Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus)/3

E Wikisource
Liber Tertius
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

 2 4 

PRAEFATIO LIBRI TERTII. p. 0181|

p. 0181D| Solent saecularium litterarum amatores, nimium sine pudore suorum se praeceptorum jactitare doctrinis, et eloquentiam eorum sine sapientia docendo sum protulerint ostentare. In quorum sane doctrinis quidam nostrorum, quia non queunt satis intelligere, 194 varios et diversos requirunt expositores, ut ad p. 0182D| eorum luculenta nefandarum rerum mendacia intelligendo valeant pervenire. Etsi eorum polita sit vanitatis eloquentia, quorum se cupiunt inservire doctrinis; tamen frequenter illorum expositorum satis incultus est sermo, et rusticitati vicinus. Qui quamvis pleni sint sordibus vitiorum, propter necessitatem p. 0183A| quoque intelligendi, non dico paginam, sed neque syllabam praetermittunt, quam non enucleatius discutiant summa cum vigilantia ac labore. Unde miror satis quid divina eloquia quorumdam mores offenderunt, quod non velint mystica Dei sacramenta ea diligentia perscrutari, qua tragoediarum naenias et poetarum figmenta sudantes cupiunt investigare labore, et si per theatralia mimorum plausus hominum excitare. Quorum inefficax laboris studium, nemo qui ambigat, ubi de re agitur quae profecto caret fructu, et sine praemio invenitur. Qui licet Academicum rhetorem per hanc inanem vanitatis eloquentiam usque ad vitalis gramma circuli extulerint, et dormientem Scipionem coeli civem effecerint, tamen omnia haec anilibus ordiuntur fabulis quam p. 0183B| aliqua veritate fulciantur. Quapropter moneo lectorem, divinarum Scripturarum eloquiis magis operam dare, quod jam supra satis persuasum exegi, et non ob exiguitatem personae veritatem legendo fastidiat, sed personam propter veritatem sibi commendatam p. 0184A| accipiat, eamdemque veritatem intelligentiae non propter aliud quam propter seipsam devotus legat. Nos enim non Arma virumque Maronis, Graeca saporante fabularum salsura tractamus; sed de fonte Spiritus sancti catholicorum Patrum sensus rimantes, Christo cooperante, quod in divinis litteris intelligimus, nostrorum auribus explanare cupimus. Siquidem neque tragica pietate permulcemus lectorem, aut comicorum sagmate onerare cupimus; sed quod in eisdem divinitus redolet, simplici eloquio juxta capacitatem ingenii reseramus. Unde quibusdam nostrorum, etsi libeant illa Maronis, quod per arma virtutem velit significare, et per virum sapientiam, sicque caetera quae sequuntur; magis tamen placere debent ista quae nunc tractare disponimus; p. 0184B| ubi virtus inexsuperabilis, et sapientia Dei Patris, ut militiam Christianorum contra aereas potestates instauraret, primum illico de fonte baptismi ad eremum, 195 quasi dux exercitus praeliaturus advenit.

p. 0267A

LIBER TERTIUS.

p. 0183| p. 0183B| (CAP. IV.) Ductus est, inquit, Jesus a spiritu in desertum, ut tentaretur a diabolo. Nihil igitur aliud quidpiam Dei Sapientia faciendum primum post baptisma providentius poterat eligere, quam illud quo instrueret universos regni sui milites quid et p. 0183C| ipsis agendum esset contra daemonas, mox ut renati essent per fontem. Mos itaque antiquissimus non dico Romanorum, verum etiam caeterarum gentium fuit, ut si quis ad militiam, post longa tirocinii sui exercitia, idoneus jam transiret, nomen suum ad transcribendum in bibliothecis publicis, proprio ex voto donaret; ac deinceps in exercitu regis proprio recitatus nomine, connumerabatur. Quod singuli Christianorum faciunt, antequam fontem baptismi ingrediantur, et interrogati per singula, hosti cum suis omnibus renuntiant armis, et induunt se Christi armatura, fortes fide, qualiter possint adversus insidias diaboli stare, et contra legiones daemonum quotidie dimicare. Quorum utique nomina non chartis, p. 0183D| sed coelo tenentur ascripta, ut si quidpiam in praelio digne gesserint, coronentur; si autem succubuerint, mortis signo notati tanquam qui coelo digni non fuerint, de libro vitae penitus delebuntur. Quod ne fieret, mox praevius Christus Deus homo factus ut processit a fonte, ostendit exercitui suo qualiter quibusve armis, contra quem hostem debeat pugnare. Unde beatus evangelista volens nullum intercipiendi temporis spatium medium intervenire, Tunc ductus est Jesus, inquit, in desertum. Nullum igitur spatium recte interfuisse creditur, quia post baptismi gratiam, nulla credentibus, a tentatione ut securi sint, mora relinquitur. Hinc quoque scriptum legimus: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Sed et in Job: p. 0184B| Militia est vita hominis super terram (Job VII, 1). Unde nunquam Christianus debet arma virtutum deponere. Quod bene Paulus apostolus intelligens ita esse monebat dicens: Induite vos armatura Dei; quoniam, p. 0184C| inquit 196 alibi, non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et adversus mundi rectores (Ephes. VI, 11, 12). In magno igitur Christiani spectaculo positi sunt in mundo; contra quos non solum omnis mundus et principes tenebrarum, omnisque nequitia spiritualis pugnat, verum etiam idem in seipso divisus homo contra se dimicat ac certat. Idcirco Apostolus suos ad cautelam redigens, ait: Spectaculum facti sumus mundo et angelis ejus (I Cor. IV, 9). Quod nequaquam tam crebro suis monendo inculcaret auditoribus, si non sciret nos hinc inde fradulentis hostibus obsideri, et nostrum iter ad coelum quotidianis machinamentorum oblectamentis praepediri. Unde Dominus ducitur ad desertum, contra diabolum p. 0184D| monomachiam expleturus, quatenus eum omnis Christianorum inspectet exercitus. Et discant vincere visibilia contemnendo, atque gulam simulque vanam gloriam calcando reprimere.

Sed cur idem tentandus ad desertum ducatur non abs re quaeritur, praesertim cum omnis mundus laqueorum tentamentis sit ubique plenus, nisi forte, quod ubi serviendi Deo major est quietudo, ibi major exhibeatur necesse est virium colluctatio, quia et ibi nusquam deerit fraudulenta oblectamentorum persuasio. Per desertum quippe a mundi pressuris et tumultibus remotior vita significatur; ut omnes discant quietem appetere, et soli Deo vacare, etiamsi inter homines videantur versari. Alioquin in Canticis non quaereret de Ecclesia: Quae est ista quae p. 0185A| ascendit per desertum, quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, et electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Cant. III, 6.) Quae nimirum idcirco ut castrorum acies contra hostes ordinata narratur ascendere, quia illi viam ad coelum eundi obsident, ut in nullo frangatur conamine. Porro per desertum hujus mundi ideo sustollitur, quia etsi inter tumultus hominum versatur, ipsa mundi fragoribus segregata, secum ubique solitudinem cum Deo habet. In cujus nimirum figura, exercitus ille Dei ex Aegypto per desertum ascendisse creditur, ut solius ducatu cum Deo gradiens ad patriam remearet. Et notandum quod pulchra ut luna, electa ut sol eminus praedicatur, eo quod corpus simul et caput passim graditur, scilicet Ecclesia quae per lunam exprimitur, p. 0185B| et Christus caput, qui per solem cum sponsa ascendere designatur. Unde et Christus pugnaturus 197 ad desertum ducitur, si quomodo eum suus recognoscendo sequatur exercitus, et quod illum viderit agere, illius adjutus suffragiis, prosequatur. Nam et Propheta cum se vidisset mundanarum rerum pressuris augeri, contristatus in sua exercitatione, et conturbatus a voce inimici, quod declinaverant in eum iniquitates, ac caetera quae sequuntur, mox exclamat dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? volabo et requiescam. Ecce, inquit, elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Itaque exspectans eum qui salvum me faceret, et a pusillanimitate spiritus et tempestate (Psal. LIV, 6-8). Ex quo liquido monstratur quod ideo solitudinem p. 0185C| petiit ne mundi premeretur angustiis; sed tamen necdum in solitudine liberum se intelligit a periculo, dum adhuc se flagitat liberandum. Quippe quia non ante se hostis erexit ad pugnam, quam ille vellet exire de saeculo. Ergo si adhuc quisque versatur in mundo, contra eum se potest princeps mundi erigere, quia suis eum legibus infra sui regni fines tenet captivum. Unde Jesus suum volens exercitum ad certamina provocare, prior exiit ad desertum, et instituit praelium, quatenus sui eum digne valeant imitari. Alioquin quodammodo, nisi extra se quisque et extra mundum in mundo fiat, legitime certare nequibit, quia ejus legibus subjacet, cujus in regno tenetur vita ac moribus complantatus. Quod volens Joannes praecursionis suae officio p. 0185D| demonstrare, ab initio nativitatis suae eremum incoluit, ut ibi jam Christi inveniretur miles, ubi reliquus exercitus pugnaturus erat in capite. Sed et omnium monachorum agmina, ideo nudi corporaliter festinant exire de medio vulgi, ita tenus ut pene nullum desertum jam vacuum invenire liceat, quatenus nudi cum nudo firmius ac constantius possint luctari, et luctando vincere. Ex quibus recte dictum creditur: Uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos (Cant. III, 8). Alioquin vacuum est venisse ad eremum, si non omni armatura virtutum vigilanti animo fuerit indutus. Ad hoc quippe quisque de turba saeculi exivit cum Christo in solitudinem, non ut torperet otio, sed ut p. 0186A| tentaretur cum eo, tentatus vero vinceret, victor coronaretur. Majorem enim quisque adversarii furorem contra se commovet, ejus cum legibus acrius repugnare coepit. Quod satis in Apocalypsi sua (XII, 13) Joannes insinuat, cum de muliere loquitur, quae pepererat filium, sanctam Dei scilicet Ecclesiam 198 volens ostendere, quae quotidie credendo Christum concipit, et peperit bonis operibus inhaerendo; cui cum datae essent duae alae, amor videlicet Dei et proximi, ut volaret in desertum, ubi aleretur per tempus, et tempora, et dimidium temporis, a facie serpentis, quia cupiebat devorare filium ejus, id est Christum in nobis perimere. Mox misisse legitur ex ore suo post mulierem serpens aquam tanquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine; p. 0186B| ac post pauca, Iratus est, inquit, draco in mulierem, et abiit facere praelium, cum reliquis de semine ejus qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu (Ibid., 17). Quae etsi ad futurum videantur respicere, in praesentiarum tamen nemo est qui dubitet haec omnia, ita tenus contra eos qui reluctantur grassari. Unde cavendum est qui Christiano censentur nomine, ne forte aut antea se cogitent Christi participes esse quam exeant de saeculo, aut certe postquam exierint, aliquid prodesse, nisi milites Christi suam militiam ad finem usque perduxerint. Alias autem quod Christus in eremum ducitur, ipsius militiae est documentum. Ut quia Adam in paradiso deliciis affluens, victus est per serpentem oblectamento concupiscentiae, Christi milites asperitate p. 0186C| eremi correpti, discerent cum suo capite, omnes concupiscentias carnis continentia refraenare. Quia, sicut deliciae invitant ad gulam, ita sterilitas et squalor eremi permulcent animum ad continentiam. Ferunt itaque nonnulli juxta litteram (quamvis quibusdam aliter videatur) hoc de illo deserto dictum, quod de Hierusalem in Hierico descendentibus occurrit in via, propter parabolam quam Dominus alibi proposuit, ubi ait: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho, et incidit in latrones (Matth. X, 30). Porro latrones eum antiquitus obsedisse probat locus inibi, qui Domim adhuc hodie vocatur; Domim quippe sanguis interpretatur, siquidem propter effusionem sanguinis, quae ibi olim fiebat. Unde et Dominus secundum consuetudinem p. 0186D| latrocinantium ibi videtur illam contexuisse parabolam. Ex quo non debet incredibile videri, Dominum jejunando ibidem ad tentationem diabolum excitasse; ut ibi vinceretur in veritate secundum historiam, ubi figurabatur primum vicisse Adam juxta allegoriam. Quia eamdem viam Samaritanus noster Christus, etsi non peccando descendit, in qua ille vulneratus ceciderat, tamen, carne indutus, usque ad easdem tentationes quibus ille succubuit dignatus est descendere, 199 ut, hoste dejecto, vincendi praeberet suis exemplum, cum ipse prius victor existeret.

Verumtamen a quo spiritu ductus sit in desertum, non abs re quaeritur; praesertim cum sine additamento p. 0187A| Spiritus sanctus in Scripturis sanctis rarissime inveniatur. Unde nec abhorret a vero, is qui a membris diaboli crucifigi sustinuit, si etiam ab ipso diabolo tentandi gratia duci se permiserit. Sed magis ad sensum congruit. quod Spiritus sanctus, qui in baptismo super eum mansit, ipse continuo hominem, quem de Virgine creaverat ex fonte renatum, ubi nobis adoptio condonatur, ad tentandum obtulerit, quatenus per eum discerent omnes qui ex Baptismo renascuntur, illico per continentiam pugnare debere, quod ex adverso mox callidus persuasor stat, suis fraudibus congressurus. Et ideo satis dignum fuit ut Spiritus sanctus Jesum, super quem pleniter mansit, velut regem ad militiam contra hostem, exercitus sui praevium excitaret. Et per quod p. 0187B| primum Adam in paradiso deliciarum devicerat, per hoc a secundo Adam in deserto vastitatis dejectus, omnis deinceps exercitus, ipso Dei agente Spiritu, securius, dum in hoc deserto vivitur, atque sollicitius dimicaret. Nescit enim Spiritus sanctus, quoscunque possederit, inefficaces atque inexpeditos relinquere; sed provehit ad certamen, ut post victoriam, quicunque ab illo aguntur, per eum, Christo configurati, felicius requiescant. Hinc quoque Apostolus ait: Quod qui spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). Unde, cum in primordio super apostolos, et qui cum ipsis erant clausi propter metum Judaeorum, coelitus advenisset, mox expulit eos inter medias persecutorum acies, et fecit intrepidos decertare, qui antea velut timidi obserati tenebantur. p. 0187C| Sed et universi martyres eo inflammati Spiritu tanquam scintillae in arundineto cucurrerunt per orbem, et omnia sibi adversantia pugnando fortiter pedibus subjecerunt. Neminem enim, ut praedixi, hic Spiritus relinquit inertem; et ideo magis putandum est quod ipse eum duxerit in desertum, quatenus doceret in capite, quid fiendum erat in membris, si quo modo caput, omnia membra per ipsum infatigabiliter sequerentur. Alioquin sine Spiritu Dei quisquis ad militiam Christianitatis accesserit, eo tempestatis impetu prosternitur subito quo pulsatur. Unde et Apostolus: Probate spiritus si ex Deo 200 sunt. Quia, nisi fuerit homo illo interius animatus, facile vento tentationis dispergitur, et a quo visus est refugiens, velut palea huc illucque vacuus p. 0187D| effertur. Propter quod Apostolus monet dicens: State, dilectissimi, succinti lumbos mentis vestrae in veritate, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignea exstinguere, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 14). Istis igitur tanquam inseparabilibus armis, suos volebat invictissime armari. Quia noverat omnes ad militiam esse vocatos, idcirco praestruebat eos, ut fortissimos Christi milites, manere invictos; et demonstrabat quibus armorum telis accincti, fortius dimicarent. Lumbos videlicet succincti balteo castatis, et pedes calceati munimine pacis. Quia et discinctus miles ab impudicitiae p. 0188A| incentore cito vincitur, et non calceatus facile a serpente mordetur. Qua de causa, nullus incaute vivat valde curandum est, quia nullus nisi inter hostes ambulat. Quem itaque tentare non audeat, qui nec ab ipso Domino Jesu Christo conatus suae fraudis abstinuit? Quod volens ad cautelam suis militibus declarare, illico post fontem baptismi primus processit ad pugnam, et per quod primus homo victus est in paradiso videlicet gulam jejunando coepit devincere, per quam concupiscentiarum fomes nutritur, et incentiva libidinum in nobis acrius inflammantur. Nam carnis concupiscentia, quam in se unusquisque repugnantem legi mentis suae, ac captivantem sine consensu invitus sentit, poena peccati est: et ideo non aliunde magis nutritur, quam ex p. 0188B| gula, pro cujus vindicta carni est infesta. Unde et ab eis qui de vitiis specialius conscripserunt, prima ex omnibus gastrimargia, id est ventris ingluvies ponitur, ut ex hoc apertius declaretur, quod in vacuum quisque laborat, si quod fomentum est reliquorum, non hoste quidem, sed sola adhuc carne devictus, sobrie non refraenat. Unde sequitur:

Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. Qui utique sacrae abstinentiae numerus si diligenter tractetur, evidens praesentium est sacramentum. Quia ut paucis jam supra ostendimus, per eum omnis praesens vita, in qua Christus tam contra carnis vitia, quam et contra aereas potestates in suis membris victor ipse dimicat. p. 0188C| Propter quod et provide satis in exemplo, hunc 201 dierum noctiumque jejunando per se sacravit numerum, quatenus doceret quod usque ad consummationem saeculi eatenus in suis militibus, per hanc abstinentiae militiam tentandus et victor futurus esset. Quadragenarius quippe numerus, quod praesens saeculum significet, frequentius declaratur. Sed et illud tempus quo Jesus post resurrectionem cum suis conversatus est discipulis, hoc enuntiat. Unde et alicubi: Ego vobiscum sum, inquit, omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Siquidem omne praesens saeculum ex quatuor elementis sex quippe diebus perfectum esse legitur. Ex quo utique numero denarii summa conficitur; quatuor p. 0188D| quippe et sex decem fiunt. In cujus nimirum perfectionis calculo decem praecepta homini, pro quo mundus factus esse dignoscitur, a Deo conservanda traduntur. Tria siquidem quae ad Deum pertinent charitatem illam, per quam Deus colitur, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota virtute commendant. Reliqua vero septem charitatem proximi, quae per gratiam Spiritus sancti operatur, explicant, In quibus decem praeceptis,legis et prophetarum, ut Evangelium compleatur, pendent eloquia. Est autem Creator Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Et ideo Deus Trinitas Pater et Filius atque Spiritus sanctus, recte juxta interiorem atque invisibilem hominem, invisibili ternario numero p. 0189A| praeceptorum, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota virtute diligi a creatura pro qua facta sunt invisibilia, jubetur. Siquidem invisibili ternarius tribuitur, ut quaternarius, ex quo constat homo noster exterior, corpori tribuatur, calido scilicet et frigido, humido atque sicco. Ex quo revera totus homo noster interior atque exterior isto septenario numero praeceptorum consecratur. Et quia Deus Trinitas est a creatura Creator jure colendus denarii summa totus homo ad Deum relatus conficitur. Quapropter omnis disciplina noscens et discernens Creatorem et creaturam, hoc recte denario numero insinuatur. Quae disciplina praeceptorum Dei quandiu devotionis obtentu temporaliter adimplenda mandatur, fide constat et rerum gestarum opere dilectionis per p. 0189B| fidem, donec fiant idonei divinae contemplationi, quos interdum parvulos lacte nutrit. Sed, quia haec disciplina decem mandatorum pro nostra torporis ignavia, quam saepe ut oportet non impletur, denarius, qui totam 202 hujus religionis disciplinae exprimit perfectionem, quadrato qui corpori tribuitur, multiplicatus numero, eo quod motu carnis Dei charitas in nobis et proximi violatur, ad diluendas peccatorum maculas in quadragenarium tempus poenitentiae surgit. Ac per hoc, quam diu sumus in hac vita, semper necesse est immunditias delictorum acriter vitiis resistendo uberius defleamus, quia recte per hunc numerum praesens vitae tempus designatur. Unde et in Levitico mulier, per quam, ut volunt, praesens Ecclesia indicatur, quae masculum p. 0189C| peperit, Christum videlicet fide concipiens: Sedebit, inquit, Scriptura, septem diebus immunda et triginta tribus diebus in sanguine puro, donec ad templum veniat (Levit. XII, 2), quo Christus pontifex introivit, qui simul quadraginta fiunt, per quod praesens saeculum et futura purificatio parientis forsitan non incongrue figuratur. Quandoquidem omnes justitiae nostrae illius vitae munditiis comparatae, sicut Propheta testatur, nihil aliud quam velut pannus menstruatae videntur (Isa. LXIV, 6). Hinc quoque factum est, quod universalis sancta Dei Ecclesia ex doctrina Spiritus sancti, sub hoc quadragenario numero annuis temporibus poenitentiae sibi tempus generaliter indidit: quatenus per hoc maculas quas jugiter variis contrahit excessibus, sub hoc sacrato p. 0189D| numero copiosius exemplo Christi jejunando dilueret, et aciem pugnandi, quae per partes defluxerat, strictius repararet.

Sed quaeri potest, cum Dominus Epiphaniorum die transacto, quando juxta traditiones catholicorum Patrum creditur baptizatus, mox desertum petens coeperit jejunare, quid sit quod Ecclesia universalis hoc jejunium ad usque passionis tempus voluerit differendo ejus temporibus protelare. Ubi quid aliud rectius poterit occurrere, quam ut ad paschalia sacramenta, quo victor Christus ab inferis resurrexit, velut ad diem immortalitatis suae in fine Spiritum sanctum per eos docuisse sollicitius decertandum, ut per hoc victrix Dei Ecclesia, purificatis mentibus, p. 0190A| felicius sanctificata coelum valeat introire? Unde si Moyses et Elias typice sub hoc numero jejunarunt, et Christus, cui nulla inerat causa peccati, nobis instituit jejunandum, multo magis debemus omnes qui tantis astringimur vitiorum funibus, etsi, non ut illi, saltem quotidianis ad vesperum parcimoniis sustentati, continuis jejunare diebus, et inde magis magisque secundum interiorem hominem 203 divinis dapibus copiosius satiari. Nam et Moyses atque Elias, non, ut Christus, ex virtute jejunaverunt, praesertim cum Moyses sustentatus Dei fruitionis alloquio dicatur, et Eliam in fortitudine cibi, quem de allatu angeli perceperat, quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunum ambulasse Scriptura testatur (III Reg. XIX, 8). Christus vero neque alicujus p. 0190B| majoris alloquio, neque ullius cibi fortitudine sustentatus, continuis quadraginta diebus ac noctibus jejunasse creditur. Sed diebus noctes superadduntur, ne cuipiam daretur copia mentiendi, eum saltem noctibus manducasse, ne quod ex nobis non possumus, de Deo uspiam dubitaretur. Quia quod ita tenus jejunavit, deitatis suae fuit potentia; quod esuriit, verae humanitatis naturae exhibitio declaratur. In quo quippe dierum numero, duas in uno novo homine Christo Jesu complendas per abstinentiam monstravit leges, scilicet quia in quadraginta nihil aliud quam Decalogi mandatorum et quatuor Evangeliorum summa resonat; ita ut nec quatuor sine decem, nec decem sine quatuor recitentur. Porro et in decem rursus alia perfectionis norma colligitur, p. 0190C| si omnis retro numerus usque ad primum quadratum quaternarium in unum copuletur. Nam unus et duo, in quibus unitas Deitatis, Creator et creatura pariter praedicantur, necnon et tres atque quatuor rursus in quibus Deus Trinitas ostenditur, et creatura quae quatuor subsistere elementorum generibus nuntiatur, si sensim simul jungantur, decem fiunt, et ipsi per eosdem quatuor geminati in quadragenarium surgunt. Unde ut dixi, divinitus institutum est, isto praefigurationis numero nos acrius dimicare; quatenus per quem in diluvio aquis necata est omnis caro, praeter quos arca continuit, per ipsius figurae numerum nostra necentur carnis delicta, ut nullus nostrum pereat, quos Christi probatur Ecclesia circumcludere. Verumtamen Christus toto cum jejunasset p. 0190D| tempore, naturae suae hominem esurire permisit, quia nisi esurisset, nequaquam tentandi ausu accederet, ubi nullum infirmitatis vestigium reperisset. Propter quod, cum recepisset infirmitatis nostrae esuriem, gavisus est diabolus, signum se in eo passibilis atque mortalis naturae invenisse. Unde, illico aggressus, conatus est superare. Alioquin nullum tentandi locum in illo habuisset; quia nulla lex peccati in eo inerat ad quam adversarius, ut in nobis, ad incitandas carnis concupiscentias sic 204 quasi ad suam legem accederet. Manet enim in nobis, id est in carne nostra, causa peccati, quae nimirum causa pro poena peccati exstitit, et ideo diabolus nobis, per legis suae jura, tentandi accessum habet. Sed, quia p. 0191A| in Christo nihil tale reperit, tota illa tentatio, non intus, uti in nobis assolet, sed extra fuit. Accessit itaque, non ad concupiscentiam quam nullam habuit, sed ad infirmitatem carnis, quam ut auderet in se recepit. Et jure, ut per infirmitatem vinceretur carnis, qui nostrae humanitatis massam exspoliatam viribus, in infirmitatem mortis projecerat.

Si Filius Dei es, inquit, dic ut lapides isti panes fiant. Contuendum itaque quod tandem prius interrogatione usus sit inimicus, si possit explorare quod formidabat valde suspectans. Cogitabat enim eum esse Filium Dei, sicut et alibi daemones confitentur, quod tamen impii Judaei negaverunt. Propterea valde tremendum est quid de nobis fiet miseris, quorum vita nihil aliud quam tentatio est, si p. 0191B| ab eo non se continuit, quem utique Dei Filium verebatur. Non igitur scire poterat, quod magis esuriebat Christus in figura totius vitae salutem animarum, propter quas totum agebat, quam rerum carnalium escas. Sed tamen omnia sic temperat, ut, eo ordine quo primum dejecerat Adam, ab eo in Spiritu per carnem e contrario vinceretur. A gula quippe coepit, per quam prius homo se et omnes prostravit in mortem; per quam Esau primogenita nativitatis suae perdidit; per quam transmissis mare Judaeis fraudulentus vitiorum suasor occurrit, et per concupiscentiam sitis tenera virtutum eorum incrementa fregit. Dic, inquit, ut lapides isti panes fiant. Noverat igitur caecus Scripturarum inspector, Deum in principio dixisse fiat, et sic omnia ex nihilo fecisse. p. 0191C| Nec tamen intellexerat, quod hic esset illud Verbum per quod Pater cuncta crearat. Quippe quia illud fiat, quod Moyses carnalibus ad audiendum intulit, non sono vocis a Deo Patre prolatum fuit, sed per illud temporalitatis verbum voluit legentibus innuere, quod per verbum sibi coaeternum simul Deus cuncta creasset. Quod tamen volens formidolosius explorare, persuasit eo tenore dicendum ut lapides panes fierent, quo didicerat Moysen litteris mandasse Deum universa creasse. Nec enim fallitur in hoc quod, si juberet, omnino fieret, eo quod omnis 205 creatura sentiat, et obediat Creatori, sed quia fraude calliditatis agitur, ad veritatis scientiam pervenire nec debuit nec meretur. Nec enim majus est transmutare et efficere aliud ex alio, p. 0191D| quam cuncta creare ex nihilo. Sed refrenatur jussio jubentis Scripturarum auctoritate, ut discerent membra corporis ejus, magis doctrina utriusque Testamenti quam miraculis deitatis ejus pugnare. Quem si novisset primus homo divino praeceptionis oraculo ita retundere, nequaquam impegisset in mortem, sed beatus post triumphum obeditionis suae, in melius translatus existeret. Ad lapides autem fraudis suae experientiam convertit, ut probaret si is esset cujus imperio Moyses populo aquas de petra produxerat. Suadet igitur conditionis suae esuriem pane ex lapidibus effecto relevaret, non quod curae sit ei salutis, sed ut ex mutatione lapidum in panes, potestatem virtutis agnosceret, et si esset purus homo, panis p. 0192A| oblectamento patientiae esuritionis ejus illuderet; quem non de humo, non ex aliquo seminis germine, ac si non esset mirabile, cum quotidie de terra panes creat. Imo ex lapidibus apte elegit panes exposcere, ut quam durus sit qui loquitur, tali signaretur exemplo. Verum, quia durius est eum mollescere ad pietatem, quam lapides si juberentur, quod satis possibile erat, in panes converti: sed pro diaboli arbitrio docet nihil faciendum. Nam aliud horum explorantis fuit, aliud tentantis, dum Deum caeca confessione profiteri videtur, et homini conatur illudere. Sic enim tentat ut exploret quod veretur, et sic explorat ut tentando decipiat, et expleat quod molitur. At contra Dominus sic eum fallit ut ambiguum victor relinquat, sicque vincit ut adhuc ejus fraudes tentatus p. 0192B| fallat.

Scriptum est enim, inquit, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Ubi non quasi Deus sua utitur potestate, sed quasi homo, ut homo disceret admodum pugnare Scripturarum potitur auctoritate. Et docet quod altera pars coeli sit, atque altera terrae. Idcirco non in solo pane, per quem non nisi exterior homo in commune cum pecoribus vivit, sed in omni verbo per quod interius angelis coaequaretur. Omne quippe verbum Deus charitas jure accipitur, in qua legis et prophetarum omnia pendent verba, sine qua nemo in Deo unquam vel cum Deo vivit (Rom. III, 9). Quod bene Paulus insinuat: Et si quod est aliud mandatum, 206 inquiens, in hoc verbo instauratur. p. 0192C| Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Ac si diceret, etsi est cibus alius quo pascatur interior homo, habeat aliquis charitatem, et omnibus abundabit bonis, quia fruitur illo verbo ad quod concurrunt universa. Nam in Christo Jesu Deus et homo erat; quisquis illo utitur verbo, charitate pascitur Dei et hominis, quia omnes in Christo diligit et veneratur ut membra Christi; et qui necdum sunt in Christo, curat ut ad eum perveniant, et compleantur omnia Christi membra. Alioquin si habeat omnia rerum verba, et compleat etiam reliqua quasi virtutum opera, factus est omnium reus, si non vixerit hoc omni verbo. Est autem hoc verbum generale omnium verborum, in quo pendent omnia verba, non qualiacunque, sed quae p. 0192D| procedunt de ore Dei. Caeterum verba haereticorum et poetarum ac philosophorum, extra hoc verbum sunt, quia non sunt in charitate, neque Christo fruuntur, Patris videlicet Verbo, et ideo quae in Christo sunt omnino diligere nequeunt. Huic sane verbo Moyses intentus panem desiderare non potuit, illoque pastus Elias famem prolixioris inediae, omnino non sensit. Non enim qui hoc verbo vescitur panem terrenum, deliciis angelorum satiatus, inquirit. Sed et omnia Scripturarum sanctarum verba, cujuscunque enuntientur officio, sic quasi ex ore Dei sumantur, quia non ejus sunt a quo ex ministerio debite narrantur, sed Dei ex cujus ore procedunt. Quod si quidpiam doctor aliud voluerit interserere, p. 0193A| quam quod in hoc omni verbo invenitur, quia non ex ore Dei profertur, neque ex charitate subsistit, tanquam venenum, tanquam virus lethiferum respuatur. Quandoquidem non humanis divina ministrantur officiis, sed inimica, sed fraudulenta diabolicis suggeruntur officiis. Et notandum quod ait: Non in solo pane vivit homo. Ex quo datur indicium quia non deitas, sed homo tentatur, ita ut quomodo praemisi, tota haec tentatio exterius facta credatur. Unde, quia inibi verba ad invicem deprompta leguntur, in effigie hominis inimicum apparuisse, quamvis idem ubique secundum deitatem visibilis Christo existeret, magis opinabile probatur. Tribus itaque modis tentatur quisque, per quae abstractus et illectus nonnunquam vincitur, suggestione, delectatione, p. 0193B| consensu. Sed Christus horum in nullo cessit; quia nec ex suggestione concupiscentiam 207 quam non habebat, admisit, neque consensum praebuit, in quo nulla concupiscentia fuit. In nobis quippe fomes delectorum concupiscentia ex lege peccati adversus legem mentis repugnat. Porro in illo diabolus nihil habuit legis peccati ad quam accederet, unde saltem in eo concupiscentias excitaret. At vero in nobis quia lex peccati inest, sic quasi ad suam accedit legem, et concupiscentias movet ut ad delectationem nos pertrahat. Unde, etsi non aliud saltem concupiscentiarum virus, quod in nobis est, amplius suggerendo, Dei tamen modificante clementia, inflammat, ut et nos exerceat, et exercitatos victores reddat. Deus est enim, qui non p. 0193C| patitur nos tentari supra id quod possumus sustinere. Alioquin nulla virtus sufficeret ad reluctandum, si non Christi gratia nos juvaret, ne captivaremur, mole carnis oppressi in legem peccati. Tentatur autem unusquisque concupiscentia sua; sed tunc gravius exagitatur, cum callidus propugnator eamdem in nobis concupiscentiam movet, et fraudes adjicit ut alliciat. Quas utique fraudes ordine quo primum prostraverat hominem volens contra Dominum elimare.

