Hic est Filius meus, officium intelligimus angelicum, et personam Patris in eo testificantem gloriae Filii sui. Quod si ante passionis dispensationem talis fuit nubes proclamans p. 0821B| et adumbrans, quid hoc loco de nubibus coeli debemus sentire, super quibus venientem filium hominis videbunt cum virtute multa, et majestate, ac gloria, quicunque visuri sunt eum tunc non absque nimia claritate. Et ideo, licet jungatur sententia, plangentibus tribus terrae, non aestimo quod ipsi visuri sint eum intus in sua gloria, sed sic obtectum nubibus, ut satis appareat unde confudantur et doleant, quod talem tantumque non audierint Dominum. Quod si 1007 apostoli, quando Hierosolymam venit Dominus, diligentes eum, straverunt vestimenta sua in via, ne asellus in quo sedebat terram calcaret nudam, quid mirum si Pater et Deus omnium nubes substernat coelestes corpori Filii sui descendentis ad opus consummationis? Nam et primum p. 0821C| quando venit Jesus, plenus omni virtute venit, et ideo virtutes exibant de illo. Sed in comparationem virtutis illius qua venturus est rursus glorificatus in fine, modicae videntur quae factae sunt, istae virtutes. Quoniam restitutionis est gloria, cum qua veniet, in qua erat prius antequam mundus fieret, de qua nunquam recessit, etiam cum in cruce penderet. Sed et ab exordio praedicationis usque ad finem in nubibus quotidie venit, sicut jam supra dictum est, ut glorificetur et crescat Ecclesia, quae est corpus Christi, quatenus et ipsa rursus glorificata per ipsum, ad eum ascendat. Unde sequitur:

Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos suos a quatuor ventis, a summis coelorum, usque ad terminos eorum. Haec quippe quidam, p. 0821D| ut dixi, de Ecclesia, sicut et reliqua superius dicta, accipi debere sentiunt. Sed nos et ad futurum magis praesentem capitulum putamus sine praejudicio alterius, referendum. Quoniam pene in omnibus istis, quaedam sic sonare videntur, ut ad praesentem Ecclesiam congruere possint; quaedam vero sic superexcellunt verbis et sensu, ut ad illum secundum Christi adventum in seipso pertinere jure dicantur. Et ideo forte sic ista concludit: Quia non praeteribit generatio haec, donec haec omnia fiant. Quia sic dicta sunt, ut et facta monstrentur in Ecclesia, et quae facta sunt in hac hora novissima, gloriosius exhibenda sunt. De quibus interrogaverunt apostoli in fine saeculi et in secundo suo adventu. Nam et de p. 0822A| hoc loco consentit Apostolus, quod in voce archan geli, et in novissima tuba, mortui qui in Christo sunt resurgant primi. Similiter et in Apocalypsi Joannis, angeli se paraverunt ut tuba canerent. Necnon et Ezechieli dicitur: Vaticinare, fili hominis, vaticinare et dices ad Spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis coeli veni, Spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant (Ezec. XXXVII, 9). Quae licet propheta de Judaeis juxta historiam dicat Spiritu prophetiali, ad illum tamen resurrectionis diem tendit oculum. Sicut et in hoc loco Evangelista, quamvis praedicatores sancti quotidie id adimplere in 1008 Ecclesia non cessent. Hinc quaerendum, quos electos praenuntiet congregandos, utrumne illos tantum quos in carne dies illa invenerit, an eos qui ex adventu Christi p. 0822B| erunt sancti, an forte omnes qui a constitutione mundi fuerunt, et sicut Abraham diem Domini viderunt, et crediderunt Christum in carne venturum. Unde, quia de ultima die agitur sermo, omnes Christi electos, praescitos et praedestinatos considerare est dignum. Sed quid interea ex hoc dicam, aut si in loco congregabuntur, licet jam supra de loco adventus ejus dixerim quid plurimi sentiant, ultra vires est exiguitatis meae, aut superfluum quaerere. Cum et congregare dici potest in unitatem praedestinationis colligere; eosque resuscitari in tuba Dei, et in voce archangeli ad vitam, ut omnes simul partem habeant in illa prima resurrectione. Quorum unitas et restitutio ad vitam, recte congregatio vocatur. Nec igitur impii et peccatores non resurgent, sed p. 0822C| quia indigni erunt horum consortio, ideo non nominatur. Ipsi tamen non nisi, ubi vel ubi, in conspectu Dei erunt, et a sinistris quia reprobi erunt. Quid igitur mirum si omnes electi aut reprobi, quamvis differenter dicantur astare, cum et in Job legatur quod quadam die, cum venissent filii Dei coram Domino, astitit inter eos et Satan (Job I, 6); sic quippe et isti omnes venturi sunt ante Dominum, quamvis incomprehensibilis videatur multitudo. Sed illi qui congregandi dicuntur, sic tamen congregabuntur, repulsis paleis, non solum a quatuor ventis coeli, verum ut evangelista dicit: A summis coelorum et usque ad terminos eorum, ut semper cum Domine sint, et ubi fuerit corpus Christi, ibi deinceps sint et aquilae. Et notandum, ut dixi, quia in his dictis quaedam sic p. 0822D| excellunt, ut impraesentiarum fieri nequeant. Nemini autem super terram arbitror convenire quod ait: Et congregabunt eos a summis coelorum usque ad terminos eorum. Nam a quatuor ventis coeli potest fieri, id est a quatuor plagis, ut sancti praedicatores Christi Ecclesiam congregent, sed nescio si a summis coelorum queant, nisi forte tales inveniantur, inter homines interim, qui et apud angelos in coelestibus commorentur. Quapropter quia non convenit ut auditores tales inveniantur, restat ut ex angelorum officiis jam per Christi gratiam, coelestes facti, tales in resurrectione congregentur a summis coeli virtutibus usque ad terminos ejus, ne ullus 1009 extra terminos, coelorum extorris inveniatur. p. 0823A| Quoniam ipsi ut stellae, imo ut sol, in illa perpetua aeternitate lucebunt. Et ideo non immerito a summis coelorum colliguntur, ut in firmamento coeli firmentur, et usque ad terminos eorum, ex his qui praesciti sunt et praedestinati, ne ullus alienus inveniatur. Legimus autem in Numerorum libro, quod duodecim tribus filiorum Israel cum exirent de terra Aegypti, circa sanctuarium Dei a quatuor plagis coeli castrametabantur. Et ideo hic quia illius figura adimpletur, non absque magno mysterio, a quatuor ventis coeli congregari dicuntur. Sicut et in Ezechiele a quatuor ventis Spiritus super interfectos morte insufflare jubetur. Et forte ideo sic jubetur, et sic facturi sunt angeli, ut sicut tunc a quatuor ventis castrametantes, in Judaeam et in haereditatem p. 0823B| Domini per Jesum introducti sunt; sic et a quatuor ventis angeli congregabunt electos Dei. A ventis autem non terrenis, sed coelestibus sancti Evangelii, id est a summis coelorum usque ad terminos eorum; ut ab Jesu Christo Domino nostro congregati, percipiant divinam et veram haereditatem in coelis.

Ab arbore ficus discite parabolam; cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas: ita et vos cum videritis haec omnia fieri, scitote quia prope est in januis. Ubi Lucas ait: Videte ficulneam et omnes arbores: cum producunt ex se fructum, scitis quia prope est aestas (Luc. XXI, 29). Quod utrumque dictum a Salvatore nemo ambigit. Et ideo quia futuri temporis parabola est, debemus investigare quid unus eorum per solam ficulneam p. 0823C| velit; quid alter per ficulneam et per omnes arbores. Nam ficus et omnes arbores, in tempore hiemis, ac si emortuae videntur, quamvis vitalem virtutem habeant in se, sed valde absconditam. Postmodum vero, cum sol incaluerit et illustraverit illas suo aspectu, frigusque recesserit, mox vitalis virtus redit. Sicque calore solis, jam complutae imbribus, intus parturire incipiunt et germinare, deinde in germen erumpere, ac turgescere in gemmam, jamque praetereunte verno, flante favonio, incipiunt in ramos gemmae prodire, ex ipsa valetudine solis, et folia procreare, ita ut teneritudo ramorum extendatur, et fructus procreetur; sicque fit paulatim ut ex ipso effectu arborum seu ficulnearum, proxima intelligatur aestas. Supra namque dixerat, praedicabitur p. 0823D| hoc Evangelium regni in universo mundo. 1010 Sed adhuc misera Synagoga Judaeorum, quia hiems est, mortua jacet sine fructu, et sine ulla viriditate fidei. Sic et plurimae gentes, quamvis Deo favente pluriores crediderint, frigore nimiae infidelitatis hactenus premuntur; ad quas nimirum haec parabola Salvatoris procul dubio respicit. Primum ut cum ipsa ficulnea Judaeorum, calorem verbi Dei receperit, et sol justitiae, Christus videlicet, eam illustraverit suo lumine, et coelestibus irrigaverit aquis, ac si hieme transacta vitalem receperit Spiritum, jam tunc completo Evangelio in toto orbe, omnes arbores de se, id est omnes gentes, viriditate fidei recepta, parient justitiae fructus. Verumtamen p. 0824A| Matthaeus, Hebraeis qui crediderant hoc Evangelium scribens, ideo solam ficulneam, Synagogam scilicet, posuit proprietatis gratia, ne ipsam praeteriret. Quia cum omnes arbores fructum protulerint, id est cum plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. Antea vero quam haec fiant, nemo hic, aut illic, dicat esse Christum, nemo nos perterreat quasi instet dies Domini. Quia nisi primum ista fiant, nequaquam veniet. Sed cum facta fuerint, scitote, inquit, quia prope est regnum Dei. Si quidem prope in hac ultima hora, sed nemo vere dicet quam prope, quia omnino non est alicujus nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Sequitur:

Ita et vos cum videritis haec omnia fieri, scitote quiae p. 0824B| prope est in januis. Hoc est quod supra dicebam, ut intelligat prudens lector quae omnia; quia haec omnia quae prolata sunt a principio interrogationis, non ad apostolorum tempora pertinere probantur etiam nec ad nostra. Quia in hoc tempore, nulla alia sunt nisi seditiones et bella, clades et pestilentiae utique, et inaudita. Quibus omnibus malis atrocius videtur hoc malum, quia refrigerata est charitas et abolita vera fides, ex quibus nascitur quotidie omnibus tribulatio, et omnis desolatio civium. Quapropter singula, ut saepe dictum est, suis consideranda sunt temporibus, et distinguenda locis, ne forte omnia quae per haec unius ultimae horae spacia complenda sunt, ad unum aliquis velit redigere tempus. Quia quod ait: Prope est in januis, non simpliciter p. 0824C| dictum est, sed argute nimis ut intelligas omnia haec quae fiunt ab initio praedicationis Jesu Christi in januis omnia esse, id est in introitu in quo intrat omnis Ecclesia eundo et portando semina sua; nunquam 1011 ire cessans, nunquam intrare. Et ideo haec omnia quae fiunt mala, praeconia sunt et nuntii unius mali; quae vero bona et Deo accepta, semina sunt et fructus unius boni. Tamen cum haec fiunt dies Domini prope est in januis, ne ullum recipiat furem, et ne ullum rejiciat justum. Et ideo donec ista fiunt prope in januis est, ne ulli introitus vitae longus videatur: Amen dico vobis, non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Ecce quousque complenda sunt omnia quae praedicta sunt. Hic, quaeso, figat pius auditor mentem, et intelligat quia p. 0824D| non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant. Videamus primum quae sit generatio haec; deinde quid sit, non praeteribit, vel sicut alii codices habent, non transibit. Quia praeterire vel transire, aut de loco ad locum est, aut de suo statu ad aliud transmutari. Quod si de generatione Judaeorum dicitur, potest quilibet simplex aestimare praemissas dictorum sententias ad destructionem Hierosolymorum pertinere, et ad eos tantum Judaeos, qui in tempore illo passionem Christi viderunt, quasi illa generatio non debuerit praeterire, priusquam veniret destructio illius miserae civitatis. Sed nescio si verbum ad verbum omnia haec possint exponi de illa, ab eo scilicet loco, ubi ait, videtis haec omnia, usque ad p. 0825A| illum, prope est in januis. Forsitan ergo in quibusdam locis poterunt, in quibusdam omnino non poterunt. Quod si tentaverint, satis coangustati, nescio, si quod conveniat dicere, potuerint. Idcirco nos, aut unam generationem omnium hominum ab Adam usque ad illum ultimum hominem: aut ex duabus generationibus Judaeorum scilicet et gentium, unam intelligimus Ecclesiam, de quibus Salomon ait: Generatio vadit, et generatio venit (Eccle. I, 4). Quia populus Judaeorum qui fuit suo in tempore, jam abiit, et natio gentium, necnon et Judaeorum plurima ex parte, ad fidem Christi venit, qui simul una voce dicunt: Domine, refugium factus es nobis a generatione et generatione (Psal. LXXXIX, 1). Quam simul unam generationem Deus unus est qui justificat; p. 0825B| circumcisionem scilicet ex fide, et praeputium per fidem Jesu Christi. Quae generatio Novi Testamenti, quae tunc erat in facie et in conspectu Salvatoris, non praeteribit ad illas aeternae vitae beatas promissiones, donec haec omnia fiant quae locutus est Dominus, id est antequam Christus veniat in nubibus; antequam signum ejus in coelo appareat, antequam angeli mittantur cum tuba Dei, et mortui resurgant. Ne aut isti qui tunc in carne erunt, praeveniant 1012 eos qui resurrecturi sunt, neque qui resurgent ad illam beatam vitam, prius praeteribunt, donec haec omnia fiant. Et ista est vera conclusio sententiarum Dei, ad quam universa concurrunt. Et hoc forte est in januis esse, cum haec omnia facta fuerint; quia tunc, ac si in meditullio, id p. 0825C| est, in januis positi, nec ad istam redire, nec ad illam pervenire, sine divino examine queunt. Quod si aliquis nos coarctare voluerit de solis Judaeis hoc dictum, noverit quia et ipsa natio, ubi vel ubi, etsi dispersa, adhuc manebit. De qua quidam firmare conantur in praedicatione Eliae et Enoch, quod centum quadraginta quatuor millia ex omnibus tribubus, signati signo crucis, et ex omnibus gentibus aggregati in Judaea, credere debeant. Sicque nec ipsa, nec successores eorum, nec qui in carne inventi fuerint, ad illum saeculum prius transibunt, quam haec omnia fiant. Tunc si quidem, his ita explicitis, ut praedicta sunt, praeteribunt singuli juxta meritorum suorum facta, ad sua olim sibi loca a Domino praeparata. Unde sequitur:

p. 0825D| Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transient. Congrue satis dictum est, ut translatis habitatoribus, ad ultimum transferatur et ipsa domus. Sed prius forte judicium erit in quolibet spatio temporis vel momento; et tunc coelum et terra transibunt, non ut non sint, sed ut sint in melius, coelum novum, et terra nova, ut transferendi sint, qui immutati fuerint et incorrupti. Unde et Dominus in Apocalypsi Joannis: Ecce facio, inquit, omnia nova (Apoc. XXI, 5). Et ideo quam bene dicit, quia generatio haec non pertransibit, priusquam haec omnia fiant. Et cum expleta fuerint, tunc ipsi, ac si in januis positi pertransibunt ad alia. Et si ista omnia transibunt, quia mutabuntur, verba autem Domini p. 0826A| non transient. Quia verba quae Salvatoris sunt, non transibunt, quoniam ipsius propria sunt, quae operantur nunc, et semper in ipso, in quo, ut ita loquar, ineffabilia et sempiterna sunt. Alias autem humana verba quousque imperfecta sunt, verba non sunt; cum vero perfecta fuerint, jam omnino sunt; verba autem Dei non possunt non esse. Nam humana ex conditione creationis suae, quia de nihilo habent exordium in se, ideo redeunt in necessitudinis suae appulsum, ut non sint. Christi autem verba, ex aeternitate nata, id semper in se continent virtutis, ut maneant. Quam sententiam ad interrogationem discipulorum videtur inferre. Quia illi interrogaverunt de structura lapidum, 1013 proponit eis quod durabilius firmatum p. 0826B| est coelum transire, et ideo monet ne mira videatur eis templi destructio, cum et majora elementa transibunt, verba autem ejus, in quibus promiserat eis quae futura sunt, firmat quod nunquam, ne fiant, transibunt. Sed divina in Christo semper idem sunt, neque evenire non possunt, quae in ipso dicta et finita sunt. Ideo qui vult venire ad ea quae manent, transeat ista quae labuntur, et praetereat; quia nullus ad ea transire potest, donec illi haec omnia fiant. De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi Pater solus. Ubi multi codices habent quod neque Filius, et in Marco ita habetur. Nec tamen additum est in ullo, neque filius hominis, quod Feliciana haeresis in suo dogmate ideo addidit, hominis, ut doceret, secundum quod homo erat, p. 0826C| non nosse diem illum et horam. Volens introducere fraude sua, quia non nosset quae Deus Pater novit, ideo adoptivum seu nuncupativum potius Filium Dei, quam proprium. Ac per hoc caecus, dum non videt quid dicat, duos vult in uno eodemque Christo ostendere filios. Quod nusquam in omni serie Scripturarum invenies, ut possis fingere aliquando verum Deum, aliquando non verum: et aliquando verum et proprium Filium Dei, et aliquando non verum, vel non proprium, sed semper verum Deum, et proprium Filium Dei, ante partum et post partum Virginis. Unde et Virgo Maria non duos, sed unum Dei Filium de se genuit incarnatum, licet et in hoc verbo insurgat Arius, gaudeat Eunomius, quasi, quia ignorat quae Pater novit, non possit ei esse aequalis. Contra quos breviter respondendum, p. 0826D| quia omnia quae facta sunt per ipsum, vere (teste Evangelio) facta sunt; et in ipso vita erant antequam fierent. Idcirco per ipsum et tempora facta sunt, quia sempiterna non sunt; et si facta sunt per ipsum, et quod in ipso vita erat antequam fierent, non potest ignorare quod ipse fecit, et quod in ipso semper erat antequam fieret. Nam et inter omnia tempora quae facta sunt, dies judicii est; quem diem procul dubio ipse constituit et fecit. Nec potest ignorare quae novit Pater qui totus in Patre est, et Pater in eo; neque scire quae habet Pater et sua sunt, quoniam omnia quae Pater habet, habet et Filius, quia omnia ei à Patre tradita sunt. Quod si ultimum diem ignorasset Filius utique ignorasset et penultimum, p. 0827A| seu reliquos omnes retrosum; sicut non potest fieri qui primum ignorat, ut secundum sciat. Verumtamen 1014 causa quaerenda est cur ignorare dicatur etiam filius hominis, cum non alius sit Deus et homo quam, unus Christus, quia ejus ignoratio ex causa est, praesertim quia clamat Apostolus, quod in Christo: Omnes thesauri sint sapientiae et scientiae Dei (Coloss. II, 2), absconditi et occulti. Ergo in quo omnes sunt thesauri sapientiae, nulla est ignoratio. Sed quare absconditi? Ipse de hac die apostolis quaerentibus apertissime respondit, quia non est vestrum, inquit, nosse tempora et momenta quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Ac propterea quando dicit, non est vestrum scire, ostendit quod ipse sciat, sed non expedit nosse apostolis neque praedicari p. 0827B| eum diem mortalibus ut semper incerti, singuli sic vivant quasi die crastina morituri et in judicium sint venturi. Quidquid enim est quod in Patre est, totum comprehendit sermo divinus, nosse Filium, cum ait, quia solus Pater novit; quia sicut nomen Filii Pater, ita et nomen Patris Filius est. Et ideo quidquid in uno eorum est, totum et in altero est. Et ideo non sunt audiendi qui dicunt, quod priusquam propriam dispensationem passionis et resurrectionis impleret Christus, ignorabat quod postea didicit; et ideo dicat Lucas, quia puer Jesus proficiebat aetate, sapientia, et gratia coram Deo et hominibus (Luc II, 52). Quia ab initio incarnationis, totus in eo Deus et homo, tota gratia, totaque sapientia et scientia Dei. Et ideo nihil in eo advenit quod jam erat in eo; quia integer Deus, p. 0827C| et integer homo erat. Sed ad quod proficeret, ipse Lucas fideliter enarrat, coram Deo et hominibus, ut homini tribueret dispensative satis et aetati. Ipse namque modus locutionis, quare se nescire diem et horam illam dicat, considerandus est. Quia quam saepe Scriptura divina ita loquitur, ut nescire se dicat eo quod ipsos apostolos nescientes reliquit. Et ad Abraham ita loquitur: Num cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12). Ac si dicat, quia cognoscere te feci. Nam et saeculares litterae, triste lupinum dicunt, eo quod tristes faciant qui comederint eos. Qui modus loquendi ab omnibus usitatissimus est. Dicitur autem et aliter bene nescisse Jesum diem et horam illam qui occurrit ad finem, neque abbreviationem diei illius et horae. Sicut dicimus medicum nescire p. 0827D| morbum regium, etiam cum videat et intelligat eum in alio, quamvis eum in se nunquam sit expertus. Sic et de ipso dicitur, quod qui non cognovit peccatum, pro nobis peccatum factus est ipse. Et sicut experiendo peccatum nunquam cognovit, ita nec illius diei finem et horae. 1015 Haec idcirco dixerim, quia multi in hoc errant capitulo, ut pateat quam multos habeat exitus. Quia etsi aliud non occurreret quare se ignorasse dixisset, potuissemus dicere, quia Christus et Ecclesia unum corpus est, et donec ipsa (quia sic expedit) ignorat diem illum et horam, quae est corpus ipsius, congrue satis quandiu ipsa nescierit eum diem et horam, ut ipse qui caput est ipsius, se ignorare fateatur in suis p. 0828A| membris; ut tunc plene intelligatur illum diem scire, quando et ejus omnia membra scierint. Fuerunt autem et de hoc loco qui dicerent, quod ideo diem et horam dixerit, nec angelos, nec ullos mortalium scire, quia nemo potest mensuras temporum colligere et horarum spatia. Et possit forte scire post quot menses vel post quot annos, utrumne post mille annos, vel post centum, seu amplius minusve. Et ideo dixisse diem neque horam, quia in tot saecula tanta exiguitas non valeat comprehendi. Unde fateor in hac hora novissima, in qua sumus, et in qua Christus venit, sicut Joannes ait: Filioli mei, scitote quia novissima hora est (I Joan. II, 18), sicut non potest deprehendi quam diu tendatur, ita nec per quot annos. Et propterea, non ideo dixit diem vel horam nescire, p. 0828B| quia minutias horarum, cum sit una tam longa hora, colligere non posset, sed quia sic incertum voluit esse diem, tempus et horam novissmam, ut nemo hominum quando venturus sit scire queat. Et notandum quod ait, quia nec angeli coelorum. Ex quo patet, quod angeli totum Deum non capiant (licet excellentem habeant naturam neque omnia quae in Deo sunt intelligant quoniam et ipsi creatura sunt Dei. Coelorum autem ideo addidit, ad distinctionem eorum angelorum, qui in hac Ecclesia Christi divina nuntiare quotidie satagunt; nam angelus officii nomen est, non naturae. Ac per hoc, quando ipsi nesciunt, qui excellentiores sunt in natura, et proximiores Deo contenta esse debet humana fragilitas, ne id appetat curiosius scire quod plurimum prodesse potest sine dubio etiam nescire. p. 0828C| Interim tamen Deo de nobis aliquid melius providente, nec ipsi angeli coelorum sciunt diem et horam illam, ut omnia in nobis consummarentur. Praeparat enim Filius Dei scientiam diei illius et horae cohaeredibus aeternae vitae, ut simul omnes sciant, et instaurentur omna in Christo, quae in coelis sunt et quae in terra.