Rursus assumpsit eum in sanctam civitatem, et statuit eum supra pinnaculum templi. Quam sane civitatem non aliam intelligimus quam Hierusalem, quae tunc temporis sola in toto terrarum orbe propter cultum divinum et religionem veri Dei recte p. 0193D| sancta vocabatur. Unde et in passione, multa corpora sanctorum quae dormierant surgentia dicuntur venisse in sanctam civitatem, et multis apparuisse. Sancta quippe vocabatur, quandiu in ea justitia et judicium requievit; sed demum, iniquitate repleta, scelestior quam Sodoma praedicatur, etsi hactenus ab Evangelista sancta ex antiquae pacis vocabulo nuncupetur. Interea quaerendum est quomodo in deserto jejunasse ut tentaretur dicatur, cum hic in civitate sancta assumptus tentandi causa congrediatur, praesertim cum et Marcus manifestius dicat, Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus fuerit in deserto ut tentaretur a diabolo (Mar. I, 13); utrumne in deserto tentabatur, an, p. 0194A| post expletum jejunium, Hierusalem repetens, ibi sit peractum quod de congressu pugnae legitur? Ex quo quidam conantur asserere, ut hanc quaestionem effugiant, quod et Hierusalem et omnis illa regio, quia Dei notitiam perdiderant, desertum jure appellabatur. Sed nonnulli 208 rectius arbitrantur, ut aestimo, primam et ultimam in deserto tentationem fuisse peractam, mediam vero quae juxta historiam extrema creditur, postquam regressus est a deserto, in Hierusalem fuisse completam. Quia Matthaeus, non secundum historiae consequentiam, sed juxta tentationis Adae ordinem narrationem rei gestae persequitur. Unde liquido patet alterum eorum ita ut res gesta est explicuisse; alterum vero ut tropica texeretur doctrina, commutato tentationis p. 0194B| ordine, docuisse. Porro quorumdam opinio est quod, in uno eodemque loco posito corpore, haec variis in locis animo sint ostensa. Quod non satis approbari potest, ubi quae gesta sunt omnia corporeis explicita sensibus contexuntur. Et nec mirum, si se permisit huc illucque corpore circumferri, si forte ita intelligendum est verbum assumptionis, qui se permisit a membris ejusdem diaboli crucifigi. Sed ex hoc magis tremendum, quod neque virtus impleta, neque sanctitas approbata, neque locus Domino dedicatus cohibuit impudentissimum hostem a congressu. Imo formidolosius suis rearmatur viribus, dum crebris virtutum vincitur insigniis. Hinc quoque ducit eum ad altiora et usque super fastigium templi, ut ex hoc daretur indicium p. 0194C| ad quid elevet unumquemque, quem deorsum praecipitare desiderat. Jactantia quippe super omnem altitudinem mentem elevat, per quam dum se putant quicunque ad altiora sublimium factorum usurpatione sua conscendere, ad inferiora jam lapsi truduntur. Quis igitur in genere humano, non magis praeesse et altior videri, quam subesse et humiliari cupit? Quippe, quia pene omnes abducit elatio, et universi ad altiora diaboli fastu tolluntur, volens magister virtutum apertius exhibere, permittit se assumi super pinnaculum templi, quae sedes erat doctorum; ubi nimirum quisque positus vana gloria tentatur, et Scripturarum errore plerumque illicitur. Porro in Palaestina consuetudo est architecturae, quod et in templo Salomonis fuisse probatur, ut desuper p. 0194D| per totum plana habeatur atque in gyro, juxta quod lex praecipit cancelli deambulatorii, ne forte aliquis inde labatur incautus. Inter quos nimirum sedes doctorum super pinnam templi erigebatur, ut exinde quasi in eminentiori positus loco doctor ad populum loqueretur. Sed quod provisum est ad utilitatem totius officii, hoc quam saepe 209 callidus persuasor utitur ad ruinam eorum qui aliis praeferuntur. Nonnullos quidem in sua inflationis aura etiam ad honores erigit indebitos. Nonnullos vero recte praelatos, ut corruant, et se vitiis immittant, indefessus hortatur. Qui tamen quamvis persuadere possit, omnino praecipitare non potest. Nullo igitur vitio eos magis devastat, quos honor p. 0195A| magisterii sublimius ad docendum elevat, quam vanae gloriae, per quam etiam de bono virtutum opere inflatos reddit, dum non Dei, sed suam quaerentes gloriam, inanes fiunt. Unde magister egregius super pinnam templi ad tentandum provida dispensatione assumitur: ut ex hoc doceret, eos qui in sublimitate sunt constituti, quid magis cavere oporteat; ita ut nihil per inanem gloriam faciant, ne vitium incurrant, quo etiam et ipsi quam saepe qui sani videntur pessime laborant. Quod bene praecavens Propheta: Non nobis, Domine, non nobis, inquit, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9). Caeterum qui sibi applaudunt, et favores vulgi excitari in se cupiunt, non lucra cogitant animarum, sed omnia gerunt laudis suae gratia, et appetunt etiam nonnunquam quae supra p. 0195B| se sunt, et circumferuntur omni vento jactantiae. Neque videri erubescunt quod ipsi non sunt, neque de se praedicari quae minime illis competunt. Ideoque de sublimium usurpatione factorum ad inferiora labuntur.

Si Filius Dei es, inquit, mitte te deorsum, hoc sane per omnia volens experiri si Filius Dei sit. Neque attendit cur idem se deorsum debeat mittere, nisi ut eum jactantiae vinculis irretiret, et ipse quod veretur, si Filius Dei esset, ex hoc saltem per conjecturam cognosceret. Quae nimirum vox bene sibi congruit, qui omnes deorsum ex altiori gradu meritorum praecipitare satagit. Quid enim tam proprium illi, quam ut omnes persuadendo de sublimi mentis statu deorsum mittat? In quo satis admodum infirmitatem p. 0195C| suam nobis demonstrat, malitiamque designat, quod nemini possit nocere, nisi se homo infelix prius deorsum miserit.

Scriptum est enim, inquit, quod angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, et caetera quae sequuntur, donec ad eum locum ubi conculcandus ipse ostenditur, et omnia veneficia ejus figurate virtute sanctorum calcanda penitus praedicantur. De sua quidem fraude et conculcatione narrare refugit, quasi callidus tergiversator, sed de auxilio 210 angelorum ac si ad infirmum loquens, instantius repromittit, non ut confirmet in melius, sed ut prosternat in pejus; ad hoc quippe utitur Scripturis, non ut virtutes instituat, sed ut errores ingerat. Quem denique imitantur omnes quicunque p. 0195D| testimonia Scripturarum quam saepe adulterando ad suos inflectunt sensus, non sane ut veritati faveant, sed ut temerarios voluntatis suae ausus impudenter astruant. Hic quoque in Novo Testamento primus haeresim, talia ex Veteri permutando, fraudulentus condidit, atque idololatriam ingessit, dum se adorare persuadet, quem et in simulacris falsi deorum cultores male decepti colunt, qui et in Veteri Testamento loquens, priorem Adam, Dei subvertendo sententiam, prius deceperat. Cur, inquit, praecepit vobis Deus ne comederetis ex omni ligno paradisi? (Gen. III, 1.) Quod omnino constat Deum non dixisse, sed, ut mentem subruat, mentiendo praecepti pondus exaggerat. Ac deinde post dubia infidelitatis responsa, p. 0196A| permutat severitatis sententiam Dei: Nequaquam, inquit, morte moriemini. Scit enim Deus, in quacunque die comederitis ex eo, quia aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Sic itaque diabolus semper Scripturarum utitur exemplis, non ut corrigat, sed ut decipiat, etiam grandia false repromittendo. Hinc quippe est: Haec omnia tibi dabo; atque illud: Aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Unde liquido constat, ut dixi, quod omnes quicunque sensus Scripturarum ad suos persuadendum fraude conatus dolose infligunt, et severa Dei praecepta male blandiendo extenuant, atque peccantibus ut permulceant in malum grandia repromittunt, illo aguntur spiritu qui, male interpretando, Dei sententiam extenuando, primum p. 0196B| Adam morti addixit, et novissimum eadem calliditatis arte, quasi ex auctoritate divina, male tractando Scripturas, prosternere concupivit.

Cui Jesus: Rursus scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Quod sane praeceptum quamplures duplici corde saepe transgrediuntur incauti, et unde Deum conantur probare, offendunt. Et notandum quod tentare dicitur, dum de Scripturis persuadere aliud quam expediat, conatur. Quia profecto, sicut Spiritus vita est in Scripturis divinis, dum recte intelliguntur, ita in eis qui eas callide suis applicant favoribus, laqueus erroris, et tentatio ac subversio simplicium protinus invenitur. 211 Quorum sermo, ut Apostolus ait, velut cancer serpit. Digna deinde contra laqueatorum sensus et diaboli p. 0196C| petulantiam Domini responsio satis infligitur: Non tentabis Dominum Deum tuum. Ex quo declarat quod nec secundum humanitatem Dominum, neque secundum divinitatem Deum aliquis debeat tentare, sed agere in tentationibus quidquid humanae mentis industria secundum eum valet agere. De caetero soli Deo omnipotenti, cui omnia possibilia sunt, si quid superimminet, non tentando, sed devote ac confidenter debet committere. At vero quod Dominum Deum suum se testatur, non sicut Manichaei delirant, alius est Deus tenebrarum et alius lucis, sed unus idemque Deus tenebrarum et lucis convincitur; qui etiam et super eum qui est abyssus omnium tenebrarum dominari testimonio ipsius confirmatur.

Sed cur tentatur, si ab eo tentari non debuit? p. 0196D| Profecto quia tentatoris praesumptio fuit. Et postquam primum hominem sua tentatione dejecit, justum omnino fuit ut non solum tentaretur Christus, verum et in illis eisdemque passionibus tentaretur, incorruptam Dei imaginem ac similitudinem possidens, in quibus et Adam primus tentatus est, cum adhuc in illa inviolata Dei imagine perduraret, quae sunt gastrimargia, cenodoxia, superbia. Unde nec in quibus post praevaricationem mandati Adam damnatur, et deinceps suo in vitio devolvitur, Christus tentatus est, sed in quibus antea tentatus et superatus legitur. Tentatus est autem gastrimargiae vitio, quando ligni interdicti praesumpsit edulium. Cenodoxia vero, quando dictum est ei: Aperientur oculi p. 0197A| vestri. Porro superbia dejectus tunc exstitit, quando dictum est ei: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. In his ergo tribus vitiis etiam Dominum Salvatorem legimus tentatum fuisse. Gastrimargia quidem, cum persuasum est ei a diabolo, Dic ut lapides isti panes fiant; cenodoxia, Si Filius Dei es, mitte te deorsum; superbia, cum ostendens illi omnia regna mundi et gloriam eorum repromittit: Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me: ut eisdem quibus nimirum ille tentationum lineis appetitus est, tentaretur; et nos quoque quemadmodum tentatorem vincere deberemus suo perdoceret exemplo. Ideoque et ille Adam, et iste Adam dicitur: ille quidem primus ad ruinam in mortem, hic vero primus ad resurrectionem et vitam. Et si velis omnia 212 diligenter p. 0197B| perspicere, invenies, sicut dicit Apostolus, in primo formam futuri esse, praeter quod ille ad ruinam dilapsus, hic vero in similitudinem carnis peccati veniens omnia in melius per easdem lineas reparavit. Unde et in eisdem eum vitiis diabolus tantum tentat, in quibus et illum primum deceperat; conjiciens hunc quoque simpliciter velut hominem, in caeteris illudendum, si eum in illis quibus priorem dejecerat elisum sensisset. Nam quod Lucas hunc ordinem transcribit, non ex imperitia, sed pro mysterio transmutavit. Siquidem in utrisque factum est ut et veritas rei gestae appareat, atque ordo tentationis Adae; deinde ut moraliter ad praesentis temporis reliqua conformentur. Hinc est nimirum quod Lucas mediam ponit avaritiam, ultimam vero superbiam; quia p. 0197C| etiam usque in finem vitae post omnes virtutum triumphos saevire non cessat. Nam in eo quod ait, quia in momento ostenderit ei omnia regna mundi, passio philargyriae convenienter accipitur. Et in eo quod dixit, Si Filius Dei es, mitte te deorsum, superbiae persuasio juxta hunc locum recte intelligitur. Ergo, quia dum gastrimargia eum superare nequivit, omisit libidinem, et quae de gula nascuntur, et transcurrit ad philargyriam, quam pro certo radicem omnium malorum noverat. Quo utique illico superatus, nullum ei vitium ex his quae sequebantur illam, ausus est ingerere; sed ad extremam superbiae passionem transiliit, qua noverat perfectos quosque posse pulsari. In quibus tribus omnia vitia sibimet foederata perempta jacent. Unde et diabolus, p. 0197D| videns per singulos tentationis suae gradus se superari, auget fraudes, acuit ingenia. Et primo apponit esuriei lapides, ut potentiam exploret, et continentiam frangat; secundo etiam ex divinis litteris, quasi ex auctoritate divina persuadens, ut demulceat laqueos parat. Tertio vero, ac si in se victus, universa vitiorum molimina, et arma potentiae suae artis coram oculis ponit; quatenus in eo, si quid deesse possit mali, mens blandimentorum laqueis irretita male suasa rerum deliciarum cupidine capiatur. Ubi cogitandum quid nos miseri facturi sumus, in quibus inest virus concupiscentiae, et peccati lex membris omnibus dominatur: ita ut unusquisque tentetur a concupiscentia sua abstractus et illectus. p. 0198A| Aut quid agemus, cum ipse per se diabolus concupiscentias carni insitas, acrius 213 inflammare, et quod gravius est, quasi ex auctoritate divinarum Scripturarum, mentem ut seducat atrocius delinire ac seducere coeperit? Et quod adhuc infelicius est, jam hinc colligitur universis quae in mundo sunt contra nos, ut suis, utitur armis. Quid ergo anima inter hujuscemodi casus factura est? Nam nihil in mundo est nisi concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, atque superbia vitae. In quibus nimirum tribus sententiis Apostolus (I Joan. II, 16) universa tentationum genera comprehendit. Et ideo Dominus haec omnia in se sine contagione peccati vincenda suscepit, ut miles disceret, quid una cum gratia Dei jugiter ageret, quae vitiorum recidiva in p. 0198B| se profligare debuisset.

In montem autem eum assumpsisse ideo dicitur, ut ex eo loco mons Tyri vulneratus a monte Dei, super quem omnis avarus erigitur, evidentius signaretur. Non quod Jesus spiritu superbiae inflatus eo quo ipse corruit, sit elatus, sed super quemlibet terrarum montem assumitur, ut monstraretur apertius, quo ipse transvehitur qui avaritiae aestibus inflatur. Alioquin omnia regna mundi et gloriam eorum minime locupletius possidebit, nisi fuerit supra fundamentum superbiae transplantatus. Nam vere humiles non nisi in Domino gloriantur. Omnia autem regna mundi ei dicitur ostendisse, videlicet omnia quae in mundo possunt esse concupiscibilia, in quibus mundi amatores regnant. Vel certe simpliciter accipiendum, p. 0198C| ut quidam volunt, quod illo suggerente totus mundus in momento visus ab eo dicatur. Et nec mirum, cum et eximio viro Benedicto, quam subito in sphaera, antequam exiret e corpore, dicitur ostensus; quanto magis ab ipso Domino Christo simul potuit in momento videri, qui simul semper conspicit universa? Et bene in momento, juxta quod alius evangelista narrat, quia omne quidquid in mundo est, breve ac momentaneum esse convincitur. Sed gloriam horum quo visionis oculo Salvator inspexerit, non absurde quaeritur, ne forte, quod absit! illam concupiscentiae oculo intuitus intelligatur, quo nos, depravato mentis aspectu, quaelibet concupiscibilia circumplectimur. Sed si in mente fuit ista rerum ostensio, eo nimirum aspectu juxta humanitatem p. 0198D| fuit, quo medici solent conspicere omnia morborum genera sine ullo laesionis vulnere, ut et per hoc ab his suos mederi possint aegrotos, 214 et saluti eorum qui nondum corrupti sunt, consulendo diligentius providere. Quod autem ait: Haec omnia tibi dabo, ex arrogantia descendit. Non quod in totum mundum habeat potestatem, ut possit omnia regna mundi dare, sed ut male persuadeat se prius adorare, et per hoc ante corruat, qui ad avaritiam divitiarum venire festinat. Nam et Apostolus avaritiam servitutem idolorum nuncupat (Col. III, 5), quia quilibet avarus infra pedes diaboli male persuasus curvus jacet.

Respondit autem ei dicens: Vade retro, Satanas. p. 0199A| Congruum ergo temeritatis suae exitum sententia responsionis Christi accepit, cum et fraudis suae, qua contra moliebatur, in Satana illico reperculsus nomine audivit, atque retrorsum abire jure victus promeruit. Retrorsum autem ire, non sicut Petro dictum est: Vade post me (Matth. XVI, 23), qui adhuc contrarius es voluntati meae, ut mea sequaris exempla: sed, vade retro, caecitatis tuae pravitate in abyssum demersus, qua nunquam te valeas explicare, et in antea quae lucis sunt appetere, qui lucem obfuscare tuis fraudibus conaris modis omnibus.

Scriptum est enim, inquit, Dominum Deum tuum adorabis. Ubi evidenter ostendit quod homo Christus ut Deus ac Dominus sit adorandus, quatenus postposita omni humanae potestatis gloria, et saeculi p. 0199B| ambitione calcata solum Deum ac Dominum Christum instantius adorare debeamus. Quia omnis saeculi honor non ad Deum relatus, negotium diaboli esse convincitur. Sed ubi hoc scriptum sit quod ait, Dominum Deum tuum adorabis, cunctis legentibus liquet, quod in Pentateucho. Ex quo bene Deus ille manu fortis contra immanem hostem pugnaturus signatur, qui quinque lapides videlicet et quinque libros legis divinae in pera pastorali reponens, uno eorum, ex Deuteronomio scilicet per quem nova lex figuratur adversarium repercussit, nobisque omnibus illo perempto victoriam reportavit: Dominum Deum tuum, inquit, adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Ac si dicatur: Non tu igitur adorandus es, ut jam multos falso erroris laqueo decepisti; sed p. 0199C| Dominum scilicet Filium, et Deum Patrem, ac solum Spiritum sanctum, qui est Deus unus, jure potius adorabis, et ipsi soli quolibet pacto deceptus servies. Ex quo liquido colligitur quod, velit nolit, idem ejus obtemperat jussis, et servit licet invitus imperatus. Cujus nimirum 215 coacto malignitatis suae servitio Deus justo utitur moderamine, ut omnia serviant unius Dei scriptis, et nihil effugiat, etiam quod sibimet male deperit dominantis imperio. Namque, in eo quod ait, illi soli servies, recte illa solius Dei servitus exprimitur, quae nulli alteri quam Deo soli debetur, quam Graeci λατρείαν vocant; unde et idololatria nuncupatur, dum solius Dei cultus diabolo per simulacra offertur. Porro illa servitus quae communem sigificat servitutem, δουλεία p. 0199D| in eadem lingua significantius appellatur. Ex quo recto intelligitur quod similiter et de illa adoratione dixerit, Dominum Deum adorabis; quae soli Domino debetur. Quia profecto etsi legimus homines et angelos a sanctis Patribus adoratos, non tamen illa adoratione putare debemus, qua unicum et singularem Deum jure competit adorare. Unde summopere cavendum est, ne aut ista in corde minuatur, aut certe per illam circa Deum immutetur servientis et adorantis devotio; ita tenus ut illa communis angelorum hominumque servitutis veneratio plusquam expediat transcendatur. Sed orare Deum propter seipsum ut Deum satis decet, et serviri illi a creatura ut Creatori: angelum vero aut hominem venerari, p. 0200A| juxta quod expedit, non propter seipsum, sed propter Deum, ut Deus in eis veneretur, a quo venerabiles et ipsi facti creduntur. Alioquin non sunt adorandi prorsus, in quantum non sunt veri dii. Adhibendi quidem sunt in precibus; verumtamen non sunt colendi, ut et ipsi quasi Deus adorentur. Facti enim sunt venerabiles propter Deum. Simpliciter in eis Dominus diligatur, propter quem et ipsi dilecti a nobis devotissime venerantur. Caeterum si quis ab hac regula catholicae fidei qualibet parte succubuerit, scilicet aut spernendo sanctos, ne debitam eis venerationem impendat; aut certe, cum non sint quod Deus est, sibi eos in Deum praeferendo constituat, omnino a religione verae fidei nimium extraneus aberrabit. Nam et Apostolus monet p. 0200B| nos per charitatem invicem servire, secundum illam communem servitutem dilectionis Christi (Gal. V, 13). Sed et ipse alibi, ut servi dominis suis non ad oculum placentes sint monet, sed velut Domino servientes (Ephes. VI, 6). Et ut beatus Petrus apostolus ait, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis omni timore Domini servire convenit (I Petr. II, 18), ut per omnia Deo devota in omnibus 216 Christiana religio, atque irrecomprehensibilis comprobetur. Infelix quoque nimium humana mortalitas, quae tantis obfuscatur vitiorum tenebris, et a tam aequissima piae religionis regula devio gradiens itinere, hinc inde peccatis intercipitur. Ita ut et hi qui praesunt, tyrannica non metuant vi exagitare subjectos; neque hi qui subesse coguntur conditione p. 0200C| sua, sine timore poenali parere possint praelatis. Quorum utrique dum Deum medium non attendunt, sua morum improbitate a vera fidei justitia deviant. Vera namque justitia est, sua cuique jure ut decet honestatis officio, sive molestia et morum improbitate deferre. Unde, si ad diabolum dicitur, Dominum Deum tuum adorabis, non ex superfluo est quod imperatur. Bene igitur Christus noverat illum hoc suo devotionis officio non impleturum; sed ex debita reciprocationis sententia loquitur, ut ex contrario quam ille moliebatur ostenderet scriptum quid ipse magis jure debeat, qui ab omni pietatis negotio suo pravitatis vitio est efferatus. Non enim injustum est cuique imperare quod illi justum est exhibere. Et ideo licet proprio superbiae p. 0200D| vitio sit ille deceptus, tamen per hoc quod dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, patet illum creantis dominio subjacere. Sed quaerendum utrum ex auctoritate Scripturarum, quae hominibus per Moysem solummodo datae sunt in eruditionem et doctrinam recte vivendi, debuerint contra hunc, ac si essent tam illi quam reliquis spiritibus praecepta, talia proferri. Nunquid ad eum erudiendum scriptum erat: Non tentabis Dominum Deum tuum, et, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies? praesertim cum per Moysem, non illi, sed populo institutionis doctrina tribuatur. Et ideo probabilius videtur, non ut suspicatur, diabolo ex auctoritate divina ostensum esse Dominum adorare dehumilitatis p. 0201A| formam assumere, ut se viam redeuntibus ad patriam praestrueret, contra sagittas adversarii clypeum praeceptorum opponit: quatenus discant sequaces, quid et ipsi in suis tentationibus prudenter agant. Nam si praeceptum Domini lucidum contra tentamentorum nebulas adhibeatur, restat continuo ut omnis tenebrarum caligo, ut fumus, dispergatur. Unde sicut dictum sibi Salvator recolit, Non in solo pane vivit homo, ut illustretur praeceptis divinis secundum humanitatem, ex quo suos instituat bellatores. Ita et: Non tentabis Dominum Deum tuum, 217 atque Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, non diabolo, sed sibi praeceptum insinuat, quatenus his fascibus mandatorum, laqueorum tenebras repellat, et repulsis p. 0201B| eminus eisdem ad nihilum evanescat.

Tunc reliquit eum diabolus. Et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. Reliquit eum consummata tentatione. Non quasi rursus eum non aggressurus, sed ut beatus Evangelista Marcus ait, ad tempus, postmodum contra eum, per mortem, Judaeorum odiis apertissime impugnaturus. Expleta autem tentatione diximus, non quasi expleverit quod conatus est, ut dejiceret; sed, expleta contra eum omni arte tentandi, jam ulterius quid ageret non inveniens, dereliquit. Nam cujusque artis officium tunc expletur, cum quidquid ars ipsa juxta facultatem negotii dictaverit, ad peragendum fuerit expletum, etiamsi non obtineat opifex artis quod intendit. Ut puta orator, aut aliquis medicorum, non solum p. 0201C| quoties persuadet hic, aut ille curat, finis completur officii; sed tunc recte praedicatur expletus, etsi conditio rerum ac personarum non admittat explere, cum quidquid ars ipsa valuerit diligenter negotiis et personis fuerit attributum. Quod tandem diabolus in se cernens artis suae peritiam consummatam, continuo eum dicitur reliquisse, quia ultra quid ageret penitus non habebat. Nam tentaverat eum primum per gulae concupiscentiam, quae radix omnium malorum est; deinde per vanam gloriam, quae habitus est superborum. Teste igitur Apostolo, initium omnis peccati superbia probatur, cujus nimirum illa species fore non indubitanter manifeste cognoscitur. Unde, si radix omnium malorum concupiscentia, et initium omnis peccati superbia, recte ergo p. 0201D| tentatio expleta dicitur, cui omnium malorum origo et peccati initium penitus superatur ac conteritur. Nam nec mundus, qui in maligno positus a Domino condemnatur, alia tentamentorum habet quam quae illi opposuit, carnis videlicet concupiscentiam, quae est in membris nostris, et concupiscentiam oculorum, quae semper exterius generatur, nec non et superbiam vitae, quae tam interius quam exterius suis fastibus coalescit. Jure igitur expleta dicitur tentatio, dum universis tentamentorum generibus Scripturarum auctoritate repulsis, victus tandem hostis succubuit. Et: Ecce, inquit, Angeli 218 accesserunt, et ministrabant ei. Accesserunt utique, non quasi tunc primum illud adeuntes, sed veluti p. 0202A| agonem sui Creatoris per assumptam formam hominis contra hostem humani generis diu procul aspicientes. Si enim nos, ut ait Apostolus (I Cor. IV, 9), spectaculum facti sumus mundo et angelis ejus, multo magis eum venerabiliter intuebantur agonem, in quo Deus homo virtute sua pro omnibus dimicabat. In illo quippe et nos vicimus, quia in illo eramus et nos pro quibus ipse factus est homo. Stabant autem angeli a longe inter ea, ne forte quasi praesidio eorum vicisse videretur, aut certe auxilio indiguisse. At vero ut ex virtute monomachiae Christi hostis ille victus abscessit, exercitus angelorum quasi paratus ad obsequium regis, qui procul triumphum illius longe diu contemplabatur, devotus accessit, et ministrans famulabatur. Porro, quod pugnat, p. 0202B| nostrae humanitatis susceptio erat; quod vero isti ministrant, divinitatis in eo privilegia praedicantur. In utroque tamen unus Christus et doctrinarum exempla in eo plenius commendantur. Quia sicut in hoc agone militia totius religionis nostrae praestruitur, ita et in obsequio angelorum remuneratio servitutis nostrae futura gloriosior edocetur. Quia post triumphos, per hoc aeternae vitae, beatorum vera designatur refectio, ubi non modo angeli, quorum charitas ardet indefessa, sed etiam ipse Dominus per se transiens ministraturus sanctis luce clarius praedicatur. Et ideo qui vult cum eo tanti honoris obsequio postmodum refoveri, necesse est prius, in militia positus, discat, ejus adjutorio fultus, agonem suum ad finem usque perducere; quia non coronabitur, p. 0202C| nisi qui legitime certaverit.

Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, recessit in Galilaeam, et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam, in finibus Zabulon et Nepthalim. Terra Zabulon, et terra Nepthalim, via maris trans Jordanem Galilaeae gentium, et reliqua. Nam et Joannes refert quod Jesus, cum discipulis suis invitatus ad nuptias in Cana Galilaeae, signum fecerit Deitatis, aquas convertens in vinum: Hoc fecit, inquit, principium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II, 11). Sed cur, cum audisset Joannem traditum in carcerem, secesserit in Galilaeam, perfacile cognoscitur, 219 si rei veritas intente perpenditur. Joannes p. 0202D| enim non nisi propter Evangelium regni, et justitiam quae est ex Evangelio, quam praedicabat, discrimen mortis incurrit. Christus vero, qui amplius et perfectius erat veritatis justitiam praedicaturus, necesse habuit ad tempus ut secederet in Galilaeam: ne, antequam veniret tempus passionis, Judaei semper infidelitatis amici, homicidio jungerent homicidium, et martyribus fugiendi ad horam in tempore passionis suffugium per hoc signanter denegaret. Secessit autem ad tempus, ut suis daretur sequacibus in persecutione locus fugiendi, juxta illud: Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X, 23). Non quidem causa timoris, sed ut exemplum fieret et doctrina credentibus. Porro antequam p. 0203A| iret in Galilaeam, nonnulla ab Joanne facta interponuntur, quae isti alii praetermisere, unde intelligitur aliquos fuisse dies interpositos quibus illa gesta sint quae ab eo interseruntur. Nam traditio ecclesiastica tenet (quanquam nonnulli Dominum baptizatum VIII Kalend. Januarias dixerint, ut eo die crederetur renatus quo natus; et, ut alii asseverant, ac si ipsa die circumcisio spiritalis sit celebrata, quo fuerat carnalis adimpleta), quod VIII Idus, quando nunc celebratur, baptismo perfunctus sit; et inde, quod idem Joannes praemisit, ductus est in desertum. Post cujus expletionem temporis, aliquantis interpositis diebus, jam Joanne in carcere retruso, secessit in Galilaeam, et deinde veniens habitavit in Capharnaum maritimam. Ubi cum coepisset miraculis p. 0203B| coruscantibus Evangelium praedicare, adhuc Joannes in carcere audiens opera Christi, misit duos de discipulis suis, quibus responsum est, quod jam virtutes operarentur, et Evangelium pauperibus praedicaretur. Quae nimirum praedicatio a catholicis Christi doctoribus Kalendis Maiis traditur inchoata. Ex quo liquido constat, non, ut quidam volunt, post annum, sed in uno eodemque, et baptizatum et jejunasse, ac deinde spatio interposito praedicare coepisse. Coepit autem Jesus exinde postquam venit Capharnaum, praedicare quod appropinquaverit Evangelium regni, ut adimpleretur quod dictum erat per Isaiam prophetam dicentem: Terra Zabulon, et terra Nephtalim, via maris trans Jordanem Galilaeae gentium. Populus 220 qui sedebat in tenebris vidit p. 0203C| lucem magnam, habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis (Isa. IX, 1, 2). Unde et Septuaginta hoc loco dixere: Hoc primum bibe, velociter fac. Quia terra Zabulon et terra Nephtalim prima Christi videre miracula, ut primae biberent fidei potionem, quae primae viderant miracula Dominum facientem. Unde, juxta Hebraicum, Matthaeus ponens hoc testimonium, primo tempore, inquit, alleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim onere peccatorum, quia in regionibus harum duarum tribuum primum Salvator Evangelium praedicavit. Unde et in Psalmo: Benedicite Deo Domino, de fontibus Israel (Psal. LXVII, 28). Ibi Benjamin, adolescentulus videlicet, et Paulus apostolus in mentis excessu. Ex quo alibi ait: Sine mente excedimus Deo (II Cor. V, 13). Principes p. 0203D| Zabulon et principes Nephtalim, quia in his tribubus fuere viculi, ex quibus sancti duces Apostoli exstitere. Et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium. Galilaea namque gentium ideo dicitur, quia duae fuisse probantur. Quarum una confinis ac vicina est Tyriis, quae nunc hic gentium vocatur, ubi et Salomon viginti civitates donavit Hyram regi Tyri in sorte tribus Nephtalim. Altera dicitur circa Tiberiadem et stagnum Genassar, in tribu Zabulon. Sed in utrisque Dominum commoratum esse, vicinitas earumdem civitatum probat. Hic tamen, propter figuram eorum qui vocandi erant ex gentibus, recte illa quae gentium est memoratur. Nam et Evangelista ea quae in p. 0204A| primordio prophetiae versus sunt, praetermisit; sicut et in medio, quod via maris in novissimo aggravata sit, dereliquit. Quia nimirum illuc pertinuit ex prophetia etiam juxtim historiae fundamenta jacere; hic vero tantum insinuare, quod ex ipsa historia adventus Domini et initium praedicationis ejus luce clarius reseretur. Populus, inquit, qui ambulabat in tenebris videlicet et caligine erroris, et caecitate ignorantiae, vidit lucem praedicantis Christi. Et non quamcunque lucem, sed magnam illam scilicet, quae ait in Evangelio: Ego sum lux mundi. Et quam discreta Dei praedicatur clementia, ut hi primum relevarentur a jugo servitutis peccati, qui primum, sicut Hebraei tradunt, captivati ab Assyriis ducti sunt in terram hostilem ex omni populo Judaeorum. p. 0204B| Postea vero non 221 solum duae tribus, sed et reliquae quae habitabant trans Jordanem atque in Samaria, ductae sunt in captivitatem. Et hoc est quod Scriptura nunc dicit, ut populus qui prior ductus est in captivitatem, et in tenebris vitiorum versabatur, ipse, miserante Deo, prior lucem praedicantis viderit Salvatoris; ac deinde disseminatum sit Evangelium salutis in universas gentes. Unde et sequitur:

Habitantibus, inquit, in tenebris et umbra mortis lux orta est eis. Inter mortem autem et umbram mortis hoc esse putaverunt, quod mors eorum est qui cum operibus mortis in inferno morte sepeliuntur devicti. Umbra vero mortis eorum, qui cum peccant, necdum tamen de vita ista penitus expelluntur; sed divino exspectantur judicio, ut in melius convertantur. p. 0204C| Unde, si voluerint, possunt agere poenitentiam, et ad veram lucem, ut deinceps non sint in tenebris, Domini suffragante gratia, quantocius pervenire. Ad hoc enim relaxantur, ut non perveniant ad veras tenebras, quae alibi exteriores vocantur, sed de interioribus peccati tenebris egressi, sint lux in Domino; quippe quia tenebrae peccatorum non aliud corpus quam mortem perpetuam habere probantur. Et ideo interdum umbrae vocantur mortis: quia sicut umbrae nunquam fiunt sine corpore, ita nec peccata sine morte. Unde scriptum est: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). Quapropter qui vult effugere mortem, necesse est nullam in se habeat, in quantum fas est, umbram mortis. Qua ex causa desinat peccare, et totus adhaereat p. 0204D| Deo, ut sit lux in Deo. Quia profecto si luci inhaeserit, nullis obvolvitur tenebris peccatorum; sicut nec ubi lux ista visibilis est, locus quilibet offuscatur caligine, sed omnia in melius collustrata clarescunt in lucem, et pulchritudini decoris omnia reformantur.

Exinde autem coepit Jesus praedicare et dicere: Poenitentia magite, appropinquavit enim regnum coelorum. Eadem igitur Judex, quam bene confestim, quae et praeco veritatis praedicat, ut ostendatur non alius quam qui in voce ipsius Joannis dudum sonuerat. Unde idem et Joannes inquit: Ego vox clamantis in deserto (Joan. I, 23). Et quid est dicere ego vox clamantis, nisi: Ego sum vox illius qui in me clamat Christus? Quia, etsi ipse exterius per vocem p. 0205A| sonuit, intus tamen verbum Christus clamans fuit. Cujus nimirum clamantis 222 vox Joannes jure accipitur: quandoquidem organum Spiritus sancti fore monstratur, per cujus inspirationem Verbum, quod in principio erat apud Deum, voce ipsius fidelibus reseratur. Non enim a se quidquam Joannes, sed omnia intus ille loquebatur qui eum ad loquendum movebat. Idcirco non inconvenienter vocem se ipsius protestatur; clamantis autem se vocem potius quam loquentis fatetur, ut in eo sapientia illa clamare intelligatur, de qua in Salomone dicitur: Sapientia foris clamitat, in plateis dat vocem suam (Prov. I, 20). In summis excelsisque verticibus super vias, in mediis semitis stans juxta portas civitatis, ut ubique audiatur, et nullus insipientium de p. 0205B| ignorantia excusetur. In ipsis quidem foribus loquitur dicens: O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. Quae nimirum vox Joannes erat, in quo Sapientia Dei Patris clamitans, dicebat: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Et, ut apertius claresceret quod ipse esset qui dudum per eum clamabat, debuit eadem et ipse in primordio praedicationis suae retexere, quae ipse praeconatus officio nuntiarat; quatenus ipse voce clarius per se nitesceret ex opere, qui prius per Joannem clamabat in voce. Et, si diligenter attendimus, non solum in eo Christus, verum etiam in omnibus qui aliquid ab initio divinitus inspirati dixere, ipsa Dei Sapientia clamor fuit. Sed tamen Joannes, quanquam et in aliis Christus clamaverit, ex privilegio p. 0205C| meritorum, proprietatem vocis solus obtinuit; quatenus per eum praesens verbum agnosceretur, quod longe diu alii nuntiarunt. Inter vocem quippe et verbum nihil medium esse potest, sed continuo ut vox sonuerit, verbum praesens percipitur. Sic quoque inter Joannem et Christum nullus alius medius recipitur; sed mox ut Joannes carcere retruditur, Christus in mundo virtutibus praedicatur. Vox ergo, ut coepit desistere, Verbum quod erat substantiale omnibus ad intelligentiam sine strepitu vocis intus in animo manens, coepit clarescere, et semetipsum per se plenius explanare. Joannes quidem expleto vocis officio desiit in mundo ulterius audiri: Christus vero Verbum, singulorum in corde perceptus, tenacius permanere. Et ideo primum non aliud debuit p. 0205D| audiri ex Verbo, quam quod officio vocis prius enuntiaverat praeco; ut totum nimirum refragraret in 223 verbo, quidquid formatum auditus experientia fides conceperat ex voce. Nam et Joannes figuram legis et prophetarum tenuit, quibus cessantibus, consequenter Christi Evangelium annuntiatur. Et, si diligentius inspexeris, percipies quod omnis Scriptura Veteris Testamenti non aliud quam vox clamantis fuit. Undidem quicunque Scripturas sanctas, aut certe doctores earum obtemperanter non intendit, omnino non eos, sed clamantem in eis, insolescens moribus contemnit. Quorum figuram se gestare Joannes sciens: Ego vox clamantis, inquit, quia quodammodo legis et prophetarum adimpletio p. 0206A| fuit. Lex ergo et prophetae usque ad Joannem; in Joanne vero voces omnium consummantur, atque deinceps voce evacuata solum Verbum quod sonuerat intus ab exordio legis et prophetarum, per se sine dubietate recte percipitur. Si autem eadem Salvator praedicat quae et Joannes in spiritu prophetiae ante praedixerat, ostendit seipsum esse, cujus ille se vocem fatebatur, et quem omnis ordo legis ac prophetarum currens usque ad Joannem, olim a saeculo venturum nuntiabat. Poenitentiam, inquit, agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Regnum quippe coelorum hoc loco Evangelium recte accipitur, aut certe ipse salus mundi Christus, qui pridem longe a peccatoribus minabatur, nunc vero per reconciliationem eorum qui credituri erant appropinquasse p. 0206B| dicitur. Quo enim fieri propinquius generi humano posset, quam quod hoc esse dignatus est absque peccato, quod nos ipsi eramus? Verbum, inquit Evangelista, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Hoc est, quod nos ipsi eramus factus est, et habitavit nobiscum. Regnum autem coelorum jure ideo appellatur, quia ipse est illud regnum per quod et in quo sancti omnes in coelestibus perenniter regnaturi, jam hic per fidem quotidie ejus corpore colliguntur.

Ambulans autem Jesus secus mare Galilaeae vidit duos fratres, Simonem qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mari. Erant autem piscatores. Et ait illis: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Hoc quippe valde contrarium p. 0206C| inter evangelistas sonare videtur. Quia quod Matthaeus narrat quod venerit et habitaverit in Capharnaum maritima; et postea discipulis piscantibus eos de navi vocasse ut sequerentur eum; longe aliter Joannes edisserit, quod post 224 illud miraculum de aqua in vinum conversa, descenderit Jesus in Capharnaum, ac mater ejus et fratres atque discipuli; ibique, inquit, manserunt non multis diebus (Joan. II, 2). Sed incertum sane videtur, utrumne illi jam adhaeserant Petrus et Andreas, atque filii Zebedaei duo; ut per capitulationem hic loquatur Evangelista, quasi hoc, priusquam ad Capharnaum descenderet ad habitandum, quolibet pacto factum fuerit. An sic descendisse cum eo discipuli ejus Capharnaum dicantur, quomodo et in Cana Galilaeae p. 0206D| jam discipuli vocari ad nuptias cum eo leguntur. Non quod tunc jam discipuli fuerint, quando propter illud miraculum in eum credidisse dicuntur, quod factum est; sed discipuli secundum id vocantur quod futuri erant. Nam et antequam in Cana Galilaeae Christus deveniret, dicitur Andreas Petrum ad eum fratrem suum, Joanne teste, adduxisse; et cum eo siquidem uno die mansisse. Non quidem ut jam ei per discipulatum haererent, sed ut per experientiam tantae dulcedinis vitae pabulum a primordio avidius degustarent. Undidem reor Matthaeum hoc per recapitulationem dixisse, praesertim cum non interposuerit more solito, tunc, aut deinde, vel certe post, seu aliquid hujusmodi continuationis gratia, sed simpliciter, Ambulans p. 0207A| autem juxta mare Galilaeae. Verumtamen quid horum potissimum credatur, nihil fidei est discriminis, dum modis omnibus ita res gesta credatur, sicut Evangelium narrat. Mare autem Galilaeae propter vicinitatem ejusdem civitatis expressius appellatur, sicut hoc idemque mare alibi propter circumstantias terrarum, multis vocatur nominibus; videlicet lacus Genesareth, aut stagnum, seu Tiberiadis, vel lacus Salinarum. Vidit, inquit, duos fratres, quod satis dispensative, sicut in Veteri Testamento Moysen et Aaron vocavit ad liberandum per signa fidei populum ex Aegypto: ita Petrum et Andream conduxit per gratiam, ut transponerent piscando animas e mundo ad Jerusalem coelestem. Quorum fraternitas carnis debet nobis insinuare quod omnes qui sunt in p. 0207B| Christo, secundum regenerationem vitae, germani debeant esse per fidem, et fratres nomine appellari. Ex quo patenter: Vidit duos fratres, inquit, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream. Non quod hic primum vocatus sit Petrus, sed postea, quando confessus est 225 Christum Filium Dei vivi; tum, inquam, dictum est ei: Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Porro hic per anticipationem ab Evangelista est utique appellatus, praesertim cum eo tempore, quando hoc scriptum est Evangelium, jam ei a petra hoc inditum erat nomen. Quanquam et alii, pridem quando Andreas illum adduxit ad Jesum, hoc nomine nuncupatum eum asseverent antequam iret Jesus in Galilaeam, dum dicitur ei: Tu vocaberis Cephas, quod p. 0207C| interpretatur Petrus (Joan. I, 42). Sed videtur hic per aliud obscuritatis vocabulum quasi ex repromissione significari quod futurum erat; nondum tamen eum adhuc aperte, sicut postea per fidem meruit hoc nomine nuncupari. Aliud est enim promittere ex praescientia quod futurum est, aliud vero implere per gratiam quod praescitum est. Et bene primum Christus ex omnibus Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream, ad discipulatus sui gratiam vocasse dicitur. Simon quippe obediens interpretatur, Andreas vero fortis vel virilis dicitur. Ex quo liquet, quod quisquis ad Christi disciplinam velit transire, necesse est ut primum virtutem obedientiae excolat, ac deinde idem viriliter ad finem usque fortis viribus perduret. Quia nimirum sine obedientia nullus digne p. 0207D| ad hanc Christi militiam valet accedere; ubi, si desit virilis animus et fortitudinis virtus, nemo usque ad mortem crucis agonem potest ferre. Et ideo bene divina providentia duos istos germanos prius vocavit ad fidem. Quia germanae sibi sunt vicissim duae istae virtutes, per quas quisque Christi agonem videtur excolere et adimplere. Nam quia primus homo inobediens fuit in paradiso, consequens erat ut prius Simon, quod est obediens, rursus iter sumeret in regressum. Quod satis continuo sermo divinus, quam obediens quis esse debeat, per hoc exemplum latenter insinuat, dicens: Vidit duos fratres retia mittentes in mare. Ergo in hoc quod ait, retia mittentes, designat eos intentos fuisse ad praesentis p. 0208A| vitae negotia; sed mox dum infert, quod illi continuo relictis retibus secuti sunt eum, perfectam eorum insinuat obedientiam. Quatenus per hoc discant veri Christi imitatores, sua quaelibet imperfecta relinquere, et vicino obedientiae pede vocem jubentis sequi, atque sectari eum qui ait: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me, Patris (Joan. VI, 8). Et vocavit eos, inquit. Vocare autem Dei non semper in Scripturis 226 divinis secundum electionem gratiae est. Neque una vocatio omnium. Sed tamen quacunque vocatione quisque vocatus a Deo, necesse est in eadem permaneat. Alioquin magis obesse creditur, eo quod se indignum sua vocatione fecerit, dum coeperit, velut Judas, apostatare. Nam et Judas vocatus est apostolus, non p. 0208B| secundum praedestinationem vitae, sed secundum illud quod multi vocati dicuntur, pauci vero electi. Plures etenim vocantur, sed pauci eliguntur. Quia nonnunquam etiam hi ad fidem veniunt, qui ad electorum numerum non pertingunt; et, licet hic per confessionem fidelibus sint admisti, propter vitam reprobam in sorte fidelium numerari non merentur. Quos vero praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui, hos et vocavit. Et quoscunque igitur juxta vocationem hanc vocavit, hos et justificavit. Praescivit autem eos primum, deinde praedestinavit. Et quos praedestinavit, hos et vocavit juxta electionem gratiae. Unde et justificati postea magnificantur, ut praesciti erant, dono perseverantiae, et deinde ob hoc in perpetuum coronantur. p. 0208C| Nemo igitur a vocatione sua retro respiciens, aptus est regno Dei: nemo in ea segniter vivens, potest cum fructu remunerationis perseverare, nisi rursus bonis reinsumatur operibus. Alioquin non de hac qua vocantur electi, sed de illa omnino vocatione qua vocatus est Judas, et multi quotidie veniunt, ex quibus quamplurimi non permanent; sed pauci utique eliguntur. Pauci quidem dinumerantur et eliguntur, multiplicantur vero plurimi super arenam, et foras mittuntur, quia ex maledicto sunt, et reprobi decernuntur. Multiplicabo, inquit Deus ad mulierem, conceptus tuos et aerumnas (Gen. III, 16); multiplicatio autem haec ex maledicto est. Alioquin si non esset ex maledicto, non super arenam multiplicati essent qui vocantur, sed sicut p. 0208D| stellae coeli dinumerarentur, et singuli vocatione qua vocati essent Dominum vita ac moribus collaudarent. Qua nimirum vocatione duo isti pro certo afficiuntur. Et ideo ex dono perseverantiae postea coronantur. Hoc ergo propterea dixerim, ut unusquisque consuescat juxta vocationem proprietatis suae, et opera prosequi meritorum. Quia et hi qui vocantur secundum electionem gratiae, non absque fervore fidei, quae per dilectionem operatur, digni inveniuntur, neque hi qui non satis eliguntur, nisi pro torporis ignavia et vitiorum meritis, repelluntur. 227 Ex quo instat ut apostolus opera veri apostoli habeat, et martyr charitate martyris fulciatur; episcopus vero aut presbyter, et deinde caeteri Christi p. 0209A| ministri, singuli per singulos gradus operibus fidei vocationem suam expleant. Neque metiatur se aliquis eorum ad eum qui infra est, sed vocationem suam devotus intendat, ne aut indignus ex ea corruat, aut certe torpens vitiis morbo ignavius in mortem lethargico sopiatur. Caeterum virgo quaelibet, nisi opera virginitatis habuerit, et vidua, seu quaelibet conjugio sociata, si non se ornaverint operibus vocationis suae, profecto ad ima dilapsae inter fatuas repelluntur. Ni forte quantocius evigilaverint, et juxta illud Apocalypsis (II, 3) videant unde ceciderint, prioraque opera, videlicet ea quae prius debuerant agere, cum additamento poenitentiae divinitus reparatae suppleverint. Unde nemo sibi applaudat, non clericus, non monachus, non quilibet vocatus sanctus; p. 0209B| quia, nisi opera vocationis suae habuerint, omnes aut inter apostatas aut certe inter hypocritas sortiuntur. In istis quippe duobus, quos primum Christus ad fidem vocat, figura omnium eorum est qui, de profunditate rerum carnalium retia mittentes, quotidie revocantur. Retia igitur sua mittentes in mare, simul omnes suis occupantur negotiis, dum unusquisque sagenam concupiscentiarum, post vana saeculi lucra, velut avidus piscator laxant. Nemo jam absque saeculi quaestu immunis et concupiscentiarum retibus alienus vivit. Undidem simul duo forsitan adsciscuntur, quod omne genus humanum anima et carne subsistat; ita ut anima, virilis portio, prior agnoscens Deum, carnem sibi obedientem perducat ad Christum, et simul sequantur quousque unusquisque p. 0209C| sua vocatione dignus inveniatur.

Venite, inquit, post me, faciam vos piscatores hominum. Porro vocatio haec quodammodo generalis videtur, dum qualibet quisque vocatione vocatus adhuc provehitur, ut venire per eum qui est via post eum festinet. Quia qualibet vocatus occasione instat ad Christum veniat, sine quo nemo pervenit ad patriam. Quibus tamen dum generale datur praeceptum, speciale promittitur donum: Faciam vos, inquit, piscatores hominum. Immutatur enim intentionis negotium, non piscationis officium. Mutantur retia in doctrinam, cupiditas in amorem animarum. 228 Fit mare saeculum, navis Ecclesia, pisces, boni malique homines qui in saeculo fluctibus quatiuntur. De quo nimirum mari David canens dicit: p. 0209D| Hoc mare magnum et spatiosum manibus: illic reptilia, quorum non est numerus (Psal. CIII, 26). Quae profecto reptilia in linteo coram beato Petro, quatuor initiis submissa offeruntur (Act. X, 11). Offeruntur autem, ut Petrus indifferenter discat omnes extrahere quatuor Evangeliorum initiis, a fluctibus hujus saeculi et in corpus suum mundo mortuos trajicere. Et nimirum de coelo ideo submittitur, ut intelligat ex gratia Dei coelitus sibi concessum, quod erit operis ex officio. Unde et signanter dicitur: Faciam vos fieri piscatores hominum. Alioquin in vacuum laborat aliquis doctorum, si non factus a Deo fuerit ut proficiat; quia neque qui plantat neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat, Deus.

p. 0210A| At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. Secuti sunt autem eum non solum morum affectione, et imitatione doctrinae, verum etiam pedum incessu et obedientia charitatis. Datur quippe in eis forma cunctorum credentium, ut, si quis velit esse Christi discipulus, renuntiet omnibus quae possidet, adhuc et relinquat semetipsum, deinde tollat crucem suam, et sequatur eum. Quia profecto qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ipse ambulavit, et ipse ambulare. Sed quomodo Petrus reliquerit navem, quae postea ipsius Simonis appellatur, atque in piscatione rursus ab eo resumitur, recte quaeritur: nisi perfacilis esset sensus, quod jam non ex concupiscentia proprietatis ejus hactenus dicebatur, ut suis eam usibus resumeret, sed magis obedientiae p. 0210B| officio, et societatis jure; quatenus per hoc sacramentum divini operis mysticum texeretur. Nihil enim possidetur, quod cum concupiscentia et amore carnis non servatur. Unde idem relinquens extra Christum quidpiam amare, aut deinceps aliquid concupiscere intra mundum, gloriebatur dicens: Nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis? (Matth. XIX, 27.) Ille quippe recte relinquit omnia qui nec se sibi reservat, sed et seipsum pro Christi amore superimpendit. Sequitur autem quod, inde procedens:

Vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua. Etiam ex horum electione futurum eorum officii opus proditur, et tota integritas quadraturae p. 0210C| 229 sanctorum praedicatorum quatuor istis piscatoribus plenissime designatur. Et praeter rerum fidem, quia et de istis ita gestum est, futurorum per eosdem Evangelistarum numerus praesignatur. Quorum artificio doctrinae ad lumen coelestis vitae, per quatuor Evangeliorum rudimenta, renatorum animae a mundi fluctibus extrahuntur. Provida quoque Dei dispensatio hunc ita praevidit sanctae vocationis ordinem, quatenus per eos praefiguraret in specie, quod futurum erat in genere. Quatuor igitur piscatores in primordio idcirco jure dicuntur electi, quia quatuor de coelo initiis linteum, in quo erant universa reptilia et quadrupedia, submissum, rete quatuor Evangeliorum praesignabat, coram praedicatoribus sanctis de coelo signanter inferendum. Et ideo p. 0210D| quatuor colliguntur viri, in quorum numero reliquus ordo doctorum figuraretur, quatenus quatuor initia unius retis sancti Evangelii ad depiscandas gentes, per universa quadrati mundi maria, quatuor ipsorum manibus ad littus usque paradisi salubriter traheretur. Multiplex ergo et subtilis Dei dispensatio, quae sapienter cuncta ita disponit ut et veritas rerum demonstretur ex relatu, et mystica doctrinarum sacramenta passim opere compleantur. Quod conspicue sancti doctores in Spiritu sancto considerantes, sic, mirabiliter dicendo, singula subministrant, ut et rei veritas in sermone patescat, et profundiora quaeque intus latenter in negotio resplendeant. Unde bini ac bini quatuor isti eliguntur, in p. 0211A| quorum numero cunctorum ordo praedicatorum alluditur. Sane quia charitas, sine qua nec martyrium aliquid computatur, cum sit gemina, non minus quam inter duos uspiam a quoquam haberi conceditur. Qua de causa, non solum duodecim, verum et septuaginta postea transmissi, bini et bini pariter praedicatu consociantur; quatenus Dei et proximi charitatem ex veteri et novo Scripturarum fonte, tam in eorum cordibus qui de gentibus crediderunt, quam et in eorum qui de Judaeis in Christo sunt renati, uberius diffunderent, et terrenos quosque coelestibus per gratiam sociarent. Quadrantur enim hi tantum ex mysterio; conjunguntur vero et alii cum istis ex officio; quatenus in Dei agricultura singuli geminae charitatis jugo consociati semen dilectionis p. 0211B| Dei et proximi ubique per populos aratro verbi ubertim sererent, et quadratam praeceptorum Dei sagenam praesignati 230 omnes una in istis ad littus trahant. Quatuor itaque isti tantum piscatores leguntur, ut a quatuor mundi partibus trahentes rete mandatorum ex tenebrarum fluctibus ad lucem, quae Christus est, universos in unum transponerent. Hinc sane mirae dispensationis mutantur rerum commercia: ut qui pisces ante de vita claudebant in mortem, nunc de morte, mortificatos tamen carne, per aquas rursus reducant ad vitam. Quia nimirum et ipsi, nisi prius mortui forent mundo, non poterant relinquere quae sectabantur, et Zebedaeum patrem deserere. Zebedaeus quippe fugitivus interpretari dicitur. Per quem sane is recte accipitur, qui, suis tenebris p. 0211C| a luce veritatis effugatus, jam deinceps lucem illam conspicuam majestatis, ut resipiscat tandem a malis, adire non poterit. A quo Spiritus divinus volens animae cujusque male genitae ut refugiat suadere, canit in Psalmo: Audi, filia, et vide; inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Quem nimirum patrem Jacobus et Joannes, simulque retia concupiscentiarum, quae male quotidie variis reficiebant desideriis, relinquentes, facti sunt filii tonitrui, qui erant hactenus una cum patre servi fugacissimi. Unde unus eorum Jacobus jure supplantator interpretatur, quia virtutum pedibus vitiorum laqueos attriverat, et supplantaverat contra quem luctantur omnes qui volunt mortis tormenta evadere, et vitam fidei operibus p. 0211D| apprehendere. Quae ut possint, prius Dei gratia veluti fraterno solantur auxilio. Unde idem et Joannes satis apte Dei gratia in Latina de Graeco sonat. Quia nimirum quilibet supplantator vitiorum positus in agone, non nisi per gratiam valet quasi fraterna ex acie hostem subvertere. Et ideo actibus nostris illa necesse est irremota ubique comes germanitatis obsequio comitetur. Hinc quoque Paulus: Non ego, inquit, operor illud, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Quia, sicut profecto virtus obedientiae, quae per Petrum exprimitur, sine fortitudine aut mentis virilitate, quae per Andream signatur, consummari nequit; ita sane et vitia cum pestis auctore nequeunt certatim absque Dei gratia superari. p. 0212A| Qua de causa quadratus virorum iste numerus, tetragonum sancti Evangelii bene consolidat fundamentum, ut si qui velint per orbem trahere retia praeceptorum, quatuor istis polleant virtutibus sine quibus nemo manum mittens in aratrum ad coronam 231 victoriae unquam poterit pervenire. Et, ut ostendat quam frequentes sint in doctrina, mox beatus Evangelista subjungit dicens:

Circuibat autem Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni. Ex quo liquido perdocet quam sedulum oporteat doctorem esse in docendo; quia omnino pigritia praedicatoribus non expedit: sed ut circumeant non partem, sed totam, cui praeesse cernuntur, plebem. Neque praeoccupentur negotiis saeculi, sed doceant praesentium p. 0212B| mandatorum doctrinam vitae activae subjectos, et praedicent de futuris vitae contemplativae perfectis; quatenus impraesentiarum hi erudiantur moribus, hi vero spe confirmentur futurorum majoribus documentis. Quia neque contemplatio sine operibus activae vitae a puero conscenditur, neque activa sine spe promissorum Dei perfectius consummatur. Et ideo fortassis circumisse Jesus dicitur docens ac praedicans, quia utrasque vitas appetere, non minus exemplo quam voce credentibus reserabat; ne siquidem paucis proficeret, verum ut sine acceptione personarum affluentem vocationis suae gratiam omnibus abundanter infunderet. Docebat autem non qualiacunque fabularum portenta, sed summa ac divina, ne suis falsa antiquorum videretur introducere p. 0212C| figmenta. Unde et signanter, quod Evangelium regni doceret illico subinfertur. Regni quippe dicitur Evangelium, quia suos quos modo spe jam regnare concedit, in futuro simul reges et regnum Deo rebus adeptis facit; dum quidquid spe veniae nunc credentibus repromittit, muneribus gratiae adimplebit.

Et sanans, inquit, omnem languorem et infirmitatem in populo. In quibus nimirum duobus nominibus, generaliter omnium morborum genera comprehendit. Quia quod hic omnem languorem et infirmitatem dixit, plane postea per partes specierum sigillatim divisit. Siquidem non solum plurima suis locis restituens, verum etiam hic, si qua non sunt de miraculis Salvatoris litteris commendata, intelligere dedit, et fide permisit credere. Inter languorem autem p. 0212D| et infirmitatem, hoc in loco quidam ita distinguunt, dicentes languorem pertinere ad animam, infirmitatem vero corporibus deputari debere. Seu languorem ad ea quae diabolus, potestate accepta, ingesserat; infirmitatem 232 duntaxat ad haec quae natura rerum, per intemperantiam male sauciata, sibimet contraxerat.

Et abiit opinio ejus in totam Syriam. Fama scilicet, quam Judaei caecitatis suae obfuscabant invidia, gentes sensim illustrabat, et omnem Syriae provinciam, quae a Galilaea non multum longe abest, virtutum odoribus respargebat. Et ideo hinc inde offerebant ei omnes maie habentes. Talem quippe decebat esse magistrum pontificum, ut et testimonium p. 0213A| laudis egregiae etiam ab his qui foris sunt haberet. Quia tunc ante quempiam sacerdotum infirmitates morum liberius deferuntur, et panduntur vulnera, cum fama vitae, et curatio salubris in populo praedicatur. Syria namque sublimitas interpretatur. Tunc recte virtutum fama Syriam usque pertenditur, cum vita meritorum quotidie per incrementa boni operis sublimius ad fastigium verae laudis attollitur. Formam igitur medicus noster doctorum in carne gessit, et ideo interius omnes languores et tormentis comprehensos sanat; necnon daemonia ejicit, et lunaticos ac paralyticos curat. Ex quibus gestorum beneficiis, opinio ejus usque ad eos qui foris sunt respargitur. Quia profecto nec fama sine verae laudis opera proficit, neque opera salutis absque fama p. 0213B| boni odoris satis auditoribus relucet. Quod bene Paulus hortatur dicens: De caetero, fratres, quaecunque sunt vera, quaecunque sancta, quaecunque justa, quaecunque pudica, quaecunque bonae famae; si qua virtus, si qua laus; haec cogitate, inquit, quae didicistis et audistis, et vidistis in me (Philip. IV, 8). Duobus, inquam, verbis cuncta conclusit dicens, si qua virtus, si qua laus; ad virtutes namque pertinet bona conscientia, ad laudem vero fama vitae proficit, sine quibus sane forma veri sacerdotis non commendatur. Curat autem Dominus, non solum animas interius, propter quas venerat, sed et prius corpora exterius beneficio visibili. uti invisibilia salutis per fidem paratius adeant. Alioquin corporibus continuo morituris parum erat salutem impendere, p. 0213C| nisi ut fidei virtus per ea quae fiebant exterius firmaretur. Ad hoc quippe fiebat, ut oculis cordis interius operantem recogitarent, et quem hominem exterius cernebant, interius Deum per fidem intelligendo requirerent. Quandoquidem praedicatio Salvatoris beneficiis commendatur plurimis, et fides virtutibus, ut idem homo Deus credatur, solidatur maximis. Et mira haereticorum 233 deliramenta, qui aut hominem verum eum fuisse negant, aut Deum rursus unum eumdemque ex duabus unitum substantiis contradicunt. Cum et caro semper non minus visibilis quam passibilis monstratur, et Deus in eo signis et virtutibus passim declaratur. Quapropter et visibiliter curabat exterius, et invisibiliter fovebat intus: Deum ostendens se miraculis, p. 0213D| et mores erudiens disciplinis. Curabat igitur omnes vitiorum languores, dum et sapientiae doctrina respergebat aegrotos, et tormentis comprehensos medicamento fidei relaxabat sanos. Porro lunatici et paralytici hi recte accipiuntur, quos menstruis temporibus idololatria cruentabat, et discordiae morbus ab omni compage charitatis dissolvebat. Paralysis quippe Graece dissolutio dicitur. Ex quo signantur illi vitio laborare, qui nulla membrorum societate in Christi corpore uniuntur, et sunt dissoluti corporis vitio ab omni soliditate amoris. Qui etsi vivere videantur, pene nihil sentiunt, cum fuerint manu linguae salubriter fomentati. At vero lunatici, secundum opinionem vulgi dicuntur: non quod vero lunatici p. 0214A| forent; sed quia, dum callidus hostis illa vel illa lunae accensione illos exagitat, putabantur lunatici, quasi ab ipsis lunae impulsu cruciarentur. Egerat enim hoc fallacia sua ut, creatura Dei atrocius infamata, super Creatorem blasphemiae redundarent.

Curavit autem, inquit, omnes. Scilicet quoscunque ei hinc inde obtulerant. Ex quo notandum plurimas miraculorum virtutes, quas reliqui Evangelistae aliis in locis retulere plenius narrando, non hic eas penitus praetermisisse, dum hoc in loco brevitatis compendio generaliter omnes curatos legimus. Inter quos nimirum fuerunt et illorum quidam, quos Marcus vel Lucas, ordine interposito, ubi ubi alia ex causa plenius texuerunt. Circumibat itaque Jesus omnem Galilaeam, omnem videlicet volubilitatem p. 0214B| saeculi. Quia profecto Galilaea rota interpretatur. Unde et pervenit ejus opinio usque ad Syriam, quod est ad sublimitatem fidei credentium pervenisse, et ideo sequebantur a Galilaea; scilicet qui de vitiis jure fidei ad virtutum initia transmigrarunt. Nec non et de Decapoli, revera qui decalogum mandatorum implere coeperant per fidem. Unde et decem istae civitates simul ubique ponuntur, quia nemo ex una earum tantum ad Christum 234 venit, nisi simul decem legis praecepta servaverit. Quod si quis in uno eorum offenderit, factus est omnium reus. Sequebantur quoque et de Hierosolymis ac Judaea, necnon et de trans Jordanem, hi profecto quos visio pacis illustraverat, et confiteri jam confessione fidei Deum didicerant. Et recte de trans Jordanem dicuntur p. 0214C| commeasse, quod baptismo transposito, quasi ab aliae regionis parte, terram verae repromissionis intrantes, Christum fidei gressibus jam jamque sequebantur. Unde et:

(CAP. V.) Jesus videns turbas ascendit in montem. Ascendit autem supra montem excelsus Dei Patris Filius, ut eos doceret altiora virtutum culmina petere, et ex loco signaret, non tantum altiora moralis vitae sacramenta, sed etiam sanctam Dei Ecclesiam sublimius erigendam, supra quam ipse rex et sacerdos praesidens, non modo decernit, verum doctrina sua instituit universos. Hinc quippe scriptum legimus: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus (Psal. II, 6). Audis itaque, quisquis ades, praedicantem supra p. 0214D| montem Sion summum pontificem Christum: recogita etiam et regem; quia ex una eademque cathedra docet ac decernit, juxta doctrinae suae instituta, quid unusquisque lucri afferat de talento, et quantum proficiat ex negotio, ut obedientibus praemia, negligentibus autem supplicia in examine rependat. Etenim, quia docere salutaria vitae praecepta credentibus venerat, dignum erat ut supra montem ascenderet, quatenus monstraret quod ex ipsa eademque scientia, hanc cui praesidebat, Ecclesiam, quae mons dicitur, usque in finem saeculi plenius erudiret. Figurarum ordo poscebat ut rebus ac temporibus mystice doctrinalis virtus commendaretur, quae, typicis fulcita sacramentis, copiosius patesceret, p. 0215A| et ad theoriam quos jam subvexerat hinc inde figuris generaliter docentibus sublimius invitaret. Nam et justitia, quam secundum dispositionem temporum tradebat perfectioribus, major erat utique quam pharisaeorum; quia profecto legem suis partibus adimplebat. Non hominis quidem erat, sed Dei, de qua sane editum legimus: Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Et ideo non alibi quam supra montem hanc dare decuerat, ut celsitudo Ecclesiarum, supra quam Christus veritatis magister sedebat docens, ad sublimia 235 se attolleret, et fluenta quae de vertice manabant uberius totum corpus rigarent. Christus itaque mons verus est, qui super omnes colles elevatur, ut confluant ad eum omnes gentes. Et ideo discipulos secum praeeminentius p. 0215B| abducit, ut montes ipsi prius ab eo qui celsior erat pacem suscipiant; deinde colles ex quibus totus mundus colligitur, justitiam exciperent. Quae nimirum justitia, sicut montes Dei. Et notandum quam mystica doctrinarum ubique scateant sacramenta. Nam turba quae sequebatur eum prius non ad excelsa pervenit, idcirco bene, juxta Lucam, Dominus cum eis alium in campestribus habuisse sermonem putatur (Luc. VI, 17), de quo forte Matthaeus siluerat. Quanquam ita possit accipi ut cum discipulis prius, quasi orationis gratia, in montem praeeminentius ascenderit: deinde descendisse, et tunc in aliqua montis ac si campestri celsitudine, quo turbae adesse possent, unum eumdemque sermonem, quem Matthaeus Lucasque narrarunt pariter, p. 0215C| habuisse. Sed verius reor, ut protulimus, quod et Evangelium magis sonare videtur. Unde magis mysticum praetenditur. Nam qui corda inspicit singulorum, nulli dubium quod noverit quibus sublimiora sublimius, et quibus mediocria debeat locis ac temporibus docere inferius. Non enim omnes omnia possunt. Et ideo praeceptorum non aequalia sunt omnibus instituta, licet una sit aeternitas vitae. Quia nec singulorum unum est votum, sicut nec unicuique meritorum aequale est praemium.

Et cum sedisset, inquit, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum docebat eos, dicens. Accedunt autem discipuli ad eum, qui jam animo ei inhaerentes, fide interius propinquabant; et ipse aperiens os suum docebat eos. Apertio namque oris p. 0215D| profunditatem significat sacramenti. Aperit itaque oris januam, ut fluenta eructaret abyssi. Aperit ostium thesaurorum, ut dona divideret universis. Siquidem ora prophetarum prius aperiens ipse impleverat. Aperuit autem et ipse os suum; quia ex ipso erat gratia, quae illos olim perfuderat. Alioquin hic si non aperuisset oris ostium, eorum eloquia mendacio notarentur; quia quidquid a saeculis promissum fuerat, in eo quasi sigillo claudebantur. Unde cum reseravit mystica sapientiae documenta, recte os aperuisse dicitur, quo flueret quasi ex uno paradiso fluvius, ex quo non solum Apostoli, verum omnis 236 Ecclesia saeculorum rigata vireret.

Beati pauperes spiritu. Nova igitur res et praeconium p. 0216A| ineffabile. Nihil enim magis contrarium quam paupertas et coelestis beatitudo; paupertas namque magis miseriarum est, et pressura calamitatis. Sed et luctus et persecutio quid aliud sunt quam quoddam poenale praesentis vitae exitium? Idcirco sciendum quibus beatitudo condonatur, quod jam non hic vivant; quia secundum saeculum viventibus haec nihil aliud sunt quam miseriarum aerumna. Unde patet quod juxta illam, in qua fide ac spe et charitate jam vivitur, vitam beati vivere dicuntur; etsi non adhuc in re, spe tamen perveniendi jure beati accipiuntur. Potest enim esse non beatus spe, cui praemia coelestia promittuntur? Causa igitur hujus beatitudinis possessio regni coelorum. Ad hoc quippe Dominus montem ascendit, ut disipulis terrena jam relinquentibus p. 0216B| et superna petentibus, velut in alto positis, praecepta traderet coelestium mandatorum, et munera sacrae benedictionis divinitus largiretur, secundum quod David canit (Psal. LXXXIII, 7): Etenim benedictiones dabit legislator. Atque ut apertius gratiam apostolorum designaret, addit dicens: Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Patet plane quod idem in hoc monte benedictiones apostolis dedit, eisque gradus quosdam firmissimos ex lapidibus pretiosissimis stravit, qui dudum in monte Sina Moysi legem dedit. Sed ibi in tabulis lapideis eam descripsit; hic vero Testamentum Novum, secundum Jeremiam, de quo inquit: Scribam leges meas in cordibus eorum, et in sensu eorum scribam eas (Jer. XXXI, 33). Ibidemque quasi servos, p. 0216C| hic autem quasi filios affatur. Unde miro principio usus, illic a terrore incipit, hic vero a beatitudine. Illic namque poenas irrogat, hic autem desiderium accendit, proponit munera, praemia repromittit.

Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et notandum quod non sine additamento ait, beati pauperes. Plures ergo scimus rebus egere, sed non quia pauperes sunt, illico beati esse possunt. Profecto, quia non necessitas paupertatis facit esse aliquem beatum, sed fides sancta devotio paupertatis. Hos utique pauperes jure significat esse beatos, qui contemptis rebus mundi huic saeculo moriuntur ut Deo vivant, et coram eo divites ac locupletes habentur. De qua nimirum paupertate in Apocalypsi p. 0216D| 237 angelo Ecclesiae Smyrnae dicitur: Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit: scio tribulationem tuam et paupertatem tuam, sed dives es (Apoc., II, 8). Omnifariam igitur paupertatem intelligere debemus, cum, unus Evangelistarum, beati pauperes tantum dicat. Quae nimirum paupertas duabus constat evidenter partibus: in terrenarum scilicet rerum abdicatione, atque in spiritus contritione. Et quidem harum unam paupertatem, quae in abdicatione terrenarum consistit, pauci habere probantur. Alteram vero, quae contritione spiritus est, omnes electi habere possunt; qua et illi facultates terrenas abdicasse creduntur, qui eis non ad illecebras carnis, sed ad opus pietatis usus necessarios uti p. 0217A| videntur. Quanquam enim nonnulli electorum multas pecunias possideant, tamen quia, ut diximus, non ex desiderio carnis, sed ex voto pietatis atque instinctu necessitatis ab eis possidentur, pauperes procul dubio esse probantur. An pauperes non sunt qui cuncta terrena, non tanquam propria, sed tanquam aliena dispensant? Sed unde pauperes, inde divites fiunt. Quia nimirum, unde in terris temporales pecunias indigentibus erogant, inde sibi aeternas in coelis divitias congregant. Utrisque autem illis Pauli sententia potest aptari, qua dicitur: Tanquam nihil habentes et omnia possidentes (II Cor. VI, 10); quasi enim nihil habentes omnia possident qui, terrenas divitias penitus abjicientes, coelestes per fidem jam tenent; quasi nihil habentes omnia possident, qui p. 0217B| etiam istis in usum vel opus misericordiae retentis, illas in delectationem quandoque se habituros sperant. Vel certe ut de horum persona loquamur, in eo, tanquam nihil habentes, omnia possident, quo res perituras, et ad illicita desideria sua non recognoscunt, et tamen ad cuncta quae sunt utilia, suas omnino esse perpendunt. Haec de una electorum paupertate breviter dicta sint, nunc de altera divitiis utique plena. Ait namque: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Pauperes videlicet non amictu, sed spiritu. Ille autem spiritu pauper est qui, etiam cum bona agit, semper se inutilem attendit. Ille spiritu pauper est qui cum plures virtute et sanctitate superet, cunctis seipsum inferiorem meritis perpendit; cujus nimirum vox in p. 0217C| Psalmis resonat dicens: Ego egenus et pauper sum (Psal. LXIX, 6). Et rursum: Egenus sum ego, et in laboribus a juventute mea (Ps. LXXXVII, 16). Sed talis profecto paupertas valde locuples 238 jam regni praemio datur, cujus portio et haereditas Deus esse creditur. Beatus, inquit Propheta, populus cujus Dominus Deus est (Psal. CXLIII, 18). Et ideo, quanquam beatos dicant eos quibus haec quae mundi sunt affluunt, Dei tamen judicio beati pauperes spiritu praedicantur. Pauperes autem spiritu, humiles et timentes Deum intelliguntur. Quod, sicut initium sapientiae est timor Domini, ita spiritus paupertatis prima beatitudo ponitur. Nam spiritum contritum et humiliatum Deus non spernit. Caeterum quos praesumptio spiritus inflat, et tanquam vento distendit p. 0217D| superbia, jam jure timoris supplicium hac in vita poenaliter vastat. Sed et rebus pauperes, ipsi quoque jure beati accipiuntur, quia nec habere indebite cupiunt, et habita possidere contemnunt, aut certe semetipsos afficientes, possessa, quasi nihil haberent, aliis largiuntur. Quamlibet harum acceperis paupertatem, recte exordium beatitudinis sentientibus humilia Dominus promisit: qui nihil nisi quod communis natura docet appetunt, et ad nullam altitudinum insolentiam erigere se cupiunt. Imo sola quae timoris sunt et verae humilitatis, semper excolunt. De talibus enim Propheta ex persona Salvatoris ait: Dominus unxit me, propter quod evangelizare pauperibus misit me (Luc. IV, 18; Isa. LXI, 1). Et bene quasi ex p. 0218A| officio primum eisdem praemium beatitudinis repromittit; quoniam nihil magis congruebat ad meritum, quam praesentis vitae pauperibus coelorum regnum promittere: ut qui Christum paupertate sequi, et servitutis jugum subire decreverint, divites futurorum regna felicesque possideant. Sequitur:

Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Inter mitem autem et mansuetum, atque modestum, nihil nisi verba solummodo distare videntur. Quia, licet singulatim quibusque in locis quasi propria ponuntur, tamen non una earum sine altera perficitur, quanquam ea quidam velint distinguere; quod mansuetus sit, qui nullum laeserit, modestus qui nec laesus alteri vicem rependit, mitis vero qui humiliter haec cuncta aequanimiter tulit. Sed verius una eademque p. 0218B| virtus, non modo tribus istis praedicatur vocabulis, verum lenitas ac suavitas, aliaeque hujusmodi virtutes, hanc unam aedificant, ut possit quisque legibus mitis vocari. Mitem itaque, non ira, non rixae, non contentio, non rancor, aut asperitas mentis, vel fellis amaritudo, seu concupiscentiarum 239 livor, afficit aut fatigat; sed simplicitas fidei ad omnem injuriam sustinendam patienter praeceptis evangelicis informat. Consummata enim virtus est, et perfecta morum possessio, de qua Salvator: Discite, inquit, a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Quae profecto si summae non esset perfectionis via, nequaquam hanc a se specialiter magister veritatis disci juberet. Unde et Propheta ex ea praesumens, fidenter ait: Memento, Domine, David, p. 0218C| et omnis mansuetudinis ejus (Ps. CXXXI, 1). Denique et Moyses idcirco maximam gratiam jamdudum apud Deum habuit, quia mitis fuit. Unde ad perfectionis laudem: Erat, inquit, Moyses mitissimus super omnes qui morabantur in terra (Num. XII, 3). Felix revera virtus, pro qua credentibus, non terra quae maledictionibus subjacet, quam nemo hominum per mansuetudinem possidet, sed terra utique viventium in possessionem largitur. Nam primo homini poenaliter dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19); mansuetis vero, quod Ipsi haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVI, 11). Igitur non inconvenienter hanc plurimis dixi constare partibus; quandoquidem inter mansuetos et mites, humiles atque benignos, magna p. 0218D| morum affinitas regnat, quorum vita bonorum hominum apta probatur consortio. Idcirco haec non modica aestimanda est, ad cujus magisterii formam praelectus, virtute Christus egregia doctorem se obtulit, et vitae praeconiis praecipuam declaravit. Huic sane bene pietatis spiritus coaptatur, quia pietas sanctarum Scripturarum cuncta credit eloquia. Nam mitis non resistit, neque audet contradicere, quidquid in eis annuntiatur. Imo cedit improbitatibus, et constanter vincit in bono malum. Felix nimium hujusmodi ascensio, et ordinata virtutum dispensatio. Ut prima beatitudo sit contemptus saeculi, cui jure dantur sempiterna, si quis primum bene contempserit saecularia. Neque enim potest quispiam p. 0219A| praemium regni coelestis assequi, si, cupiditate mundi pressus, respirandi ad sublimia non habuerit facultatem. Rectus itaque ordo meritorum, ut primum beata paupertas suos intus exspoliet sectatores ab omni labe peccati et superbiae fastu. Deinde eos exterius solvat ab omni concupiscentia mundi, ut deponant hinc inde tunicam primi parentis; mores quoque temperet mansuetudo, et mitescat animus. Alioquin, Super quem, Christus inquit, requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos? (Isa. LXVI, 2.) Sed 240 venire ad virtutum culmina minime potest, qui necdum primis vestigiis sequi jussus Christum valet. Impossibile namque est extra ordinem secundum gradum ascendere, nisi primum apprehenderis: et nequaquam mitis esse poteris, p. 0219B| nisi prius pauper spiritu fueris factus. Quomodo inter divitias positus, inter curas et sollicitudines, inter lites et contentiones (ex quibus irae, rixae, et odia sine intermissione nascuntur), animus poterit esse mitis et lenis, nisi prius omnes discordiarum occasiones praecideris? Sed hujus incendii materia vix ad purum detrahitur, ideoque in nobis quam saepe ista mansuetudo corrumpitur. Unde quam bene:

Beati qui lugent, tertio sacratur loco. Quoniam etsi, quae mundi sunt, moresque improbos abjecimus, et praeclara jam Christi vestigia sectantes, honestate morum vestimur, restat rimarum alluvionem quotidianis fletibus purgemus. Luctus sane beatus non uno eodemque modo semper accipitur; et ideo non pro omni luctu futura consolatio, imo magis offensio p. 0219C| generatur. Solus igitur ille luctus beatitudine fulcitur, quo partibus suis hinc inde perfecte coelestia meditamur. Cujus extrema pars est praeteritorum maculas deflere; media autem praesentiarum lapsus, et miserias inter quas versamur, aliorumque casus et calamitates, charitatis affectu acriter condolere, quosque mortuos interdum mortuos plangere. Quia profecto rarus invenitur qui non habeat quos deploret mortuos, peccata scilicet sua vel aliorum. Nam quomodo nostra delictorum facinora flere nos oporteat, David ex se ostendit, dicens: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Caeterum aliorum delicta Jeremias in Lamentationibus ut sua luget. Unde ait: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem p. 0219D| lacrymarum? (Jer. IX, 1.) Ex quo patet quod, si membra sumus corporis, aliorum vulnera quasi nostra curare debemus. Porro Samuel lugebat Saul, et Paulus multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam. Sed et Daniel nimio luctu pro peccatis afficitur aliorum. Unde et in hac lacrymarum valle, inter laqueos et ruinarum hostes, quia nemo extraneus a miseria, nemo alienus debet esse a fletu et ploratu cordis, si non vult in posterum esse absque ullo consolationis effectu. Verumtamen iste adhuc duarum partium luctus de irriguo inferius generatur; licet nemo qui recte sapit, 241 hunc quodammodo ad beatitudinem pertinere dubitet. Dei itaque munere praestatur pietatis gratia, p. 0220A| qua possimus peccata deflere, et aerumnas praesentium inhianter lugere, aliorumque miserias dilectionis amore nostras facere. Caeterum illa lacrymarum inundatio quae ab irriguo superius nascitur, magis ex desiderio patriae coelestis fit, dum recordamur illius felicitatis, et dulcedo suavitatis ejus quodammodo intelligendo sentitur. Inter quae lamenta hic mundus non nisi carcer aestimatur, et ea quae in eo nitore pulchritudinis flagrant, non aliud quam carnis laquei deputantur; unde renuit consolari viri sancti anima, factaque est jucunditatis delectatio, solius recordatio Dei. At vero talis interim lacrymis refectus, super Christum spe sola innititur, donec visione quandoque in patria fruatur. Unde suis haec beatitudo confecta partibus, aut praesentes lavat sordes p. 0220B| vitiorum, aut futurae vitae succendit acrius amatores. Quae nimirum virtus, quia Trinitas Deus peccata condonat, bene tertio consecratur loco, ut ex affectu amoris ejus vitia relaxentur, et futura contemplatio pulsantibus post lacrymas concedatur. Beati quoque non ob hoc dicuntur, quia plorant et flent inter miserias, sed quia, exuti malis, aeternis consolabuntur gaudiis, satiati jam felicitate perpetua. Causa itaque harum beatitudinum, non praesentium est fructus, ut secundum ea beati dicamur, sed futurorum repromissio, qua singuli a Christo beatificantur. Enimvero causa tantae beatitudinis sola Christi gratia est, et laborum sollicita concertatio.

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Hoc igitur loco jure succedit justitiae p. 0220C| esuritio; quia qui peccata deposuit causa timoris Dei, et mores correxit mansuetudinis affectu, delicta quoque flere studuit, et luget per desiderium, succensus coelestis patriae amore; non potest jam non esurire justitiam et sitire. Sed prius, dum adhuc aeger gravi premeretur morbo, esurire nequiverat, quia bonae vitae fastidium, justitiae sitim esuriemque pellebat. Justitia namque multarum partium virtutibus integratur. Est enim quasi genus caeterarum virtutum, quibus constare videtur. Justitia ergo est sua unicuique tribuere. Hinc patet quod non pro se tantum agit, verum et aliis subvenire gaudet, se quoque Deo reformari parat, et communi cum proximis officio se vivere. Quae nimirum 242 virtus nunquam sine spiritu fortitudinis adimpletur. Unde, prudens p. 0220D| lector, diligenter inspice, quia singulae istae beatitudines, ut impleri possint, suffragium totidem donorum postulant. Et, ut haec dona percipiantur, docente veritatis magistro ea in oratione Dominica septem precibus orare monemur. Nam in eo quod oramus, Libera nos a malo (Matth. VI, 13), nihil aliud dicimus nisi ut spiritu timoris Dei, intus omnis tumor elationis, et inflatio superbiae, nec non et omnia noxia rerum exterius depellantur, quatenus sub spiritu paupertatis beate vivere possimus. Sic quippe sapientia Dei Patris haec cuncta providit, ut et virtus beatitudinis percipiatur ex dono, et donum sancti Spiritus prece orationis, quam ipse composuit, impetretur. Nemo igitur mitis, nisi quem spiritus pietatis p. 0221A| irroraverit: et ut haec virtus continua servetur, petimus apud eum: Et ne nos inducas in tentationem. Deinde lugentes scientiae spiritu illustramur, ut scire possimus quibus malis involvimur, et ad quam patriam suspirantes lugendo quantocius festinare debeamus. Sed ut lacrymae proficiant lugentibus, rogamus dimitti debita nostra, quibus retinemur, [ut] libertate recepta, ad Patrem securi quantocius repedemus. At vero esuries et justitiae sitis quandoque ut ad satietatem pertingat, fulciatur spiritu fortitudinis, ne lassescat in via jugiter rogandum, fulcita vero ut inter defectus alatur varios, et in patria satietur, orandum: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Luc. XI, 3). Tali igitur pane refecti, non noxiam sitimus crapulam, sed ea quibus tantis perpotamur p. 0221B| Scripturarum uberibus, et quo reficimur corporis ac sanguinis sacramento divinitus aspirati. Sed haec quoque non sine Spiritus sancti gratia degustantur. Quia profecto, sicut non sine ejus gratia intelliguntur, ita nec sine ullo digne accipiuntur. Unde implorandus est spritus fortitudinis, quatenus per eum esuriendo, ad satietatem quandoque veniamus. Alioquin cum in nobis, aut quasi ex nobis, apud nosmet intus in animo exteriusve in rebus sufficimur, cavendum est ne dimittamur: quia Christus esurientes replevit bonis, divites autem dimisit inanes (Luc. I, 53). Esurientes, inquam, et non torpentes, neque in se aut in suis quibusque rebus affluentes. Verum justitia non minus quam tribus in partibus adimpletur, cum aut naturae nostrae sua jura p. 0221C| lege divina servamus, aut cum fratribus 243 certatim ea quae nobis fieri nolumus opponentes, nos etiam impendimus, ne in quibus possumus negotiis, patiantur in malis. Porro in Deo justitiam tenemus, cum quae Dei sunt ardenti animo exsolvimus. Unde idem: Reddite, inquit, Caesari quae sunt Caesaris, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 22). Quod sane justitiarum culmen nequaquam prius complebitur in nobis, quam sit Deus omnia in omnibus, et nos ei ex toto subjecti simus. Propterea hic esurire possumus, satiari tamen nequimus; quia necdum nos Deo, reluctantes saeculo, ut dignum est restituere valemus. Sed quia satiari hic non possumus, valde necessarium est, ne fastidio torpentes fame perpetua moriamur.

Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. p. 0221D| Misericordia autem non nisi de praecedentibus nascitur gradibus. Nam plena et vera compassio miserorum non est, nisi praecesserit vera humilitas et naturae communio, deinde mansuescat animus divinis semper legibus subjacere, et incipiat suos caeterorumque casus et miserias compatiendo deflere, ac postea, purgatus, quantisper justitiam esurire. Quarum de perceptu vera misericordia generatur, quas qui habuerit, miserias hominum curabit suas efficere, viribus quoque quibus poterit omnibus subvenire. Cui si facultas desit subveniendi, non ergo compassio miseriarum deerit. Ab hoc quippe misericordia dicta est, ut in corde miserias aliorum nostras faciamus. Deus vero, etsi misericors dicatur, p. 0222A| nulla in eum passio cadit, sed clementer nostris subvenit miseriis. De qua recte misericordia Dominus aliubi dicit: Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI, 36). Ac si diceret: ad hoc miseremini proximis, ad quod et in quibus miseretur Pater, scilicet ut bonitas redundet in cunctis, qui malis ideo miseretur et praestat beneficia ut tandem bonitate vincantur convertanturque ad eum, quo possit eis largiri quae servat bonis. Et notandum quod in hujus virtutis negotio prius justitia praecedit, deinde misericordia terminatur, et recte, quia nemo justus sine misericordia, sicut e contrario nemo misericors sine justitia. Igitur justitiae lumen misericordia: sicut misericordiarum virtus justitia aestimatur. Verumtamen in quibus nobis judicium non p. 0222B| est, debet etiam nostra misericordia dilatari, et mentis affectus crescere, ut justitiae veritas apertius commendetur. At vero quorum causas 244 jure discutimus, non in judicio misereamur, sed post sententiam in quantum nostri est misereri, discrete misereamur. Profecto virtus misericordiae multas efficientiarum habet materias. Sed nulla earum major ab imminente mortis periculo, qua liberantur animae, et futura venia fratribus providetur. Quae ut possit hinc inde bonis quotidianis accrescere, spiritu eget consilii, sine quo alteri nemo ad veniam juris consultu circumspecte miseretur. Et ideo indefessis precibus orandum nobis est, ut fiat in terra sicuti et in coelis, Dei voluntas, quoniam non est scientia, non est consilium contra Dominum. Quapropter voluntatem p. 0222C| Domini consulentes, agendum est in alterutro miserendo, quatenus a malis omnibus liberemur. Ordo tamen misericordiarum, ut a se unusquisque incipiat, sicut scriptum est: Miserere animae tuae, placens Deo (Eccli. XXX, 24). Finem vero Christus ipse insinuat, huc qui tanta misericordia motus venit, etiam ut pro peccatoribus vellet mori. Nam et eos quos vulneratos invenit, livore suo sanavit, propriisque humeris, sanguinis sui medicina sartos ad patriam revexit. Unde, quia suo exemplo tantam praestitit misericordiam, jure beati qui eum imitantur. At vero econtra illis judicium sine misericordia, qui noluerint in hoc saeculo egentibus misereri.