Sicut autem in diebus Noe, sic erit adventus 1016 filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, etc., ita erit et adventus filii hominis. Quaerendum igitur quomodo supra dictum sit: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. Pestilentiae et fames praenuntientur in adventu Christi, et terraemotus; quid est quod nunc ea commemorat magis quae pacis sunt indicia? Unde existimandum juxta apostolum, quod post pugnas et dissensiones p. 0828D| insidiantium, et caetera quibus semper genus vastatur humanum, brevis ad modicum subsequenda sit pax, quae quietare permittit omnia ut fides credentium comprobetur, utrumne transactis malis, sperent judicem Deum esse venturum. Et hoc est quod in Paulo legimus: Cum dixerint pax et securitas, tunc eis repentinus superveniet interitus (I Thess. V, 3). Utrumne in subito sit futurus ipse repentinus interitus, an paulatim sicut et diluvium crevisse legimus per aliquot dies, jure quaeritur. Quoniam omnia futurorum signa de quibus hactenus locuti sumus, quasi quaedam aegrotationes mundi fuere ut manifestarent saeculi corruptionem futuram. Hoc enim ex eo praecipue demonstratur, quod ait similis erit adventus p. 0829A| filii hominis diebus Noe, quia tunc subito perierunt omnia, etsi quidam velint dicere, quod paulatim, eo quod consequens est, in his diebus primum perisse eos qui erant in depressioribus locis, deinde qui paulo in altioribus, et sic novissimos qui in altissimis morabantur montibus: sic quidam dicunt in consummatione saeculi cum descenderit ignis, incipiet quidem de sublimioribus locis, ut paulatim ad inferiora descendat. Hinc Lucas de igne Sodomorum dat nobis occasionem intelligendi, quod per ignem cremandus sit iste mundus, sed in subito. Similiter, inquit, factum est in diebus Lot, edebant et bibebant. Et post pauca: Qua die autem exiit Lot a Sodomis pluit ignem et sulphur de coelo, et omnes perdidit. Secundum haec erit qua die filius hominis revelabitur p. 0829B| (Luc. XVII, 29, 30). Quod beatus Petrus firmat in sua Epistola: Coeli, inquit, magno impetu transient, elementa vero a calore solventur (II Petr. III 10). Qui autem sint coeli qui transient, paulo superius idem Apostolus docet, dicens, coeli qui erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei. Per quae ille tunc mundus periit. Coeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati, in die judicii. Ubi non eos intelligere debemus coelos, in quibus sidera sunt posita, et firmamentum vocatur; neque coelum aethereum, 1017 sed coelum hoc aerium terrae proximum, a quo aves coeli dicuntur, quod et aqua diluvii olim perdidit et superfudit, ipsumque ignis extremi judicii, ejusdem mensurae spatio procrescens, p. 0829C| occupando disperdet. Quae omnia manifestissime docent in subito venire mundi corruptionem. Necnon et ex hoc, quod angelus dicit ad Lot: Festina, ergo, et salvare illic, non enim potero facere quidquam, donec tu ingrediaris Segor (Gen. XIX, 22). Unde et quidam suspicantur, secundum quod salvatus est Lot: ita tunc et ignis ille non prius obtineat mundum, quam salvati justi refulgeant sicut sol, in regno Patris sui, quando colligent angeli de regno Christi omnia zizaniorum scandala, et mittent eos in caminum ignis (Matth. XIII, 42). Quapropter licet supra dixerim de descensu Christi ad terras, secundum quod ascendit et unde ascendit, quod ibi sic debeat redire, ut judicet mundum, nimia obscuritas est, ibi an alibi, vel ubi, illud extremi et universalis judicii p. 0829D| discrimen sit habendum, vel quomodo, vel quandiu, ubi nulla monstratur mora, ut ait Apostolus, quod in ictu oculi, et in novissima tuba mortui resurgent (I Cor. XV, 52). Et cum fuerit ipsa resurrectio celebrata sanctorum, sancti confestim rapientur, teste Apostolo, obviam Christo in aera. Utrum autem et tunc reprobi sublimius a terra elevandi sunt obviam judici venturo? An jam judicio peracto, eo modo quo supra dixeram, ignis praecedet. An etiam ipsi reprobi ascendentibus sanctis obviam ad sublimia, ita praegravati erunt oneribus peccatorum (quamvis immortalia corpora habeant) ut ad altiora nequeant elevari; unde praesidente Domino ad judicium, sancti a dextris ejus in sublimia elevati, gloriosius p. 0830A| gaudebunt; impii autem et peccatores in inferioribus astantes, deorsum depressi, a sinistris erunt. Quid horum verius sit aestimandum, differre oportet, ne temere definiatur quod tunc manifestius apparebit. Quod si ignis ille universa in superficie terrae, etiam altissima concremabit et injusti nequaquam ad sublimia fuerint elevati, constat eos ut pote in terra positos. Judicis exspectare sententiam, aut etiam excepisse. Sed utrum illo urantur igne, qui aeterno potius sunt igne damnandi, puto ne possit fieri, quod nemo praejudicare audeat, nisi qui dicunt, nullas poenas esse futuras reproborum, alias quam singulorum proprias conscientias. Augustinus tamen in libro de Civitate Dei dicit, eo igne, quorumdam electorum Dei 1018 leviora peccata purgari, sicut p. 0830B| et Gregorius papa in homeliis suis, ex eo quod dicitur: Ignis ante ipsum ardebit, et inflammabit inimicos ejus (Psal. XCVI, 3), et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Districtionem, inquit, tantae justitiae tempestas ignisque comitantur, quia tempestas examinat quod ignis exurat. Et si ignis iste aliquid poterit tunc in illis qui in eo tunc erunt igne, cogitet quisque quid ille aeternus faciet, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Porro manducantes et bibentes eos dicit, qui in tribulatione dierum illorum in suis permanebunt concupiscentiis, nihil aliud quam de praesenti vita cogitantes, fornicantes, ac luxuriis servientes. Qui cum dixerint pax et securitas, tunc eis repentinus superveniet interitus (I Thess. V, 3), sanctis autem et justis beatitudo aeterna erit, p. 0830C| quoniam beati qui parati sunt occurrere illi.

Tunc duo erunt in agro, unus assumetur et unus relinquetur. Duae molentes in mola, una assumetur et una relinquetur. Duo in lecto, unus assumetur et unus relinquetur. Similiter jam supra tria proposuerat. Qui in Judaea, et qui in tecto, et qui in agro. Quoniam ex his, ut quidam volunt, non amplius quam tres ordines erunt, conjugatorum in lecto, viduarum in molendino tribulationis et penuriarum, in agro virginitas tota florida, quae candet ut lilium. Sed in assumendis et relinquendis alius ordo requirendus est, in quibus futurum descrimen ostenditur. Idcirco in agro, jure duo dicuntur, id est degentibus in hoc mundo, ordo fidelium et infidelium, qui in hoc saeculo, tanquam in opere hujus vitae laborant; quos p. 0830D| quando dies Domini sicut fur in nocte venerit, deprehendet illos bibentes et fornicantes; istos vero sic utentes quae mundi sunt, et sic habentes ea, quasi non utentes, et non habentes; quorum alter assumetur, qui quaerit ea quae Dei sunt, et alter relinquetur in igne, qui quaerit ea tantum quae mundi sunt. De molentibus quoque par ratio est, ut per molam opus legis intelligatur, quae est, ac si rota in rota, dum et ipsa lex volubiliter volvitur, et in ea rota Novi Testamenti formatur. Sed quia pars Judaeorum per apostolos credidit, et adhuc per Eliam creditura est, et justificanda per fidem Jesu Christi, ideo una pars eorum salvata per eamdem fidem boni operis assumetur in gloriam, et ad corpus Ecclesiae: altera vero p. 0831A| infructuosa legis opera sectando, relinquetur, molens et volvens incassum lapidea saxa. 1019 Et quia sine frumento quod Christus est, illam girando trahunt, nullam coelestis cibi farinam faciunt. Porro duo in lecto, eamdem passionis Dominicae requiem praedicant, circa quam fidem, una confessio est haereticorum atque catholicorum; sed quia unitatem Patris et Filii, et communionem eorum Spiritum sanctum, haeretici unum Deum non credunt, idcirco, quia male credunt, et pejus vivunt; siquidem catholicus in fide et opere assumetur, et alter videlicet haereticus, dum requiescere videtur in hac Christi requie, ac si in lecto, quia male vivit, ut dixi, et pejus docet, relinquetur in suis erroribus involutus. Probat igitur hoc de agricultura illud Geneseos, quando p. 0831B| Cain et Noe introducuntur agricultores. Sed alter eorum, id est Noe operarius terrae, in agro hujus mundi constitutus, assumitur a Domino una cum suis cooperatoribus, qui ejus erunt similes; et relinquitur Cain operarius terrae, una cum suis sequacibus. Qui etsi male obtulit, pejus divisit; peccavit, nec quievit ut cessaret peccare. Sic et de animabus hominum intelligendum molentibus, qui gravi pondere premuntur, et in circuitu ambulant, corporis operibus obcaecatae. Quarum una quae bene verterit hanc molam ut panem comedat coelestem, assumetur; altera vero quae permanserit caeca ad molam relinquetur, girando in sua caecitate. Alioquin ille Samson fortissimus nunquam ad hanc molam venisset, nisi prius gratiam Spiritus sancti, deinde oculos p. 0831C| perdidisset. Ergo et duo in lecto dicuntur. In quo morbo infirmitatis omnes versamur. De quo sane lecto David gemens dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Et alibi cui voluerit: Dominus misereri, opem ferat super lectum doloris ejus. Universum, inquit, stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Psal. XL, 41). De qua infirmitate, nisi per gratiam Christi nemo salvatur. In quo nimirum lecto, quia omne genus humanum jacet, unus assumetur, ut convalescat de infirmitate languoris, operante benignissimo Salvatore, et alter relinquetur justo Dei judicio, in mortis corruptione. Ac per hoc quidquid est in agro, excolat et elaboret agrum suum. Agrum, inquam, in quo non est thesaurus qui inventus p. 0831D| emitur, quem benedixit Dominus; quem Isaac, ac si a longe ex odore sentiens aiebat: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni (Gen. XVII, 27); quia in eo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae, quem 1020 benedixit Dominus. Sed et agrum suum unusquisque exerceat, ne illi spinas vel tribulos ex ubertate carnis, luxurians, generet. Quia terra spinas vel tribulos generans, reproba est, et maledictio proxima. Porro anima, quae ad molam posita est, debet sibi frumentum aggregare verbi, ut semper molat faciatque farinam, seu panem salutis, quo vivat et satietur quotidie interior homo. Mola autem ac si duobus saxis, timore scilicet vertatur et spe. Ita ut spes semper sursum agat, timor deorsum pressus p. 0832A| omnia aequanimiter ferens, cuncta communiat; a timore concipiens anima ut spiritum salutis pariat. Quae nimirum mola dum bene inferius superiusque firmatur, et recte vertitur, tantum ut Christum in se anima ruminet et terat, nunquam a fructu farinae vacua manet, et ideo talis assumetur anima, non ubicunque, sed post labores ad requiem; altera vero quia in circuitu impii ambulant, licet videatur molere, dum sectatur quae mundi sunt, sine fructu vacua relinquetur. Et ideo quia in lecto nimia infirmitate depressi omnes jacemus, dum vacat et tempus est, invocandus est medicus salutaris, ne diu mortui jaceamus. Invocandus, ut dicat nobis: Surge et tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. (Marc. II, 9, 11). Quia impraesentiarum nemo sine infirmitate, p. 0832B| nemo sine grabato vadit. Sed unus assumitur, cum miseretur medicus Jesus, et alter relinquitur Dei justo judicio; quia omnes in uno lecto et sub una infirmitate premimur.

Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est. Audiat Faustus Manichaeus, quia calumniatur Moysen, quo aut ipse non sit locutus ea de se, quasi de alio, quae loquitur; aut certe in persona Moysi alius nescio quis mendose ediderit, dixit Dominus ad Moysen, cum ipse profecto de se, quasi de alio loquatur. Et quia Evangelium recipit, audiat Dominum hoc loco de se loquentem ac si de alio. Nam, ut manifestum est, praesens erat coram discipulis cum loquebatur: Quia nescitis quando Dominus vester venturus est. Et non ait, quia nescitis quando ego p. 0832C| venturus sim, cum de seipso loqueretur. Qui profecto modus loquendi in Scripturis sacris usitatissimus est. Quamvis aliquis altius hunc locum velis intelligere, quod ideo sic dixerit, quia adhuc absens erat prout erat Deus verbum a cordibus discipulorum. Idcirco significative dixerit futurum verbi adventum in intellectum 1021 discipulorum, quia nondum erat in sensu eorum, quemadmodum erat futurus. Quoniam sicut per hunc locum insinuat, quotidie in vigilantibus operatur diem adventus sui, dum in animabus eorum qui illuminantur a lumine veritatis, venit, et illuminat eas lumine claritatis suae. Quidquid est, quod superius dixerat de adventu suo, quod docuerat; et cur celaverit diem et horam adventus sui, totum hic concludit, cum ait: Vigilate, quia p. 0832D| nescitis diem et horam. Ac si dicat: Ideo volui vos nescire, ut semper vigiletis, et semper parati sitis, quando Dominus vester venturus est, ne tenebrae noctis vel torpor somni vos subrepat. Quod enim apostolis dicit, omnibus utique dicit; et nequaquam ait, quia nescimus ut se nescire confirmet (sicut haeretici occasione accepta garriunt), sed nescitis, ut se ab eis dissociet, et eum scire intelligant. Illud autem scitote, quia si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. Inducit igitur parabolam domus et furis, ut patremfamilias domus moneat vigilare et custodire sua quae in domo sunt. Quae profecto parabola omnes tangit qui fidei sacramenta perceperunt, p. 0833A| maxime tamen praepositos et rectores Ecclesiarum, quibus non solum pro se, verum etiam et pro omnibus vigilare oportet et sollicitos esse. Quia ad ipsos respicit, quidquid justus judex in ovibus sibi creditis minus invenerit. Tamen quia omnibus dicit, oportet animo vigilare singulos, et sollicitius semper mente intendere, ne dum obtorpuerit fur veniat et subfodiat domum in caligine caecitatis. Paterfamilias autem unusquisque est suae domus. Domus vero nostra anima et corpus, in qua portamus, juxta Apostolum, thesaurum nostrum absconditum, in vasis istis fictilibus. Quam sane domum fur in nocte suffodit, cum aut corpus extrinsecus vitiis corrumpitur, aut animam interius, quae vigilare debuit et custodire domum, semetipsa videlicet opprimit, p. 0833B| diabolus exspoliat et perfodit. Quod si sciret quando fur veniret, ultima videlicet dies obitus sui, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. Quid ergo est: Non sineret perfodi domum suam? Nunquid aliquis diem mortis, quae tanquam fur dicitur venire, poterit revocare ne veniat? Non utique. Sed aliud est pulsanti aperire ostium, aliud vero non per ostium bonae vigilantiae, sed per torporem et oppressionem delictorum, furem 1022 admittere. Hinc est, charissimi, quod aliquando, cum jam mors pulsat ad ostium ac si fur, quia prius adversarius bonis coelestibus exspoliaverat nos, quod eam tam inviti suscipimus. At vero boni servi, Domini sui longe diu praestolantes adventum, laeti cum pulsaverit ad ostium aperiunt, et suscipiunt eum. Suscipiunt autem p. 0833C| quia parati erant. Unde aliud est, sic ultimum diem venientem excipere, eique, imo judici Christo ostium aperire, aliud velis nolisve, ac si hostem vel furem admittere. Nam Christus nisi per ostium etiam pulsans non venit ad animam; fur vero et latro diabolus, aliunde ascendens perfodit, et exspoliat eam. Sed et ipsa dies ultima languenti animae fur est et latro, idcirco per ostium bonae fidei, sed furtim malis obcaecatam effodit et evertit eam a corpore, et evellit. Nam et in alia parabola dicitur: Qui non intrat per ostium, quia ille fur est et latro (Joan. X, I). Pastor est autem cui ostiarius aperit. Quia Dominus domus fiducialiter per januam intrat ipse sibi ostiarius et ostium, ut remuneret vigilantem, qui tam laetus ac pervigil suscipit venientem. Fur autem p. 0833D| non per naturalem bonae vitae introitum, sed quasi qui jam effoderat eam primum, naturalia, seu fidei aedificii, destruens et subvertens fundamenta, ut per ipsas suffossionis aperturas, cum venerit ultima dies, ac si fur, ingrediatur. Quapropter quam longa vita hominis, tam longa esse debet et ista vigilia noctis. Sed quia rari sunt qui per totum tempus continuo vigilent, cavendum est tamen modis omnibus, ne ultimum tempus tanquam fur dormientes inveniat, quos prius forte quam saepe tanquam tenebris obvolutos male deceperat. Ideoque, inquit, Estote parati, quia nescitis qua hora Dominus venturus est. Quia qui imparatus est non potest ut furem non patiatur diem adventus mortis suae. Non enim p. 0834A| apostolis ista sic dicit Dominus, quasi eos dies adventus ejus in carne sit inventurus, ut tunc parati inveniantur, sed quae dicit omnibus dicit, et sic dicit, ut nemo securum se reddat. Quia sicut ignoratur ab omnibus quando venturus sit dies judicii: ita et singuli quando venturus sit adventus mortis suae; et ideo ait: Estote parati. Hoc est dicere, vigilate adversus insidias diaboli per abstinentiam mali, et meditationem boni; ne forte fur tanquam in nocte vos comprehendat et subvertat. Imo vigilate solliciti, ut in quacunque hora venerit Dominus, et 1023 pulsaverit per quamcunque occasionem mortis, confestim singuli, sua in die et hora, gaudentes aperiant ei.

Quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit p. 0834B| Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Supra videtur generaliter omnibus dixisse, nunc autem specialiter ad apostolos, seu ad rectores ecclesiarum, et ad apostolicos viros; quibus haec parabola ideo specialius dirigitur, ut quanto plus caeteris se percepisse gaudent, tanto in reddenda ratione, pro se et aliis, sollicitiores semper existant. Quod Petrus sibi suisque cognoscens dixisse consortibus, apud Lucam, interrogat dicens: Ad nos hanc parabolam dicis, an et ad alios? (Luc. XII, 4.) Duo siquidem in dispensatore requirit, ut fidelis sit et prudens. Sed tamen licet parva videantur haec duo temerariis, inter multos dispensatores difficile est invenire prudentem virum et fidelem. Et ideo, ac si dubitative, dixit: Quis putas est fidelis servus et prudens? p. 0834C| Quia rarissime invenitur. Propter quod aiebat Apostolus: Ita nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 1, 2). Multa sunt enim quae in his duabus concurrunt virtutibus, quae longum est enumerare. Idcirco eorum tanta raritas habetur, ut vix de multis unus inveniatur. Rari namque sunt qui magis velint servire conservis suis, quam dominari; magisque prodesse quam praeesse. Qui nihil aliud quam lucra divina, commoda atque utilitates sibi commissi populi, ut nulli subtrahat cibum in tempore, qui omnium est. Quoniam quidquid habet episcopus non tam sibi habere debet, quam omnibus; quia omnium est ipse ut serviat universis. Beatus ille servus p. 0834D| quem cum venerit Dominus ejus, invenerit sic facientem, id est cibaria Domini sui conservis suis prudenter ac fideliter dispensantem. Et ne quasi libera utens potestate (Lucas addidit dicens: Ut det illis tritici mensuram [Luc. XII, 42] ) ne aut illi det cui non oportet, et quantum non oportet, et ne illi subtrahat quod expedit, et quantum expedit, dare; sed omnibus (quod prudentis viri est) et singulis propriam distribuat mensuram, et universorum agnoscat qualitates morum, et capacitatem sensuum et meritorum. Amen dico vobis, quod super omnia bona sua constituet eum. Audeant temerarii et superbissimi rectores; de quibus nuper dictum est quod unus eorum dixerit, etiam et in suis p. 0835A| libris scripta reliquerit, 1024 nihil prodesse ad beati Petri reliquias Deum orare, caeterorumque sanctorum, neque illuc deprecandi gratia, et devotionis obsequio, ire. Cum magis possit ille subvenire qui nunc Petri caeterorumque sanctorum utitur officio, vel sedet in sede, quam ille qui suo in tempore Christi dona dispensavit, quod iste qui nunc est, facere videtur. Temeraria quidem et caeca praesumptio. Nunquid non Petrus, non Paulus, non omnes reliqui sancti, nunc magis subvenire possunt, devictis hostibus, calcatis vitiis, quia cum Deo regnant, quam isti qui adhuc in agone desudant? Certe, aut male de se praesumentes, victi jacent. Dictum namque est: Non aeque glorietur accinctus, aeque discinctus (III Reg. XX, 11). Quia miles in acie adhuc positus vix sibi sufficit contra hostes; ille vero qui jam victor p. 0835B| gloriatur, etiam discinctus, securus pausat. Nam et impraesentiarum quilibet sacerdos et doctor, quia praelatus est caeteris, et multa ei credita sunt ad usum conservorum, sed non omnia, neque super omnia constitutus est, ut possideat omnia bona Dei. Quapropter temerarium est valde asserere, quemlibet posse, pro suo officio, quod Petrus non possit merito suo. In cujus qui sedet sede, ejus auctoritate viget, potestate excellit, et fide firmatur ejus, quam ipse a Deo Patre didicit ac docuit, et quidquid est de Christo quod docuit, martyrio confirmavit. Idcirco pius Dominus fecit jam quod promisit, sicut et reliquos sanctos, quos constituit super omnia bona sua, id est in gloria collocavit Dei, qua nihil est ultra melius quod possideat.

p. 0835C| Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis, veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora quam ignorat, etc. Ecce quare nemo episcoporum, nemo sacerdotum, nemo clericorum debet gloriari quod constitutus est in gradu, quia non solum fideles a Domino, et prudentes constituuntur super domum ejus, verum etiam et mali servi qui dicunt in cordibus suis: Moram facit dominus meus venire. Quorum unus servorum, quia fidelis fuit et sapiens, assumetur in gloriam; alter vero, quia infidelis et insipiens, relinquetur in contumeliam et confusionem ignominiae p. 0835D| suae, ut percipiat opprobrium sempiternum. Attendant, quaeso, rectores vel dispensatores ecclesiarum, gemmam sibi esse creditam. Et ideo secundum 1025 utramque dispensationem oportet eos esse fideles et prudentes valde, quod rarissimum invenies. Ut autem in tempore det cibum pecuniarium, et pabulum verbi divini, necessariam habet quis multam prudentiam, ut non adimat, nec fraudet, nec subtrahat cibos in tempore, verbi videlicet, atque panes indigentibus. Opus ergo est multa fide. Quoniam omnes redditus ecclesiarum in dispensatione sunt crediti pauperum, ut in nullis aliis defraudentur usibus quam ecclesiasticis. Similiter necessaria est valde prudentia, ut unicuique p. 0836A| secundum uniuscujusque qualitatem et meritum ministremus. Nihil effusius, nihil restrictius quam oportet; nulli minus, et nulli amplius quam expediat. Neque illi detur cui non debet, neque aliter quam decet ac congruat. Cujus, quia multa diligentia est, multa et repromittitur gloria: Amen dico vobis, inquit, quia super omnia bona sua constituet eum. Da mihi aliquem regem, omne sublime regnum sub se habentem, cui sunt gentes multae, et civitates multae, atque regna seu loca diversa. Fac igitur ut dividat militibus suis seu principibus, qui aliquid clarissime gesserunt, regni sui amplitudinem, ita ut omnes constituat super omne regnum suum et provincias et civitates. Non singulos super omnia, sed unumquemque eorum super aliquam partem regni sui. Ut puta hunc super decem civitates, alium p. 0836B| super decem civitas, alium super quinque, ut alius demonstrat Evangelista. Et sic omnes erunt super omnia bona sua, maxime in eo regno, ubi nullus habet, unde alter non gaudeat. Ipse vero Rex et Deus super omnes solus omnia tenet, et solus omnia regit. Haec idcirco dixerim, ut nemo loquendi genus ignoret, quod dum nescierit, miremur quomodo dicatur de unoquoque quod constituet eum super omnia bona sua. Malum autem servum dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic enim erit fletus et stridor dentium. Et quare dividet eum? Quia infidelis fuit et imprudens, nescivit providere in posterum; praesertim voluptatem praeponens bonis futuris. Et ideo ac si securus dicebat in corde suo, contemnens magis quam diligens Dominum suum, Moram p. 0836C| facit Dominus meus venire. Hoc quippe magis ex voto suo dicit malus servus, volens hoc ita esse ut non cito veniat, vel nunquam veniat, quam ex ulla praescientia fidei. Ad hoc itaque longas praetendit moras, volens 1026 semper manducare et bibere cum ebriosis, et ideo quasi somnians dicit, quia post multum temporis venturus est Dominus meus, fitque illud poeticum: Qui amant ipsi sibi somnia fingunt, itaque talis, moras faciente Domino, percutit conservos suos, manducat et bibit luxuriose, occasione accepta, ecclesiastici obsequii. Non ut egenos pauperesque et peregrinos introducat in domum suam, et pascat esurientes, sed epulatur quotidie splendide cum ebriosis et ambronibus. p. 0836D| Quorum licet unus dicatur talis, multiplex est numerus, quos utinam non nossemus, quibus ecclesiastica cura commissa est. Quibus veniet Dominus eorum in die qua nesciunt, et hora qua non putant, et dividet eos ab electis suis, quos constituet super omnia bona sua. Procul dubio, quia oderunt adventum Domini sui. Quibus remotis, constituamus ante oculos semper bonos et circumspectos servos, familiam ejus diligenter sobrieque tractantes. Quorum unus, prae desiderio et amore charitatis; tardius gemit et suspirat eum venire, alius vero prae multo ardore dilectionis, citius putat eum, et optat esse venturum. Porro tertius de hac re sollicitus, suam quotidie lacrymis et suspiriis ignorantiam refovet, p. 0837A| et confitetur, gemens quod nesciat quando sit venturus. Qui omnes diligunt manifestationem Domini sui desideranter, et vigilanter exspectant. Unde quidquid singuli dicant, ille optime dicit et gemit, qui dicit suis: Vigilemus et oremus, quia brevis et incerta est ista vita, et nescimus diem mortis, neque quando venturus est Dominus. Quod quia praevidere noluit malus servus, pars ejus cum hypocritis terminatur. Divisionem autem hujus Origenes aliter interpretatur, quasi dividat Dominus spiritum ejus ab eo, et revertatur ad Deum qui dedit eum, anima vero cum corpore suo eat in gehennam. Quam sane intelligentiam prudens lector caveat. Quia spiritus, anima, et caro, non nisi unus est homo, ut spiritus et anima, una sit substantia; anima pars qua vivificatur, p. 0837B| spiritus seu mens pars quae praeeminet in homine, ex qua totus regitur homo. Quapropter iste malus servus, quia carnem dominari permisit, totus dividitur a bonis et locatur cum hypocritis, quia locum regiminis simulate tenuit; quia adventum judicis desperavit; quia mandatis non obtemperavit; quia praesentibus magis studuit quam futuris; quia vita infidelium vixit; quia 1027 commissam sibi familiam fame, siti, caedeque vexavit, ita ut nec in divinis nec in humanis fidelis fuisse probetur. Et ideo jure cum hypocritis sociatur. Illic erit fletus et stridor dentium. Illic, in loco ubi pars ejus erit cum hypocritis; quia et ipsi in loco erunt, non passim et indifferenter, ut quidam temerarii disputatores male sentiunt, sed in eo igne qui paratus p. 0837C| est diabolo et angelis ejus. Ex quo, licet qualiscunque sit ille ignis, etiam et corpora, quae non nisi in loco erunt, torquebuntur, ita ut strideant dentibus, quae de edacitate male gaudebant, et defleant oculi, qui hic semper concupiscibilibus pascebantur rebus insatiabiliter, et quae praesentis vitae sunt, visu rapiebant.

(CAP. XXV.) Tunc simile erit regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Haec est igitur illa famosa similitudo parabolarum, de qua multi disputantes, pauci sunt qui eam suis partibus integram reddidissent, ut congruerent singuli sensus hujus parabolae unitati. Et ideo nihil de hac temere censeo judicandum, ne forte cum efficacior sensu p. 0837D| accesserit, gratia locupletior suis nos constringat sententiis, et concludat eloquiis. Verumtamen quid ex his interdum mihi videatur, quantum potero breviter ac diligenter exponam. Nam dixerat: Vigilate, quia nescitis diem neque horam. Cui loco post alia, ut confirmet ea quae dixerat et ornet, subjungit hanc parabolam, quae nihil aliud significare videtur quam quae dicta sunt, de duobus in agro, et de duabus ad molam, et de duobus in lecto, necnon et quae proposuit, de servo bono et malo. Quoniam ex his omnibus, unus intromittitur ad regnum, et unus repellitur. Sicut et in hac parabola quamvis latius et facundius, quia splendide satis ac decenter componitur, ut mentes instruat, animos suos relevet, p. 0838A| disciplinam coelestem locupletius exornet, tamen idipsum significare probatur, quod boni eligendi sint, et mali rejiciendi. Cur autem, tunc, proposuerit in principio, videamus. Tunc, inquit, simile erit. Ostendit quia de futuro suo adventu per se dicit, et non sicut quidam voluerunt, de isto quando quotidie venit in Ecclesia sua, et ipsa intrat per fidem ad eum ornata bonis operibus. Ubi si quaedam sunt, quae habeant hunc sensum, non tamen omnia, quia sensus parabolae et intentio de fine concluditur. Regnum coelorum, sancta Dei Ecclesia cur dicatur jam satis expositum 1028 est. Sed quare decem virginibus comparetur, omnino censeo requirendum. Quia sicut illa superius duos populos significant, forte Christianorum et Judaeorum, sive p. 0838B| electorum et reproborum, qui in hac Ecclesia Dei constituti videntur quidem et ipsi agriculturam Christi exercere, arare et molere. Sed cuncta in hypocrisin faciunt: sic et nunc decem virgines omnes homines infra Ecclesiam complectuntur; qui videntur Deo credere, et applaudunt sibi in Scripturis divinis, tam ecclesiastici, quam et Judaei atque haeretici. Qui omnes merito virgines appellantur, quia in unius Dei notitia sponsatos se gloriantur, sicut et ipse Dominus ait per prophetam: Sponsabo te mihi in fide et misericordia (Ose. II, 20). Quae quia sponsae sunt per fidem, jure virgines vocantur. Nec tamen incaute ut quidam fecerunt, omnes homines ex Adam virgines dicimus, sed solos eos qui fidem Dei percepisse videntur, et per eamdem p. 0838C| fidem quolibet pacto, exierunt obviam sponso Christo Deo, vel sponsae. Quia quibus nulla est fides exire obviam, nec norunt, nec incipiunt, sed constuprati idolis vel daemonibus corrupti jacent. Quarum quia quinque sunt prudentes et quinque fatuae, ideo decem virgines parabolitice connumerantur. Quinque autem prudentes, et quinque fatuae, propter quinque sensus corporum introducuntur. Quia sunt quinque sensus in corpore exterius, ex quibus constat et vivit exterior homo: ita sunt quinque interius, quibus anima intus vivit, renovatur, et fruitur Deo. Quorum alii terrena concupiscentes, fomenta non habent veri luminis, quibus sua corda illuminent; alii coelestia et superna semper intus desiderant, et quae divina sunt requirunt. p. 0838D| De quibus profecto sensibus, dicebat evangelista et apostolus, quod vidimus, quod audivimus, et manus nostrae palpaverunt de verbo vitae. Porro de gustu David ait: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). De odore vero in Canticis sponsa dicit: In odore unguentorum tuorum currimus (Cant. I, 4); et Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo (I Cor. II, 15). Quae profecto virgines, quia per hos quinque sensus intus Christum senserunt, recte quinque et prudentes vocantur. Prudentes, quia de carne ad spiritalia transierunt, et de temporalibus ad aeterna. Quinque autem, quia isto quinario numero sunt Deo conjunctae, et in unitate corporis Christi consecratae. p. 0839A| Nam et reliquas quinque irrationabiliter licet fatuas 1029 virgines dicimus, quia per hos quinque sensus, qualitercunque didicerunt divina, et utcunque receperunt verbum Dei sive occasione, sive veritate. Quia, ut ita dicam, virginificatae sunt per verbum Dei, cui forte crediderunt, licet sine operibus, vel credere se dixerunt. Tale est enim verbum Dei, tantumque, ut ex sua munditia et virtute, accommodet omnibus, qui eum receperint, et recesserint ab idolorum cultura, vel elementorum, et accesserunt ac si per fidem, ad Deum vivum, quamvis non fuerint opera subsecuta pietatis, ut virgines dicantur ob unius Dei notitiam, vel fidem professionis Dei; quorum sensus non ad idola coinquinantur, neque ad culturam constuprantur falsorum Deorum, quamvis p. 0839B| defraudati a verbo sapientiae, intus infatuentur. Et notandum quod qui unum de quinque sensibus constupratum habuerit ab idolis, ne virgo dicatur, necesse est ut et in aliis sensibus, ne virgo sit, coinquinetur. Similiter et qui unum horum prudentem habuerit, ut operetur diligenter quae prudentiae sunt, omnes reliqui sensus prudentes erunt. Quia sicut irrecessibilis est Christus a seipso: sic et sensus omnes secundum interiorem hominem, imo in alterutrum se subsequuntur. Ideo si unum de sensibus introrsus habueris prudentem, ut virgo a Deo constituatur, necesse est et in aliis sensibus sapientiam Christus effundat. Propterea non est videre de quinque sensibus in aliquo, quemdam fatuum, quemdam autem prudentem; sed omnes quinque aut p. 0839C| prudentes erunt virgines, aut vere fatuae. Quia non in uno homine isti affectus sensuum ab invicem separantur. Et ideo bene, quaecunque ad unius Dei notitiam pervenerint, seu fidem relictis idolis, perceperunt, virgines appellantur; quia non fornicantur cum diis, neque polluuntur cum idolis. Sed quia (ut dixi) in homine gemini sunt isti sensus, jure, fide recepta, decem esse dicuntur virgines.

Quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. In hac parabola non solum semel, sed et secundo exire obviam sponso dicuntur. Et ideo intelligere debemus, quod aliud sit primum exire per fidem obviam Christo et Ecclesiae, et aliud resurgere in consummationem saeculi, et properare obviam aeterno judici, ut recipiat unusquisque prout p. 0839D| gessit. Nam primum exire obviam ei, est in hac hora novissima, per omne tempus ab initio 1030 incarnationis Christi, quando sponsus et sponsa duo sunt in carne una; quando Dominus noster in corpore, Deus factus est homo. Ac per hoc ut spiritus carni sponsus, ita spiritui caro sponsa est. Cui obviam veniunt accipientes organa sua naturalia, decem virgines, id est omnes animae cum primum receperunt tubam salutarem insonantem verbi Dei praeconium, per fidem. Egrediuntur quidem de mundo et de erroribus deorum multorum, sicque veniunt sponso obviam et sponsae, per gratiam novae regenerationis, ut omnis ingrediantur ad spem primum beatae immortalitatis. Quoniam ut primum occurrerit p. 0840A| ei anima quaelibet per fidem, paratus est sponsus venire obviam ad virginem, eamque suscipere in corpore suo (quae est Ecclesia) dulcibus amplexibus. (Unde omnis haec parabola de his melius accipitur virginibus, quae obviam Christo veniunt, ut suscipiantur infra Ecclesiam. Quoniam nemo digne sponso sine sponsa occurrit, neque ad sponsam (beatam scilicet Ecclesiam) sine Christo ingreditur. Et ideo bene dictum est, quia exierunt obviam sponso et sponsae acceptis lampadibus suis (Matth. XXV). Haec namque egressio celebratur in hac hora novissima, donec occurrent omnes in unitatem fidei. Et dum haec mora tenditur, post perceptam fidem, luceat necesse est lumen fidelium coram hominibus, ut videntes bona opera eorum, glorificent Patrem Deum, p. 0840B| qui est in coelis. Hoc quippe est oleum accipere in vasis suis, ad nutrimentum aeterni luminis, ut semper anima et corpus, dum hic vivitur, infundatur bonis actibus, ut habeat jugiter secum oleum laetitiae, et gaudium sancti Spiritus. Quod oleum post perceptam gratiam, reliquae virgines, secum sumere et enutrire quia noluerunt, fatuae dicuntur. Unde dicitur quia ex his quinque erant fatuae, et quinque prudentes, omnes tamen virgines, propter perceptam fidei gratiam; ex qua uno nomine omnis Ecclesia virgo est appellata; de qua Apostolus ait: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Adjunxit etiam et ait: Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur (Ibid., 3) a castitate quae est in p. 0840C| Christo. Et ideo non de solis virginibus, quas sanctimoniales vocamus, hac parabola figuratur, sed de omni Ecclesia; nam in corpore virginitatem pauci habent, in corde autem omnes habere debent. Et ideo per omnes quinque sensus 1031 corporis abstinentia bona est, ut ab omnibus se illicitis abstineat mens humana. Unde virginitas nomen accepit, et per hanc incorruptionem omnis Ecclesia Christi virgo dicitur et sponsa. Et non qualiscunque virgo, sed prudens; ita tamen si ejus abstinentia a vitiis in laudem Dei reniteat. Alioquin si propter aliud, quaecunque videtur bona agere, inter fatuas deputabitur, eo quod salem sapientiae non habeat. Ob quam causam fatua invenitur, quia plures videntur habere fidem p. 0840D| sine operibus; nonnullae vero etiam abstinentiam ab illicitis et ipsa opera bona, sed non propter Deum sinceriter, quamvis laudabilia censeantur. Unde et quinque admittuntur, quia prudentes fuerant, et quinque repelluntur, quia fatuae. Fatuae autem, quia acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum; prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus. Oleum namque fructus est spiritus. Vasa vero licet fictilia, nostra sunt corpora, intra quorum viscera recondendus est idem fructus boni operis. Porro lampades animarum splendentium lumen est, quae sacramento baptismatis indutae, splenduerunt. Ecce fatuae et virgines dicuntur, et lampades accepisse, et exierunt obviam sponso et sponsae, cum prudentibus. p. 0841A| Quid ergo amplius requirendum judicas, nisi quod oleum non sumpserunt secum, ne deficeret lumen lampadarum accensum? Ob quam causam solummodo fatuae dicuntur. Et ideo sciendum, quia magnum aliquid significat hoc oleum, et valde magnum. Oleo namque perungimur in baptismate, ut Christiani dicamur. Oleo et perunctus est Salvator noster Christus. De qua unctione canimus in Psalmo: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Hoc quippe oleum, oleum exsultationis est, et laetitiae, pro quo David, quia peccaverat, orat dicens: Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). Forte ergo hoc oleum exsultationis et laetitiae Spiritus sanctus est; quem qui non habet hic non est Christi, neque charitatem p. 0841B| Christi habet. Quoniam, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Sine qua, sicut Apostolus ait (I Cor. XIII, 3), quidquid habuerit homo, nihil ei prodest. Quae nimirum charitas merito per oleum significatur. Quia sicut oleum omnibus supereminet liquoribus: ita et charitas universis virtutibus. Et ideo de illa dicit idem Apostolus Paulus, supereminentiorem 1032 viam demonstro vobis. Quae profecto via per charitatem hic impraesentiarum paratur et praesternitur, ut prudens virgo ferat oleum secum, et lumen quod luceat in perpetuum. Quapropter bene per oleum quo charitas enutritur et diffunditur, Spiritus sanctus significatur, quo exhilarantur corda credentium, et omnia virtutum opera pinguescunt. p. 0841C| Et ideo charitas, quae Spiritus sancti pinguedo est, nunquam excidit; quam qui amiserit, post perceptam gratiam, licet videatur exiisse per fidem obviam sponso ac sponsae, tamen inter fatuas deputabitur. In fide namque omnes decem junguntur virgines, quae per sponsionem fidei omnes conantur exire obviam sponso, et quasi corde exspectare adventum ejus; sed quia negligunt servare perceptam gratiam, et enutrire ac sumere secum intus in animo, ad gloriam Dei Patris, oleum charitatis, infatuantur. Prudentes vero non solum servarunt perceptam gratiam in corporibus suis, verum etiam jugiter sumpserunt oleum, et coacervaverunt sibi ex dono charitatis fructum Spiritus, et ideo computruit jugum peccati a facie olei. Quia in Spiritu sancto, non solum remissionem p. 0841D| quam perceperant servaverunt, verum etiam egregia virtutum sibi opera, ut lucerent ac si lampades ardentes, suis in vasis condiderunt. Quae nimirum vasa etiam ipsi quinque sensus corporis accipi possunt, in quibus condiderunt largitatem olei, quam de firma petra suxerant; ita ut et ipsi sensus, oleo perfusi, ad spiritalia transirent. Nec projecerunt intima sua exterius, sed intus sibi in conscientia absconderunt aeternae vitae munera. De quibus profecto muneribus, quia hic doluerunt, Exsultabunt in gloria et laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5), id est unusquisque eorum de propria conscientia. Et notandum quod dicitur quia prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis, cum lampadibus. p. 0842A| Acceperunt, ex dono gratiae, et recondiderunt in vasis suis usque ad tempus suae inspectionis. Et ideo prudentes dicuntur, quia porro praeviderunt in posterum, quod ex dono gratiae rationem sunt redditurae. At vero non sic fatuae, quia juxta Salomonem (Eccle. X, 1), Muscae morientes exterminant suavitatem olei, id est unctionem qua perunctae sunt a Spiritu sancto. Nam χρηστότητα Graecus sermo, et suavitatem significat et unctionem, necnon bonitatem et lenitatem, quae omnia per Spiritum sanctum tribuuntur. Quem quia noluerunt 1033 accipere, neque acceptum servare, sed projecerunt intima sua post vanas laudes hominum, favoresque vulgi, vacuae remanserunt ab omni claritate luminis, et ab omni virore charitatis.