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Quam pulchre sexto loco cordis munditia ponitur, ut p. 0222D| homo sensim, qui sexto die conditus est, per hanc redeat ad imaginem Creatoris. Quam profecto non nisi caligo vitiorum oblitteravit. Sed his depulsis praecepta salutis recte exsequimur, ut rursus illuminati Deum videre possimus. Praeceptum, inquit Propheta, Domini lucidum illuminans ocolus (Psal. XVIII, 9). Lux denique praeceptorum non potest lucere in domo tenebrarum. Idcirco pellantur vitia nostris cordibus, ut illustremur luce mandatorum Dei. Sed forte vult aliquis sic operari plurima virtutum opera, ut habeat adhuc in pectore alicujus vitiorum caliginem, quam necdum velit luce fugari veritatis. Huic profecto lex illa congruit de conjuge carmine redempta, cujus nimirum viro lex datur ne, dum p. 0223A| tartara liquerit, fas sit in eam lumina flectere. Unde quidam: Quicunque ad superum diem mentem ducere quaerit, et tartareum in specus victus lumina flectit, quidquid praecipuum trahit lucis, perdit dum videt inferos. Quapropter quinque praemissis gradibus, purgandus est 245 mentis oculus, ne forte in uno mandatorum animus offensus, fiat omnium reus. Idcirco verae beatitudinis amator ab omni labentium rerum jucunditate sese extrahat, et avertens se convertatur ad dilectionem aeternorum. Contempletur ex desiderio incommutabilem et immensam unitatem Dei, eamdemque Trinitatem Deitatis incapabilem fidei intellectu comprehendat. Ob cujus amorem, expletis gradibus ab omni strepitu rerum, et appetitu concupiscentiarum alienum se faciat, quoad possit videre Deum, quantum potest ab his qui huic saeculo moriuntur. p. 0223B| Hunc itaque tantum quisque videt inquantum saeculo moritur. Videt, inquam, per speculum et aenigmate quodammodo certior, quia jucundior ei species lucis incipit apparere. In futuro autem, qui usque ad hunc attigerint gradum, jam mundicordes Deum, sicuti est, mentis oculo videbunt. Et ideo spiritus intelligentiae huic gradui jure aptatur, quoniam intellectus oculus mentis est; itaque expletio mandatorum Dei intellectum aperit, sicut Propheta canit: A mandatis tuis intellexi. Unde constat cor mundari debere, et vitam virtutibus illustrari, ut simus lux in Domino. Quibus respersi votis, in lucem nobis clarescant omnia, et affectibus prosequantur; tale quippe cor regnum jure dicitur Dei, et ideo ut p. 0223C| fiat in nobis oramus: Adveniat regnum tuum. Regnum itaque Dei munda possessio est, et tanto integrior, quanto plenior virtutibus et purgatior vitiis. Quia ut dixi, quandiu mentem vitiorum caligo torporque ignaviae caecat, non dico lucem esse, sed nec nos lucem videre posse dubito. Verum nec aliis oculis videbitur Deus Trinitas quam oculo mentis. Nec dubium quod beati mundicordes dicuntur, quorum mentes praemissa beatitudinum exercitia illustrant, et earum munditia directionem cordis ad Christum gubernat. Nimium quoque miseri et infelices, quos adhuc intentio vitiorum caecat. Quia, sicut fastidientes esuriem justitiae vitaliter non recipiunt, ita caecati peccati caligine, lucem licet fulgentem videre nequeunt.

p. 0223D| Beati, inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Pacificorum igitur beatitudo adoptionis est merces, qua exspectatur ut simus filii, quod spe jam dicimur. Nihil ergo nobis amplius aut perfectius repromittitur. Et ideo summus est iste 246 gradus, ad quem purgatus quisque semper intendit, et illustratus dirigitur. Qui veritati nec seipsum quidem confert, nec eum quem sicut seipsum diligit. Ita ut neque placendi studio, neque ullius commoditatis voluptatisque lucro, aut certe adversitatis periculo frangatur vel deterreatur a vero. Talis nempe ad hanc, et ad spiritus sapientiam, quae maxima donorum est, ordinate pervenit, qua pacatus Deo tranquillus adoptione beata fruatur. Sed haec primum a p. 0224A| nobis recte incipitur, quia, donec lex carnis repugnat legi mentis, pacati non modo alteri, verum nec nobis esse possumus. Interdum autem inoffense medicinam aliis ferre nequimus, qui divisi in nobis intus civili bello vastamur. Idcirco prius sedandi sunt omnes animi motus carnisque frenandi, deinde componamus subjicientes eos spiritui, mentique ac rationi, calcantes domando omnes concupiscentiarum rimas, ita ut imperet in nobis quidquid excellentius est, et totus homo noster Spiritus sancti pareat disciplinis. Tunc recte fons pacis ad alios derivatur, cum in nobis manaverit, et omnes partes animae ac corporis occupatas tenuerit. Oportet ergo, quantum ex nobis est, et cum omnibus hominibus pacem habere. Deinde inter se et in se, dissidentes p. 0224B| justitiae affectu, singulos in se et cum omnibus pacatos exhortando, movendo, agendo, restituere. Vera quidem pax est, ubi nihil repugnat. Quapropter, etsi nobis pacati sumus, sollicite consideremus ne a sanctificatione nominis Dei in aliquo discrepemus. Sed patris nomen in filiis dedicatum, vita et moribus ostendatur. Unde oramus: Sanctificetur nomen tuum, revera ut et nos sancti simus. Igitur pax ista non nisi voluntate bona nutritur, quod bene in ortu Salvatoris angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Hanc quippe mundus dare non potest pacem. Hanc Jesus quasi haereditatem et Testamentum adoptionis suis reliquit haeredibus: Pacem, inquit, do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Et vere magnum p. 0224C| haereditatis commercium, quo filii Patris efficimur et regnum sortimur aeternum. Sed quaerendum pax quam suis distribuit discipulis, utrumne illa sit de qua dicit Apostolus: Pax Dei quae exsuperat omnem sensum (Philip. IV, 2). Quod si omnem superat sensum, saltem quomodo apostolorum? vel quomodo secundum eam pacifici esse possumus, quam nec capimus? Omne enim quod exsuperatur, nec 247 attingit ad eum quod praeeminet, quia longe inferius pressum sua infirmitate jacet. Idcirco si pax Dei omnem sensum superat, sensus humanus eminus in se victus jacet. Unde fortassis eam quae superexcellit, non dico capere, saltem quantum ex se est, nec attingere valet. Ex quo constat, si sensus eam praeeminentem minime capit, nec recipitur; p. 0224D| et, si non recipitur, forte nec datur. At vero, quia datur, summopere cogitandum est quomodo capi queat. Quia quod Veritas promisit nec mutatur. Relicta est autem pax apostolis, in tantum non modo ut ipsi pacifici essent, verum ut omnis mundus pene per eos, pace Dei pacatus, restituatur. Idcirco aut sic accipiendum quod sensus eam non capiat, sed ipsi clementer ut adoptentur, capiantur ab ea, aut certe magnitudine sua superat ne capiatur ut est, quanquam pro capacitate sensuum rationabilium utique capi queat. Non quanta est, inquam, sed quantum ad reconciliationem adoptionis sufficiat. Igitur nulli dubium quod infinitas aeternae pacis excedat sensum nostrae capacitatis. Hac de causa pax p. 0225A| Dei istis intelligentiarum modis nostros exsuperat sensus, dum irae filiis pax de coelis gratis mittitur, et, pace Christi reconciliati, non illi eam prius, sed ipsi comprehenduntur ab ea. Quae nimirum pax recte superat omnem sensum. Quid igitur scis quomodo filiis irae pax conveniat? aut scis quomodo tranquillus in pace Deus habitans, ac si severus, judicat universa? Et quod mirabilius est, pax totius Trinitatis, quanta et qualis, quis agnovit? Ubi potestas una et Deitas praedicatur. Una quippe virtus, una operatio, et indivisa voluntas. Puto tanta et talis pax, nisi quodammodo sensu fidei et intellectu capiatur, mens eadem pace non illustratur. Illustrata autem, si se hanc altitudinis infinitatem comprehendisse praesumit, eo sensu evacuatur, quo privatur p. 0225B| luce veritatis, et praesumptionis errore premitur. Inde fortassis est, quod tantae pacis altitudo sensum intelligentiarum omnem effugiat et excedat; substantiam tamen fidei, et illustrationem intelligentiae, quod sit, et tanta ac talis sit quanta in sacris litteris praedicatur, sensus omnino intelligentiae non relinquat; imo gaudet sentire et illustrari, nec non et semper per gratiam eidem paci reconciliari. Idcirco se abducit ab omni quod ab ea dissentit, ut 248 possideat donum de coelis sibi allatum. De caetero cum fuerit ipse in se hinc inde pace Christi possessus, tunc utique beatitudo adoptionis praestabitur, quia in nullo sanctificationi quae filiis debetur, contraitur. In nullo igitur totius Trinitatis regno rebellatur, in nullo voluntati Dei contradicitur. Sed donec carne gravamur, talis p. 0225C| et tanta pax ad liquidum vix aut nunquam servatur. Quia quam saepe in nobis etiam ipsis reluctamur. Verumtamen pacatus homo, interius pacis foedera custodiens, ea quae repugnant exterius domat, reprimit et componit, in nullo tamen (quia fidem servat quam promisit, licet bellum gerat cum vitiis) illam abrumpit pacem quam Deus indulsit. Hinc scriptum est: Pax multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII, 165). Alioquin quandiu ab hac dividimur, timendum est ne potius irae filii quam adoptionis connumeremur. Sed tamen Deus, qui nostram fragilitatem inspicit, docuit plura reconciliationis medicamina; ut, quia quotidie offendimus, quotidie pacem quaerentes vitae documentis obtemperemus. Hactenus igitur incrementa p. 0225D| virtutum inspexi, restat quanta per incrementa praemiorum consideremus. Quia profecto, licet minus intelligam, sicut augmenta virtutum, ita sunt repromissa et incrementa meritorum. Nec enim jure uniformis meritorum repromittitur ratio, ubi non omnium una eademque virtus antecesserit. Sed diversis laboribus diversas retributionum mensuras divinus sermo instituit. Unde, licet beati dicantur quorum sunt regna coelorum, et beati qui possidebunt terram, ac caetera quae sequuntur, multum interesse tamen credimus inter perceptionem consolationis et plenitudinem saturitatis justitiae; multumque distare inter illos qui misericordiam consequentur, et illos qui gloriosissima Dei visione p. 0226A| frui meruerint. Alia ergo est claritas solis, alia claritas lunae, alia vero claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum. Nam regnum coelorum in commune est in omnibus reconciliatis Deo passim, infra quod nimirum varia praemiorum merita sunt discreta. Sed tamen aliquid majus est, intra ipsum quidpiam dignitatis jure specialiter possidere. Ergo inibi multiplices sunt mansiones, et ideo fit de tantae felicitatis 249 possessione consolatio. Jam saturari justitia majus aliquid est quam consolari a luctu, et ad ultimum Dei filium esse quam a reatibus misericordiae veniam promereri. Verumtamen infra palatium summi Regis quia plurimi sunt gradus, jam ille perspicuus est in numero, cui claritatem et vultum p. 0226B| aeterni Regis indesinenter amplius videre licuerit: sed ille excelsior, qui ultimam, quam praetuli, adoptionem gloriosus perceperit. Et notandum quod generaliter omnium unum dicitur regnum coelorum, etsi specialitas connumeretur meritorum. Quia licet illius jure queat dici qui saltem in eo novissimus esse poterit, tamen universorum dignitas in commune erit, dum in omnibus singula per charitatem etiam ultimus possidebit. Ideoque ibidem quanquam differant in claritate distincti, tamen per dilectionem omnia possidentes cuncti in eo satis abundeque beati erunt. Beatus sane sicut dictum est jure ille accipitur, qui nihil mali vult, et omnia habuerit quaecunque vult. Propterea, licet extremus in eo regno recte beatus dicitur, qui nihil extra gratiae p. 0226C| meritum appetit, nec vult amplius, quia nihil injuste vult. Sed beatitudinis gratia ditatus etiam claritatem et gloriam aliis attributam, per charitatem velut sibi concessam, possidet. Unde beati omnes fide creduntur, etsi infra eum meritorum claritas differat. Sed cur eas octo dixerim, cum non nisi septem donorum praemia laborantibus promittantur? Nam octava earum repromissio non alia quam prima verbis reiteratur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et:

Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Hinc liquido patet quod mysticum est in numero, quidquid iteratum est in promisso. Infra septem quidem, prius idem sonat, sed connumeratur extra p. 0226D| septem, ut gloria sacrae resurrectionis in Christo his octo praemiorum gradibus consecretur. Octava namque resurrectionis dies, ipsa est quae et prima; in qua prius ab exordio lux creata legitur; in eadem quippe die creata, in qua demum amplioris vitae gloria illustratur. Interea, etsi eadem videatur praemii pollicitatio, tamen potioris praeeminet dignitate; quia nunquam aequale dixerim incipientes et perfectos praemium percepturos. Ubi docemur fortassis mystice quod primum sit regnum 250 coelorum, dissolvi et esse cum Christo, quando sancti rapiuntur in nubibus in aera, obviam Christo. Tunc quidem multi dormientium surgent, isti in vitam aeternam, illi in opprobrium. Primum scilicet regnum p. 0227A| propositum in absolutione corporis, imo prius, ut absolvatur ab omni mundi concupiscentia et carnis illecebris, ac demum spiritu paupertatis possessus jam in coelestibus spe subvectus, mente incipiat conversari. Quod alioquin satis signanter evangelista innuit, dum non de futuro, sed ex praesenti repromittit, dicens: Quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ad hoc quippe jam de praesenti illinc eos regnare astruit; quatenus interea spes omnia inter pressuras et varios rerum eventus corroboret. Quia facultas regnandi propter ditissima donorum munera jam suppeditat, ut ad futura firmius inhaereant, et regnum quod perceperunt instantius appetant et custodiant. Vera quippe paupertas Christi non immerito jam regnare promittitur; quia interius mente p. 0227B| quam exterius carne, ab omni voluptate mundi et desideriorum illecebris aliena, tota, favente Spiritus sancti gratia, supra gaudia futurae vitae innititur, et sola quae Dei sunt delectatur. Haec namque virtus de timore Dei nascitur, sicut et reliquae sex beatitudines, singulae de singulis Spiritus sancti donis generantur. Unde propheta: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis (Isa. XI, 2). Novissime autem velut quiddam specialius, ac si municipium secretionis ab omni labe peccati, intulit, dicens: Et replevit eum spiritus timoris Domini (Ibid., 3). Non enim quoscunque repleverit, capaces alterius rei esse plenitudo timoris sinit. Et ideo, quanquam imitatrix sapientiae haec virtus sit, p. 0227C| sicut et paupertas beatitudinum, non modica tamen aestimanda est; quoniam, etsi divitiae salutis sapientia et scientia, tamen a propheta timor Domini ipse thesaurus ejus recte probatur. Plurimas enim profectiones haec mansio paupertatis habet, sicut et reliquae mansiones, idcirco non perfunctorie cogitanda est; praesertim cum ipsa jam non de futuro, sed de praesenti spei allatu, dives in coelestibus regnat. Caeterum post carnis resurrectionem quasi secundum regnum perfectorum, non inconvenienter accipitur; in quo processus mansionum, et diversa meritorum praemia numerantur. 251 Sed martyribus, qui propter justitiam patiuntur jure illud integre mox conceditur; quoniam, dum ad altiora per gradus virtutum se tulerint, ea quae sunt sublimiora p. 0227D| percipientes, illico etiam illis inferior dignitas non negatur. Non enim evacuatur prioris vitae praemium, dum amplior meritorum gloria virtutibus cumulatur. Et ideo, ut dixi, ultima beatitudinis repromissio sic mystice temperatur, ut et una sit de septem, et tamen eisdem verbis repetita praeemineat extra septem. Ex quo liquido patet quod omne illud regnum beatitudine incipitur, et interius meritorum claritas iisdem gradibus illustratur. Finis quoque et principium, non aliud quam unum regnum coelorum recte concluditur: quod licet septem Spiritus sancti donis credentibus reseratum sit, et praemissis septem charismatum precibus longe diu expetitum, totidemque virtutibus harum beatitudinum p. 0228A| inhianter quaesitum: tamen non absque octava Christi resurrectione illius praemia consequetur. Ad quod velim, lector, [ut] animum parumper altius attollas, et vide quam consona et mystica Dei hinc inde pateant sacramenta. Haud dubium quin, sicut septem Spiritus sancti donis omnia virtutum munera largiuntur, ita eisdem septem precibus, auctore Deo, quotidie cuncta praesentis et aeternae vitae salutaria postulantur. Et cum praestitum fuerit quod oramus, totidem harum beatitudinum virtutibus coelorum munera, per octavam Christi resurrectionem ad vitam praedestinatis juxta opera singulorum connumerantur. Quia profecto juxta fidem Apocalypsis (cap. I), septemplices spiritus in orbe terrarum missi, septiformem Christi Ecclesiam perlustrantes, p. 0228B| suae potestatis ditione operantes, quasi septem candelabra coram Dominatore lucentia, virtutum scilicet opera quotidie perornant, et in pinguedine charitatis ut magis magisque luceant, accendunt.

Obsecro, Domine Jesu, habeam et ego inter has beatitudinum lampadas lucens recti operis candelabrum, et ne mihi moveatur donec tuo firmetur acceptu, ut coram te luceat in aeternum. Veni ergo, quaeso, et doce me harum doctrinarum tuarum disciplinam. Non igitur quod sub istius calculi sacramento omnium praedestinatorum merita ut luceant colliguntur, neque absque magno, ut jam dictum est, profunditatis mysterio, tuus sanctus evangelista praemiserit, quod residens aperueris 252 os tuum; scilicet quia reserasti thesauros sapientiae et scientiae, p. 0228C| eructasti autem profunda gratia tuae arcana, saeculis et generationibus abscondita. Tali nimirum tuus praedoctus Apostolus (Ephes. VI, 19) magisterio postulat orare, ut detur ei sermo in apertione oris. Unde imploro et ego, reseretur mihi os scientiarum clave, quia verbum tuum ex te clavis est oris. Qua peto, quoties loquendum est, potius laxatis silentii catenis, tuarum mihi eloquia intelligentiarum pateant. Intelligam enim quod septem sint dona, sed unus Spiritus; septem orationes, sed una petitio; unde Propheta: Unam petii a Domino, hanc requiram (Psal. XXVI, 4); septem virtutum beatitudines, una nimirum charitas, quibus et ipsa in praesentiarum quasi suis ex membris nititur ac firmatur; septem incrementa meritorum, sed una ex resurrectione p. 0228D| Christi virtus, quae est octava, ex qua regnum coelorum patientibus pro justitia repromittitur. Profecto hanc ideo beatus evangelista sub mystico reservavit numero, quia et pro octava plurimi inscribuntur psalmi. Quia, sicut octava Christi immortalitas virtutum summe nituit: sic beatitudinis hujus octavae praedestinatorum remuneratio erit. Sed et in Salomone: Da partem, inquit, septem, nec non et octo (Eccle. XI, 2). Fortassis quia praelatarum virtutum numero facti opera jubemur impendere, et tamen octavae spei nostrae, quae Christus est, processus meritorum, et largitoris beneficia ex integro totum tribuere. Alioquin per se ad haec quis idoneus? Imo, ut idonei essemus, missi sunt in orbem p. 0229A| terrarum septem spiritus Dei, unde universa virtutum dona profluant. Sub quorum sane obtentu, in oratione Christus votorum preces edocuit. In quibus pendent omnia vitae odoramenta: quanquam necdum sciamus, teste Apostolo (Rom. VIII, 26), quomodo interdum orare oporteat. Unctio enim spiritus docet nos de his omnibus. Aliter autem, nec secundum dona ipsius vivere, nec ea salubriter precibus implorare, nec beatitudinum promissa feliciter valemus adipisci. Et ideo prius dona gratis largiuntur negotiorum, deinde virtutum exercitia, secundum donorum talenta, exiguuntur cum lucro, etiam et post certamina vitae praemia sub militiae penso recompensantur. Ad quod Salvator noster preces totidem docuit, ut et dona copiosius petantur, et p. 0229B| percepta virtutibus officiosissime locupletentur. Quorum profecto remuneratio felicius augmentata in coelestibus, 253 nobis sudantibus praebeatur. Sed nihil acrius in vita credentibus quam pati pro justitia mandatur. Quia vera esuries justitiae tunc probatur, si ante quisque pro ea velit mori quam fidem ex qua justificatus est sinat falsitatis mendacio violari. Verumtamen haec ultima et praecipua viae beatitudo, septem praecedentibus suppleta donis, recte ut teneat quod accepit ultima martyrii passione, felicius decoratur. Alioquin sine his ad passionem ire imbecillis est conatus, quod mortalis infirmitas acerbitate poenarum cito vincitur. Propterea Christi miles pacis tempore virtutum muniendus est armis, sine quibus nemo gloriosa gerit certamina. p. 0229C| Possunt enim istae, si persecutio desit, dono Christi militiae palmam absque sanguinis effusione expeditius promereri; illa vero, si tempus adsit passionis, nunquam sola mortis audacia sine istis salubriter coronari. Nemo igitur sine pace Christi, nemo sine mundo corde, vel sine misericordia pro jusitia patitur. Sane quis unquam dixerit aliquem sine amore justitiae tormenta recte sustinere? Nemo, inquam, absque compunctione cordis, et futurae patriae desiderio, libenter pro eo morti subjicitur; nemo absque Christi mansuetudine, nemo absque paupertatis affectu, praesertim cum verus athleta Dei nec se velit sibi servare; sed cum vitae dispendio magis Creatori lucrifieri, seu pro justitia eligat citius immolari. Aliter autem quisquis p. 0229D| non pro justitia devote, sed culpis exigentibus alia qualibet ex causa digne patitur, non beatitudo, sed ultio peccati aequitatis Dei judicio cumulatur. Haec de his dicta sufficiant. Caeterum species harum virtutum lectoris efficacia solertius discernat; quod et legislator Moyses decem praecepta in monte generalia prius proponens, deinde eadem suis explanat partibus, et praeceptorum summam pluribus ex causis replicando, rursus dividit per species: ita et Christus volens ostendere se per Spiritum sanctum illa docuisse, simili modo nunc, ac si virtutum genera, octo beatitudinum proposuit verba, ex quibus, ni fallor, quaecunque docuit in eodem monte, pendent omnia. Sed qui obscurius paucis verbis plura concluserat, p. 0230A| rursus personis ac negotiis congruentia latius exponit, ut singulis singulas sententiarum partes edisserat et coaptet. Proponit enim prius in utriusque legis oraculo sententiarum genera verbis paucis conclusa. Nimirum 254 quia species rerum quam saepe vim minuit generis. Deinde illa sapienter dividit in partes, quod divisio in causis difficillimis, ad capescendum plurimum valet. Unde prudens auditor devotus perpendat quod, simul in paucis collectum, fortius ac mirabilius viget. Deinde sparsim numerosiora singulis rebus specialius attributa intelligat; et quod suo proposito congruere viderit in parte, fidelis accipiat in toto, velut sibi clarius reseratum. Ne aut specierum varietas vim summamque beatitudinum extenuet, aut simul compositam moralium p. 0230B| intelligentiam sentiendi obscuritas confundat. Igitur hac de causa has octo videtur gradatim prius enumerasse, postea vero figuratarum species significanter reassumpsisse. Unde, secundum antiquam translationem:

Beati estis, inquit, cum vos oderint omnes homines, et dixerint adversum vos omnia mala, et expulerint vos. Quibus profecto verbis patet quod dico, quod nihil aliud in his, quam virtus octavae beatitudinis latius recapitulatur, et persecutionum partes pro justitia plenius exponuntur. Nam supra generaliter absolute omnibus illa dicuntur, hic vero specialiter apostolos eorum sequaces pro justitia passuros, expressius pronuntiatur. Sed tamen et illa apostolis, et haec universis pro Christo conveniunt patientibus. p. 0230C| In qua nimirum sententia, ex quibus una Ecclesiarum pressura continuatur, tria persecutionum genera designantur; quia aut cordis odio persequuntur bonos iniqui, aut maledicis dilaniant verbis, aut quod scelestius est, factis pelluntur malignis. In his quippe sceleratorum gradibus tota adversantium hominum crudelitas designatur. Sed habent istae partes singulae quibus conficiantur rursus suae fraudis membra. Unde expulsio recte duobus modis accipitur; scilicet dum aut a consortio civium interdum aliquis cum injuria segregatur, aut dum vita praesens suis sedibus pulsa, caro morte perimitur. Quo tamen facto, nulli dubium pro justitia, quod melius mortua vivat. Econtra illi calumniantes jure mentiri dicuntur, si nos justitiam sectantes pro Christo devote p. 0230D| patimur. Alioquin reatus sui poenam luit quisquis culpis exigentibus damnatur. Hinc est quod gaudere patientibus, et exsultare pro justitia monet; quia conscientia testis et fida devotio nihil aliud requirit quam justitiae culmen. Unde profecto, quod supra regnum coelorum, hic 255 copiosa in coelestibus merces futura signatur. Sed ne forte quod dicit durius audiatur, temperat exemplo prius passionis rigorem: ut tanto facilius tolerent quod minatur, quanto felicius cognoverint, per haec se ad aeterna perventuros gaudia quae promittit.

Sic enim, inquit, persecuti sunt et prophetas qui erant ante vos. Ac si patenter dicat, eorum exempla vos invitant; quia, sicut veritas est, meum illi pronuntiantes p. 0231A| adventum pro justitia sunt perempti. Idcirco vos minime dubitare potestis me sequi per labores ad gloriam, dum eos quorum prophetias probatis in me impletas, cernitis ante triumphum passionis devotos ac fideles sine exemplo succubuisse in mortem. Haec juxta exemplaria priorum dicta sint; caeterum nostra interpretatio.

Beati estis, inquit, cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me. In quibus nimirum verbis, eadem videntur significari; praesertim cum maledicta ex cordis odio fiant, et persecutio una cum variis suppliciis vitam a corpore expellat. Quibus tamen tunc recte gaudere et exsultare jubet, si exterius haec omnia propter Christum, qui vera p. 0231B| justitia commendatur, patienter ferunt; interius vero spei beatitudo veritatis conscia uberius pollet. De quibus Propheta: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14). Unde licet extrinsecus persecutiones et alia quaeque saeviant, nobis tamen gaudere convenit, quibus merces in coelestibus copiosa servatur. Et non solum gaudere, verum et exsultare praecipimur, quod tanto uberior merces erit, quanto gaudio et exsultatione pro Christo in tribulationibus devotior fides fuerit. In coelestibus autem, non superiores mundi partes dici arbitror, neque in rebus volubilibus, sed in spiritalibus firmamentis quoque ubi nulla corruptio dominatur. De quibus profecto coelis Paulus aiebat, dicens: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). De spiritalibus itaque p. 0231C| bonis gaudere, et ea semper lucra sectari, non solum in eisdem thesaurizare, verum etiam jam conversari est; quia ubi thesaurus, ibi et cor vestrum erit.

Vos estis sal terrae. Sal utique pro sapientia figurate accipitur. De qua Paulus: Sapientiam, inquit, loquimur inter perfectos (I Cor. II, 6). Sapientiam autem, non hujus mundi, neque principium mundi hujus qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit 256 ante saecula ad gloriam nostram. Nec itaque mirum, si eos sapientiam voluit appellari, qui et dii et lux sunt vocati: equidem non substantialiter, sed per gratiam, multis hujusmodi nominibus sublimati. Sal terrae, id est, sapientiam eos dicit, propter donum p. 0231D| Spiritus sancti, ex quo sunt verae sapientiae participes facti. Et si quaerenda est proprietas dictorum, aquae et ignis, quibus duobus sal conficitur, cogitanda sunt elementa. Unde in psalmo (LXV, 12): Transivimus, inquit, per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Ac si patenter dicat: vos estis sal terrae, quia ex aqua Spiritus sancti, quam ego dedi vobis, et igne tribulationis, in unum sapientiae saporem concreti. Vel certe per aquam baptismi et ignem charitatis renati ad condimentum terrenarum mentium dati estis. Terrenarum enim mentium insipientia, quia terram sectantur, cruentat animas. Idcirco salis officio ad saliendas eas data est doctrina apostolorum. Quidquid enim sale conditur conficiendo p. 0232A| caret sanguine et putredinem purgat. Ubi autem peccati corruptio sale desiccatur sapientiae, vermes non demoliuntur, nec sapor infatuatur. Ut igitur cibus non est aptus ad comedendum, nisi sale condiatur: ita sermo utilis non erit ad disciplinam, si apostolicae sapientiae non habuerit documentum. Hinc quippe dictum est in Levitico: Ne auferas sal foederis Dei tui de omni sacrificio tuo, nec non et in omni sacrificio sal offeres (Levit. II, 13). Videlicet in omni munere, ut quodcunque docueris aut correxeris, in quocunque proposito versatus fueris, apostolicam sapientiam et imitationem semper habeas. Igitur quantum ad eloquentiam spectat Latinitatis, istae sententiarum clausulae videntur ad eum pendere locum ubi dicit, ut sit plena oratio: p. 0232B| Docebat eos dicens. Docebat autem, inquam, eos dicens: Beati pauperes spiritu, et caetera quae sequuntur. Necnon et: Vos estis sal terrae et lux mundi; seu ad informationem eorum qui credituri erant: Beati eritis cum vos persecuti fuerint, et dixerint omne malum. Omne itaque malum cum dicit, simul universa malignantium comprehendit genera verborum.

Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ac si aperte dicatur, si doctor erraverit, a quo doctore emendabitur? Vos estis, inquit, sal terrae. Quod si vos metu temporalium rerum aut concupiscentiarum affectu, omiseritis saporem sapientiae, qui erunt per quos vestrae fatuitatis insipientia 257 et vitiorum error auferatur? Et notandum quod hujus sententiae propositio quasi solis apostolis dirigitur; sequens p. 0232C| autem assumptio de cunctis qui magisterii censentur nomine, pronuntiatur, et in fine de universis concluditur. Nec dubium quin sal terrae vocentur per doctrinae virtutem, qui saliendi officium susceperunt ad condiendas fidelium mentes, et corpora aeternae vitae verbo eruditionis servanda. Unde necesse est ut audiant temerarii, absque ullo falsitatis emolumento, hoc in loco quam terribilis evanescentibus in doctrina sacri officii sententia concluditur.

Ad nihilum, inquit, valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Foras autem extra Ecclesiam, vel forte extra officium docendi, quia saporem non retinuit gratiae, mittendum significat. Quia, si vera comparatio salis secundum generis sui naturam pensatur, rigorem emolliendi, nula p. 0232D| manet argumentatio, eo quod, si evanuerit a sapore nullis usibus ulterius aptus esse convincitur. Sed utrum de vita doctoris, an solum de doctrina, vel simul de utroque dicatur, non temere judicandum puto. Praesertim, cum alibi dictum sit: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia, inquit, quaecunque dixerint vobis servate et facile, secundum opera vero illorum nolite facere (Matth. XXIII, 2). Ecce hoc loco sanam eorum doctrinam commendat; agentibus ergo quis negat illa proficere, dum veritatis magister operibus quae praecipiuntur jubet servari? Verumtamen opera mandat non imitari, doctrinam vero eorum exsequi. Haud dubium quin deterrentis exemplo veritatis magistris Novi Testamenti, p. 0233A| sicut et de justitia sensim Pharisaeorum ista conclusit: ne moribus impugnent quae verbis docuerint. Alioquin, licet habeat condimentum sanae doctrinae, et saporem verae sapientiae, tamen periculose ad docendum praesumit qui, sibi factus insulsus, alios vitiorum suorum fetore corrumpit; qui, etsi non ejiciatur foras, jam utique conculcatur ab omnibus, dum ejus vita contemnitur. Contemnitur autem recte, si talis est ut ad nihilum ultra valeat. Imo amisso saliendi sapore ne possit condire corrupta, proteritur pedibus subditorum. Caeterum sanctus et verus minister Christi, quamvis in terris multa sustineat et derideant eum mali, tamen conculcari non potest, quod mente fixus in coelo manet. Unde signanter apostolos Veritas praestruit, ne perceptam p. 0233B| 258 exinaniant in se sapientiam, ullius rei gratia aut timore aut concupiscentia aut torpore, sed maneant in soliditate salis semper reminiscentes hujus naturae sint, et quid ab opifice receperunt.