p. 0842B| Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Quid est quod dicit omnes? Sapientes scilicet et fatuae. Et quid est dicere, Dormitaverunt et dormierunt? Nunquid dormitaverunt est, ut quidam ait, ante mortem languescere? Vel qualis est somnus iste? Ne forte tardante sponso (quia abundat iniquitas) refrigescit charitas eorum omnium. Sicne intellecturi sumus somnum istum? Et hoc sit, quia elanguerunt prius vel dormitaverunt, in mortem ire, quod est dicere dormierunt. Absit, ut ita intelligatur quia sunt ibi prudentes. Nam quando dixit Dominus: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum (Matth. XXIV, 12), quod est dicere defecit oleum multorum, continuo subjecit et ait: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic p. 0842C| salvus erit. Quapropter prudentes fuerunt istae virgines, quae acceperunt oleum in vasis suis, et servaverunt, ac permanserunt usque in finem; et ideo prorsus admittuntur intro, quia paratae fuerunt. Non ergo eis obrepsit frigus torporis, neque refriguit in eis charitas, sed efferbuit usque in finem; et ideo sponsi januae, ut introirent, libere patuerunt. Et dictum est eis, sicut illi optimo servo, Intra in gaudium Domini tui. Quid est ergo per hanc moram, donec tardat sponsus venire, quia dormitaverunt omnes et dormierunt? Moram autem a principio vocationis Ecclesiae usque ad finem saeculi recte accipimus, donec hora novissima peragitur, in qua omnes mortis somno sopiuntur, quam nemo evadit; nemo doctus, nemo indoctus; non prudens neque p. 0842D| fatuus, sed omnes interim donec veniat sponsus uno fine mortis claudentur. Quare autem dormientes vocantur? Quia omnes in die suo novissimo resuscitabuntur quasi a somno quotidiano, et vivae omnes invenientur. Licet prudens sit virgo, sit fatua, omnes tamen mortis somnum patientur; sed oleum prudentium in vasis quod acceptum est et servatum, in morte non peribit. Quod autem dicit, Dormitaverunt omnes et dormierunt, more nostro loquitur; quia sicut nemo nisi somno praegravatus, dormit: ita nemo nisi ex infirmitate occupatus moritur, et hoc sit dormitare, quod est infirmitate deprimi. Sed melius mihi videtur, quia dixerat, dormitaverunt omnes, ut intelligeremus, quia de mortis somno p. 0843A| 1034 loquebatur, ideo reperisse dormierunt. Ac si diceret, ideo dormierunt quia mox, ut clamor factus est, surrexerunt omnes ac de somno. Et haec est causa quare dixerit, dormitaverunt; quia post mortis somnum, omnes surrexerunt ad vocem Dei viventis, et ad tubam archangeli; ubi manifeste insinuat quod nemo est qui vivat, qui non videat mortem. Et ideo ait: Dormitaverunt omnes, et dormierunt. Prudentes scilicet et fatuae, omnes dormierunt. Ecce media nocte clamor factus est. Quid est media nocte? Improvide quando non speratur, quando omnino non creditur. Noctem ergo posuit pro ignorantia, quia subito erit, et quasi intempesta nocte, quando gravissimus sopor est securis omnibus, ut jam supra dictum est. Tunc per angelorum clamorem p. 0843B| et tubas praecedentium virtutum Christi resonabat adventus. Hoc namque loco beatus Hieronymus esse traditionem Judaeorum dicit Christum media nocte venturum in similitudinem Aegyptii temporis, quando tunc Pascha celebratum est, et exterminator omnia percussit primogenita Aegyptiorum, et pertransit Dominus tabernacula quae agni sanguine fuerant consecrata. Unde aestimat idem doctor eximius, ex traditione apostolica descendisse ac permansisse die vigiliarum Paschae, ut non ante noctis medium populum dimittere liceat, exspectantes adventum Christi, ut postquam illud tempus transierit, securius cuncti praesumant diem festum peragere. Unde et Psalmista dicebat: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII, 62).

p. 0843C| Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Lampades autem a Graeco dicuntur, quod est, λάμψαι, id est, est a splendore vel fulgore. Unde Apostolus (II Cor. IV). Ὁ εἰπὼν ὲκ σκότους φῶς λάμψαι, id est fulgere. Omnes quidem surrexerunt, sed illae tantum ornaverunt fulgore suo lampades suas, quae oleum secum antequam dormirent acceperant in vasis. Ex quo nitore gratiae ornaverunt singulae quaeque sensus suos, in quibus oleum scientiae Dei, et opera charitatis reconderant, ut haberent opera virtutum in manibus suis, quibus ante aeternum judicem refulgerent; quinimo ab eo perceperunt splendorem gloriae, cui commendaverat bona facta sua. Et ideo singulorum deposita tunc restituet verus Judex, apud quem non est exinanitum p. 0843D| oleum eorum, qui ei commiserant virtutum ornamenta. Ex quibus receptis a Domino cum resurgent ornabunt se intus in conscientia sensusque animae sustollent ad illa aeterna gaudia, quia videbunt gestorum opera, quae a Domino olim commiserant antequam in mortem irent. At vero fatuae 1035 sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Porro quae lampades suas queruntur exstingui, ostendunt eas accensas habuisse, et illuminatas, et ex parte eas luxisse. Sed quia non habuerunt opera perpetua, id est opera charitatis aeternae, nec indeficiens lumen, ideo exstinguuntur, quia temporaliter egerunt, et resplenduerunt in saeculo operibus infructuosis. Et p. 0844A| ideo implebitur tunc illud propheticum, Quia turbati sunt omnes insipientes corde (Psal. LXXV, 6). Et si quaereres quare? quia nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Ibid.), quia nullas horum operum lucernas in manibus habuerunt. Unde Dominus: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus (Luc. XII, 35). Quapropter si quis habet animam virginalem, et amator est aeternae vitae, non mediocribus sit contentus, quae cito exolescant operibus, ne forte quae videntur bona prae caumate arescant. Et cum coeperit judex singulorum discutere conscientias, lampades quae videbantur lucere, subito exstinguantur. Quia post resurrectionis diem, nulla erit jam promerendi facultas, nisi quodcunque seminaverit homo in hac vita, tunc et metet p. 0844B| in illa. Et ideo responderunt prudentes et dixerunt: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Nequaquam igitur virgines istae mediocriter prudentes aestimandae sunt; quoniam hae sunt quae opportunum tempus operandi in semetipsis servaverunt, quando in primo occursu Dominici adventus, multum sibi oleum charitatis coacervaverunt in corporibus suis, et praeparaverunt secum semper, quae sempiterna sunt, et coelestia amaverunt; et non, sicut fatuae, dissolute et negligentes vixerunt, quae tantum praesentium sollicitudinem habuerunt et curam, immemores promissorum Dei, in nullam se resurrectionis spem extenderunt. Et tamen nec adeo imprudentes erant, licet et fatuae essent, ut non intelligerent quoniam cum p. 0844C| lumine bonorum operum debebant ire obviam sponso, et omnes lampades suas habere illuminatas. Videbant enim quoniam minus habebant oleum boni operis, quia ex his non curarent dum tempus fuit. Et ideo jam propinquantibus tenebris, lampades quae lucere prius videbantur, suis ad tempus gaudiis illustratae, obscurabantur, quia deficiebat oleum jucunditatis et laetitiae; oleumque peccatoris non permulcebat eas, neque alienis laudibus mentes eorum 1036 impinguebantur. Sed prudentes quia prudentes erant, etiam prudenter dant responsum: Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Quia in illo tremendo examine nemo gloriabitur se castum cor habere, nec suis sibi sufficere meritis, quanto magis aliis dare debeat, quia non erit forte quod omnibus satisfit. p. 0844D| Intelligunt namque in illo examine alienis operibus ac meritis neminem adjuvandum; quia unicuique lampadis suae oleum habere necesse est. Quas hortantur ut eant ad emendum, si vel sero majorum meritis sanctorum, qui consueverant pecunias Domini distribuere, ad lucra animarum possint impetrare, deinceps praeceptis Dei obsequendo, ut cum lampadum luce sponsi dignae efficiantur occursui. Alias autem illarum virginum lampades, non exstinguebantur antequam dormirent, quia non deerant laudes hominum. Sed quia cum surrexerint, nemo est qui laudet eas, omnis enim homo causam suam solummodo tunc pertractabit. Nemo itaque erit, qui tunc de se non cogitet, nemo qui oleum adulando p. 0845A| vendat. Et ideo coeperunt lampades deficere ne lucerent. Tuncque fatuae convertunt se ad quinque prudentes: Date nobis de oleo vestro. Hoc quaerunt, quod consueverant alieno oleo lucere, et non sua propria conscientia, alienasque laudes quaerere. Ite potius, inquiunt, ad vendentes, et emite vobis. Non consulentium forte vox est ista, sed irridentium est. Quia sapientia erat in illis virginibus, et ideo in eisdem ipsa loquebatur sapientia, quae aliubi de stultis fatetur, Ego in interitu vestro ridebo (Prov. I, 26). Quid igitur mirum si sapientes irrideant fatuas, cum et ipsa sapientia subsannare eas fatetur? Quid est ergo dicere, Ite ad vendentes? nisi, quia sic facere consuevistis, et ideo non damus, ne forte non sufficiat nobis et vobis. Verumtamen et si in parte p. 0845B| de istis dici possunt ista, quae semper laudes adulatorie magis quam vere habere hominum maluerunt, multa alia sunt praesentis vitae commoda, curae ac sollicitudines, pro quibus negliguntur aeternae vitae praemia, ad quas nonnunquam interveniunt torpor et ignavia. Unde credo, quod non de adulatoribus solum dicat, verum etiam et de omnibus, qui aliud sectati sunt. Quibus dicitur, ite potius ad vestra humanae vitae consueta negotia, in quibus vivere assuevistis, idcirco vobiscum oleum Spiritus sancti non tulistis. Quamobrem non damus, ne forte non sufficiat nobis et vobis, jam quando tempus non est praestandi nec emendi ulli. Et ideo dum eunt emere, 1037 emendi ulli. Et ideo dum eunt emere, venit sponsus; id est, dum quaerunt sero emere quod prius p. 0845C| parare neglexerant; cum quaerunt a quibus laudentur, vel a quibus consolentur, et non inveniunt, venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, quia eis aperta est janua. Et notandum quod ait, quia venit sponsus. Nam supra, decem virgines exierunt obviam sponso et sponsae, hic autem solus venit sponsus. Quid ergo est? vel quo abiit sponsa, quae prius in decem istis occurrit cum sponso? Nequaquam vacat a mysterio, quod tunc venit cum eo, et nunc sermo divinus tacet de ea. Non utique tacet, sed aperte loquitur de illa dicens: Et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, quoniam ipsa est sponsa, quae intrat cum eo, quoniam parata erat, et prae nimio amore charitatis pervigil semper, et pernoctans in orationibus sollicita p. 0845D| quando veniret sponsus, quae toto desiderio anhelans, ad eum amabat venire. Nam prius ut filios generaret ipsa cum sponso venit, ut eos genitos infra uterum susciperet, pareret et nutriret. Nunc autem resurgens a mortuis, dum ei janua vitae aperta est, festinat laeta occurrere sponso, et cum eo ad nuptias, quo longe diu invitata fuerat, intrare. At vero illa quae minus amaverat, quae aliud plus dilexerat, quae oleum charitatis non habuerat, quae in multis sollicita, unum praetermiserat, dum sero quaerit in se frigida remansit. Et ideo non dicitur quod emerint aut acceperint oleum perfectae charitatis; quia nec ipsa inquisitio procul dubio ex affectu castae dilectionis fuit. Ergo difficile et a paucis cognoscitur, p. 0846A| quomodo Christus sponsus, et Ecclesia uxor et sponsa vocetur. Quia etsi vocari possumus fratres Christi, atque filii Dei, seu in invicem et ipsi fratres ex Deo Patre. Nemo tamen alter sponsus Ecclesiae quam Jesus Christus. Unde et Joannes licet amicus sponsi sit, non tamen sponsus, nec ullus sanctorum. Et ideo valde occultum est, et difficile ad intelligendum quomodo anima humana verbo Dei copuletur ut sponsa sit, vel quomodo commisceatur. Et tamen ad has nuptias nemo nisi sponsa ingreditur. Quid enim mirabilius cum sit illud Deus, quidquid est Christus; sit ille Creator et illa creatura, et secundum hoc ille sponsus et illa sponsa; vel vir et uxor Christus et Ecclesia. Unde Apostolus ait: Et erunt duo in carne una (I Cor. VI, 16); hoc, inquit, p. 0846B| magnum est sacramentum, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Hoc quippe magnum sacramentum, magnus dicit Apostolus, et ideo 1038 non quisque continuo novit, quam magnum sit quod dicit. Nam qua cognatione sint fratres Christi omnes sancti, novimus quia non consanguinitate terrena, sed ex gratia divina, quia Patrem Deum habemus unum in coelis. Quamvis enim ille sit proprius Dei Filius, tamen per gratiam adoptionis, omnes sancti fratres sunt, quia ipsi sunt filii. Unde per eamdem gratiam ad invicem sunt et ipsi fratres; sponsus autem caeterorum illius societatis, nullus illorum est, neque dici potest. Proinde Christum quam excellentissime justitiae atque sapientiae sponsum cognoscat et confiteatur Ecclesia, altissimum est scire. p. 0846C| Et ideo Jeremias dicebat, et homo est, et quis cognoscet eum? Ergo homo est, et inde ostenditur quia frater est ac cognoscitur. Sed quid est quod dicit, et quis cognoscet eum? Cognoscitur vere quia homo est, et quia frater, et quia Deus est, sed occultum est valde quomodo sponsus est, quia magnum est sacramentum; et tamen ille sponsus, et illa uxor. Unde Joannes in Apocalypsi sua dicit: Quia venerunt nuptiae agni (Apoc. XIX, 7), de quibus nunc dicitur: Et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias; quoniam in his omnibus erat una Ecclesia electa, una columba speciosa, sponsa una formosa, in sanguine sponsi sui dealbata. Quae dum fatuae oleum ut luceant lampades earum, jam sero eunt emere, ipsa cum universis suis membris p. 0846D| intrat ad nuptias. Quia supra quando veniebat cum sponso, cui occurrerunt obviam istae decem virgines, miro modo jam sponsa erat et virgo, jam dotem sponsalitatis suae, et pignus acceperat Spiritum sanctum. Tunc quidem divinis subarrhata muneribus, nunc vero jam, dono immortalitatis percepto, quod prius non poterat, gaudens ad immortales ingreditur nuptias. Et clausa est janua. O si sapere possimus cordis palato, quale quantumve gaudium erit, quam jucundum et quam beatum, quia intrant, et quam amarum foris remanentibus, quia dicit, Et clausa est janua, ubi deinceps nemo intrabit miser, ut beatus fiat: de qua nemo exibit ulterius jam, ut extra inveniatur. Quoniam confortavit seras p. 0847A| portarum (Psal. CXLVII, 13) illius civitatis, benedixit omnes in ea, et posuit per omnes fines ejus; in qua nemo esuriet ultra, satiatus ex adipe frumenti, et omnis beatitudo aeternae vitae circumplectitur eos.