Vos estis lux mundi. Lux utique ideo sunt vocati, quia, veritatis lucem percipientes, in Christi corpore per gratiam sunt assumpti. Ex quo et Apostolus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Luminis enim natura est, quocunque inferatur, ut tenebras foras mittat: ita et apostoli, lux in Domino effecti, quia mundus extra cognitionem Dei positus tenebris ignorantiae caecabatur, positi sunt ut per eos omnes illuminentur. Hinc quoque propheta de Christo vel ex persona quorumlibet signanter ait: Posui te in lucem gentium, p. 0233C| ut sit salus mea usque ad extremum terrae (Isa. XLIX, 6). In lucem itaque sunt cum ad illuminationem fidei diriguntur, salus vero cum ad sanitatem. Et ideo sal eos esse supra commemorat, ut eorum sapientia corrupta sanentur. Siquidem per illuminationem gratiae lux dicuntur, ut illorum illustratione ab humanis cordibus tenebrae pellantur. Quod et Propheta de Domino: Dominus illuminatio mea et salus mea (Psal. XXVI, 1). Quibus duabus sententiis integritas nostrae salutis exoratur. Propterea et apostoli quatenus dii secundum gratiam intelligantur, non solum sapientia in salutem, verum etiam et lux ad illuminationem hujus mundi sunt vocati. Unde et in quibusdam codicibus, ad distinctionem alterius saeculi, additur hujus, demonstrativum. Ac si patenter p. 0233D| dicat, vos estis lux hujus mundi ex officio, et sal terrae pro ministerio. Ego autem, quia Lux vera sum, ero universis in lucem sempiternam. Porro mundi nomine, aut universalitas humani generis designatur, aut hi tantum qui de hoc mundo in maligno posito electi per Christum accipiuntur. Quod si universaliter lux mundi intelligantur, fortassis, quia cunctis ad perceptionem fidei sunt directi. Sin autem secundum praedestinationem eorum, lux jure dicuntur, qui per eos ad vitam illuminantur. Quod etsi lux in tenebris lucet, tenebrae tamen eos, imo Christum per eos, non comprehenderunt; si enim apprehenderent, utique nequaquam tenebrae remansissent. Praeterea et apostoli, cum essent filii tenebrarum, facti p. 0234A| sunt, per gratiam Spiritus sancti, lux in Domino. Non a natura quidem, sed per efficientiam doni, juxta quod scriptum est: Qui adhaeret 259 Domino unus Spiritus est (I Cor. VI, 17). Et notandum quod eadem sit haec gratia in apostolis, per quam supra beati mundicordes efficiuntur; quorum corda mundantur fide et intellectu. Hoc sane lumine recte Deus videri creditur, quo profecto divinitus illustrati apostoli cohaerentes luci, a parte majoris gratiae jure lux mundi sunt nuncupati. Nam et supra quod sal vocantur pacificis congruit; quia sine sapientia condimentum pacis non tenetur. Hinc quoque Marcus ait: Habet in vobis salem, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 50). Nimirum quia sal discretionis et sapientiae absque pace Christi minime valet: et e contrario p. 0234B| nec pax sine sapientia Deo cohaeret. Quibus profecto donis, perfectio designatur apostolorum. Et ideo eis tria haec summa et praecipua ex his octo specialiter deputantur; quatenus et caetera eos assecutos plenius cognosceres. Unde sequitur:

Non potest civitas abscondi supra montem posita. In quibus civitas illa Hierusalem coelestis, ac si duodecim splendore gemmarum, supra Christum, qui verus mons appellatus est, dedicatur. Quod bene locus in quo eos docebat, demonstrat, ac si aperte dicat: Aspicite quo positi estis, quia locus montem insinuat, super quem vos, in quibus coelestis civitas fundatur, constructi estis. Vos enim estis fundamenta ipsius civitatis quae fundatur in montibus sanctis, et ideo jam a fundamento quasi aperte civitas appellamini. p. 0234C| Non potest civitas supra montem praeeminentem posita se abscondere, ne, bene aut male cum fecerit, innotescat; neque se timore occulere, ne ab hostibus inveniatur. Quapropter dedicate in fundamento quod maneat in culmine. Praeparate armaturam civitatis, quia supra montem statutis, nulla vobis facultas erit subterfugiendi, neque clanculo quidpiam gerendi. Excelsus est enim mons justitiae quo propalamini, etsi vos abscondere velitis. Idcirco, munite vos potius virtutum armis; quo ad debellanda mundi adversantia in lumine praestructi estis. Oculosa quidem in omnibus Providentia. Nam tria superius specialiter apostolis deputavit, sed civitatem supra montem positam, quod non possit abscondi, absolute omnibus indicavit. Quippe quia p. 0234D| Hierusalem coelestis, quae in terris a primordio usque in finem saeculi de lapidibus vivis adhuc politur, praedestinatorum ordo monstratur. Et ideo jam colligitur in genere, quod sparsim futurum erat per species. Dictum 260 est in Canticis: Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis suis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium (Cant. IV, 4). Praeterea haec civitas aut turris, quia in sublimibus praelata, immensas possidet et ineffabiles thesaurorum divitias; idcirco saeviant contra eam adversariae potestates. Unde nimirum lectulum Salomonis Christi videlicet passionem, et resurrectionis gloriam sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios ad bella doctissimi: p. 0235A| Uniuscujusque ensis, inquit, super femur suum, propter timores nocturnos. Quos sane timores magister veritatis praecavens, monet in quibus haec civitas a primordio dedicatur, et per eos universa corporis sui membra, ut virtutum se induant armis; quia cunctis hostibus in propatulo positi, nullum delitescendi locum habebunt, nisi coelestibus se defendant propugnaculis. Et mira Dei praedestinatio. Necdum enim constructa etiam suis in fundamentis, quasi perfecta dedicatur. Proponitur jus et praedicuntur futura, cujus rex et artifex civitatis longe ad alia iturus interdicit abscondendi fiduciam civibus, ut fortioribus virtutum se circummuniant armis. Ubi si respicias ordinem donorum, cernuntur haec pertinere ad spiritum consilii et fortitudinis: quatenus p. 0235B| habitatores suos interius misericorditer consilio regant, et adversarios exterius spiritus valetudine, cum universo fidei apparatu pro justitia decertantes vincant.

Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio. Quod si de seipso insinuat, non esse sub obscuro legis, ut quidam volunt, vel sub modio carnis ponendum; tum recte per candelabrum crux passionis, super quam levandus erat, et per lucernam introrsus lucentem divinitas in carne reserata monstratur. Sed tamen circumstantius apostolos et apostolicos viros lucernas esse putamus, quanquam superius gloriosius lux sint vocati. Nimirum quia etsi luci adhaerentes lux esse meruerant, tamen alterius lumine succensi, sicut lucerna alienis pascitur donis, non oportuit sub p. 0235C| modio timoris delitescere illos, vel certe sub commoditate praesentis vitae abscondere. Sed accensi lumine veritatis, ponendi erant in candelabro, super quod septem lampades mystice in templo positae, oleo, videlicet Spiritus sancti gratia, jugiter nutriebantur. Cur autem praeeminentius lampas fidei et bonorum operum lucere debeat, patenter insinuat, 261 cum subjungit, ut luceat, inquit, omnibus qui in domo sunt. Videlicet in Ecclesia, quae una et perfecta domus praedicatur. Vel forte luceat omnibus in domo hujus mundi, quae sub uno coelo quasi camera concluditur. Praesertim cum et supra lux totius generaliter sint vocati.

Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui p. 0235D| in coelis est. Ac si patenter dicat: sic luceat ut praescribo, sic utique ut doceo. Doceo autem non sub modio eam ponere, sed super candelabrum: et causam expono, ut qui in domo sunt omnibus luceat lux vestra, et videntes vestra bona opera, glorificent non vos, sed Patrem vestrum, qui est in coelis: opera enim requiro ut videantur, et ut confirmetur vestra doctrina. Neque tamen aliubi finis ponendus est operis, nisi ut per ea glorificetur Deus Pater, qui vobis lumen verum infudit, et per Spiritus sancti gratiam operandi virtutem dedit. Alioquin cassus labor et vana praesumptio, si non vita doctoris et linguae officium, ad gloriam et laudem Dei devotissime referatur. Et ut omnia colligantur, hactenus p. 0236A| eos specialiter quam supra generaliter de omnibus ad plenum instituens, docuit summa et sublimia quippe, ut condiant salis officio ad incorruptionem animas, ut illuminent eas ad intelligentiam veritatis, ut defendant quas acquisierint ab impulsu hostili, defensos vero ut accendant ad amorem divinitatis. Nunc autem, velut coelestis orator, forte quia poterant aestimare quod jura praeceptorum veterum vellet infringere, et penitus abolere, occurrit praescius ante interrogata eorum.

Nolite, inquit, cogitare quod veni solvere legem aut prophetas. Solveret sane legem, si mentes credentium ad eam intendere, et quae dicta erant spiritaliter perficere vetuisset. Non veni, ait, solvere, sed adimplere. Implevit enim legis et prophetarum omnia p. 0236B| quae praemissa sunt ad inchoationem agendae vel significandae vitae, dum et plura superaddidit ad perfectionem moralium praeceptorum, et omnia quae de illo vel Ecclesia erant ab eo completa declarantur, quae olim in his signata tegebantur. Virtus enim legis et prophetarum Christus; quia quae de ipso praedicta et praefigurata fuerant, si ea ipse non implevisset, omnia verborum aenigmata imperfecta et vacua remansissent. Implevit autem ea operando, implevit et perfectioribus, 262 quae deerant in parte agendae vitae, superaddendo. Implevit etiam et significatarum rerum arcana, seu prophetarum mystica sacramenta, dum quaelibet quae praedicta erant ad liquidum exhibuit, ut vera et fidelia manerent universa. Nam de his omnibus praeteritorum p. 0236C| exhibitio quae in lege aguntur, aut de lege credita suscipiuntur, futurorum perfecta est veritatis adimpletio. Idcirco non percunctari debetis de veteribus mandatis, nec mirari de novis promissionibus, neque terreri de variis pressurarum angoribus, quia ad hoc haec omnia superaccumulantur, ut ea quae jam dictis aut gestis praefixa sunt compleantur.

Amen quippe dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Quippe, hoc loco pro affirmatione ponitur, quae nusquam alias in Matthaeo geminatur. Coelum autem et terram transire fortassis dicit in meliorem formam, quia promittuntur nobis coeli novi et terra nova. Unde idem aliubi: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non p. 0236D| transient (Matth. XXIV, 35). Illinc quippe videntur verba eadem significare, quod et iota; ut sit sensus, quia sicut nec verba transient nisi compleantur, ita nec iota unum, aut, quod minimum est, unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant etiam quae in lege minima putantur. Non dico autem transibunt ne sint, sed donec melius sint; iota unum non praeteribit nisi operibus compleatur. Nam diximus Christum praecipuis legem duabus implevisse in causis, scilicet in praeceptis agendae vitae, quod per iota unum figurate satis monstratur; et significandae vitae, quod per apicem expressius declaratur. Iota enim apud Graecos sicut decima est in ordine alphabeti, sic decem significat in eorum numero. Unde p. 0237A| liquido decem mandatorum agendae vitae summa colligitur. Ostendens quod nullum eorum Christus venerit solvere, sed omnia ut perfectius fiant, perfectioribus potiora praecipiendo plenius adimplere. Deinde unum apicem litterarum, minima quaeque scilicet praeceptorum significandae vitae praeterire noveris; sed apicem rerum et omnium mandatorum, seipsum scilicet ex lege et prophetis, ut veritate complerentur, singula perfectius et integrius restituere. Alioquin non video quomodo evangelista Hebraeo sermone haec scribens non magis Ioth, juxta proprietatem linguae adhibere debuisset in figuram 263 quam iota linguae alterius, ex quo passim decem monstrantur semper in numero. Ioth quippe confusio vel desolatio interpretatur, et ideo hanc p. 0237B| adhibere pro eo non decuit, sed illam per quam mysticus gestorum signatur numerus. Quod autem dicit: Donec coelum et terra transibunt, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, tale est ac si diceret, non praeteribit eorum quidpiam ex utrisque partibus, nisi et illa semper perfectius agantur ex opere, et haec de me significantia fiant in veritate luce clarius consummata. Sed tamen interea, donec coelum et terra transeant, si qua restant vel modica quae necdum figuram aenigmatibus sint monstrata, non praeteribit eorum quidpiam ante in corruptionis formam, sensim universa donec completa fiant. His itaque dictis, non praescribo simpliciorem quorumque explanationem; sed lectori etiam, si aptius aliquid inveniri poterit quod veritati congruat, illud aperire p. 0237C| et ista decernere committo. Duntaxat modis omnibus ex lege hoc intelligat, quae minima putantur in ea, quod sacramentis plena sint omnia. In Evangelio quoque cuncta recapitulata etiam quousque elementa mundi transeant, operibus et figuris ea quae necdum redhibita sunt, explenda.

Qui ergo solverit unum de mandatis istis, minimus vocabitur in regno coelorum. Significantius satis dixit de mandatis istis, quae per iota et apicem expressius ad perfectionem supra praefiguravit; quae licet minima videantur, si quis ea solverit, illa scilicet non agendo, ista vero non credendo, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum, profecto non quia docuit, sed quia solvit et sic docuit. Non, inquam, secundum quod invenit et p. 0237D| legit, sed secundum quod non operatus est, vel non recte credidit. Solvere autem unum eorum, est aut non agere quod recte intelligit, aut non recte intelligere quod ex sua traditione depravavit; aut forte imminuere, si quid ad integritatem perfectionis ex Evangelio manavit. Quolibet igitur modo iota unum aut apicem ex mandatis istis minimis solverit, et docuerit sic homines, minimus vocabitur, non quia sane docuit, sed quia male solvit, et sic docuit. Hinc velim prudens lector attendat quam periculosum sit magistris Ecclesiarum vel minimis peccatis obnoxios esse. Quid enim prodest docere justitiam quem minima destruit culpa, et a gradu maximo dejicit levis 264 praesumptio? p. 0238A| Sugillat ergo hoc loco Scribas et Pharisaeos, qui, contemptis Dei mandatis, proprias sibi statuebant traditiones, quod et Christianis etiam est cavendum. Porro in regno coelorum minimus vocari dicitur, quia indignus illo erit. In eo regno quippe nullus minimus, sed omnes magni erunt; quia etsi pusilli prius benedicuntur, ea prorsus benedictione digni erunt, quia inter summa deliciarum paradisi gaudia tunc magni erunt. Quod bene captura illa piscium designat, ubi plenum rete magnis piscibus, centum videlicet quinquaginta tribus, ad littus trahitur. Potest et aliter interpretari: quod minimus vocabitur in regno coelorum, id est, in praesenti Christi Ecclesia, quae jam multis in locis regnum coelorum dicitur. Profecto talis quilibet cum claruerit quod p. 0238B| est, minimus in Ecclesia vocabitur, quia despectus erit. Idcirco in eo regno, ubi solummodo magni erunt, non erit utique; quia praelationis gradu, in isto dum esset, indignus fuit. Hinc sequitur: Qui autem fecerit et docuerit sic, magnus vocabitur in regno coelorum. Fortassis ergo quia in Ecclesia humilis et perfectus, licet abjectus fuerit, idcirco jure in illo magnus erit. At vero econtra ille, quia indigne praelatus contemptor fuit, non dico in illo magnus, verum etiam in praesenti regno Ecclesiarum Dei et hominum judicio, minimus jam vocatus, contemptibilis erit.

Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Sane quod ait: Dico p. 0238C| vobis, magnam in animo lectoris vim et profundam cogitandi intelligentiam incussit. Quia non quicunque, sed divina majestas, et immensus Omnipotens per se ait: Dico vobis. Ille, inquam, est, qui et ea imperfectioribus per ministros legis et prophetarum suo tempore mandavit; et nunc nobis per semetipsum jam doctioribus abundantiora salutis superaddidit. Superaddidit namque, et non quae prius mandaverat absolvit. Idcirco inquit: Nisi abundaverit justitia vestra, et justitiam eorum dicit omnia illa ad divinum cultum actualiter praecepta, seu figurarum mystica, tamen ad litteram instituta, quibus omnibus simul expletis justitia Scribarum applaudebatur. Sed quia Christus quae deerant agendae vitae superaddidit, et quae fuerant significandae vitae promissionibus p. 0238D| adumbrata, veritate sui ac perfectione replevit 265 jure perfectioribus jam discipulis, vel omnibus Christianis dicit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Pharisaeorum, etc. Plus enim abundat, cum illi oderint inimicos, et nos eos diligimus; cum illi tantum non adulterant et nos mulierem ad concupiscendum non aspicimus; cum illi non occiderent, et nos nec irascamur. Talia siquidem et hujusmodi, quae a Christo apposita sunt, potiorem nostram justitiam Deo commendant, qua justificatur omnis qui ex fide vivit. Non enim alia est Christianorum justitia, quam vera fides ex lege in Evangelio perfectis operibus consummata. Sed quia Scribae et Pharisaei eum ex lege venisse nullatenus crediderunt, idcirco ea p. 0239A| quae ad completionem praeceptorum sunt, suscipere respuerunt. Ex quibus omnibus, nisi Christianorum justitia plus abundaverit quam illorum, non poterint. Veritate teste, regnum coelorum intrare. Sed quaeritur ab aliquibus, cum supra dixerit: Si quis solverit unum de mandatis istis minimis, deinde, Qui autem et docuerit sic, de quibus accipiendum sit mandatis. Si enim de legalibus, quomodo nunc dicit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum, non intrabitis in regnum coelorum, cum qui ea fecerit et docuerit sic, magnus sit in regno coelorum? Vel quid eisdem minimis superaddi fuerat opus, cum ex his quisque implendo et docendo magnus futurus esset? Unde, sicut dixi, de utrisque partibus dictum liquido constat, quia qui unum iota vel unum apicem, p. 0239B| scilicet minima praeceptorum legi adhibita, non solverit, omnia legis et evangeliorum mandata consummabit. Quoniam dum fiunt illa quae adduntur ad perfectionem, etiam et illa longe plenius aguntur, quae praemissa sunt ad inchoationem. Quia qui mulierem non viderit ad concupiscendum, nec fornicatur. Et, si non irascitur, multo remotior ab homicidio erit. Notandum vero, quod jam supra memini, justitiam fidei virtutum partibus subsistere. Et pulcherrimus ordo perfectionis, ut per eam opus legis verus incipiat Christianus excedere, qua abundantiori profectu justitiam Pharisaeorum praecellere. Unde sequitur:

Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio. Hic Magister p. 0239C| egregius perfectionem quam venit implere manifestius incipit explanare, ut vera discipulorum justitia 266 dignior declaretur. Sed quaerendum arbitror cur dixerit, reus erit judicio? Nisi quia scriptum erat in lege: Si quis occiderit hominem, fellis ira permotus, ut ipse rursus legis judicio reus morte plecteretur (Exod. XXI, 12).

Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, etc. quae sequuntur. Ergo, sine causa de medio radendum puto, quia in quibusdam Hebraeorum codicibus constat non inveniri, etsi Graecorum pene omnes habeant, seu Latini antiquiores. Sed tamen consideranda est ratio cur apostolus Paulus ad Galatas scribens, stultos et insensatos eos vocat (Gal. III, 1), quos corrigendo monens, p. 0239D| non minus fratres appellat, maxime cum et multis laudibus eos commendet. Unde pro tali et aliis quibusque causis, fortassis hanc particulam nonnulli sanxerunt, non solum semel inscribi debere, verum etiam et in aliis duabus clausulis subaudiri; ut sit cum ea parte prior integra verborum sententia: sequens vero, qui dixerit fratri suo raca, ut subintelligatur sine causa: deinde tertio, qui dixerit fatue, ut sit integrior sensus fratri suo, sine causa, quasi praecisa sententia subaudiatur. Siquidem haec illi ac si provide considerantes, cesserunt infirmitati humanae, quibus irasci aiunt, natura est ita tamen ne sine causa fiat. Sane huic sensui forte videtur illud propheticum jure aptari: Irascimini p. 0240A| et nolite peccare (Psal. IV, 5), nisi quod omnis occasio irae tollitur, dum inimicos diligere, et verberanti maxillam praebere alteram jubemur. Verumtamen prius quaerendum quid sit inter eum qui fratri suo irascitur, et eum qui dixerit raca, et qui fatue fratri conviciatur. Quomodo et pro his gradus poenarum a levioribus ad graviora, donec ad gehennam ignis usque intentantur. Non enim ultio delictorum varios haberet damnationis terminos, si non etiam commissa in divino judicio essent disparia. Ira namque discordiarum fomes et homicidiorum arma, dum adhuc necdum incitata acrius animo tegitur, levior esse convincitur, quam si in voce irascentis affectu exterius prorumpat. Nam ira nihil aliud est quam motus animi felle amaritudinis contra quemlibet incitatus. p. 0240B| Raca vero ira est, cum voce irascentis, sed raca Hebraeum esse probatur, significans indignantis animi motum, quas grammatici partes interjectiones vocant, velut cum in Latino dicitur a dolente, heu! 267 ab irascente, hem! Quae nimirum voces in nullam facile aliam transferri queunt linguam, unde nec transferri haec potuit, sed saporem sensus etiam in Latino cum voce servavit. Caeterum qui dixerit fatue maledictionis animo, plus utique fit reus criminis, quo certa vituperatio contra quem profertur exaggeratur. Neque enim modicus furor est, virtutis gravitatem, et patientiarum violari, et quem Deus sale sapientiae suae condivit, contumelia infatuati sensus lacessere operantem quoque ac salientem Deum interius fatuitatis verbo impie derogare. p. 0240C| Quapropter magister veritatis integritatem doctrinae perfectioribus volens ostendere, iota vel apicem superaddidit, non modo ut homicidia de medio removeret, verum etiam maledicta et verba iracundiae, necnon et fomitem irascendi penitus de corde tolleret. Unde quam terribile sit irasci, etsi humanum sit, pius animus intelligat. Quia quod dictum est antiquis, Si quis occiderit, reus erit judicio, hoc et irascentibus dicitur, ut appareat quid sit inter justitiam Pharisaeorum et Christianorum, quae vera et perfecta esse justitia praedicatur. Sed quibus modis divina discretio haec decernat, quis poterit explicare? Nam quod de homicidio in lege, hoc de ira ex Evangelio taxatur. Unde qui vere pertimescit judicio reus fieri, erit sollicitus pro ira, nec unquam atrociora p. 0240D| contumeliarum crimina fratribus irrogabit. Verumtamen intelligendum quia, etsi pro ira velut pro homicidio reus Dei judicio judicatur, gehennarum in igne variis pro causis differenter utique puniuntur. Sed inter reum judicio, et reum concilio, atque reum gehennae ignis, hoc distare videtur, quod in judicio adhuc defensioni datur locus. Quaeritur enim recte prius in causae negotio, utrumne reus sit qui accusatur, quia in eo statu juris quo saepe deliberatur apud judices, plurimae frequenter subveniunt qualitatum defensiones, quibus aut purgatur reus a crimine, aut certe convictus deprecatur pro eo, accusans se peccasse zeli commotione, aut erroris subreptione, impulsione quoque casus, necessitatis p. 0241A| constrictu, reatu oblivionis. Talibus et hujusmodi quamplurimis ratiociniis, antequam in concilio de reatu judicetur, quam saepe rei, ut dixi, aut purgantur crimine, aut supplicatione eis venia impetratur criminis. Caeterum in concilio, quamvis saepe indifferenter 268 judicium et concilium ponantur in Scripturis, non cum eodem reo jam agitur utrum damnandus sit pro crimine, sed apud judices decernitur, et conferunt in invicem, quo supplicio damnari debeat reus, quem constat omnino esse damnandum. In quo nimirum concilio, nusquam aut nulla interdum subvenit ratio, quousque excipiat reatus sui sententiam. Unde prius oportet nos deliberare in animo, dum adhuc in cogitatione res affectu persuasionis suggeritur, utrumne voce proferendum p. 0241B| sit quod impellitur. Quia, sicut gravior culpa de prolatu, ita in concilio periculosior sententia de reatu. Porro ad ultimum de perpetratu operis, vel quod minus esse sentitur, de fratris contumelia, quam terribilis sequatur conclusio, nullis opus est verbis edicere, quomodo reos quos gehenna ignis exurit, culpam sui reatus damnati luunt. Quos sane delictorum gradus quisquis apud se sollicitus non praecavet, experietur judicium damnationis de admissis, gehennam vero ignis ex impoenitudine cordis et reatu. Certum quippe est quod, sicut in hac vita nihil felicius bono Christiano, ita nihil illo damnabilius, qui, etiam lapsus, dum vacat, poenitendo non vult cogitare de venia, neque vitiosus, bonis operibus inhaerendo, cessare a culpa. Sed dum haec quasi p. 0241C| minima contemnimus, causa peccati jam damnati, sicut Apostolus docet, ad nefandiora scelerum crimina poenaliter peragenda rei relaxamur.

Si ergo obtuleris munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, et reliqua. Explanat ergo, quam coeperat, ampliorem justitiam Christianorum, et fratri de quo dixerat cui non est fas irasci, aut raca vel fatue dicere, multo minus fas in animo quidpiam retinere quod in odium converti queat. Imo recordari convenit Cain et munerum ejus, ad quem, cum offerret non respexit Dominus, neque ad munera ejus; profecto quia livorem atque indignationem in animo contra fratrem gerebat. Unde dicitur: Si recte offers, et non recte dividis, peccasti; quiesce. Quid p. 0241D| enim est dicere peccasti; quiesce, nisi peccasti irascendo vel invidendo, aut quolibet pacto quidpiam contra proximum moliendo; quiesce ab hac stultitia; cessa irasci vel invidere, alioquin non suscipiam munus de manu tua? Ecce praeceptum 269 et exemplum recolimus. Nullus sibi faveat, nullus se decipiat. Quia si contra proximum quidpiam mali in animo gerimus, munus Deo quod placeat offerre non possumus. Si vero proximus e contrario adversum nos quidpiam habuerit, non dico iram, sed quamcunque laesionem in qua nos eum laesimus et recordamur, etiam in momento sacrae oblationis nequimus quod acceptum sit offerre, donec reconciliemur cum eo quem offendimus. Quid si p. 0242A| absens aut quam longe fuerit ultra mare seu extra regionem procul, et tunc quidpiam horum in mente veniat, nunquid relinquendum est quod offerimus, et debemus pedibus perquirere, quem forte invenire nequimus? Patet omnino sensus, si praesens fuerit is de quo agitur, quod ei supplicando lenire ac satisfacere debemus; quod si prorsus eum attingere nequimus, potius ad eum motibus animi et humili affectu, charaeque mentis devotione ire convenit, et prostratis ante conspectum ejus cujus munus offerimus, fratri benignitate cordis devincti veniam implorare. Nulli dubium, quantum ex nobis est, quod cum omnibus pacem habere oporteat, quia ea sola Deo reconciliamur. Ecce magister veritatis de recordatione praeceptum dedit ante altaris faciem. Quid si p. 0242B| alibi munus laudis, aut vitae religionis, vel eleemosynarum, seu quodlibet boni operis sacrificium offerimus; nunquid, si recordamur aliquid hujusmodi, putandum est placere posse illud, quia coram altare non sumus? Aut quo relinquetur munus, si non sumus cum quo relinquere jubemur? Vel si est tale aliquid, quod absque nobis localiter dimittere nequimus, quid ergo agendum est? Unde constat quod haec omnia non secundum litteram religioni sacrae conveniunt: sed potius spiritaliter accipiendum; quanquam et secundum historiam impleta de cultu religionis non abhorreant, ut fides templum intelligatur, et altare Christus, ante quem nostrae fidei donaria devoti offerimus. Ille quippe est illa sublimis coelorum ara coram Patris vultu, sub qua sanctorum p. 0242C| animae requiescunt. In quo nimirum altari fidelium vota et munera holocaustorum offeruntur Domino. Nemo igitur virtutum vota satis defert in holocaustum, qui usque ad eum fidei gressibus non pertingit. Ubi si recordamur, inter sanctorum frequentiam, quod aliquis habeat aliquid adversum nos, oportet coram eo 270 munus nostrae devotionis relinquere, et morum affectione infra conscientiam redire; ibique, si abest quem laesimus satisfacere donec reconciliatis, quantum ex nobis est, pura conscientia munus offerre liceat. Non enim sine causa coram altare munus relinquere praecipimur; quia quidquid coram Deo recte offertur immutari non vacat. Imo vitium pravae mentis corrigatur, et dilectionem quam debet prius fratri restituat. p. 0242D| Tuncque ad eum quantocius coram quo munus statuit, festinus redeat. Chirographum quoque interea illud esse voluit. Ideo non refer munus tuum, dixit, sed relinque, donec idoneus ex conscientia placabilius offeras quae vovisti. Nequaquam enim munus repulit, sed charitatem proximi quaesivit, sine qua nemo ad charitatem Dei pervenit. Unde fenus charitatis debitor coactus prius exsolvat, si placere Deo munus legitimae servitutis optat; qui profecto si non fuerit spiritu humilitatis in animo fundatus, minime poterit explere quod jubetur. Quia superbia inflati, non solum offensis satisfacere contemnunt, verum et magis laedere fratres non pertimescunt. Hactenus quidem de fenore proximi reddendo, nunc p. 0243A| etiam et cum adversario benevolentiam pacis habere jubet.