Novissime autem veniunt, et reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. 1039 Ecce, ut dixeram, fatuae virgines quae transmissae fuerant ad oleum comparandum, non referuntur emisse vel accepisse. Verum hoc sub silentio praetermisso, quia jam nullum erat tempus emendi, dictum est, quia post veniunt, cum potuisset dicere, postea venerunt accepto oleo, vel comparato. Sed quia non invenerant, convenienter illud siluit, ne habentibus oleum, vel in extremo ornantibus lampades suas, diceret: p. 0847B| Nescio vos, quae estis. Nec enim scribitur quod cum ornatis lampadibus venerint; quia nescio si fieri posset, ut unquam diceret: Nescio vos, quia charitas Deus plenas charitate virgines nunquam repudiasset, neque se ignorare dixisset. Novit enim Dominus eos tantum qui sunt ejus; eos autem quos reprobat utique ignorat; quia et ipsi noluerunt ut decuit, cognoscere Deum. Et ideo dictum est, si quis ignorat ignorabitur. Nescit enim Dominus operarios iniquitatis, nec approbat reprobos. Idcirco licet virgines sint, etiam secundum carnem, ita ut de corporis puritate, nec non et fidei confessione glorientur, tamen quia oleum non habent scientiae Dei et charitatis, sufficit eis ad poenam quod ignorantur ab sponso. Et ideo in hac parabola, finis verbi iste est, p. 0847C| Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Hoc est quod supra jam dixerat, ut paratus sit semper unusquisque. Quia ad hoc nos nescire voluit diem exitus nostri, ut vigilemus animo, et parati simus antequam claudatur janua. Ecce de fine saeculi, quam diversae introducuntur parabolae. Nam supra angeli mittuntur qui colligant zizaniam ex agro praesentis Ecclesiae, et tradant igni ad comburendum, triticum quoque congregent in horreum Domini. Hic vero sub alia figura decem proponuntur virgines, quinque fatuae et quinque prudentes. Sed sub alia specie, quinque clamantes, Domine, Domine, repelluntur, et quinque ornatis lampadibus admittuntur. Sicut et in aliis tribus parabolis retro, licet brevius, nihil tamen sensus futurarum rerum inaequalius variatur. p. 0847D| Deinde in hac parabola, quam paulo post exposituri sumus, longe alia formatur et adumbratur figura, quamvis manifestior videatur. In quibus omnibus, non diversa introducuntur judicia, sed unus ex omnibus vix exprimitur terroris dies, et tanti discriminis causa. Et ideo adhuc alia quasi de praelatis, quibus credita sunt eloquia Dei, proponitur comparatio; ut simul omnes tam rectores quam plebs, quia ignoratur 1040 judicii dies, sollicite nobis lumen et lucrum bonorum operum praeparemus, necdum nescimus judex veniat. Unde sequitur: Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Nova quidem et inusitata locutio. Nec enim reddita videtur sermonis ratio, ut p. 0848A| consuete diceret; sicut homo proficiscens vocavit servos suos: ita et filius nominis, aut certe, ita et ego, quoniam ipse est homo paterfamilias, qui ad Patrem post resurrectionem victor ascendit, qui vocatis servis suis, id est apostolis, tradidit illis doctrinam evangelicam, et pecuniam verbi divini. Alia vero exemplaria habent, sicut enim homo peregre futurus, vocavit servos suos. Peregre autem, quia captivitatem nostram sua duxit virtute, ac si peregrinando, captivam. Sed quaerendum quomodo quasi peregrinus abiit? Cum ipse de se suis repromittit discipulis, Ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XVIII, 20). Et illud: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum. Et illud Joannis: p. 0848B| Medius vestrum stat quem vos nescitis (Joan. I, 26). Quod si semper omnibus suis est praesens, quomodo introducunt eum parabolae proficiscentem vel peregrinantem? Nisi quia secundum quod unigenitus est Dei Filius ex natura Patris Verbum et Sapientia, non corporeo ambitu circumcluditur, sed ubique totus et praesens, in qua nunquam peregrinatur natura. Peregrinatur autem secundum dispensationem corporis et proficiscitur, cum Deus homo in coelis ad dexteram Patris collocatur. Nec sic introducimus duas personas, ut Feliciana haeresis vult, neque duos Christos, aut duos filios, sed unum Jesum Christum, unumque Dei et hominis filium, secundum divinitatem suam, ubique praesentem, et secundum humanitatem ad Patrem ascendentem. Nec itaque solvimus p. 0848C| hominem a Deo, neque Verbum a carne. Quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14), quoniam scriptum est apud Joannem: Omnis spiritus qui solvit Jesum, non est ex Deo (I Joan. IV, 3); et ideo Deus et homo unus est Christus. Unitas autem divisionem non recipit neque solutionem, ideoque in Christo magnum est sacramentum. Quia et unitas in eo, personae, veneranda est, et unicuique substantiae proprietas conservanda. Si autem omnis homo qui conjungitur Domino, unus spiritus est, quanto magis homo ille, quem secundum dispensationem carnis Christus suscepit, non est solvendus ab eo qui suscepit eum, nec alter dicendus? Quoniam Verbum caro factum est, uniendo sibi eam virtute sua, 1041 et ideo unus est Christus, unusque Dei Filius, p. 0848D| unus et hominis filius. Qui profecto, secundum quod hominis filius, peregre proficiscens, uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique autem secundum propriam virtutem, et profectus est statim. Haec est probata pecunia Verbi, de qua dicitur in Psalmis: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum septuplum (Psal. XI, 7). Quoniam quidquid in eo est de Spiritu sancto, est conflagratum, et ideo omnia in eo pretiosa sunt et praeclara. Unicuique autem, qui vires conspicit singulorum, secundum propriam mensuram dispertivit pecuniam talentorum, et non secundum merita, ut nullus se possit excusare a lucro, quasi non habeat operandi materiam. p. 0849A| Quoniam qui sensus praestitit, ipse et talenta juxta vires commisit, non pro largitate, aut parcitate, alteri plus tribuens, alteri vero minus, sed pro accipientium virtute, gratis omnibus commisit. Quod et Apostolum fecisse legimus cum quibusdam lac dedit, qui solidum cibum capere necdum poterant. Et notandum quod in Graeco pro pecunia quam dedit unicuique, ἀργύριον habet, ut ipsa eloquia Dei pro argento significantius intelligantur. Quia argentum Graece ἀργύριον vocatur. Unde qui acceperunt a Christo dispensationem Dei eloquiorum, videbis alios amplius ac divinius accepisse, alios autem minus, et ut ita dicam, neque in dimidio eos intelligere rerum negotia; alios autem adhuc minus habere capacitatis. Quorum si differentias consideres, qui p. 0849B| pecuniam domini susceperunt ad dispensandam, videbis quod alia fuit virtus eorum, et efficacia mentis, quibus data sunt quinque talenta, et alia quibus duo, alia vero quibus solummodo unum, eo quod alter alterius non capiebat mensuram. Et qui unum accepit talentum, non contemptibile accepit donum. Multum est enim vel unum tanti domini talentum accepisse; et ideo cavendum ne in vacuum accipiatur. Sed considerandum de tam innumeris servis ejus qui profectus est, quasi homo paterfamilias, ac patrem, quid est quod tria genera eorum solummodo proponit, quibus bona sua distribuit? Facit itaque hoc forte, ad exemplum bonae terrae, de qua jam supra dixerat in parabolis, quod seminaverit in ea, fructumque fecerit, alium centesimum, et p. 0849C| alium sexagesimum, et alium trigesimum. Sed supra qui trigesimum fecit fructum salvatur; 1042 hic autem arguitur qui unum acceperat talentum, et abscondit illud in terra. Ac propterea, licet una sit figura in numero, diversa est tamen in facto. Una siquidem terra in qua seminatur, sed cultura diversa, et inaequalitas laboris eorum, qui manum mittunt in aratro. Propterea dum varias, satis dispensative depingit parabolarum formas, et splendorem reddit causarum, et specialius negotia designat singulorum. Unde hoc loco, quia de commissis agitur talentis, ad unum usque pervenit. Quia nemo est, qui aut quinque non accepit, aut duo, aut unum. Sicut nemo est, qui aut quinque sensus corporis non habeat, aut intellectum et operationem, certe aut p. 0849D| rationem qua discernatur a bestiis, ut cognoscat se rationalem. Nemo tamen sine aliquo invenitur talento, de quo rationem, quia rationabilis creatus est, reddat Domino. Sed sicut beati sunt, qui duplicant in lucrum quod acceperunt: ita miseri et infelices, qui in terrenis actibus se demergunt, et abscondunt in terram talentum quod acceperunt. Neque igitur miser eo quod unum acceperit, sed ideo, quia quod accepit, terrenis praegravatus oneribus praefocavit illud in terra, et in carnalibus praesentis vitae operibus defodit, ne ullum coelestis vitae afferret lucrum. Unde multi quaerunt quinam illorum plus acceperit, utrum qui quinque talenta acceperit, an qui duo? Nam et talentorum genera tria esse dicuntur. Et p. 0850A| ideo non immerito perfectiores illi intelliguntur, qui diviniorem et sublimiorem Scripturarum de Deo acceperunt intellectum et operationem, ut queant se et alios in divinis erudire. Idcirco non ad numerum referenda est ratio talentorum tantum, verum etiam et ad pondus, et ad qualitatem; quoniam plus est accipere duo talenta auri, quam quinque argenti. Novit enim qui distribuit sua servis suis, virtutes singulorum, et ideo cogitandum unicuique quid vel quantum acceperit. Ante omnia hoc scire primum convenit, quod nihil habet homo in omni facultate rerum interius exteriusve, quod non acceperit. Et quidquid est in quinque, aut duobus, vel in uno quod accepit, nihil est amplius quod quaeratur, si duplicatum illud retulerit. Quoniam multum est, juxta quod p. 0850B| nos exigui aestimare possumus, si omnia quidem sensibilia rerum, quae quinque subjacent sensibus. explicare potuerimus, vel commutare ad aeterna et divina, ut ipsi sensus flagrent in nobis diviniores, exercitati ad ea quae 1043 semper idem sunt, qua tenus de transitoriis et temporalibus sempiterna lucremur. Hoc quippe est de quinque talentis alia quinque lucrari, cum in eisdem temporaliter opera mur, ut per eosdem nosmetipsos exercitantes, et alios instruentes, ad majorum virtutum culmina erigamus, sicque duplicata omnia reportemus, tam in nobis quam in proximis, ut de temporalibus aeterna, et de caducis et transitoriis rebus, semper manentia acquiramus. Et notandum quod ait: Quia operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Profecto, quia nemo p. 0850C| facile lucrum virtutis accepit alterius, nisi ex dono gratiae cujus percepit semina, ut puta fidelis in fide, et sapiens in sapientia, dives in dispensatione rerum suarum. Sic et in reliquis omnibus quae percepit. Et ideo videat unusquisque, ut dixi, quid et quantum accepit; in arte, in intellectu, in quolibet ingenio.

Similiter et qui duo talenta acceperat, operatus est in eis, et lucratus est alia duo. Similiter ergo abiit, ut et ille qui quinque. Sed quo abiit? Nunquid in regionem longinquam, ut puta ille adolescentior filius? Non utique. Sed quo abiit? Abiit autem ad semetipsum percepta gratia, ubi et ille minor filius reversus dicitur. Quia male extra se diffusus abierat, et perdiderat omne patrimonium a Patre quod acceperat. Hic autem abiit in semetipsum, et commissa p. 0850D| sibi dona exercuit, ne in vacuum gratiam sibi collatam retineret. Unde Paulus gloriabatur dicens: Et gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. XV, 16). Haec est namque gratia fidei et operationis, quam universo generi humano largitus est gratis; et sanctis doctoribus potestas evangelicae praedicationis. Quam sane gratiam unusquisque ac si duo talenta, secundum mensuram fidei suae, quod est secundum propriam virtutem percepit. Haec enim est a Patre incorrupta aeterna substantia, hoc Christi patrimonium aeternis haeredibus reservatum. Unde quia duos populos ad hanc gratiam vocavit, non inconvenienter uni dicitur quinque dedisse talenta, scilicet ei primum qui ex lege credidit. A qua proficiscens, ut dixi, p. 0851A| abiit in semetipsum, et ad gratiam evangelicae praedicationis quam percepit. In qua recte, juxta quod supra dixi, omnia quae subjacent quinque sensibus duplicavit; cum et ista quae impraesentiarum sentiuntur, ad Dei Patris retulit gloriam; et ex istis lucratus est alia quinque interius, ut totus interior homo istis quinque sensibus 1044 conversus ad Deum, perfruatur aeternis. Cui quia fuerunt quinque commissa domino redeunte de quinque decem obtulit, quia quae legis sunt duplicavit, dum et quinque verba Novi Testamenti, juxta Paulum apostolum, spiritalia, secundum interiorem hominem extra hos quinque sensus, spiritaliter magis, quam decem millia verborum, loqui in Ecclesia didicit; et quinque librorum Moysi oracula, obediendo per gratiam p. 0851B| evangelicae justificationis adimplevit. Similiter et per eum qui duo acceperat, gentium populus designatur, qui quod corde credidit ad justitiam, ore confessus est in salutem. Ipse igitur populus Jesum Christum Deum et hominem confitetur; unum mediatorem, cui sunt in fidei confessione duo talenta commissa, ut habeat in Deum quod intelligat, et in homine imitando quod operetur. Ac per hoc quidquid actualiter operatur per dilectionem transfert in theoriam. Et quidquid contemplatur per fidem, intellectualiter totum referat ad eum in se, quem ex toto diligere oportet. Unde nec immerito, per duo haec talenta intellectus et operatio designatur, et haec duo veniunt in lucrum, et proximus perfecte, ut praeceptum est diligitur. Ac per hoc, ipsas easdemque virtutes, p. 0851C| quas habuerit quilibet in se, alterum docendo, acquirit et duplicat in altero, faciens eum habere una cum gratia Dei quae et ipse virtutem habuerit in se. Et propterea juxta utramque intelligentiam, qui quinque habuit, aut qui duo, non amplius quam duplum acquisisse dicitur. Quoniam nihil amplius praestare potest vel docere, quam quae novit, et ipse habet. Et ideo quilibet doctor debet in mente habere talenta quae accepit, maxime quia misit manum in aratro, id est ad docendum doctrinam Christi, ne forte convertatur retrorsum, aut piger inveniatur ad docendum, qui verbo doctrinae animas exarare debet instanter, opportune, importune; ut post hoc suscepto semine verbi, et ipsi fructum ferant; ita ut de terrenis sensibus, coelestium sibi duplicent scientiam, et ex p. 0851D| creaturis intelligant Creatorem, et ex corporalibus acquirant incorporalia, et ex visibilibus invisibilia apprehendant, et ex temporalibus aeterna. At vero qui unum acceperat, abiens fodit in terra, et abscondit pecuniam domini sui. Quidam hunc servum volunt esse populum Judaeorum, in lege permanentem, carnaliter stolidum, et nihil spiritale intelligentem. Qui virtutem 1045 evangelicae praedicationis noluit accipere, sed propter invidiam in terra talentum abscondit notitiae Scripturarum, ne Christus in eis agnosceretur; neque ipse utens, neque ad utendum aliis dispensavit. Veruntamen licet hic evidens videatur sensus, melius tamen de omnibus intelligitur qui rationabiles creati sunt, et nolunt ratione uti, neque ad lucrum p. 0852A| distribuere, ut aut ipsi aut caeteri intelligant, ad quod creati sunt. Unde dicitur: Homo cum in honore esset, non intellexit (Psal. XLVIII, 13); quia talento rationis non dispensatiore usus est, ut sciret quod ad Dei creatus esset imaginem, sed abscondit totum quod acceperat in terrenis actibus, et voluptate carnis, semetipsum carnaliter servans, dum Dei praecepta implere neglexit. Hinc alius evangelista ait, quod in sudario pecuniam domini sui religaverat, quia doctrinam patrisfamilias, molliter et delicate vivendo, timide satis enervavit. Et omnia quae didicit, ac si in sudario religavit, cum omnem rationem suam ac prudentiam in carnalibus actibus implicavit; de qua dicitur, quia prudentia carnis mors est (Rom. VIII, 6).

p. 0852B| Post multum vero temporis, venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Multum ergo tempus est ab ascensione Christi usque ad adventum ejus, quando venturus est ad judicium. Utitur enim more Scripturarum sanctarum praeteritum pro futuro, quando in ratione ponenda judicii examen demonstratur; quoniam coelestis verbi negotiatio reposcenda, et redditus dispensati talenti lucrum reposcit. Tunc accessit qui quinque talenta acceperat domino reverso, et obtulit alia quinque, Pro eo quod futurum est, jam fecisse dicitur. Quia apud dominum immutabile est quidquid praedicitur, et ideo jure quasi factum jam creditur. Et accedens, inquit, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti p. 0852C| mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Accessit ergo primus cum multa fiducia, et quasi sua sponte, eo quod fideliter operatus est et lucratus. Nam ipsa lucri fiducia, ac si bonae spei confidentia fecit eum audere ut ad dominum suum quasi gaudens ac devotus accederet, faceret sermonem de commisso talento. Ad quem dominus mox deprompsit vocem omnibus bonis dispensatoribus valde optabilem, Euge, inquit, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium domini tui. Fortassis igitur vox ista, vel sensus iste talis 1046 est, qualis et de Abraham dicitur, quod credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gal. III, 6). Sic quippe fides servorum istorum ad justitiam reputata est eis, quia in modico p. 0852D| fuere fideles. Modica autem sunt omnia vitae istius ad comparationem futurorum, seu sit doctrina verbi, seu scientia Scripturarum, seu facultas rerum, seu quidquid in lucrum venire potest. Quoniam superat aeternitas omnium praesentiarum bona, et mysterium resurrectionis ad immortalitatem, quidquid est quod finiri poterit. Quod si scire possemus quanta et qualia sunt quae dicit, cum ait: Intra in gaudium domini tui, sciremus utique quam pauca sunt omnia quae impraesentiarum habere vel possidere videmur. In quibus quia commissa sunt nobis, et ad lucrum commendata, quisquis fidelis fuerit, percipiet quae nec oculus vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9), quae praeparata p. 0853A| sunt fidelibus et diligentibus Deum. Sed quaerendum quid sit quod una repromissio est et eis qui quinque in decem offerunt, et eis qui duo in quatuor. Uterque eorum et qui duo et qui quinque acceperat, duplicatam reportant pecuniam. Uterque fiducialiter devotus accedit, cum transit de hoc mundo ad Deum. Utrisque enim una vox a domino profertur, una laus, unaque merces redditur. Ergo utrique eorum dicitur: Euge, serve bone et fidelis, quia in modico fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudiam domini tui. Una igitur vox exsultantis est cum dicitur euge, una laus, quia bonus et fidelis uterque vocatur. Idcirco, quia eadem dicta sunt ambobus, recte quaeritur, ne forte qui minorem habuit virtutem, et totam illam quam habuit p. 0853B| secundum quod oportuit, eam exercuit, nihil minus habiturus sit apud Deum, quam ille qui majus accepit, et plus in majori virtute constitutus, acquisivit. Nequaquam igitur hoc dixerim; quia unusquisque, licet unum sit gaudium quod percipiunt, unaque vita et aeternitas, tamen in eodem gaudio et in eadem vita, secundum proprium laborem sua singuli recipient stipendia meritorum. Et non sicut quidam volunt, ut una sit claritas, et una gloria omnibus, juxta illud qui modicum non minoravit, et qui multum non abundavit. Volunt enim dogmatizare et ostendere ex eo quod dictum est. Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, quod talem dilectionis habeat mercedem, qui minorem 1047 p. 0853C| animae capacitatem habuerit, quam et ille qui majorem habuerit cordis virtutem et eminentiorem animam. Unde aiunt hoc solum quaerendum, ut quidquid habuerit homo vel acceperit ex Deo, toto utatur eo ad gloriam et laudem Dei. Bona quidem exhortatio et locuples virtus animi, sed qui plus omnibus, juxta Pauli vocem, laboraverit, fatendum fide est, quod mercedem recipiet unusquisque juxta laborem suum. Et notandum quia fidelis servus etiam et bonus appellatur. Quod si bonus dicitur quilibet fidelis servus, ex dono gratiae et participatione boni, multo magis Christus Deus bonus est, qui essentialiter est bonus. Et non, sicut Feliciana haeresis calumniatur, quod non sit passus se bonum vocari, quia nemo bonus nisi solus Deus. Ac per p. 0853D| hoc secundum hominem, ideo non sit verus, sed adoptivus, seu nuncupativus Deus; cum inde potius se velit Deum ostendere, quia Magister vocabatur bonus, et dicit: Quid me dicis, bone, cum nemo bonus nisi unus Deus? (Marc. X, 18). Non enim sic se bonum vult intelligi, ut boni dicuntur isti servi, ex accidente bono, sed quia essentialiter ipse bonitas, quia Deus est. Et ideo non se timuit bonum dici, quod iste garrit; sed per hoc se insinuat esse quod Deus est, quia in comparatione ejus, nemo bonus est.

Accedens autem, et qui unum talentum acceperat, ait: Domine scio quia homo durus es, metis ubi non seminas, et congregas ubi non sparsisti, et timens abii, p. 0854A| et abscondi talentum tuum in terra, ecce habes quod tuum est. Accedit autem, per resurrectionem, sicut et abiit prius per libertatem arbitrii: non ut secum cum gratia quam perceperat, laboraret, sed ut in sua ignavia et torpore quiesceret, suis abutens re bus. Unde et nunc accedit non devotus et supplex pro venia, sed ingratus calumniator exprobrans eum quem benignum confiteri deberet, ut qui in sordibus erat peccati, adhuc sordesceret, juxta illud propheticum, ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4). Qui enim debuit suam ignaviam et inertiam confiteri, et orare patremfamilias, e contrario, durum eum vocat dominum, calumniando. Seque prudenti consilio fecisse, ne dum lucra quaereret pecuniarum, etiam de talento forte sibi commisso p. 0854B| periclitaretur. Nam rerum praesentium natura non habet quod ei infert, et dicit: Metis ubi non seminasti, nunquam enim messem sine semine invenies, neque congregari posse quae sparsa 1048 non fuerint. Sed quia hic sermo totus paraboliticus est, debemus figurate eum accipere. Diximus quosdam intelligere hunc servum, populum de lege non ignorantem Domini adventum, et gentium salutem invidentem, in infidelitate quoque permanentem, quippe cum sciat metendos illic justitiae fructus, ubi lex sata non sit, et colligendos exigentibus qui non ex Abrahae stirpe sint dispersi. Et idcirco durum eum vocat, quia aliud exigit ex lege, quam eum sensum carnalem, qui juxta litteram ab eis, ac si in terra defossus, male servatur; cum sit in gentibus sine p. 0854C| dispersione collecturus, et sine satione messurus. Unde et magis dum excusare nititur, sine venia reus monstratur, cur praedicationem sibi commissam occultaverit, vel talentum suffoderit sub litterae tegumentis, et rerum figuris obscuratum. Sed quamvis iste sensus planior videatur, melius ut dixi, ad omnes hic sermo pertinere probatur, qui rationem perceperunt humanam, ut positi in honore rationabilitatis, intelligerent, et ad consortium angelorum ex ratione se transferrent; ne talento male servato rationis, jumentis compararentur insipientibus, et similes fierent eis. Verumtamen etsi de omnibus ita accipiendum est, qui rationem perceperunt humanam, maxime tamen cavendum, qui pecuniam verbi habent et locum regiminis, quia vae illis imminet p. 0854D| juxta Apostolum, nisi praedicaverint et erogaverint pecuniam domini sui conservis suis, quae commissa est eis ad erogandum. Unde et inter credentes iste servus non immerito connumeratur. Quia nemo credentium invenitur, qui talentum sibi creditum a Domino non perceperit, licet non fideliter omnes agant in fide. Quia aut in suis volunt versari et delitescere voluptatibus, aut certe latere, ut non cognoscantur quid perceperint. Idcirco licet servare videatur talentum quod habent, nihil tamen addunt operis, neque negotiantur ad lucrum domini sui, neque fiducialiter agunt in eo quod acceperunt; ita ut nec sibi, nec aliis prosint, ut vitam acquirant sempiternam. Ergo qui hujusmodi sunt, ob suam p. 0855A| perniciem quamvis videantur timorem Domini habere, et sapere de eo quia severus est peccantibus et implacabilis, tamen quia multa premuntur socordia, torpent ignaviter, et quasi talentum servant non ad lucrum, sed sibi, ut totum quod vivunt eis tantum prosit impraesentiarum.