Esto, inquit, consentiens adversario tuo, dum es in via cum eo. Ubi quaerendum quis sit adversarius noster, cui in via consentire jubemur. Si enim de diabolo, ut quidam putant, dictum accipimus (eo quod adversarius noster diabolus tanquam leo contra nos saeviat), convellitur omnis circumstantia lectionis, et perfectio legalium mandatorum mox ex Evangelio non continuatur. Videtur enim violenta interpretatio, benevolos nos illi fore debere, cum ejus non obedimus fraudibus, ne ille propter nos amplius aeternis crucietur poenis. Quaenam perfectio est, non propter amorem Dei, sed propter eum quem odisse in baptismo statuimus, vitia deserere, cuique p. 0243B| bellum indiximus? Vel quomodo cum eo in via sumus, qui nunquam in via stetit, neque cum eo mente, si recte sapimus, aut voluntate unquam fuimus? Quapropter melius de fratre quolibet adversante, aut certe ex Evangelio praeceptorum dictum accipimus, quatenus et textum lectionis continuum servemus, et sensus Scripturarum concordes ubique restituamus. Jubemur ergo 271 adversantem nobiscum in via consentire, benignitatem ei praestantes; quod magis de Graeco εὐνοῶν, id est benevolus sonare videtur. Et est sensus: jam quia fratri, si laesus fuerit supra te reconciliari docui; nunc quod magis est exsequor: etiamsi adversarius exstiterit, esto ei benevolus dum es cum eo in via, affectu placabili, et consenti ut aemuleris meliora salutis, verbo Evangelii, p. 0243C| quod et tibi adversatur, dum es in via cum ipso. Jubet enim Evangelium inimicos diligere, patrem quoque et matrem, fratres vel sorores; adhuc et animam, quod satis carni contrarium, mandat odisse. Ex quibus duobus forte adversariis, unus efficitur, dum aliquando adversatur frater injuste, contra quem concitatur carnis prudentia et fellis amaritudo; et e contrario sermo divinus jubet ne resistas malo, sed vincas in bono malum. Unde, quia ut dictum est, Graecus habet benevolus, et nostra interpretatio consentiens, ac si ex uno verbo simus benevoli fratribus quanquam debite adversantibus, et consentientes Evangelio in quo dictum est: Nolite resistere malo. Nullus igitur adversarius major quam qui multis impugnat partibus, et resistendi p. 0243D| sine graviori jactura nullam tribuit facultatatem. Et ideo cogimur hunc sensum tenere, quia magis congruit ex circumstantia doctrinarum, et eos tamen non refellere qui affluunt hinc inde pro veritate catholicae interpretationis. Nam istum quem cudimus quasi ex duobus metallis sequens sermo explicat, dum et percutienti maxillam alteram praebere jubet, et tollenti tunicam pallium dimittere, et angarianti cedere, et cum eo alios mille passus ire. Haec omnia nihil aliud sunt quam adversario in praesentia favere. Sed tamen ea sic tolerare oportet ex subjectu, ut benevolentia in omnibus comitetur, quantum ex te est, cum eo qui adversantur, ex affectu; et divino oraculo semper obediatur sine p. 0244A| reatu. Nemo enim utrisque adversantibus melius consentit, quam hic qui diligit, et sine peccato propter eum patitur quem diligit. Cum ea ergo sumus in via, quia ipse sermo divinus nihil nobis aliud est quam via. Hinc quoque David ait: Viam mandatorum tuorum cacurri, dum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII, 32). Via quippe Christus est, per quem et in quo recte cum adversario vitiorum nostrorum gradimur, scilicet verbo Evangelii; ut dum ejus jussis obsecundamus, ad vitam quandoque sine offensa judicis 272 venire valeamus. Quasi itinerarius nobiscum temporaliter sermo Evangelii ac si comes in via graditur, ad perfectionem vero vitae identidem sermo jam deinceps aeternus erit. Unde Joannes in Apocalypsi sua dicit quod p. 0244B| viderit in persona Christi angelum, Evangelium habentem aeternum. Aeternum autem fortassis erit, quia ultra vita actualis non erit, quae multis divinorum duntaxat evangelizatur eloquiis. Caeterum adversarius noster nobiscum quomodo gradiatur in via non absurde quaeritur; quia, si nobiscum in via quae Christus est, iret, utique adversarius non esset. Unde liquido patet quod potius de via praesentis saeculi dicatur, in qua simul omnes nascendo, vivendo, vel moriendo transimus: ubi nobiscum, tempore quo vivimus adhuc, adversario iter agente, consentire illi patienter pro dilectione oportet, et omni benevolentia fovere; non ut adversarius permaneat, verum ut in via Dei amicus fiat. Sed forte quaeret aliquis: adversarius si permanserit, cum et ipse coram judice p. 0244C| criminibus saltem inimicitiarum reus adjudicatur, quomodo poterit reatu vinctus judici reum tradere? Tradet ergo, licet reus sit, nos judici, quia manens in eo simultatis nostrae ira, quem placando delinire nolumus, ob impoenitudinem coram judice arguit. Ac si apertius loquar, is qui me vulneravit mortis vulnere, tradidit in manibus medicorum: sic, quia me adversitas superavit ne illum benevolentia foverem et consentirem verbo Evangelii, cruenti livore vulneris, tradidit me judici reatu vinctum, quo nulla, quia adversanti consentire noluit [ f. nolui], ulterius proficit excusatio. Patet igitur sensus, quod sermo divinus nostris adversatur desideriorum illecebris, cui nisi consentiat animus, traditur ab eo, quem violavit, judici morte perpetua puniendus. Sed p. 0244D| quaeritur, ex homine qui adversatur, si subito, ut assolet, occisus fuerit, quomodo accipiendum sit? Nunquid poenitentiae locus tollitur, quia in praesenti via jam consensio et benevolentia reconciliationis negatur? Quod si ad poenitentiam, ut fatendum est, reis venia relaxatur, nihilominus quaerendum quomodo ab eo quem peremit tradatur judici, nisi quia sic Salvator temperavit sententiam, absque dubio pro impunitate peccati reus tradendus monstretur, et tamen poenitentibus venia non negatur. Unde indefinite:

273 Ne forte tradat te, inquit, judici. Sic quippe temperavit verbum dubietatis, ut poenitentiae locum non adimeret. Haud dubium quin Salvator, judex vivorum et mortuorum ipse constitutus est; p. 0245A| quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Porro minister, cui a judice is traditur, angeli sunt, de quibus dictum est: Quod angeli accesserunt et ministrabant ei; namque et cum angelis ad judicium venturus legitur, qui separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis, ubi erit fletus et stridor dentium. Sed quod ibi caminum ignis dicit, hic carcerem figurate, quae reorum est custodia, appellavit. Sed terribilis valde incutitur sententia.

Amen dico tibi, inquit, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Hinc cogitet unusquisque apud semetipsum, et hoc quasi specialiter sibi praedictum advertat; veritas enim est qui loquitur, et non mentitur. Singulis enim dictum est, singuli audiant, p. 0245B| et nullus de audacia praesumat; quia non exiet inde donec minima quaeque peccata persolvat. Hoc nempe per quadrantem videtur significasse. Nec aestimandum, sicuti quidam dixerunt, quod donec finiti sit temporis, et aliquando, ac si, post expletionem poenarum, liceat exire de carcere; jungentes illud Isaiae: Claudentur impii in carcere, et post mille annos visitabuntur (Isa. XXIV, 22). Praesertim cum et illud absolute dicatur, visitabuntur, quod et ad ultionem potest intelligi, et a plerisque de die futuri saeculi manifeste interpretatur, quando corpora recepturi graviorem suscepturi sunt damnationis sententiam. Unde hoc loco donec pro infinito ponitur. Quod pravi homines nolentes considerare, voluerunt non suos sensus Scripturis divinis, sed eas pravis p. 0245C| sensibus applicare. Nulla locutionum genera, neque Spiritum sanctum sua potestate loquentem attendere volentes, finxerunt sibi ex eloquentia, falsam sapientiam. Caeterum hi qui sane sapiunt, intellexerunt quod semper rerum verba et eloquentia, velut ancilla servit sapientiae divinae, prout placuit utentibus ea loqui. Nam haec pars, de qua sibi astruunt falsa, quia velut limes temporis est, videtur quasi per abnegationem unius rei, alterius interdum concessionem determinare. Et fit tribus vicissim modis. Cum 274 aut utrique termini simul uno complentur tempore, et finita utrarum partium sententia terminatur; aut ex contrario cum in usu loquendi ad modum simul pro infinito tempus et negotium sociantur: aut cum altera eorum portio finita est, p. 0245D| altera vero, quamvis ei collata, pro infinito tamen accipitur. Exempli causa, veluti in psalmo: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant (Psal. XVII, 38). Ac si dicat, illis deficientibus, mox convertar et quiescam. Necnon et illud: Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49), qua nimirum virtute percepta, illico exierunt de civitate ad praedicandum. Secundum hunc modum volentes haeretici quocunque donec inscribitur, utrasque consequentias simul finiri, erraverunt multis in locis. Verumtamen pro infinito quam saepe una earum regio accipitur, altera vero satis finita patenter monstratur, ut est in hoc eodem opere de quo dixi. Quod non cognovit eam p. 0246A| Joseph: Donec peperit filium primogenitum. Finita est enim sententia ex ea parte de qua dicitur: donec peperit filium suum primogenitum; infinita vero secundum catholicam fidem, ex ea quod modo non cognovit eam cum peperit, sed constat nunquam cognovisse. Quia virginitas ejus incontaminata permansit, de qua satis jam dixisse sufficiat. Caeterum tertium loquendi genus est, cum ambae ipsius partes pro infinito accipiuntur, ut praesens locus manifestat: Et non exies inde, inquit, donec novissimum quadrantem reddas. Igitur infinitus erit uterque eorum terminus, quod nec fenoris nomen illinc a debito unquam evacuabitur, nec a carcere illo quisque reatu vinctus, post peractum judicium, solutus egredietur. Erit autem istius uterque sententiae finis sine fine p. 0246B| tenendus, ita ut nec a debito se valeat illuc damnatus explicare, nec carcere clausus quandoque reatus sui catenis abducere. Hujusmodi ergo loquendi genere dictum est: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. CIX, 2); necnon et illud: Oportet eum regnare donec ponat inimicos sub pedibus suis (I Cor. XV, 25), id est, donec sibi subjiciat omnes contradicentes sibi. Sed nunquid postea non regnabit, cum ei fuerint inimici subjecti, et ipsius potestati subjugati? Regnaturus utique est sine fine, cui et ipsi erunt sine fine subjecti. Neque 275 enim consequens est, cum ei fuerint subjecti inimici, ut tunc ille regnare desistat: aut quia, identidem semper regnaturus, illi quos sibi subjugavit deinceps non subjecti maneant. Nam et nos tali loquendi p. 0246C| genere frequenter utimur, ac si dicam: veritas istius sensus sententiam tenet, qui profecto sensus nunquam infirmabitur, donec veritas mentiatur; hinc quoque ex infinito patet, quia, sicut veritas nunquam mentitur, ita sensus iste sine fine illa manente nunquam evacuatur. Sed quaeritur quia homo cum fine peccavit, charitatis debitum proximo non reddendo; quomodo justum sit quod a justo judice sine fine damnatur. Qui profecto sensus ex sententia Pauli (Rom. II, 5) perfacile patet quia secundum impoenitentiam sui cordis, thesaurizans sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, jure sine fine exsolvit thesauros irae qui sine fine, propter duritiam et impoenitudinem cordis, peccare disposuit. Noluit igitur fratri reddere charitatis debitum; p. 0246D| velit, nolit, redditurus est irae, quam sibi thesaurizavit, poenarum supplicium. Servat namque a principio metaphoram, quasi ab exactione publica et judiciaria saeculi potestate. Ubi adversarius, cui jure debetur charitas, inducitur, et Judex, cui ab illo, quia fenus non reddidit dilectionis, reus ad decernendum traditur; minister quoque qui omnem exactionem pretii officiose exigat; deinde carcer quo reus claudatur; ac sententia usque ad nummi quadrantem novissimum proponitur, quod non prius possit exire a poena carceris, donec minima quaeque persolvat. Quadrans igitur exigitur, sed poena peccati solvitur. Unde nonnulli, quia omnis mundus quatuor subsistit elementis, quadrantem mystice voluerunt p. 0247A| interpretari; quorum novissima portio terra esse probatur, et ideo per terram, omnis terrenae actionis delicta, et carnis meditatio, quasi novissimus quadrans, ignis supplicio poenaliter exiguntur. Nam juxta hunc sensum, primus quadrans ignis, quia de coelestibus est quo charitas signatur, jure dicitur; secundus aer, quem semper spiramus, per quem vita nostra signatur; tertius vero aqua, qua renascimur in Spiritu sancto; deinde novissimus quadrans terra connumeratur, per quam carnalis vita, et peccata terrenae contagionis designantur. Hinc quoque primo homini dictum legimus: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), ac si dicat, exsolves quod esse voluisti usque ad novissimum quadrantem, 276 quia nihil peccatorum tuorum impunitum p. 0247B| erit. Recolat igitur prudens animus, etiamsi ubi vel ubi quod supra proposui commemorare praetermitto, quod haec omnia ex illis octo beatitudinibus quasi a genere spectantur. Hinc est quod hic oratio fidei implorat, liberari nos a malo, id est ab adversario, per spiritum pietatis, ut mitescat animus et possit omnia tolerare. Alioquin, nisi mitis fuerit, quomodo in via cum adversario consentire valet? Verumtamen etsi ad Evangelium referendum est, qualiter ejus aliquis consentiet jussis, nisi pietatis spiritu repletus fuerit? Ille enim consentit, qui eum pie audit et intelligit. Deinde quidquid intellexerit, etiamsi contra voluntatem suam sonat, non adversatur, sed magis diligit obediendo, et gaudet adimplere, licet contra mores suos veniat. Siquidem non p. 0247C| eum ad voluntatem propriam detorquendo, sed mores et omnem intentionem cordis ad ea quae dicuntur humiliter referendo.

Audistis quia dictum est antiquis: Non maechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, moechatus est eam in corde suo. Pendet igitur haec sententia ex eo ubi ait: Non veni legem solvere, sed adimplere. Implet autem eam eo quod dicit: Qui viderit mulierem. Nec tamen solvit legem, cum de corde moechiam tollit, et castitatem in carne servare jubet. Non enim absolvit illa, sed implet in Evangelio quod deerat in lege, ut major sit justitia Christianorum, quam Scribarum et Pharisaeorum. Ubi considerandum quod non dixit: p. 0247D| omnis qui concupiscit mulierem, sed qui viderit eam ad concupiscendum, scilicet eo fine et animo ut eam concupiscat consentiendo libidini, si facultas fuerit explendi. Quem sane locum Graeci duobus verbis significantius explanant, πάθος et προπάθειαν, id est, passionem et propassionem dicentes. Quandoquidem passionem dicunt ad vitium animi reputari, propassionem vero, licet habeat initium culpae, non tamen teneri in crimine. Est namque προπάθεια, temporalis, vel subitaneus animi affectus, ut iratus sit aliquis, aut amans aliquid, πάθος vero, aut ἦθος, ut quidam aiunt, quaedam animi forma vel deliberatio ex consensu pene quasi naturalis habitus mentis; ut est dum dicimus iracundum, aut cujusque amatorem. Quippe quia πάθος non p. 0248A| solum de quolibet irato vel amante dicitur, verum quod et iram super alterum, seu misericordiam 277 vel concupiscentiam aut amorem habeat. Unde jam supra cum dixisset: Audistis quia dictum est, non occides, adimplevit quae deerant, et addidit quod Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Itaque non simpliciter omnis qui irascitur, sed cum additamento addit, fratri suo. Quem sensum bene David duobus explanat verbis, Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Ac si dicat quod, si irascamini, cum sitis irascibiles, nolite peccare irascendo fratribus. Haud dubium quin sicut προπάθεια accidens est, sine deliberatione boni aut mali operis: ita πάθος affectio deliberati animi, si locus adsit perficiendi. Unde fortassis non dubitandum quod, p. 0248B| sicut in perfectionibus, ira fratris, veluti homicidium, reos facit judicio: ita concupiscentia mulieris, aut illiciti cujuslibet concubitus nefanda deliberatio mentis, moechos et morte dignos ex lege facit. Moechia namque generaliter illinc pro omni concubitu illicito accipitur; quia in eo quod dixit non moechaberis, omne libidinis crimen interdixit, quod postea Moyses variis criminum speciebus dispertiens singula proprio judicio damnavit. Alioquin in illis decem verbis legis, nec fornicatio, nec concubitus masculorum, nec alia portenta libidinis prohibita cernuntur. Unde patet quod moechia, quamvis proprie de uxore alterius dicatur, generaliter tamen ut fassus sum, pro omni libidinis incestu interdicitur. Simili quoque modo et hic cum mulieris concupiscentia, quae, p. 0248C| veluti naturalis, de corde tollitur, ne moechus sit Christianus, ut Evangelii justitia plenior commendetur; protinus liquet concupiscentiam masculorum, vel alicujus libidinis flammam, quae potius monstra flagitiorum sunt quam vitia nuncupanda, funditus a cordibus tollenda mandasse. Quia profecto, sicut major ex Evangelio castitatis justitia exigitur: sic e contrario acrior poena reis ex eo incutitur. Unde summopere curandum, si propassione aliqua titillamur, tollamus oculos mentis ab intuitu operis, ne forte levis suggestio transeat in delectationem et affectum cordis; ne rei ex passione deliberati animi pro facto damnemur. Quid putas, absentes quando simus, si feminam aut (quod scelestius est) aliud p. 0248D| aliquid ita corde aspicimus, ut, si facultas adesset, definitum habeamus intus, et personam quamlibet ad hoc meditatione revolvimus in conscientia: nunquid non adulteratur corde, ubi talis versatur deliberatio, etiamsi desit 278 species coram istis exterioribus oculis, quae visu concupiscatur? Imo tum adulteramus corde, cum illi aperiuntur oculi, quos propter poenam peccati primis parentibus male apertos in paradiso legimus, et carnis incentiva eos afficiunt. Tunc sane in affectum libidinis laxantur frena concupiscentiarum; versatur species ante mentis oculos, ubi non voluntas, sed sola deest occasio peccandi. Quae nimirum intentio, non propassio, sed πάθος vocatur, quia mens male illecta transivit ad passionem consensus. Jure igitur ex Evangelio p. 0249A| talis deliberatio in omni molimine vitiorum, pro opere reputatur ante oculos interim judicis; quod ex hoc quisque censetur quod est vel quod corde gerit. Nam sola bona voluntas et prompta devotio mentis, cum deest agendi copia, quod pro charitatis affectu apud pium remuneratorem acceptabilis sit, nemo sane qui ambigat, nemo qui dubitet. Placet igitur quod in terris pax hominibus bonae voluntatis, ab angelis, sicut et Deo gloria in excelsis praedicatur. Sic, sic plane e contrario, quorum voluntas depravatur, et illicitur fratris ira vel odio, seu concupiscentia incesti vel flagitii, luxu aut quibuslibet malitiae affectionibus, et deliberatione vitiorum pascitur, jure reatus supplicium illis denuntiatur; quia non secundum quod quis non potuit, aut non licuit, p. 0249B| sed secundum quod fuit et proposuit ex consciencia, aut accusatur aut defenditur in die cum judicaverit Deus occulta hominum. Sequitur:

Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Haeret haec sententia superioribus, ubi ait: Qui viderit mulierem ad concupiscendum. Ex quo liquet, oculum dextrum, quidquid mentis delectatione interius concupiscitur, intelligi debere; quia profecto, cum ille interior ad concupiscendum aperitur, mox turbati motu libidinis acrius scandalizamur. Dexter vero ex meliori parte mentis non inconvenienter dicitur. Quia sicut praestantior pars corporis dextra vocata est: ita visus ille ab intus, quia praestantius videt, recte dexter est nuncupatus. Scandalizat autem, cum ad concupiscendum aperitur, p. 0249C| et mens per varias et illicitas cogitationum formas a statu puritatis et justitiae captiva ducitur. Qui nimirum oculus dexter dum ad concupiscentia illectus trahitur, et eruendus et prajiciendus est a nobis, ne per eum noxia carpamus. Eruendus sane antequam 279 labatur in vitium, ne quod in nobis optimum est cito flectatur ad culpam. Quid igitur magis scandalizare potest quam quod nos revocat a proposito et removet de via justitiae? Ergo, nisi primum parentem hic oculus scandalizasset, nequaquam timore ac pudore pressus a facie Dei, locatus in paradiso, se abscondisset. Quem si, priusquam petulantia eum foedaret, ab intuitu vetiti revocasset, nequaquam scandalum pateretur erroris. Et ideo projiciendus est illico talis aspectus, antequam mens labatur in p. 0249D| vitium, non quia dexter est, sed quia scandalizat nos male concupiscendo, in lege mandatorum Dei quam bene positos. Alioquin quandiu in charitate defigitur, continuandus et servandus est in aspectu, quia pax multa diligentibus legem Dei adesse creditur, et nullum illis scandalum devenire poterit. Quod si nos scandalizare coeperit ab illecebra delectationis, mox eruendus est visus cogitationum, ne forte videat mulierem ad concupiscendum. Abjiciendus est ergo, ne ad ea quae carnis sunt exterius se diffundat, sed purgatus disciplinis coelestibus, semper veluti cherubim circa aram in propitiatorium se referendo custodiat. De quo nimirum visionis oculo in Canticis Ecclesiae a sponso canitur: Vulnerasti p. 0250A| cor meum, soror mea, vulnerasti cor meum in uno crine colli tui (Cant. IV, 9). Vulneravit enim cor sponsi in uno oculorum, charitatis gladio, quia nulla carnis petulantia maculata aliubi quam in idem propitiatorium respicere consueverat, cujus amore nimio perfusa etiam de se dicebat: Vulnerata charitas ego sum. Talis quippe oculus columbarum dicitur, quae resident ad fenestras suas. Idcirco non scandalum, sed pacem ferens, nihil ad concupiscendum exterius attrahit, sed quae salutis sunt munda omnia interius servantur. Igitur propter circumstantiam lectionis, quia hinc inde de muliere dicitur, medium duarum partium, ut sermo divinus continuaretur, melius ad hunc sensum retulimus. Nam supra, qui viderit mulierem ad concupiscendum, moechum p. 0250B| esse eum in corde denuntiat. Nunc iterum, priusquam deveniat, eumdem cordis oculum jubet erui et projicere, ne aspiciat quo male deceptus homo pereat. Et notandum: si ea quae in nobis dextra sunt, scilicet oculus aut manus, nos interdum scandalizant, quanto magis ea quae sinistra sunt? Quia si anima introrsus labitur, multo magis corpus, quod ad peccandum proclivius est. Et 280 ideo praestantior ille purgandus est oculus, et eruendus illicitus aspectus. Quoniam dum is sine scandalo pravae visionis in propitiatorium assiduus refertur, iste sinister et exterior, lege illius frenatus, ab omni labe vitiorum immunis quotidie custoditur. Verumtamen, et si ita dixerim, non praescribimus numerosiorem sensuum explanationem. Potest enim in dextro oculo, vel in p. 0250C| dextra manu, fratrum et uxoris, ac liberorum seu carorum amicorum affinitas, vel quorumlibet propinquorum monstrari affectus; quia nihil minus eos quam oculos nostros diligimus. Solet enim ab his qui se vehementer diligere quemlibet volunt ostendere, ita dici: Diligo eum ut oculos meos. Et ideo fortassis ad augmentum dilectionis exaggerandum positum est, si oculus tuus dexter aut manus dextra scandalizet te, quatenus ad contemplandam veram lucem impedimentum fiat, debeas illud abscindere, et quidquid praecipui amoris esse potest, ne tibi obsistat, penitus detruncare. Cavendum igitur ne, dum volumus alios lucrifieri, ipsi in aeternum pereamus. Hinc sane et in Levitico de sacerdote magno dicitur, cujus anima Dei cultui mancipata est, ne supra patrem p. 0250D| aut matrem vel filios polluatur, id est ut nullius affectum sciat praeter ejus cujus cultui dedicatur (Lev. XXI, 11). Verumtamen manus et oculus, quamvis unius corporis praecipuae partes sint, quia non eumdem actum habent, nunquam dixerim quod unum velint significare. Et ideo per oculum, manente illo quem supra praetuli sensum, potest intelligi quilibet magistrorum, quorum officium est praevidere mores ac vitam subditorum; aut forte amicorum aliquis, cujus concilio utaris ad considerandos actus tuos et coelestia meditanda. Qui si profecto scandalizaverit te projiciendus est, ne malo illius exemplo pellectus pereas, vel errore depravatus in mortem ruas. Porro per manum, p. 0251A| aliqua locuples vitae actualis vel prospera operatio juxta superiorem sensum: secundum hunc autem, quem subdidimus, forte quilibet strenuus adjutor inter vitae negotia designatur, cujus juvamine prosperis successibus etiam vita nostra in saeculo queat pollere. Qui profecto dum coeperit nobis obsistere, et scandalum esse in lege mandatorum Dei, melius est, illo praeciso, absque illius adjutorio salvari, quam ut cum eo totum corpus nostrum pereat in gehenna. Potest autem per dextram manum, etiam et ipsa practica vita significari, 281 sub qua Martha satagens variis officiorum negotiis occupatur. Simili quoque modo et per oculum vita theorica exprimitur, quam saepe imbecilles non valentes ad purum contemplari, scandalizantur. Hi pro nimia vitae desidia et torporis p. 0251B| otio, illi vero, pro multiplici saeculi frequentia, et plurimae occupationis taedio. Quorumlibet igitur quisque oculo vel manu patiatur scandalum, melius est, si unam earum interdum non potest sectari vitam, alteram solummodo retinere, quam pro enormitate duarum infirmitatis scandalo deperire. Hinc summopere curandum ne aut ille qui non potest contemplativa frui, torpeat otio, actuali neglecta; aut forte aliquis, dum occupatur practicis negotiorum studiis, arescat ab interna dulcedine, cum melius in contemplativa posset proficere. Jam quia dextrum jubemur oculum vel manum, si forte scandalizaverint nos, abscindere seu a nobis projicere, nihil dubitandum de sinistris, ubi quidquid praestantius est in corpore, detruncatur. Quod si ad litteram p. 0251C| quisque velit accipere, licet de pietate descendat ejus affectus, non est audiendus ut membrorum abscissio praedicetur, sed ut improbitas morum, et pravitas actionum resecetur. Unde quidquid in oculo mentis interius de via injustitiae et probitate morum nos subvertere voluerit, illico eruatur a nobis, et quidquid contra operationem virtutum exterius propulsaverit, etsi dextra manus vel oculus videatur, quasi scandalum nostrae salutis, a corpore societatis procul pellatur; ne forte, quod absit! morbo illius corruptis totum corpus pereat in gehenna.

Dictum est autem: Quicunque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis: Quicunque dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis p. 0251D| causa, facit eam moechari, et qui dimissam duxerit, moechatur. Hunc locum Dominus et Salvator noster paulo post plenius explanat, quod hoc Moyses propter duritiam cordis eorum jusserit, non discidium volens, sed auferens homicidii discrimen. Quoniam multo lenius erat quamvis lugubrem evenire discordiam, quam per odium et infestationem uxoris fundi sanguinem. Hoc quippe non Dominus amator pacis praeceperat, sed Moyses ex suo, propter pejus, ne fieret, concessit. Idcirco auctor dilectionis, et magister veritatis, restituit perfectioribus quod deerat, et abnegavit discidium insectationis, quod duricordibus, et non piis 282 ac mitibus datum fuerat. Nihil igitur hoc loco Christus, vel alibi dempsit legi, plura vero addidit. Unde lex cum auctoritate p. 0252A| libelli repudii libertatem dari jussisset, dum deliberatur ex ea ob recogitandam gratiam, et vitandi pejoris criminis culpam, indixit non dico voluntatem pacis; verum exosae uxoris adulterium, dum dimissa moechatur, ad virum contorsit. Qui dimiserit, inquit, uxorem suam, excepta causa fornicationis, ac si dicat: Quicunque foedus nuptiarum pro alicujus rei negotio, vel pro foeditate morum aut corporum spreverit, et quod Deus conjunxit victus injuriis separaverit, is cogit infirmiorem se cum alio fornicari, et causa reatus ejus ipse efficitur, qui eam sua depulsione facit moechari. Praesertim quia olim plures erant causae omittendi uxores; scilicet si leprosa, si sterilis, si odiosa, si fornicaria, etc. At vero Christus solummodo causa fornicationis deserendi p. 0252B| licentiam dedit. Jure igitur, quia illo tantum vitio fides castitatis, et connubium nuptiarum prius rumpitur, idcirco non eam ille facit moechari, sed ipsa reatus sui causa est, et dissolutio foederis. Alias autem diligenda est et tenenda, ut justitia Christianorum potior commendetur, et charitas conjugii firmior usque ad mortem servetur. In quo nimirum castitatis praecepto propter brevitatis compendium plurimae hinc inde quaestiones emergunt: sed solum eas tangere decrevi, quas necessitas exposcit. Et quia si uxor fornicata sit, quid liceat viro satis expressum est, quaerendum ergo fuit e contrario, si vir fornicatus fuerit, quid agendum sit uxori. Unde Paulus dicit quod nullus eorum proprii corporis potestatem habeat (I Cor. VII, 4), et Dominus p. 0252C| solum fornicationis causam excipiens, non dixit cujus eorum, viri scilicet an feminae. Propter quod duo termini lege una simul videntur adnecti, ne alter eorum faciat quod alteri non licet, etsi vir potestatem habeat super mulierem. Potestas autem ei ex eo datur, quia praestantior est in natura, et mulier de viro facta legitur, et non ex eo quod servus uxoris est, et ne quaerat solutionem, ei mandatur. Alioquin occurrit illud de Apostolo, In quo enim alterum judicas, temetipsum condemnas, eadem enim agis quae judicas (Rom. II, 1). Qua de causa quisquis fornicationis elogio vult deserere uxorem, debet et ipse a fornicatione immunis esse, quia nihil iniquius quam fornicationis causa uxorem abjicere, et seipsum ab eodem 283 vitio non custodire. Sequitur:

p. 0252D| Et qui solutam a viro duxerit, moechatur. Moechatur autem, quia secundum Apostolum, debet permanere innupta, aut forte viro suo reconciliari (I Cor. VII, 11). Ubi apparet quod nec vir qui eam dimiserit, dum illa advenit, potest alteram suscipere in conjugium, sicut Apostolus manifestat. Sed quaeritur ab aliquibus, utrum et illa moechatur, quae facit eum cum quo coierit, moechari, quod satis hinc inde, aut ex Evangelio aut ex Apostolo, patet, licet illa a viro discesserit causa fornicationis, quod non liceat ei alio sociari viro, quanto magis si dimittatur a viro? Potest enim fieri ut aut illa discedat, aut vir eam nolente illa dimittat. Sed quid horum contigerit, non licet aliquem eorum, dum quilibet advixerit, p. 0253A| cuipiam alteri copulari. Quia discidium quamvis causa fornicationis qualibet ex parte fiat non tamen ex imperio, sed ex indulgentia juste conceditur. Unde, quia voluntas unius usum sibi interdixit, et reatus alterius id coegit, haud dubium utrosque manere debere sine copula, nisi forte in invicem reconcilientur, quibus prius, si vellent, licuit non discedere. Et hoc sane quia non ex voto fuit, sed ex discidio. Idcirco aut simul redeant, aut simul se contineant; quatenus fornicatio ne plus valeat in causa, quam foedus nuptiarum. Caeterum, ubi utrorumque vota conveniunt, quia Deus est in negotio, nec licet revocare connubium carnis, eo quod non homo, sed Deus conjunxerit eos. Scriptum quippe est, Quod Deus conjunxit, homo ne separet (Matth. p. 0253B| XIX, 6). Homo igitur eos non separat, sed Deus melius sibi sociat, quos Christi charitas ad libertatem vitae ex voto felicius invitat. Sed quia circumcirca quamplurimae, ut dixi, quaestiones ebulliunt, haec de his simpliciter dicta sufficiant, licet brevitas ea non sit passa praestruere, et Scripturarum testimoniis omnia confirmari.