1049 Respondens autem dominus ejus dixit ei: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non seminavi, et congrego non sparsa, etc. Quaedam quae objecerat hic malus servus, replicat bonus dominus, quaedam vero tacet. Non enim confitetur se durum esse, sicut ille arbitrans calumniabatur. Quia non ex sua natura est ut severus aut durus dicatur, sed quia ille misericordia Dei abusus est, ad negligentiam, et non ad conversionem suam, sicut Apostolus p. 0855B| ait: Vide bonitatem Dei, et severitatem (Rom. XI, 22); in eos qui ceciderunt severitatem, in te autem bonitatem. Et ideo nemo securus sit et dicat, quod non curat, non dico de peccatis delinquentium, verum etiam de commissa gratia, si non operatus fuerit in ea. Porro de reliquis verbis, quasi consensit quod metat ubi non seminavit, et congregat ubi non sparsit. Sed quaerendum quomodo intelligatur juxta hunc sensum. Quia sicut nemo habet quod non acceperit; ita nemo operatur, nisi in eo quod percepit. In eo forte operatur fructum justitiae impraesentiarum, quem fructum metet justus in vitam aeternam. Quia seminavit in spiritu, de quo majora recipiat lucra. Quae lucra cum metuntur a justo, metit ea cujus est possessio ipse justus. Justus autem p. 0855C| disposuit ac dedit, et seminavit in pauperibus, et egenis forte substantiam suam, seu verbi pecuniam. Dominus autem in suis membris, ac si in se colligit, et congregat universa, dum sibi computat, et sibi arbitratur esse collata, quaecunque pauperibus suis fideliter sunt impartita. Unde dicturus est, et in alia parabola: Quandiu fecistis de istis meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Verumtamen cur eum vocet malum in propatulo est, quia de sua culpa calumniam domino facit. Piger vero, quia talentum sibi creditum noluit duplicare; ut in altero superbiae, in altero negligentiae condemnetur. Unde congruam sibi accipit responsionem; ac si diceret: Quia crudelem et durum me noveras, et alia sectari quae non dederam, ibique metere ubi non severim, p. 0855D| quare non tibi istiusmodi mentis cogitatio incussit timorem? Quia sciebas me non solum ea diligentius requisiturum, ut dares pecuniam meam sive argentum nummulariis. Utrumque enim, ut dixi, ἀργύριον Graecus sermo significat. Et ideo tota haec parabola de pecunia divini verbi, et doctrina praedicationis accipitur; quae est Evangelii dispensatio, et sermo eloquiorum Dei, qui dari debuit 1050 nummulariis et trapezitis, id est sanctis doctoribus per singulas ecclesias, sicut fecerunt apostoli per singulas provincias presbyteros et episcopos ordinantes; vel cunctis credentibus divina tradentes mysteria, qui possent Domini sui pecuniam duplicare, et imaginem summi Regis in cordibus singulorum, ac si in p. 0856A| nummis, bene insculpere, et cum usuris omnia reddere; ut quidquid in sermone didicerant, opere complerent, et de terrenis ac caducis coelestia et aeterna, sibi atque aliis lucrarentur. Tollite, inquit, talentum ab eo, et date ei qui decem talenta fecerat. Secundum priorem intelligentiam facilis est sensus. Quia ablata sunt omnia a Judaeis divini verbi mysteria, qui Christum non receperunt, et commissa sunt apostolis et apostolicis viris qui ex Judaeis crediderunt, et his qui maxime in verbo laboraverunt: ut intelligamus, licet in utriusque labore aequale sit domini gaudium fidelibus et bonis quod donatur omnibus, qui decem seu qui quatuor de quinque et duobus retulerunt talenta, tamen majus deberi praemium ei qui plus in domini pecunia laboraverit, p. 0856B| sicut Scriptura divina docet, et non sicut quidam volunt, ut nihil plus habeat qui majus, neque minus qui parum laboraverit, tantum ut ex toto diligat et duplicet quod percepit. Quamvis enim metat in gentibus, ubi non seminavit verba legis, et congreget eos ad fidem ubi non sparsit, non tamen sine merito fidei praemium praestatur. Quia sicut non aliunde quam ex dono Dei et talento sibi credito, quisque laborat, sic non remuneratur nisi secundum laborem suum et gratiae largitatem.

Omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. Quoniam quicunque rectam et integram non habet fidem, etiam reliquas virtutes, quas videbatur habere perdet. Eleganter itaque ait quod videbatur p. 0856C| habere; quia quidquid sine fide est, non virtus sed peccatum est. Aufertur ergo ab eo quod videbatur habere, cum declaratur in examine judicii Dei, quia non fuit ex fide quod habuit, qua justificatur impius, et in qua justus vivit. Et hoc est dicere, auferetur ab eo, cum ei non imputatur opus ad justitiam, neque merces justitiae in retributionem. Nam et cum multi naturaliter multam habeant efficaciam mentis, et acumen prudentis ingenii, si negligenter bonum naturae per desidiam corruperint, perdunt hi tales 1051 bonum naturae praemium, quod eis fuerat repromissum, et vident nonnunquam transire ad alios qui multo labore et industria compensant, quod minus eis fuerat a natura. Haec sententia quamvis non satis clara videatur, quo modo tollatur p. 0856D| quolibet pacto a malo servo talentum quod perceperat, vel quomodo detur alteri qui decem plus minusve habuerat, ut habeat etiam et hoc super illa quae acquisierat, tamen possibile est in remunerantis officio, ut possit habens impraesentiarum abundare, quia facile est per incrementum posse ditescere fidelem et bonum servum, vel per incrementum munificentiae, vel per laboris opulentiam; sed non video quomodo a non habente, qui videbatur habere, auferetur ab eo quod non habebat; neque quomodo detur alicui quod non est, quia in eo qui habuit illud exinanitum est. Nisi forte ita intelligendum sit, quod habentibus Evangelii gratiam, etiam legis honor pro fide Christi, et lucro Evangelii addatur; p. 0857A| et hinc inutili servo, non habenti fidem Christi, neque legis mysteria, quae videbatur habere auferantur; auferatur et littera quae occidit, quam gloriabatur se habere; auferatur et honor legis, et omnia ejus observatio superstitiosa. Caeterum torpentibus in fide Christi generaliter et negligentibus, quomodo conveniat haec sententia, quoniam ipsi omnes in servo isto accipiuntur, diligentiori est inquisitione perscrutandum. Interdum vero fateor quod potens est Deus, et efficax ejus divinitas, penetrabilior omni gladio (Hebr. IV, 12), praecidere ab eo, et auferre sufficientiam quam habet, qua se simulat, dum ignaviter vivit et versatur in voluptatibus carnis, et dare gratiam et meritorum praemia ei, qui etiam ut Paulus et multi sanctorum plusquam acceperant, p. 0857B| sub labore et industria, ultra praeceptorum Dei sibi attributa talenta, supererogarunt, quia et hoc ipsum ut facerent gratis acceperunt. Tollite, inquit, ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta; ut puta fidem ab habente quam videbatur habere, sed non erat fides, quia sine operibus (Jac. XX, 26) mortua erat in semetipso. Quae nimirum fides et gratia fidei datur habenti, et abundabit in eadem fidei gratia, quotidie operando, et firmior invenitur in eo quod habet, atque abundantior. Similiter et qui habuerit a natura, ut dixeram, efficaciam mentis, et ingenium, cum exercuerit eum in fide Christi, accipit idipsum dupliciter, et ex gratia Dei fit abundantior 1052 et fortior, in eo ipso quod habebat. Quod si fuerit quis perfectus in sensu juxta Salomonem, p. 0857C| inter filios hominum, si abfuerit ab eo gratia Dei et sapientia, ut nihilum reputabitur. Similiter et de omni ingenio, et de arte, atque virtute accipiendum est. Unde si volumus nostrum esse quod habemus ex Deo, agamus ut detur nobis virtus perfectior, et abundet in nobis quod perfectus est ex gratia Dei, ne forte auferatur a nobis et detur alteri, et accipiat alius, juxta Apocalypsim, locum nostrum, si permotum fuerit candelabrum nostrum de loco suo. Idcirco per diligentiam omni instantia agamus, ut et id tenere possimus, quod accipimus, et ex eo aliud acquirere quo abundemus. Inutilem autem servum projicite in tenebras exteriores, illic erit fletus et stridor dentium. De qua sententia jam supra diximus; verumtamen quia formidolosa est p. 0857D| valde, cogitandum est quid in eo culpatur, cui non dicitur quod mali aliquid fecerit, licet malus dicatur, sed quia piger et inutilis fuit. Sicut et supra quinque virgines fatuae, non ob aliud repelluntur, nisi quia oleum secum non tulerunt. Nam et iste servus ideo inutilis vocatur, quia de talento lucrum non obtulit domino suo, quod totum in sudario, id est in carne reposuit. Et ideo a tortoribus missus est in tenebras exteriores, quoniam et ipse lumen in se Deum non habuit: Deus autem lumen aeternum est; et quia ab eo non illuminatur, extra ipsum est, non localiter quidem, sed poenaliter; nam in Deo tenebrae non sunt ullae, quoniam ipse totus lux est. Et ideo hic malus servus, cum ab eo repellitur, in p. 0858A| tenebras exteriores mittitur. Quia et ipsae tenebrae, nisi exterius a Deo essent, utique tenebrae nusquam et nunquam essent.

Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, etc. Haec namque parabola, nisi diligentius excussa fuerit et pertractata, videtur esse valde manifesta, simplex quoque historia et aperta, quasi exhortans homines ad beneficia humanitatis praestanda, ad dandam eleemosynam, et ad largiendam gratiam. Omnem inhumanitatem in paucis condemnans, et omnem parcitatem pii operis reprehendens. Quapropter quia a multis simplex videtur esse historia, et a multis prae cunctis, quanto terribilior, tanto p. 0858B| obscurior, quaerere oportet quid in se sacramentorum 1053 habeat difficultatis? Maxime propter eos qui nihil aliud in hoc sermone existimant quaerendum, quam exhortationem humanitatis, et largitatis gratiam. Sicut et in parabola quam modo tractavimus, nihil aliud quam dispensationem verbi, et talentum praedicationis. Nam quod de adventu novissimo loquatur, nemo qui ambigat. Quando filius hominis, qui et Filius Dei, qui assumptus est in gloriam Patris quo prius et semper erat, revertetur huc sic quomodo abiit, ad judicium, in specie et pulchritudine sua; ita ut corpus ejus sit, et appareat in claritate incorruptionis aeternae. Non transformatus tantum coram tribus discipulis, sicut in monte monstratus est, sed glorificatus in gloria Dei Patris p. 0858C| coram universis gentibus congregatis ante eum jam per resurrectionem carnis, quando apparebit, quia judicatus est in mundo, ut judicet et ipse mundum. Et sedebit judex super sedem majestatis suae, et tunc segregabit oves ab haedis, id est bonos a malis. Attende tibi, lector, omnes retro parabolas, et intellige quam mystice sunt prolatae. Nam retro angeli jam zizaniam universam collegerunt, et segregaverunt a tritico. Jam pisces boni collecti sunt in vasis, malos foras miserunt. Jam virgines fatuae repulsae sunt. Jam servus inutilis et malus missus in tenebras exteriores, seu caetera quae longum est enumerare. Et quid est quod nunc ad extremum ipse per se, ac si judex, in sede majestatis suae introducitur, et collocantur ante eum omnes gentes, quas ipse per se dijudicat, p. 0858D| et segregat ac si pastor, et dividit oves ab haedis? Ipse namque est pastor bonus, qui ait: Cognosce meas, et cognoscunt me meae (Joan. X, 14). Et ipsas quas ipse per se suas esse cognoverit statuet in dextris, reliquas vero omnes inter haedos in sinistris reprobando in judicio, deputabit. Et ideo in hoc novissimo examine, et in hac ultima omnium parabolarum, non aliam quam seipsum introducit personam, ut monstraret seipsum qui pro omnibus judicandus erat, quam potens, quam discretus ipse per se rursus judicaturus adveniet. Unde et hanc parabolam ultimam proposuit, ut continua esset passioni ejus; ut omnes simul haec duo intenderent judicia. Quam juste et quam debite ipse potens adveniet p. 0859A| filius hominis ad judicium, qui tam humilis tamque despectus judicatus est injuste pro omnibus. Et quia pro omnibus indebitam mortem pertulit, 1054 potenter insinuat, quia voluit. Et ostendit se regem esse et judicem omnium saeculorum, antequam congregabuntur omnes gentes, ut judicentur de universis pro quibus tanta ipse sustinuit. Sed quaerendum utrum omnes gentes, quae fuerunt in omnibus saeculi generationibus; aut illae tantum, quae in consummatione saeculi fuerint adhuc in carne; aut illae tantum quae crediderunt Evangelio Christi, et ex ipsis omnibus segregabuntur oves ab haedis. Quia sicut canitur in Psalmo: Impii non resurgent in judicio (Psal. I, 5); sed et de ipsis qui fidem Christi receperunt? Quantum ad simplicem textum pertinet p. 0859B| narrationis, ambiguum videtur utrum de omnibus, an non de omnibus dicat; praesertim cum in his qui a dextris erunt, nulla alia causa laudatur, neque ob aliud in praeparatum olim regnum introducuntur, nisi propter solam humanitatis gratiam, et eleemosynarum largitatem. Neque in his qui a sinistris erunt alia damnatur causa, et deputantur in ignem, nisi propter inhumanitatem, et quia membra Christi non suis refoverunt beneficiis. Quid ergo, si qui humani fuerunt, et largi in suis habitis rebus? Nunquid si circa reliquas virtutes, negligentes fuerunt, aut forte crimina commiserunt, haec talia mox consequentur promissa? Aut illi forte qui non fuerunt hujusmodi officiis dediti, si alias et majores impleverint virtutes, nunquid continuo maledicti p. 0859C| erunt? et omnino in ignem sunt condemnandi aeternum cum diabolo? Quantum ergo exspectat ad sanam intelligentiam et doctrinam veritatis, cum prudenti consideratione hic locus pertractandus est, ut catholicis respondeat documentis. Quia nec aliter accipi potest, quam Veritas Christus praedixit, nec ipse autem praedicare vel docere, quam ut conveniat Scripturarum sanctarum in omnibus ad integrum institutis. Et ideo humanitas eorum non ideo laudatur tantum, quia larga fuit, sed quia pro Christo fuit, atque ut ipse ait, talis tantaque fuit ex fide et charitate Christi, ut non alio aliquo quam ipsi Christo videatur exhibita, quia pro ejus amore fuit. Alioquin juxta Apostolum (I Cor. XIII, 3) si distribuatur in cibos pauperum omnis facultas rerum, et tradatur p. 0859D| corpus ita ut ardeas, charitatem autem non habueris, nihil tibi prodest. Quapropter ista humanitas et benignitas tantae devotionis, quae sic remuneratur, charitatis fuit adimpletio; charitas autem Spiritus sancti est infusio. Idcirco isti etsi omnia sua in saeculo 1055 non reliquerunt propter charitatem semetipsos, et sua Domino devote obtulerunt. Unde tantum non remuneratur census dati, quantum fructus. Fructus autem dati juxta apostolum, charitas est, et charitas operit multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). Ergo ubi charitas Dei, diffusa per Spiritum sanctum, liberaliter operatur, virtutum integritas servatur. Porro de sede gloriae Christi, quando sederit in sede majestatis suae, quamvis ipse filius hominis p. 0860A| sedere dicatur, non corporale aliquod subsellium ibi erit, quoniam et throni positi in eo judicio leguntur, et libri aperti a Daniele cernuntur. In quibus nimirum libris, omnia gesta mortalium conscripta tenentur, et eorum omnium nomina qui in baptismo ad militiam Christi dederunt, ea recitantur, et qualiter in agone decertarunt, ac si in annalibus summi Regis, universa tenentur. Unde et in Apocalypsi legimus, quod in throno visus est sedere sedens, et in circuitu sedis, sedilia viginti quatuor (Apoc. IV, 4) posita, ubi cum senatoribus suis rex ad judicium veniens sedebit. Idcirco qui vult omnia haec diligenter intelligere, necesse est (quia spiritalia sunt) ut Spiritus sancti gratia repleatur; quia nemo spiritualia, nisi in spiritu capit. Legimus p. 0860B| namque thronos et dominationes angelorum esse agmina. Legimus et Ecclesiam Christi, sedem majestatis ejus vocari. Propterea aut ipsi angeli sedes hoc loco dicuntur, quibus praesidere filium hominis, nemo fidelium ambigit: aut certe perfectiores sancti, de quibus in Psalmo canitur. Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David (Psal. CXXI, 5). Ergo rex saeculorum, Deus Verbum, quod caro factum est (Joan. I, 14), filius hominis, sedebit super hujusmodi sedem gloriae, cum universis sanctis suis, quibus promisit dicens: Quod vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, sedebitis super thronos duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Luc. XXII, 30).

Et tunc congregabuntur ante eum omnes gentes. p. 0860C| Dixeram jam supra de adventu Christi ad terras, quasi in loco quo judicatus est secundum carnem, quod ibi descensurus sit ad judicium, non adeo ignorans ullum locum esse, qui sub uno aspectu hominis capiat, non dico omnium angelorum agmina, qui cum eo venturi sunt ad judicium, verum nec omnes gentes ante sedem majestatis ejus congregandas. Et tamen vere dictum est, quia congregabuntur ante eum, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, omnes gentes. Nec dubium quod idem ipse filius 1056 hominis in loco erit. Et si in loco erit uno, quomodo ante eum congregabuntur quos locus non capiet unus? Nam et ipsae gentes quaecunque congregabuntur, vere locales erunt, et ante faciem filii hominis, utique, et Evangelium dicit, congregabuntur. p. 0860D| Congregabuntur autem per resurrectionem carnis a quatuor ventis coeli, exoccupati omnes ab omni officio mundi, et ab omni actione carnis. Et ideo vere congregati dicuntur, quia jam ultra non per diversa distenti erunt, neque quasi libero arbitrio vagi, sed omnes sub uno judice praesentes erunt. Haec idcirco dico, fratres, propter eos qui moventur in talibus. Ne forte ex toto si tacuero, difficultas loquendi difficiliores de tali tantoque examine generet quaestiones. Quapropter primum obsecro sic cogitetur filius hominis ad judicium venturus, ut intelligatur et credatur Deus, neque triplicetur aut duplicetur in duos, sed sentiamus omnes, quia Deus et homo unus est Christus. Ac per hoc ubicunque fuerit p. 0861A| Deus homo, quia ubique est, totus ubique putetur esse Christus, quo possint ante filium hominis congregari omnes gentes, qui descendit de coelo; quia filius hominis cum haec loqueretur, juxta ipsius vocem, jam erat in coelis. Idcirco quia sic indivisa est persona Christi, nec absurdum est credere, quod coram ipso congregandae sint omnes gentes. Quia nusquam abest, neque est ubi non sit Christus, et ideo omnes ante eum erunt. Non igitur est solvendus ipse. Quia qui solvit Jesum, hic autem antichristus est. Tum in adventu ejus tanta manifestatio secundum hominem erit, ut non solum nullus justorum, verum etiam nec aliquis peccatorum ignoret Christum ad judicium venisse; quando exiet sicut fulgur ab Oriente, et parebit usque in Occidentem. p. 0861B| Quando cognoscent omnes peccatores terrae sua delicta, et justi manifeste videbunt semina virtutum suarum, ad qualem eos perduxerunt finem. Et hoc est quod dicit forte: Congregabuntur ante eum omnes gentes. Si enim modo quando nec omnes cognoscunt Christum secundum quod est, nec ipsi electi palam, nisi quia tantum in fide cognoscunt eum; et tamen intrant ad eum et ante conspectum ejus, quando cognitionem ejus habent, et illuminantur saltem perfidem. Sicut canimus in Psalmo: Intrate in conspectu ejus in exsultatione (Psal. XCIX, 2); quanto magis recte dicuntur omnes gentes ante eum congregandae et constituendae, 1057 quando palam omnibus erit, tam bonis quam malis, tam fidelibus quam infidelibus. Factus erit ante oculos mentis eorum, jam non fidei, aut diligentiae p. 0861C| alicujus inquisitione repertus, sed in carnis suae ostensione tam manifeste prolatus, ut nemo ignoret quod ipse sit Christus, et nemo dubitet quod ipse sit Deus. Ac per hoc forte, juxta hunc modum, non in aliquo quidem loco apparebit Filius Dei et hominis, cum venerit in gloria sua, et in aliquo non apparebit, sed sicut ipse de fulgore apparitionis suae monstrare dignatus est, visibilis erit. Propter quod ubique omnibus manifestus, et ipse in conspectu omnium erit, et omnes ubique ante ipsum erunt, et in conspectu ejus singuli manifesti erunt. Verumtamen apparitio ejus corporaliter quolibet modo nota erit et manifesta; vel secundum quod in monte resplenduit, vel juxta quod post resurrectionem visibilis fuit, et videbunt mali quem pupugerunt, et plangent p. 0861D| super se omnes tribus terrae. Tunc e contrario justi gaudebunt de tanto splendore piissimi judicis interdum, et de tanta gloria majestatis ejus, quia illa visio necdum in forma Dei erit, neque regni perceptio. Sed quia in tanti judicis examine nemo gloriabitur se castum cor habere, in ipsa apparitionis suae gloria, illustrabit corda eorum, qui sibi ministraverunt, ut intelligant singuli opera sua bona, ut habeant sua quae gesserunt etiam et mali in conscientia sua, et hoc sit segregare bonos a malis, librosque apertos esse, quando singulorum conscientiae nudae erunt et manifestae. Hinc quoque ipse per Prophetam ait: Ecce venio cogitationes eorum ut congregem. Et Paulus apostolus cogitationes accusantium p. 0862A| dicit, aut excusantium, adesse singulorum, in die cum judicaverit Deus occulta hominum. Quia profecto boni Pastoris est suarum ovium cognitionem habere, ut eruat eas de medio malorum, juxta quod Ezechiel ait: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo illas sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum; sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant, in die nubis et caliginis (Ezech. XXXIV, 12), hoc est impraesentiarum, quando vix ulla discretio est inter bonos et malos, donec ipse pastor veniat, quando sessurus est in sede majestatis suae, et tunc implebitur quod nunc per prophetam dicitur, et segregabit eas de populis et nationibus, p. 0862B| et congregabit eas, vel collocabit in dextris suis. Et ideo sanctus evangelista hanc ultimam 1058 omnium parabolarum, non in alterius personam posuit (ut supra ubi ait, quod Exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum ), sed solius in ejus persona qui ait: Ego sum pastor bonus, qui cognosco meas, et cognoscunt me meae (Joan. X, 14). Angeli siquidem colligent malos de medio justorum; ipse vero per se Christus, quia bonus pastor est, requirit et visitat oves suas, quoniam nullius alterius est discutere conscientias singulorum. Et statuet quidem oves a dextris. haedos autem a sinistris. Provide satis post biduum Pascha facturus, deinde tradendus cruci, et illudendus ab hominibus, aceto quoque et felle potandus, recte praemittit gloriam p. 0862C| triumphantis, et judicium aeternae remunerationis, ut secutura scandala pollicitationis praemio compensaret, et relevaret animos discipulorum a moerore tantae tentationis. Quod autem dicitur oves statuere in dextris, haedos vero in sinistris juxta illud intellige: Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius (Eccle. X, 2), cum nemo qui aliubi habeat cor, quam in parte qua naturaliter omnibus collocatum est. Sed quia sapientes fuerunt oves Christi, elegerunt cor ponere in dextris; quia vias quae a dextris sunt novit Dominus. Stultae autem seu fatuae sinistras tenuerunt, in quibus posuerunt cor. Et ideo merito singuli greges ad has deputantur partes, quas in suis elegerunt tenere operibus. Hinc ergo est quod monet Dominus in hoc eodem Evangelio: Nesciat sinistra tua, quid faciat p. 0862D| dextera tua. Et notandum quod oves statuet in dexteris suis, haedos autem tantum in sinistris. Non in sinistris suis, quia sinistrorum viae et opera non sunt ejus, qui nihil habet sinistrum. Et ideo pluraliter dicit in dextris vel sinistris, quia multae sunt actiones utrarumque partium. Quapropter non quasi ad locum, oculum debemus intendere, sed ad merita et differentias singularum partium. Alias autem juxta humanitatis dexteram vel sinistram, non spatium est quod capere possit singulas ovium vel haedorum partes. Et ideo altius haec omnia consideranda sunt juxta mentis intuitum. Oves itaque electi, propter innocentiam vocantur. Unde datur intelligi, non sicut quidam volunt, propter solam humanitatem, justos p. 0863A| remunerat, verumetiam et propter immaculatam vitam, ut oves jure dicantur. Quia haec est vitae humanae perfectio, ut propheta docet, declinare a malo et facere bonum. Quorum opera, quia bona fecerunt, et non cuicunque, sed quia Christo ministraverunt, jure laudantur et quia innccenter vixerunt, nec immerito oves dicuntur. Porro reprobi non 1059 oves, non caprae quae offeruntur in sacrificiis et fetos nutriunt, quae tonsae ascenderunt de lavacro; inter quas nulla sterilis invenitur, sed haedi sunt appellati, quod animal valde lascivum est et petulcum semper ruens ad coitum. Et ideo reprobi, quia semper luxum et voluptatem carnis sunt sectati, non immerito vocantur haedi, quorum sterilitas boni operis condemnatur. Et quia luxuriose saeculi oblectamenta p. 0863B| sunt secuti, neque suis se redimere voluerunt bonis justisque operibus, justo Dei judicio ex utroque condemnantur. Unde sequitur.

Tunc dicet Rex his qui a dextris suis erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete vobis paratum regnum a constitutione mundi. Miro igitur modo forma regnantis introducitur, ut nemo discipulorum de ignominia crucis erubescat. Et vocat eos benedictos Patris sui, ob eminentiam divinae benedictionis qua condonatur eis immensa gloria, qui benedicti dicuntur, a Domino qui fecit coelum et terram (Psal. CXIII, 15), qua nulla major est benedictio quam ea, qua per Filium benedicuntur a Patre. Quam regulam fidei apostolus Paulus secutus aiebat: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos p. 0863C| omni benedictione spiritali in Christo Jesu in coelestibus. (Ephes. I, 3). Unde quia Pater benedicit electos suos non qualicunque benedictione, sed omni benedictione spiritali in Christo, jure ipse benedictos Patris sui eos vocat, quos elegit ipse et ad regnum invitat percipiendum. Vocat autem eos qui per fidem et charitatem eum sunt secuti, ut transeant ad speciem aeternae visionis, ut quia cum Deo vixerunt in saeculo, proximiores et cohaeredes fiant in regno per contemplationem totius Trinitatis. Cave, quaeso, lector, semper haereticorum insidias, qui dicunt quod benedictos Dei Patris ideo hoc loco eos vocarit, ad distinctionem eorum qui benedicti quidem sunt, sed longe inferius, per Christum; quasi remaneant ulli extra hanc benedictionem, qui benedicti dicantur (quod p. 0863D| omnino catholica fides non recipit), sicut nec ullus extra illam maledictionem, quam reprobi sunt audituri. Ac propterea non nisi duae partes erunt, duaeque civitates, quae ab initio saeculi colliguntur. Quarum una, non nisi filios benedictionis receptura est, altera vero maledictionis. Percipite, inquit, regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. Porro, quod in Latino a constitutione mundi, in 1060 Graeco habet, ἀπὸ καταβολῆς κόσμου, id est a depositione mundi. Non enim hoc verbum constitutionem sonat, sed significantius id quod deorsum jacitur in fundamentis significatur, et in inferiorem locum mittitur de sublimi, seu cum aliqua res exordium sumit. Unde et qui domorum prima jaciunt fundamenta p. 0864A| dicuntur καταβεβληκέναι, id est deorsum initia jecisse dicuntur, quia, sicut quidam ait Graecorum, sermo latior est, et lingua felicior. Unde hoc verbum καταβολὴ recte initium fundamenti sonare videtur; et nec in angelorum, neque archangelorum creatione, seu caeterorum spiritualium, invenies hoc verbum, nisi de mundi initio, vel constitutione rerum corporalium. Porro a constitutione mundi, seu ab origine paratum regnum sanctorum praedicatur; nec murum, cum et ipsi sancti ante mundi constitutionem praesciti a Domino et praedestinati ab Apostolo dicuntur, in quo regno jam paratae mansiones multae sunt. Paratum siquidem regnum ab origine mundi paratas in se jam habet mansiones, quas Dominus Jesus cum ascendit ad coelos ivit parare, p. 0864B| et non aliter quam paratae erant. Quia non nisi per fidem ad eas venitur. Ideo sic parandae sunt in fide praedestinatorum, ut sunt jam in illo regno coelorum. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Magna igitur unitas in hoc loco commendatur Christi et Ecclesiae magnumque sacramentum, de quo dicit Apostolus, quia erunt duo in carne una (Gen. XI, 24), id est Christus et Ecclesia, ita ut ipse sit caput, et omnes electi in corpore uno unius capitis membra: ac per hoc ubi tam magnum commendatur sacramentum, evigilare debet animus, ut sic vivat in uno corpore Christi, quatenus se sentiat esse membrum Christi. Et sicut aedificavit singula membra corpus, ita coaedificetur unusquisque suo in loco honeste, quomodo suo congruat capiti, et ut vivat in corpore p. 0864C| Christi, regatur spiritu Dei. Quia quicunque spiritu Dei aguntur, hi tantum sunt filii Dei, fratres Christi, et vivunt in corpore Christi. In quibus tanta unitas, ut dixi, hoc loco commendatur a Domino, ut qui quid uni eorum feceris, miro modo totum sibi fecisse testetur. Super exaltantem munus operis in se quod feceris, ut factum illud gloriosius commendet. Unde ait: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi potum, seu caetera, quae omnia humanitatis videntur esse officia. Sed, ut dixi, non sic accipere oportet, quasi praetermissis caeteris virtutibus, 1061 et admissis criminibus, unius justitiae species in eis remuneratur, sicut nonnulli aestimant. Absurdam est enim nihil aliud intelligere virtutis illis fuisse ad praemium, qui ita remunerantur, nisi tantum p. 0864D| communicationem humanitatis. Sed quia, ut dixi, eorum persona introducitur, qui, rebus habitis, nec ex toto quae mundi sunt reliquerunt, rectum fuit ut in his amplius laudarentur officiosissime Domino deseruisse, in quibus adhuc quasi in saeculo obnoxii tenebantur. Quod et Apostolus in Epistola sua commendat ad Corinthios his qui suis utebantur rebus, Vestra, inquit, abundantia illorum inopiam suppleat (II Cor. VIII, 14, 15); id est eorum qui pro Christo sua reliquerant, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat et aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum non abundavit, et qui modicum non minoravit. Non enim hoc dicit, nisi fidelibus et devotis, quos in multis laudat locupletes p. 0865A| esse virtutibus. Propterea studendum in omnibus ut et ista habentes studeant, et caetera virtutum fundamenta non omittant, sine quibus nihil aut parum proficiunt ista. Unde sciendum quod sicut ad consequendam haereditatem aeternam sola non sufficiunt 8ista: ita non est possibile omnia illa implere, sicut quidam male praesumunt, ut non contingat nos agere aliquid contra Dei mandatum; quia in multis offendimus omnes (Jac. III, 2). Unde et ista quae numerantur, sic agenda sunt, ut et caetera etiam corporalia, quibuscunque beneficia non negligantur, id est insuper et spiritalia, modis omnibus quibus possumus et quantum possumus non omittamus; quia sive hoc, sive illo modo, quisque impleat bonum, ut aut corpus carnalibus, aut anima reficiatur spiritualibus cibis, p. 0865B| Deum utique pascit, et reficit in membris suis. Quia sicut Christi cibus est ut faciat voluntatem Patris, ita et ejus cibus et potus est, ut se in voluntate Dei ad invicem foveant, et enutriant pro ejus amore membra Christi, idcirco in his negotiis sibi ad invicem necesse est serviant membra Christi, ut et eorum abundantia qui habent quae mundi sunt, sanctorum inopiam suppleat, ut eorum divitiae, qui spiritalem Verbi substantiam habent, et meritorum istorum sit supplementum. Unde pro certo, quisque necesse est credat, quoniam quaecunque seminaverit homo, haec et metet (Galat. VI, 7). Quibus enumeratis,

Tunc respondebunt justi: Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus te; sitientem, 1062 et dedimus p. 0865C| tibi potum. Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te, seu caetera. Quod si ulla ratiocinatio in eodem judicio voce intelligenda esset; non utique justi eorum oblivisci poterant forte impraesentiarum quae legerant, seu quae pro ejus amore in electis Dei gesserant. Sicut hodie nemo est qui ignoret Deo se praestare quidquid in pauperibus Christi tribuit. Sed iste effectus vocis, aut nimiae humilitatis est causa, aut magnae admirationis est stupor, cur quem in tanta majestatis gloria conspiciunt et claritatem, si eum aliquando esurientem vel sitientem videre potuissent; aut etiam, ut ita dicam, pro eodem nimio stupore et admiratione incredulitatis, quod hunc unquam aegrotum viderint, aut huic tali tantoque in carcere posito vel infirmo, digne ministrare potuerint, p. 0865D| aut ad eum venire. Unde, ut dixi, si causa humilitatis indignos se proclamant, magis affectu mentis, quam clamore vocis. Ipse autem, ac si pius et clemens relevat eos, blandit palpans, aspirat in eis, volens eis ostendere compassionem suae germanitatis, et dicit: Amen dico vobis, quandiu fecistis uni ex minimis istis fratribus meis, mihi fecistis. In suis profecto se pronuntiat fuisse, imo sibi omnia magis quam illis ministrasse, et ut ita fatear, tanta cum eo in unitate fuisse, ut simul dicat in uno eodemque facto sibi et illis omnia fecisse. Hinc quoque evidenter ait: Quandiu fecistis uni de his minimis istis, mihi fecistis; se nimirum pavisse, seque potasse, et sibi fecisse et ad se venisse testatur. Verumtamen p. 0866A| in ea forma qua proprie filius hominis est, et ipsa una eademque persona, aeque Filius Dei et filius hominis. Non quia singulariter veritas est, mentiri non potest. Et ideo credendum quod haec omnia in membris suis, ac si in se, ipse suscipiat, quod in multis locis Scripturarum apertissime monstratur, sicut est illud: Qui vos audit, me audit; et qui vos recipit, me utique recipit (Luc. X, 16). Necnon et Saulo ait de coelo: Saule, Saule, cur me persequeris? (Act. 9.) Seu et alia quamplura. In quibus omnibus cum dicit, mihi, aut me, se procul dubio sibique fecisse, et ad se venisse, pro membris suis, intelligi vult. Verumtamen considerandum est quia cum his loquitur, qui in dextris aut sinistris erunt, qui sunt de quibus loquitur, minimis, quibus isti bona fecerunt qui in dextris p. 0866B| erunt, vel illi non fecerunt, qui a sinistris, et ideo Christo filio hominis non 1063 fecerunt. Quinam sint qui et minimi dicantur; et tamen quia fratres sunt, magni erunt, et pro Christo accipi possunt, omnino non ab re quaeritur. Profecto cum in eodem judicio nulli alii erunt quam qui in dextris aut sinistris erunt, et illi fecerunt quae facta laudantur, vel quae non facta condemnantur. Et tamen demonstrative dicit, quandiu fecistis, vel non fecistis uni de his minimis fratribus meis. Unde patet sensus, quia praesentes erunt, et hi de quibus loquitur, et ad quos quasi digitum demonstrative porrigere videtur. Idcirco et ipsi in eodem judicio erunt cum Domino. Ergo non ut judicentur, ut reor, sed ut judicent, qui sua omnia etiam et semetipsos, pro Christo reliquerunt. Hi namque p. 0866C| pro Christo, in mundo judicati sunt, et ideo ipsi, sicut repromissum est in hoc ipso Evangelio, de aliis judicabunt. Ipsi in fame et siti, fuerunt, sicut Paulus enumerat (II Cor. XI, 17). In frigore et nuditate, quos isti paverunt de suis justis laboribus, et nudos cooperuerunt. Ad quos pro Christi nomine, in carceribus positos, venerunt et ministraverunt, necnon et in infirmitate, eos foverunt. Quapropter non mihi videtur generaliter dictum de omnibus pauperibus, sed de his quos pauperes Christi Apostolus nominat, qui et beati dicuntur, quia pauperes sunt, ad quos jam supra extendens manum, dicebat: Hi sunt fratres mei, et mater mea, qui faciunt voluntatem Patris mei (Marc. III, 33, 34). Ergo voluntas Patris cibus Christi est, et potus. Alioquin libera nobis esset intelligentia, p. 0866D| quod in omni paupere Christus pasceretur esuriens, et sitiens potaretur, hospes quoque induceretur in tectum, nudus vestiretur, sed et infirmus visitaretur, clausus in carcere haberet solatium consolantium se, nisi tam evidens eorum esset demonstratio, de quibus dicat, ut alicubi nos respicere non sinat, nisi ad eos quos quasi proximiores digito demonstrat, quos fratres suos, licet minimos, vocat; non ad comparationem eorum quos pro ipsis remunerat, ut minimi eorum dicantur, sed ad comparationem sui. Vel etiam ideo minimi, quia tales mitissimi et humiles erunt: quorum numerus, quia eximii erunt, ideo forte in comparatione omnium, et ipse minimus erit. Unde et ipse aliubi: Confitebor p. 0867A| tibi, Domine Pater, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X, 21). Nec tamen ista ideo replicamus, ut negemus quodcunque boni, vel cuicunque in nomine justi, quisque fecerit, quod mercedem justi non debeat perdere. Sed propterea, 1064 ut domestici magis semper in fide eligantur, et qui laborant in verbo Dei et disciplinam Christi exhibent in se, amplius honorentur omni obsequio humanitatis. Quia pro talibus major merces acquiritur, et religio Christi veneratur.

Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus, seu caetera quae sequuntur. Nequaquam igitur invenies dixisse, a sinistris ejus, aut a sinistris suis stetisse haedos, sed solummodo in sinistris. p. 0867B| Primum in Deo, ut dixi, quia nihil sinistrum est. Deinde quia nec Dei est quod a sinistris sunt, sed ipsorum qui se in sinistris malitiae suae collocaverunt, nolentes dexterorum sequi vestigia. Quod autem primum eos qua dextris sunt, remunerat, benignitas est Salvatoris Dei, quia semper mavult beneficia gratis praestare, quam vindictam peccatorum, etiam debitam, rependere. Imitator ergo est Patris; nam Pater eos quos in dextris constituit benedicere mavult, quam maledicere quos a sinistris iniquitas ipsorum stare fecit. Propterea non ait: Discedite a me, maledicti Patris mei, quoniam benedictionis est potius largitor Pater, maledictionis autem unusquisque sibi est auctor, cum maledictionibus digna operatur. Et notandum quod ait, discedite p. 0867C| a me. A se quidem jubet discedere, cui, quia mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5) est, videbantur per sacramenta novae nativitatis conjuncti. Sed quia ipsi recesserant prius ne ei inhaererent fide et operibus, decernit justo suo judicio eos ire in ignem aeternum. Quia prius ipsi in eum deciderant ignem, cum in saeculo sine poenitentia, saeculum magis amaverint quam Deum. Nec enim sola inhumanitas in eis damnata creditur, sicut nec sola largitas in his qui a dextris erunt remunerata. Sed quia mundi rebus male abusi sunt in superbia, semetipsos tradiderunt concupiscentiis suis, suisque inservierunt luxuriis et voluptatibus, nec voluerunt Deo praestare quibus se redimerent; et ideo valde rationabiliter, ac si in radice tota damnatur iniquitas, cum sola culpatur inhumanitas, p. 0867D| et rerum benignitas fratribus denegata condemnatur. Ignem autem aeternum quem dicit, nulli dubium quod alterius generis est ignis, quam iste quem nunc temporis habemus in usu. Quia nullus ignis praesentis saeculi aeternus. Nescio enim utrum sol, quia ignis se esse dicitur, aeternus debeat vocari necne, quia mutabilis est, etsi in melius commutabitur. Ille 1065 autem ignis de quo hic dicitur, utique aeternus esse firmatur; quia veritas est qui eum diabolo paratum esse repromittit. Et ideo non aliter credere oportet, nisi ut ipsa Veritas ait. Quamvis quidam novi assertores falsitatis, ut decipiant male incautos, velint astruere nulla alia esse genera poenarum, neque loca tormentorum quod proprias conscientias p. 0868A| hominum, cum Deus veritas jam eum et paratum dicat, et aeternum esse testetur. De quo igne profecto Isaias dicit, quod vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI, 24). Qui denique ignis forsitan talis tantaeque substantiae est, ut etiam incorporalia et invisibilia comburat. Unde et multorum opinio est, quod ipse etiam invisibilis sit constitutus. Quoniam juxta quod ait Apostolus: Temporalia sunt quae videntur, et quae non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Sed forte de his qui impraesentiarum sunt dicit. Alioquin si sola quae non videntur aeterna sunt, ut quae videntur temporalia, invisibilis est ille ignis, ne temporalis credatur, qui aeternus dicitur. Si autem diabolus et ipse etiam aeternus est, vere et ipse ignis qui ei paratus est, p. 0868B| aeternus recte credendus est, quia nulli alteri quam diabolo paratus dicitur. Forte iste ignis quando paratus est diabolo a justo judice, ipse homo necdum erat. Et ideo illi paratur qui corruerat antequam homo esset. Et ipse cui paratur, licet spiritale, tamen corpus habere non negatur. Quod si diabolus, quamvis spiritale corpus habere creditur, quid mirum, si et ipse ignis qui ei paratus est, spiritalis atque corporeus esse credatur? Unde et ipsa corpora humana in resurrectione, quia spiritalia erunt non ab re creditur eo igni posse cremari utrumque, corpus scilicet et animam in gehenna. Gehenna quippe, duplex poena dicitur. Forte quia corpus et anima eo crematur incendio; ut quia dupliciter homo deliquit, dupliciter puniatur. Nec igitur mireris, p. 0868C| si dicatur ignis ille visibilis aut invisibilis, quia non secundum hanc visionem nostram, qua nunc videmus, illa visibilitas erit, sicut nec corporea spiritalia talia, qualia nunc sunt erunt. Et ipse ignis a sapiente judice Deo, nec mirum si talis est praevisus et praeparatus, qui et angelicam illam spiritalem queat torquere naturam, et humanam jam spiritalem resuscitatam concremare. Nam regnum non aliis praeparatum dicitur a constitutione mundi, quam justis et sanctis; et ideo quibus paratum est datur eis, ut sint 1066 cum suo Rege Christo. Ignis vero aeternus, non illis quibus dicitur: Discedite a me, maledicti, paratus est, sicut regnum justis, sed diabolo et angelis ejus. Quia quantum ad Deum exspectat, homines non ad perditionem creavit, sed ad p. 0868D| vitam et gaudium, ut restauretur numerus eorum, qui in diabolo et angelis ejus male deperierat. Ipsi vero peccantes junxerunt se, inobediendo angelo tenebrarum. Unde justum fuit, ut sicut illi qui salvantur sanctis angelis coaequantur in resurrectione, et fiunt filii Dei; sic qui, perierunt diabolicis coaequantur angelis, et fiunt consortes eorum. Quibus dicitur: Esurivi et non dedistis mihi manducare, sitivi et non dedistis mihi potum. Mira Domini Jesu Christi unitas praedicatur cum suo corpore, ut intelligas caput suis compati, vel congratulari membris, sicut anima in corpore humano compatitur ei, quamvis non esuriat, quantum ad suam exspectat naturam, esuriit tamen corporis cibum, in eo quod copulata es corpori p. 0869A| suo, et pascitur. Sic et Christus esurit, et patitur in corpore suo quae est Ecclesia, pascitur quoque et reficitur, cum sit ipse impassibilis et nullis egeat alimentis. Sed in unoquoque sanctorum alitur cibis et reficitur potu, vestitur nudus et colligitur hospes, in carcere consolatur et visitatur infirmus, quae nemo nisi vere fidelis intelligit, et Spiritu sancto illuminatus. Quod si Paulus vere cum infirmantibus infirmatur, et cum omnibus patitur fratribus, quanto magis caput totius Ecclesiae Christus, qui dicit unicuique patienti, cum ipso sum in tribulatione? Quaeso, prudens lector, considera quam diligenter justis dinumerans bona sua, immoratur in unoquoque verbo, per singula laudans eos, et extollens benefacta eorum. Porro his qui a sinistris erunt, vide p. 0869B| quam compendiose praecidit singula, et colligit in brevi neglecta, juxta quosdam codices, quae supra latius revolvit benefacta. Quoniam misericordissimi judicis est talia locupletius praedicare et ampliare laudibus, malefacta vero eorum transitorie ac breviter, quasi dolens memorari. Sed et justi ad favorem judicis sui respondentes, immorantur in unoquoque verbo, et sua eo tenore quo et judex dinumerant, sed cum nimia, ut dixi, admirationis et humilitatis forma; quoniam proprium justorum est benefacta sua in facie relata, humiliter suscipere, interdum etiam et denegare, causa humilitatis. 1067 Unde quod replicant singula sic est, tanquam dicerent: Nec hoc nec bona quae laudas digne nos fecisse cognoscimus. At vero injusti, quasi nimio pudore vel p. 0869C| moerore, pro tanto opprobrio perfusi, cursim ac breviter dicunt: Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem, aut nudum, aut infirmum, et in carcere, et non ministravimus tibi? Quae forte omnia quasi terrore perculsi, sic dicunt, negando, ut consuetudo est delinquentium. Quasi velint excusare, quod nunquam eum viderint esurientem vel sitientem, seu caetera. Unum itaque verbum ministravimus tibi ad omnia referentes. Faciunt enim hoc quasi extenuantes crimina sua, ne graviora viderentur sigillatim, et diligenter enumerata; quod proprium semper malorum est culpas suas excusationis causa, vel nullas, aut leves ostendere, vel etiam paucas. Quod et responsio Christi ad utrosque facta videtur significare, cum dicit ad justos: Quod uni ex p. 0869D| minimis istis fratribus meis fecistis, mihi fecistis. Ad injustos autem sic: Quando non fecistis uni ex minimis, nec mihi fecistis. Nec itaque addidit fratribus meis, quemadmodum fecit cum loqueretur ad justos, volens justorum benefacta, grandia et praecipua ostendere, et reorum culpas in nullo exaggerare. Quoniam gratiosius videtur opus bonum, quod fit in sanctioribus et praecipuis Christi discipulis, qui possunt dicere cum Paulo apostolo: Imitatores mei estote sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1), quam fit in minus sanctis. Quoniam hic praecipue fratres dicuntur Christi, qui magis faciunt voluntatem Patris. Verumtamen, etsi ita loquar, in nullo excusabiles erunt qui nec fratribus Christi bona fecerunt, et p. 0870A| praecipuis in Ecclesia membris, nec minimis quibuslibet dinumerata sunt praestiterunt. Minimos autem quoslibet eorum ideo vocat, vel quia in mundo minimi sunt aestimati, vel quia apud semetipsos minimos judicaverunt, eo quod deessent in oculis suis humiles, ut apud Deum invenirentur magni si sequerentur eum, qui dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29).

Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Audiant qui volunt extenuare tormenta inferorum, et omnes quandoque redire ad veniam. Nam et ignis aeternus a Domino probatur, et in supplicium aeternum isti mittuntur. Quod si vita aeterna sanctorum et perpetua, nullaque deinceps sancti passuri ruinas: ita fatendum quod et p. 0870B| supplicia perditorum hominum, 1068 et angelorum, aeterna credenda sunt. Tres siquidem narrationes istae, seu parabolae, quas Salvator simul junxisse videtur, ad invicem collatae, unam probantur habere intelligentiam, unoque in singulis suis partibus clauduntur fine. Quarum partes geminae sunt, in bonos scilicet et malos. Nam quinque prudentes, quae dicuntur virgines, ipsae sunt oves quae statuuntur in dextris; ipsi et duo boni servi sua quae acceperunt talenta, duplicantes ad lucrum; quorum unus duo accipit, alter vero quinque. Porro fatuae quae vocantur, ipsi sunt haedi qui a sinistris sequestrantur; ipse et malus ille servus, qui noluit lucrum quaerere de talento. Interea lucra talentorum, ipsa sunt oleum, quod paratur et reconditur p. 0870C| quotidie in vasis misericordiae; ipsa sunt et stipendia bonorum operum, quibus pascuntur qui esuriunt, et potantur qui sitiunt, et vestiuntur nudi. Quando haec omnia agantur, tempus est praesentis vitae; et quando haec omnia adimpleta repraesentantur, tempus ultimae resurrectionis, quando et quinque prudentes virgines venient obviam Christo, et duo isti servi sua secum deportant lucra, et tunc connumerabuntur eisdem ipsis jam in dextris bona omnia quae gesserunt. A quo enim dinumerentur, manifestum est, ab ipso utique rege, qui et sponsus Ecclesiae est, et paterfamilias (quia de servis agitur) utique appellatur. Et ideo, ut dixi, totus hic sermo mirabiliter editus de futuro, cum duobus comparandus est superioribus, ut et intellectus uniuscujusque eorum p. 0870D| ex illis augeatur, et ornatior sermo introducatur, si quomodo aliquid de tanta majestate digne intelligatur. Quoniam ipse est filius hominis, qui venit in sede majestatis suae; ipse Dominus servorum illorum, qui venit rationem ponere, quando et angelorum clamor media nocte factus dicitur. Et tunc ante sedem majestatis suae more judicis congregabuntur omnes gentes; et quae oleum secum detulerunt in vasis suis, et qui talenta dupla fecerunt, et in dextris ipsi oves erunt. Quibus omnibus profecto supra dictum fuerat: Vigilate quia nescitis diem neque horam. Unum est ergo quod dicit: Congregabuntur; et accessit qui quinque talenta fecerat; necnon et quod ait: Tunc surrexerunt omnes. Similiter et quod hic p. 0871A| separantur oves ab haedis, et illic fatuae eunt emere; necnon et quod servus inutilis judicatur. Quia donec ad judicium causa veniat, omnes misti sunt. Sed cum 1069 dixerit qui a dextris erunt, venite, tunc et quae paratae erunt, quoniam ipsae sunt quibus jubet, intrabunt cum eo ad nuptias. Quid erit dicere et servo bono: Euge, intra in gaudium Domini tui. Porro qui a sinistris erunt, quod est dicere illis: Quandiu non fecistis uni de his, nec mihi fecistis, ite in ignem aeternum; hoc est improperare servo inutili, et dicere: Tollite talentum ab eo, et mittite eum in tenebras exteriores; atque virginibus fatuis respondere dum pulsant quia clausa est janua, nescio vos. Quia vias quae a dextris sunt novit Dominus, quae autem a sinistris sunt perversae erunt. Haec idcirco p. 0871B| parva intuli, ut ex paucis cognoscat prudens lector cogitare quam profunda sunt eloquiorum Dei mysteria, et adumbrata dictorum sacramenta. Quam varia et florida sententiarum aenigmata; ut et exerceant animum lectoris, et fastidium detergant exornatae rerum causarum figurae. Ipsaque veritas in eisdem obtecta excitet aviditatem legentis, et auditorum intelligentiam, cum fuerit reserata, ut semper in obscuris veritas avidius requiratur.

(CAP. XXVI.) Et factum est cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dicit discipulis suis. Quinquies enim invenies in hoc Evangelio hanc consummationem verbi, et semper perfectionem insinuat rerum. Quia nihil est quod Jesus coeperit, nisi et consummationem perfectionis habeat. Sed potest p. 0871C| videri alicui contrarium, quod Matthaeus et Marcus, posteaquam dixerint Pascha post biduum fieri, commemoraverunt quod erat Jesus in Bethania, ubi de unguento illo pretioso narratur. Et Joannes, ante sex dies Paschae, dicit Jesum venisse in Bethaniam, de eodem unguento narraturus. Unde quaeritur, quomodo secundum hos duos post biduum Pascha futurum erat? Cum postea quam id dixerunt inveniantur cum Joanne in Bethania, illud quod ipse de unguento commemorat narrantes, quando ipse Joannes post sex dies futurum Pascha praedicit. Sed qui de talibus moventur, non intelligunt quam dispensative inter se evangelistae hoc faciunt, ut et veritatem rei non taceant, et nonnulla quamsaepe, more gemmarum, ut pulchrius dicta resplendeant, p. 0871D| aliis in locis posita exornent, prout consequens ratio dictat, sicut hoc loco Matthaeum et Marcum fecisse cernimus, qui illud quod factum jam erat de unguendo in Bethania, potius recapitulando posuerunt; et ideo non post illud biduum, sed 1070 ante factum est, cum adhuc sex dies essent usque ad Pascha. Idcirco nemo illorum cum dixisset post biduum Pascha futurum, continuo adjecit ut diceret, post haec, cum esset in Bethania, sed consulte ambo tantum, cum esset in Bethania. Quod utique intelligitur factum, antequam illud de Pascha diceretur, seu caetera quae dicta dicuntur. Quia ante sex dies Pascha venerat illuc Jesus juxta Joannem, et ibi tunc factum est illud convivium, ubi de unguento p. 0872A| facta est mira commemoratio. Haec ideo dixerim, ut ex hoc intelligat unusquisque per singula concordiam evangelistarum, et quae quamplurimis locis causa brevitatis omisi, diligenter colligere ac sentire quae ipsi non dicunt, studeat. Quia nemo qui haec omnia litteris comprehendere possit. Quoniam in his omissis, variatis, ac transpositis, nihil dictorum, ubi vel ubi, vacat a mysterio. Unde et supra volens ostendere evangelista quod omnia in mensura et pondere, et numero constituit Deus, praemisit consummationem perfectionis; et coepit monstrare quam proxima erat hora, de qua Matri suae alibi dixerat: Quia nondum venit hora mea (Joan. II, 4). Et ideo ait discipulis suis, ut ostenderet quae dico: Scitis quia post biduum pascha fiet. Ipsa est namque hora praescita et praeordinata ante mundi constitutionem. p. 0872B| De qua hora dicit Patri suo: Pater, salva me ex hac hora (Joan. XII, 27), et clarius appareat quam evidenter sit ab ipso praescita, Ideo veni, inquit, in hanc horam. Sed et cum orat ad Patrem, clamat dicens: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 11). Quod si ergo horam passionis suae a longe tam evidenter praescivit filius, non possumus dubitare, sicut haeretici volunt, quod ignoraverit diem adventus sui, et quando finis sit saeculi, dum horam et diem constituit ac dinumeravit passionis suae. Propterea quoties insidias a Judaeis passus est, quoties quaesitus, non potuit prius pati donec veniret hora et tempus. Et cum esset quotidie docens eos in templo, non potuit teneri, p. 0872C| donec consummaret omnes sermones istos, quos proposuerat suis intimare discipulis. Et postquam consummavit omnes sermones istos, tunc dixit discipulis suis jam in Bethania: Scitis quia post biduum pascha fiet. Et notandum, quia non dixit tantum omnes sermones, sed addidit, hos omnes, id est quos locutus fuerat coram eis in monte Oliveti; non quos adhuc locuturus erat in coena cum discipulis, aut in domo Simonis leprosi, 1071 de muliere accedente ad se, seu et alia quamplura, quare potest diligens lector considerare, et videre in his, quod nihil vacat, sed omnia plena sunt sacramentis. Scitis, inquit, quia post biduum Pascha fiet, et filius hominis tradetur ad crucifigendum. Longe supra jam ista frequenter praedixerat, sed nunc ut p. 0872D| dixi, et horam et diem declarat. Et ideo priores praemiserat sermones de gloria et claritate adventus sui, quos in hoc uno conclusit, in quo permaxime se venturum in regno cum angelis suis, et in sede majestatis suae sessurum se declarat, et continuo satis dispensative se passurum in proximo, ut discipuli sacramentum crucis admistum esse gloriae aeternitatis, fidelissime cognoscant, et in nullo formident de eventu, qui audiunt gloriam et majestatem regnantis. Porro post biduum pascha fieri propterea pronuntiat, ut scirent horam praescitam jam venisse; secundum quod ostendimus eum non posse mori, antequam omnia doctrinae suae expleret sacramenta. Oportebat ergo ut primum dissolveret illud p. 0873A| typicum pascha, tum demum traderet discipulis testamentum novum, quando instabat definita dies altera, ut pascha nostrum immolaretur Christus, et illud fit in vespere, deinde Christus, his expletis, eadem mox traditur nocte. Et ipsa est hora passionis quae prius nondum venerat antequam explerentur omnia haec typica. Venerat autem annus et dies de quibus propheta, praedicare annum Domini acceptabilem misit me, et diem placabilem, quae est dies salutis nostrae, in qua oblata est hostia pro salute totius mundi. Et ipse est mensis Paschae primus a saeculo in mensibus anni. In qua praedicit discipulis suis, praemuniens eos priusquam incipient fieri, ut praefigant in cordibus suis, et intelligant quae mox ventura erant, ne subito cum coeperint, et p. 0873B| viderint tradi eum ad crucem, qui talia dixerat et monstraverat ut Deus crederetur, obstupescant, et prae pavore nimio deterreantur ultra redire ad fidem. Et ideo ait: Scitis quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Non autem, sicut quidam putant, solum de illo dicit typico sacramento, quod omnibus notissimum erat. Quia si diceret magis utique debueret dicere: Scitis quia post biduum pascha veniet, aut pascha erit, vel pascha ex more celebrabitur; sed longe aliter dicit, Pascha fiet, quia novum est quod fiebat, hoc est, quale nunquam factum est ut per 1072 hoc novum pascha senescat i lud antiquum. Et ideo jure Vetus dicitur Testamentum, quia post biduum successit Novum; et hoc erat ipsum biduum: quia post duos dies ac si p. 0873C| clarissimi luminis, Veteris ac Novi Testamenti, verum pro mundo pascha, non in sanguine pecudis, sed in sanguine verissimi Agni, celebrandum erat. Propter quod addidit: Et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Post duos autem dies factum est pascha, sicut fuerat prophetatum ab eo, quando traditus est in nocte quartadecima jam luna. Hincque manifestum est, sicut egregius doctor Augustinus ait, quarta feria fuisse, quando hoc praenuntiatum est, aut certe, sicut alii volunt, prius ista praedixit; et ut Judaei a luna suos terminant dies, undecima erat luna, quando et parabolas supradictas consummaverat. Sicque congruit ut post biduum dicatur more Scripturarum, duobus integris diebus in medio devolutis, et quartadecima luna ad vesperum, celebrato p. 0873D| jam pascha, Christus hora diei quasi sexta, ac si ipsa die, immoletur. Quia peritissimi Judaeorum ab accensione lunae, quando sole, ut aiunt, illuminatur, usque ad alterius accensionem diem lunae determinant. Ac per hoc sacramentum paschae, in fine diei quinti, ac si ad vesperum, plenius commendatur. Verumtamen quid horum verius sit non multum abest, quia unus est sensus. Quod autem dicit, quia filius hominis tradetur, recte quaeritur a quo traditus sit, quia hic non dicitur. Et tamen de Patre dictum est quod proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Necnon et de ipso legimus, quia semetipsum tradidit pro nobis. Verum et Judas tradidit eum, unde et traditor usque p. 0874A| hodie vocatur; sed et diabolus qui misit in cor Judae ut traderet eum; nihilominus et principes sacerdotum et seniores populi tradiderunt eum in damnationem mortis. Et ideo fortassis hic impersonaliter positum est, tradetur, non dicens a quo vel per quem, ut hoc verbum ad omnes respicere possit personas, licet non uno voto, neque eadem voluntate omnes tradiderunt eum. Quibus vero traditus sit ipse jam supra praedixerat.

Tradetur enim, inquit, gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, id est militibus Romanorum, qui eum susceperunt de manu omnium eorum qui eum tradiderunt in mortem. Intelligant quaeso et erubescant qui affirmare 1073 conantur Salvatorem timuisse mortem, et passionis p. 0874B| pavore dixisse: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste, de quo suo loco dicemus, cur hoc oraverit. Nam post biduum pascha futurus, tradendum se novit ut crucifigatur. Quod et ab initio semper noverat qui ideo venit, et tamen non declinat insidias, neque territus refugit; in tantum ut etiam caeteris formidantibus et ire nolentibus, pergat ipse ultroneus atque intrepidus. Unde et in Psalmis ex sua persona: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8), inquit; et: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9). Quod si nollet omnino non pateretur, et ideo quia volens venit, ut finem umbrae jamjamque a carnali festivitate imponeret, aiebat: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar (Luc. XXII, 15); sed pati p. 0874C| non poterat prius, quia nondum venerat hora ejus. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et Scribae, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas. Tunc siquidem, quando consummavit Jesus omnes sermones istos, et finivit quod diu tractavimus. Tunc congregati sunt et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Vere miro et ineffabili modo isti consilium Dei agunt contra consilium suum, ut eum, qui vita erat, innocentem occidant, et ideo non semper quod consilium esse potest; neque ubicunque principes sacerdotum et sapientes saeculi, seu principes populi congregantur, semper quae consilii sunt tractantur; et ideo in hoc consilio quatuor jure culpantur, quod congregantur in dolo, non qualescunque de vulgo, sed p. 0874D| principes sacerdotum, quod Scribae, id est sapientes legis, quod et principes populi, et quod in eo tempore Christum Dei Filium occidere meditantur; quando debuerant jam pascha vicino, victimas parare et sacrificia, levigare parietes templi, pavimenta vertere, et mundare vasa, et omnia secundum legis ritum purificare, ut esui agni ipsi digni fierent, et cultus religionis eorum Deo acceptior esset. At vero ipsi congregantur non ubicunque, nec cum quocunque, sed in atrio principis sacerdotum, ut cum ipso consilium inirent quomodo Dominum occiderent, non timentes Deum, neque diei festi reverentiam habentes, neque de seditione populi, in eodem die si fieret, curantes, sicut simplex sermo demonstrat; p. 0875A| sed hoc solum omni astutia cavere se adhortantur, ne populi auxilio de illorum manibus tolleretur. 1074 Imitantur etenim Cain, cujus prophetiam explere cupiunt, ut libere Abel fratrem suum cum dolo interficiant. Et ideo ille ait: Egrediamur in campum (Gen. IV, 8), ut eum perimere posset ne evaderet. Sed Judas, imo diabolus per eum praevenit ex die festo consilium eorum, cum quaesivit sponsionem, quid ei vellent dare. Et exinde quaesivit opportunitatem, ut eum eis traderet. Idcirco gavisi de tanto eventu, non curant jam qua fiat die; et ideo in nocte qua debebant pascha comedere, satagunt et meditantur pariter cum ipso traditore, ut cum opportunum invenerint locum, mox eum capiant. Sed quia jam venerat dies, et hora a saeculo p. 0875B| nota Domino, ultra differri non potuit, sicut nec anticipari. Sed inito consilio, ut aiunt, quarta feria ante diem paschae in crastino ad vesperum, mox agnus legalis occiditur, continuo noster Agnus pro salute totius mundi, ac si ipso plenilunio, mactatur. Sicque fit ut non in die festo eorum occidatur, sed in alio die differtur, ut pascha nostrum, his expletis omnibus quae umbrae erant, jam in clara luce immolaretur Christus: ut relinquentes azymam Judaeorum, p. 0876A| festinent omnes ac si nova conspersio, celebrare novum pascha in azymis sinceritatis et veritatis, et non cum Judaeis in vetustate litterae permanere. Sed quia benignus Salvator, jam ante sex dies Paschae, venit in Bethania, unde et altera die cum triumpho et ramis palmarum, acsi jam victor, celebravit, reascendens Hierosolymam, gloriam monomachiae suae, quam expleturus erat in proximo. Qua de causa et ipsi principes commoti, congregantur in atrium principis sacerdotum, ut impleretur illud quod dictum est in Psalmo, quia populi meditati sunt inania, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II, 1, 2). Quos, quia in dolo consilium inire laborant contra Dominum, relinquamus, et festinemus opportune p. 0876B| satis finire librum, ut Salvatori nostro rursus in Bethaniam occurrere possimus. Quoniam Bethania domus obedientiae interpretatur, ut ibidem cum discipulis, quae gesta sunt a Domino, videre mentis oculo et intelligere valeamus, quia valde mystica sunt et admiranda. Orantes ut cum Lazaro, solutis criminibus, etsi ultimi in convivio, quo cum Domino convivatur, digne interesse mereamur.

(no apparatus)