Iterum, inquit, audistis quia dictum est antiquis: Non pejerabis, reddes autem Domino Deo tuo juramentum tuum. Ecce hoc loco, sicut et ubique in istis cumulus justitiae redintegratur. Nam per quod quisque jurat, aut veneratur, aut diligit, aut timet; idcirco carnali populo jurare per Deum ex lege licitum erat. Et hoc quasi parvulis concessum erat, ut quomodo victimas immolabant Deo, ne idolis eas offerrent, p. 0253C| sic et jurare illis in Deum permissum erat; non quod recte hoc facerent sed quia melius erat Deo id exhibere quam 284 daemonibus. At vero illi per elementa jurandi semper pessimam consuetudinem tenuere, sicut a prophetis quam saepe arguuntur. Jurabant namque per angelos, jurabant et per urbem Hierusalem ac per templum; creaturas quoque resque carnales obsequio et honore Dei venerabantur. Idcirco superstitionem contumaciae veteris condemnat, et religionem jurandi per coelum, vel terram, aut caput, aufert, quia in contumeliam Dei sacramenti venerationem referebant. Porro Judaei alia ex lege agebant, alia ex traditione et superstitione Pharisaeorum, alia falsitatis errore decepti. Quae omnia Magister veritatis removens, ea quae p. 0253D| legi deerant adimplebat. Hinc quoque ait: Ego autem dico vobis non jurare omnino per coelum, et addidit, quia thronus Dei est. Thronus utique Dei, et non Deus, quia creatura esse probatur. Porro in lege, Reddas, inquit, juramentum tuum Domino Deo tuo. Illi vero e contrario, aut coelum plus aliquid suspicantes, aut forte si per eum jurarent, persuasum habebant non se juramento teneri. Propterea providus arbiter sic sententiam temperat, ut et coelum Dei creatura credatur, et tamen quia secundum spiritalem intelligentiam thronus Dei est, se teneri juramento, quisque per eum juraverit, asseverat. Ita quoque et de terra sentiendum, per quam omnino jurare vetat, quia scabellum pedum ejus est. Non p. 0254A| quod enormitate membrorum coelum praesideat, et hunc vasti aeris spatium cruribus interclaudat, veluti Anthropomorphitae suspicantur, quatenus scabellum terrae pedibus attingat: sed quia per terram sancta Dei Ecclesia figuratur, quae nimirum scabellum pedum: ejus jure dicitur, quia subdita Creatori, gressibus ejus prostrata, fideli devotione substernitur. Hinc quoque in psalmo: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 2). Scabellum quippe inimici ponuntur dum reconciliati Deo ditioni ejus devoti inclinantur. Ipsa est enim terra viventium soliditate Christi super aquas fundata, quae longe alio visionis sacramento, a Moyse et Aaron, Nadab quoque et Abiu, una cum septuaginta senioribus, sub pedibus Dei Israel, quasi opus p. 0254B| saphirinum cernitur, et quasi coelum cum serenum est. Nec mireris interea, si nunc terra, nunc scabellum pedum ejus, sancta Dei Ecclesia nominatur, interdum vero quasi coelum, cum serenum est, sub pedibus ejus cernitur; quia una eademque res variis figurarum aenigmatibus, 285 ob meritorum efficientiam et significationem causarum luce clarius reseratur. Qua de causa jurare per terram aliquem vetuit, qui scabellum pedum ejus, ac si coelum cum serenum est, firmitate perpetua, sancta Dei scilicet Ecclesia solidatur. Unde, si quis terram aut coelum vel Hierusalem illam magis aliquid existimat quam creaturam, errat. Si quis vero non se teneri juramento, quia creatura esse cernitur, cogitet quod in his omnibus praestantiora clauduntur et adumbrantur p. 0254C| arcana. Quis enim ignorat quod Hierusalem illa terrena illius coelestis imaginem gerat? Et ideo quisquis per eam jurat, jusjurandum ei debet cujus est civitas, nec alteri quam illi reddendum recte putatur. Sed ut simplicius loquar argumentati sunt se non teneri juramento, si per ea tantum ad litteram jurassent, quia dictum fuerat: Reddes autem Domino Deo juramentum tuum. Idcirco docet nihil tam vile in creaturis Dei, ut per hoc quisque perjurare debeat, quando, a summis usque ad infima quaeque divina Providentia cuncta creata reguntur. Hinc quoque incipit a throno Dei, quod sublimius est, et pervenit usque ad capillum album vel nigrum, quod vilius est. Et insinuat nec per caput debere nos jurare, quamvis nihil magis ad nos pertinere videatur. p. 0254D| Sed quomodo nostrum est, ubi potestatem faciendi vel commutandi colorem nigri aut albi non habeamus? Propterea ineffabiliter tenent omnia, et ubique praesenti juramentum debetur veritatis. Unde quisque per caput jurat, illi utique debet jusjurandum, qui potestatem capitis habet, et cujus figuram caput tenet. Nam caput nostrum Christus, caput vero Christi Deus: et ideo quisque per caput jurat, illi utique debet juramentum suum, cujus figura et potestas in eo manet. Verumtamen quia ista de superstitione vel errore Judaeorum venerant, resecat noxia et superflua, complet autem ad perfectionem, dum tollit jurandi occasionem, quae defuerant, Sed tamen quia videtur Apostolus quam saepe jurasse, et p. 0255A| veritatis sacramenta inter Christianos pro satisfactione alterius, licet a malo sint, frequentius conceduntur, liquet quod Christus penitus jurare non prohibuit; sed propter occasionem perjurii, docuit quod perfectius est; et ostendit quidquid ulterius fit, esto liceat veritatis obtentu, quod a malo est, 286 dum quisque, pro dubietate alterius, ut fidem faciat qui non credit, jurare cogitur. Hinc est quod Apostolus saepe jurat, ut infirmis ad fidem persuadeat. Hinc est quod Ecclesia suos pro pacis foedere fideique assensu frequenter jurare concedit. Sed Dominus docuit quod perfectius est, indulsit quod infirmitatis, resecavit quod superstitiosum erat et noxium. Quia profecto, sicut mentiri non potest qui non loquitur: sic perjurare omnino non valet, qui p. 0255B| nunquam jurat. Idcirco nemo sicut bonum appetat jusjurandum, sed pro infirmitate alterius quae a malo est, quia infirmitas mala est, utatur juramento veritatis subsidio fretus, ut ei persuadeat quem jure necessaria fide viderit infirmari. Aliter autem.

Sermo vester, inquit, sit: Est, est; Non, non. Quia omnino evangelica veritas non recipit juramentum, sed alterius infirmitas id cogit, dum quilibet simplicem non potest recipere veritatem. Verum quod omnis sermo fidelis recte pro jurejurando accipitur, et ideo in illo semper esse debet in affirmando, est, est, in negando, non, non; sufficit enim dicere ore, est illud, quod in corde est; non est autem, in ore, illud, quod in corde non est. Quidquid vero extra hanc regulam secus est, certe aut ex p. 0255C| mendacio est, aut ex infirmitate alterius, licet verum sit quod juratur. Et ideo non dicit, quidquid amplius est, malum est, sed temperat sententiam, et ait, a malo est. Quia si quidpiam plus minusve subterfuerit, a malo esse convincitur. Quapropter quod est in corde, sit et in ore; quod vero non est in corde, nequaquam sit, quia non debet esse in ore. Unde, si quis verum loqui curat, calamum linguae prius necesse est intus in veritate tingat, deindidem ex eadem veritate foras in ore verum proferat. Omne quippe verum a veritate verum est, et omne quod est eo habet esse, quia est ab eo quod est. Sic itaque omnis veritas a vero habet ut omnino veritas sit, et ideo non simpliciter, sed geminate dictum est, Sit omnis sermo vester: Est, est; Non, non. Neque enim p. 0255D| vicissim ea confundere licet, ut sit in eo est, et non, quod Apostolus denegat, sed in ea quam corde gerimus essentia veritatis, est illud quod ore proferimus; veritas autem Deus est, et quisquis verum loquitur utique ex illo loquitur. Quia, sicut quidquid est, ab eo habet esse quod essentialiter est: ita ex illo, qui in nobis et in fide nostra Deus veritas est, debet ore proferri quod verum 287 est. Alioquin, etiamsi verum videatur, nisi ex illo habeat esse, utique non est. Esse quippe Deo substantialiter est: nobis quidem et rebus, ac negotiis universis accidentaliter. Idcirco, p. 0256A| quodcunque nos sumus, quod in nobis vel ex nobis est, seu quodcunque circa nos est, ab eo constat esse, quod est. Sin autem ex eo non habuerit esse, utique non est. Propter quod mira dispositio rerum, omne quod non est, quia non habet esse ab eo quod est, non minus verum est, quia non est, quam quod est, et partitur esse ex eo quod est. Hinc igitur constat, quod in ore Christiani, non minus in negando, quam in asserendo semper veritas esse debet. Sed tamen talia quae tam ardua sunt et difficilia, quia peccandi via satis lubrica est, nemo sine spiritu fortitudinis custodit; nemo nisi esuriat et sitiat justitiam, partes vitae perfectiores, et consummatam regni coelestis justitiam adimplebit.

Audistis, quia scriptum: Oculum pro oculo, dentem p. 0256B| pro dente. Subaudiendum est reddet, ut aetas rudis vitae, quasi justitiae initium praestruatur. Caeterum Christus justitiam perfectae vitae insinuans, addidit quod deerat. Unde patet sicut et in caeteris locis, quod ea quae de lege sunt, inter prudentiam carnis, et consummatum Evangelii justitiam media sunt. Manent igitur hinc inde quasi duo termini, unus qui detrahit ad culpam, alter vero qui regni justitiam perfectius implet. Medietas porro horum legalem adhuc rudibus pandit disciplinam. Non modicus quidem justitiae gradus est, plus laedenti, quam intulit, non rependere. Nam prudentia carnis quae ab Apostolo mors dicitur (Rom. VIII, 6), est ulcisci, insidiari, concupisci, quae carnis sunt callide sectari, et caetera hujusmodi. Justitia vero legis segregat p. 0256C| nos ab his, et initium perfectae vitae suos adhuc terrenos incipit erudire. Deinde Christi justitia, per quam regnum coelorum digne quaeritur, docet omnino non resistere malo. Esset quippe justitia Evangelii major, si laedenti minus injuriarum quam perceperat quisque juberet reddique nunc multum superexcellit cum jubet nec resistere malo. Unde justitia Pharisaeorum plus aliquid habet a prudentia carnis; longe tamen inferius sita est a justitia regni; et ideo Christianis jure dicitur: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Sed hanc nemo digne, sine spiritu consilii, et gratia misericordiae, consummabit. Sic enim 288 tolerandi sunt in spiritu mansuetudinis, quasi phrenetici et sine mente p. 0256D| homines, ut quandoque resipiscant, et sint amici tolerantes qui erant prius persequentes. Parum itaque est Christi discipulo in hac parte ad perfectionem justitiae, non solum ex lege laedendi, non amplius quam acceperat reinfligere; verum etiam si minus aut nihil reddiderit, quod integritas hujus perfectionis est, juxta praeceptum Domini, non resistere malo. Qua de causa statuamus quos justitiae terminos, ut medietates eorum secundum proportionem diligentius contemplemur. Nam initium justitiae est, non amplius, sed aequo judicio, laedenti ex lege p. 0257A| pendere; perfectio vero, malo non resistere, sed paratum esse ad omnia patientissime toleranda. De caetero medietates horum multo minus quam passus sis, aut nihil reddere. Sed prior terminus, dentem pro dente, oculum pro oculo, aut certe damnum aequo pondere pro damno exigere, quamvis infra fines justitiae claudatur, prudentia tamen carnis pascitur, et ex vicinitate illius, licet gradum justitiae teneat, offuscatur. Paratum vero esse ad omnia toleranda pro Christo, nec resistere malo, integritas vitae, et consummata virtus justitiae praedicatur. Caeterum, medietas horum, quantum, multo minus exigere, haeret adhuc initio, et aliqua carnis prudentia frequenter exagitatur; tantum nihil mali reddere, haeret jam perfectioni, p. 0257B| et si ex amore Christi est, spiritu mansuetudinis subsistit. Cum si adfuerit spiritus fortitudinis ad toleranda omnia, ut etiam cum adpossit, malo non resistat, plena justitia in Christi patientia possidetur. Verumtamen considerandum est quod dicit: Non resistere malo. Nunquid vitia et peccata mala non sunt, contra quae omni conatu mentis reluctamur pugnantes? Aut nunquid adversarius noster diabolus malus non est, cui, Apostolus ait, resistite fortes in fide? (II Petr. V, 9.) Haec utique mala sunt, sed non de his malis dicit sermo divinus. Nempe alia sunt mala, quae vulnerant animam, et quibus morte punimur aeterna; alia sunt mala temporalia, quibus inpraesentiarum affligimur, ut probemur; probati vero non confundimur, sed coronam exspectamus certaminis. His p. 0257C| quippe temporalibus malis jubet non resisti, quoniam nobiscum per patientiam cooperantur in bonum. Peccati vero malum restat praecavere ac repelli, ne integritatem corrumpat animae, quia faventibus sibi cooperatur in mortem. 289 Unde si talia interius exteriusve nobis suggeruntur mala, resistenda sunt utique et vitanda: si vero haec temporalia, licet a diabolo vel a quolibet inferantur homine, non resistenda sunt, sed patientissime toleranda. Quod satis Job verus athleta praenoscens confirmat exemplo; qui multis appulsus malis nec reluctatur, tentatus vero interius peccatum perperam non admittit. Quod ideo dixerim, ut diligens lector libertatem Scripturarum in loquendo advertat; quia non semper calumnias haereticorum pertimescit, sed regulas catholicae p. 0257D| veritatis efficaciae nostrae intelligendas derelinquit. Idcirco, non cui malo, sed absolute, nolite resistere malo, dixit. Verumtamen de quo diceret malo, continuo latius per partes explanat. Unde sequitur:

Si quis te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram. Per dextram quippe maxillam, non abs re conscientia nostra, quam secundum Deum habemus, significatur; in qua si quis nos percusserit culpando quod in nobis notissimum ac praecipuum est, offeramus ultronei totum corpus ad affligendum, priusquam, quod potissimum est, opprobria non ferentes, amittamus. His quippe tribus generibus injuriarum omne malum praesentis vitae distinguitur. Quia omne quod patimur, aut in corpore nostro p. 0258A| cruciatibus afficimur, aut exterius damnis rerum affligimur, aut certe variis negotiorum operibus angariamur. Sed in his omnibus parati ad perferenda, patientesque esse debemus. Unde Propheta: Paratum cor meum, Domine, paratum cor meum. Cantabo et psallam in gloria mea (Psal. CVII, 1). Paratus namque corde est ille qui et interius promptus est pati pro Christo, et exterius licet in angaria devotus est, si qua inferantur, patientissime tolerare. Idcirco propter has duas maxillas, sermo propheticus geminatur. Ac si dicat: Paratum est cor meum, Deus, omnia malignantium interius opprobria sustinere; paratum est etiam exterius, pro te, quae me excruciare possunt, libenter sustinere. Qua de causa laetus cantabo ac psallam in gloria mea. In gloria, p. 0258B| inquam, mea, quia de conscientia bona securus, confundor in nullo quo patior. Gloria nostra, inquit, Apostolus, haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12), quibus profecto verbis 290 liquet quod quoties in una earum Christianus flagellatur maxilla, semper paratus esse debet ut alteram devotus ad feriendum offerat. Unde signanter dictum est: Si quis te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram. Alteram ergo dixit, et non sinistram: quasi dicat, praebe illi et alteram dextram. Quia juxta hunc sensum justus totus est dexter, et sicut Aod ille in libro Judicum, utraque manu pro dextra utitur (Jud. III, 15), dum exterior et interior virtus hominis in holocaustum Domino mactatur. Sic quippe rectius intelligitur quam ut, ad litteram, p. 0258C| sinistra facies, dum dextra percutitur, porrigatur. Alioquin Christus in passione, quod suos docuit discipulos, non implevit, qui percutienti se in maxillam, licet pati paratus esset, alteram non praebuit. Verum simili quoque modo nec Paulus, cum in facie caederetur, adimplevit. Ait itaque principi sacerdotum: Percutiet te Deus, paries dealbate (Act. XXIII, 3). Si male locutus sum, perhibe testimonium; si autem bene, cur me caedis? (Joan. XVIII, 23.) Quid putas, nunquid Christus contrarius est praeceptis suis? Aut Paulus discipulus veritatis oblitus est quod ei jussum erat ex Evangelio? Non utique quia et Christus non solum alteram maxillam, verum omne corpus pro nobis clementer simul et animam in cruce obtulit. Et Paulus quod mori paratus esset pro Christo, p. 0258D| postea passio probavit. Qua de causa Christus hoc docuit, quod ex operibus exhibuit, et non quod quisque delirus ex verbo Evangelii frivolum sibi finxit. Nihil enim prodest percutienti alteram maxillam praeberi carnis, si non cum ea offeratur etiam devota maxilla mentis. Hoc quippe Christus docuit, cum ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. II, 29). Quod autem ex se docuit qualis esse debeat humilitas, hic descripsit; descripsit enim virum evangelicum; et ideo quisquis in Evangelio militat, debet paratus esse pati, si necessitas incubuerit, pro Evangelio. Hinc quoque Jeremias ait: Bonum est homini, cum portaverit jugum adolescentiae suae, dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis p. 0259A| (Thren. III, 27, 30). Quod autem saturatur opprobriis, in dexteram interius perentitur; quod vero exterius maxillam praebere jubetur alteram, dexteram scilicet, 291 totum corpus offerri pro Evangelio ad percutiendum mandatur. Itaque tandiu verberanti adversario succedentes sibimet dexteras praebere debemus, quousque aut inimici ira converitur in pacis et verae dilectionis concordiam; aut totus homo dexter flagellis ac passionibus affectus holocaustum fiat. Ecce liquido patet perfectionis apex quantum distet ab angustia legis; profecto quia lex carnalem populum non minus metu vindictae coercebat, quam furiosas eorum mentes talione saevae ultionis temperans mitigabat. Dominus vero in Evangelio fidem nostram, quae per dilectionem p. 0259B| operatur, rebus ipsis volens probare, non solum ut quisque sibi injuriae illatae vindex fiat prohibet, verum etiam, dissimulatione contumeliae quam perpessus est, praetensa, praebere jubet, et quod residuum est, ut ingenuus homo noster libere quod est pro Domino patiatur.

Et ei, inquit, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium. Qua nimirum sententia, non modo humani judicii sustinere jubet in rebus caducis violenta decreta diripientium nostra, verum cum voluntate libertatis, si quis voluerit violenti judicio tunicam auferre, remittamus ei et pallium, et nolimus resistere malo. Sane, per tunicam, quidquid nobis ex substantia magis necessarium est, recte accipimus; per pallium p. 0259C| vero, si quid ex superfluo exterius dilatatur, non inconvenienter dicimus. Quibus duobus omnia illa intelliguntur de quibus judicio nobiscum contendi potest; ita ut a nostro jure in jus illius, sponte, sine ullius litis contentione, diripere [ F., diripi] gaudeamus. Unde Paulus suos collaudans auditores: Et rapinam, inquit, bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis (Hebr. X, 34). Quod si de necessariis vitae indumentis accipitur, quanto magis superflua contemnere debemus? Nam istis duabus speciebus, generaliter omnis pecuniae habitus contemnendus esse monstratur. Unde quidam interpretum pro pallio vestimentum interpretati sunt. Et Lucas versa vice, prius vestimentum dixit, deinde tunicam ne prohibeas (Luc. VI, 29). Ex quo patet per tunicam necessaria p. 0259D| quaeque intelligi debere; per vestimentum vero omnia quae supersunt: tanquam si diceret, qui vult ea 292 quae tibi ad praesens copiosa affluunt tollere, remitte ei et si quid vitae necessarium habes. Indumentum namque habitus est hominis; habitus vero etiam apud philosophos, universam supellectilem designat possessionis. Omnis itaque tunica vestimentum est, sed non omne vestimentum tunica vocatur. Ideo vocatur quod minus est necessarium per vestimentum: aut quidquid amplius et magnarum rerum facultas est, non abs re contemnenda monstratur. Contemnenda igitur est saecularis facultas Christiano, ut inanem stultorum cupiditatem, et vanitatem insatiabilis avaritiae liberaliter arguat; se p. 0260A| quoque spe bonorum futurorum jam locupletem in Christo esse ostendat. Sed infidelitas multorum mentes inpraesentiarum atrociter vastat. Ideo nonnunquam et inter ecclesiasticos viros pro rebus pecuniariis lites ac jurgia grassantur. Frater cum fratre judicio pugnat, et rarus jam qui ad haec agendo vel docendo manum mittat. Manet tamen sententia qua dictum est: Qui solverit unum de mandatis istis, et docuerit sic, minimus vocabitur in regno coelorum. Atque illud: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regno coelorum. Unde cogitet apud se fidelis quisque auditor, et non sequatur plurimam vulgi multitudinem. Imo praeceptorum, ac paucorum utique perfectorum teneat exempla: quod etsi ardua sunt quae p. 0260B| jubentur, merces eorum copiosa in coelis repromittitur. Tradunt autem in hoc eodem altiorem intelligentiae sensum, ut per tunicam intelligatur anima, per pallium vero corpus exterius; quatenus si quis animam tuam perdere voluerit, dimittas ei et corpus in martyrio. Simili modo et de maxilla alium ferunt sensum: ut si quis haereticorum te percusserit in uno Scripturarum testimonio, praebe illi et alterum, quousque is veritate victus, tandem resipiscat.

Et qui te, inquit, angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Non solum igitur vestimenta sine judicio altercationis, sed et teipsum concede ei. Nempe secundum antiquorum consuetudinem est locutus. Unde non modo Jesus, sed et Simon Cyrenaeus angariatus est crucem post eum portare. p. 0260C| Crucem in angariam portat, quisquis necessitate sibi imposita, 293 non dico evangelizandi, verum juxta Evangelium, mundo crucifixus, quae ponderis sunt et aestus hujus saeculi, devotus sustinet. Cui recte dicitur: Si quis te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Ac si dicat, vade cum illo alia duo, ut sis non tam pedibus quam ex animo paratus. Sed cur mille passus dixerit et non plus aut minus, omnino non sine mysterio factum reor; praesertim tum et alia duo cum eo ire, nec tamen a mensura mille passuum recedere nos jubet. Quippe si ad mille alia duo passuum millia addideris, tria millia fiunt. Ut sicut perfectio passionum tribus istis praedicatur exemplis: sic ultimum verbi finem trino conclusit numero, et perfectionem in eo millenarii p. 0260D| consecravit. Millenarius namque in lege sabbati est iter, quia plus quam mille passus ire in sabbato non licebat. Hoc igitur sabbati itinere spiritalis perfectio designantur. Non licet enim in sabbato servilia opera exercere, sed semper quae perfectionis sunt, ingenue ac liberaliter sectari. Ea scilicet agere debemus, quae ad futurum pertineant sabbatum, de quo Isaias: Erit, inquit, sabbatum ex sabbato (Isa. LXVI, 23). Quia qui hic in praesentiarum a perverso sabbatizaverit opere, illinc ex isto quiescet in coelesti retributione. Siquidem recte vadit cum eo alia duo, qui corpore tantum in servitute redigitur, si integer spiritus et anima cum eo devota in servitio illo angariante, conservantur. His quippe partibus p. 0261A| secundum Apostolum, totus homo perfectus connumeratur; et ideo non absurde millenarius numerus triplicatus est. Ita tamen ut extra perfectionem et libertatis sabbatum consensio servitutis non excedat; sed ingenue in quo angariamur, absque peccato, quod est servile, corpore, anima, et spiritu perferamus. Nam per hanc itineris angariam servitus operis designatur, ut non solum privati rebus patienter feramus, verum, et si redigimur in servitium, aequanimiter ultronei peragamus. Quod bene Paulus, harum trium passionum summam enumerans, ait: Sustinetis, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit (II Cor. II, 20). Ecce de reciproco servitutem insinuat pertinere ad angariam; p. 0261B| devorare vero et accipere, ad eorum rapinam qui diripiunt quae nostra sunt violenter et devorant. Caeterum 294 si quis extollitur, ad haec tria refertur, qui nemo aliena diripit, nemo alteri angariam imponit, nemo nisi de extollentia persequendo alium in faciem caedit. Sed haec omnia Christiano patienter ferenda sunt, et libertatis animo peragenda. Quia in his omnibus injuriarum generibus, docet magister veritatis misericordissimum religiosi viri animum exercendum, et propter cumulum justitiae paratissimam ejus mentem esse debere ad quamplura sustinenda. Sed quia parum est haec omnia tolerare, nisi praestiteris aliquod beneficium quod potueris, consequenter adjungit dicens.

Omni petenti te da; et qui voluerit mutuari a te, p. 0261C| non aversatus fueris. Constat igitur quod omnia haec quae adduntur, partes justitiae sint, ut integra justitia ex his omnibus praedicetur. Hinc quoque liquet quod de his rebus dicit: Omni petenti te da, quae honeste ac juste dari possunt. Alioquin si contra justitiam inhoneste aliquid poscatur, quomodo illud dando complebitur? Praesertim cum innumerabilia sint, quibus si petita tribuantur, justitia penitus perimitur. Idcirco restat sic intelligendum, ut omni petenti te juste et honeste, si id possis, libenter impertiaris; sin autem facultas defuerit, saltem ipsa justitia affectu, verbo, vel obsequio porrigatur; hinc quoque fiet ut omni petenti te interdum et melius aliquid tribuas. Caeterum quod dicit, qui voluerit mutuari a te, ne avertaris. Quaerendum est utrum p. 0261D| de illo dicat tantum qui accipit redditurus, an de omni etiam etsi non velit accipere redditurus. Omnes enim qui recte aliis miserentur, plura cum fenore percepturi a Deo exspectant. Idcirco omnis qui accipit, mutuatur, dum patronum se ingerit fenerantis, et ille qui tribuit, haec eadem, quae seminat in eo, feneratur. Sed tamen Dominus his verbis duo praestandi genera est complexus. Unum quod gratis pro amore Christi et justitiae integritate nunquam inpraesentiarum recepturi damus; aliud quod mutuo postulatur et praestamus. Hoc igitur jubet, ne pigri simus. Recte itaque ad hoc nos divina hortatur Providentia, quia talibus indigentes multo relevantur quam saepe juvamine, propterea quaestus 295 p. 0262A| lucri et usura passim condemnantur. Fenus vero ex praecepto quasi justitiae membrum collaudatur. Neque enim putandum est quod Domino non placeat etsi homo reddiderit, profecto cum id ex praecepto facias, tantum ne avertaris, et nullum secteris lucrum terrenorum, quia apud eum qui jubet infructuosum non erit. Nam, supra, quid contra persecutionem et rerum violentiam agere debeamus, nunc quid beneficii voluntarie sine ullius vi quaerentibus impendere. Sed quidam refugiunt haec de pecunario usu posse intelligi. Quia, si eleemosynam cunctis qui petunt tribuamus, ad modicum non erit, etiamsi dives sit aliquis, quid sibimet largiatur: neque si semper tribuitur, erit quid jugiter donare possimus. Nisi forte haec sententia illo defendatur sensu, ut p. 0262B| omni petenti et volenti mutuari juste quod honestum est tribuatur, ita ut aequo pondere nobis et officio nostro, seu qui ad nos domestici fidei pertinere noscuntur, deinde omnibus aequanimiter dividamus, ut in nullo injusti aut inhonesti, quod omnino nec decet, inveniamur. Quod si de sapientia aut spiritalibus donis quis velit accipere, satis patet quod, cum divisa fuerint, augeantur quae cum dederis non amittis. Idcirco talis pecunia semper inexhausta erit. Qui profecto sensus, etsi pro Apostolorum officio locupletior videatur, tamen si accipiendus est ut quae humanitatis sunt a nullo praetermittantur, quia pro nobis haec omnia, tum melius profutura sunt, cum sine habendi damno apud Deum in futuro centuplicantur.

Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, p. 0262C| et odies inimicum tuum, et caetera. Igitur, quia legem implere venerat, a principio cogitandus est textus, et considerandum quo fine cuncta conclusit. Profecto bonitas Dei eam complendo usque ad charitatem plenam provexit. Lex quippe, Diliges proximum tuum, inquit, et odies inimicum tuum, dixit non voce jubentis, sed permittentis; relaxat enim pronum eorum animum ad vindictam, et tamen aliquem aequitatis gradum commendat, dum diliges proximum tuum jubet. In quo nimirum gradu constringuntur hi quos, propter vitia dilectionis, affectu frequenter coercemus. Sicut sunt luxuriosi filii, vel proximi nostri aliis quibuslibet vitiis devincti, 296 quos etiam ex lege potest diligere in saevitia persequentes, eo quod non de odio, sed ex amore fiat. p. 0262D| Exigitur ergo amor proximi, datur licentia odire inimicum, ut ex utroque rudis populi infantia temperetur; at vero in Evangelio, ut perfectioribus cumulus justitiae augeatur.

Ego autem, inquit, dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus ac calumniantibus vos. Haec est latitudo charitatis et consummata armatura justitiae, quae usque ad dilectionem inimicorum extenditur. Nam persecutorum rabies contra Christi Ecclesiam tribus dimicat modis; mentis scilicet odio, et verborum maledictis, atque injuriarum et tormentorum cruciatibus: contra quae Christus docuit, pro inimicitiis dilectionem impendere, pro odio vero p. 0263A| odiorumque injuriis beneficia retribuere, necnon et pro persecutione ac calumniis eorum, orationes fundere. His quippe partibus charitas dimicat, ut omnia mala in bono vincat. Singulis enim singula opponuntur, ut omnes malitiae partes bonitate vincantur. Unde, si juxta est inimicus, dilectio emolliat cor ejus; si vero longe, beneficia nostra eum visitando perquirant; et si quo sit loco ignoratur, penitus oratio profusa apud Deum etiam latentem inveniat. Verumtamen in omnibus discretio virtutum satis moderanda est, et sollicite perscrutandum, quid sit quod Joannes pro peccantibus ad mortem fratribus prohibeat orare, Dominus vero etiam pro inimicis id fieri jubeat (I Joan. V, 16). Ubi nihil aliud occurrit, quam quia sunt aliqua peccata in fratribus, p. 0263B| quae inimicorum persecutionibus graviora videntur, pro quibus nec rogare liceat. Sunt autem et tales, juxta Apostolum, cum quibus nec cibum sumere permittitur (I Cor. V, 11): ita tamen ut vitia sint in odio, natura vero a nobis, quia homines sunt, diligatur. Caeterum ea quae a sanctis Patribus sunt prolata, et in Scripturis divinis quasi maledicta sonare videntur, potius prophetiae sunt de futuro quam livoris vel odiorum inflammationes.

Neque aestimandum, juxta quosdam, quod ista praeceptorum decreta impossibilia sint, eo quod dicunt: Satis erat inimicum non odisse; nec attendentes, quod etiam in Veteri Testamento hoc multi implevere, quanto magis illis poterit esse 297 possibile quibus Christi gratia suffragatur, et oporteat filios adoptionis illum imitari, qui huc veniens omnes p. 0263C| inimicos invenit, et de ipsis fecit sibi amicos. Sed quaeritur quomodo non solverit legem, quia dixit: Diligite inimicos vestros, praesertim cum lex dicat: Odies inimicum tuum. Haec siquidem quaestio solvitur illo verbo quod supra praemisimus, quia non est imperantis, sed permittentis, propter duritiam et imperfectionem eorum. At vero cum advenit gratia, qua nostra infirmitas relevatur, restitutum est legi ad perfectionem justitiae, quod detruncatum erat propter imbecillitatem carnalis populi et segnitiem eorum. Hinc est quod et aliubi de dilectione loquens dicit: Mandatum novum do vobis, licet antea fuerit praemissum, Diliges proximum tuum (Joan. XIII, 34). Novum autem ideo vocat, quia in illo carnali p. 0263D| populo inveteratum erat et semidictum, eo quod vix eorum aliquis quempiam diligeret, nisi carne proximus fuisset. At vero Christus, novus homo noster, renovatis in se dilectionem praecipiens, omnes aut in Deo aut propter Deum diligere jubet. Idcirco novum mandatum proposuit; quia illud innovatum omnia innovat, et de filiis irae filios adoptionis facit. Unde sequitur

Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est. Ecce filiorum adoptio sola charitate acquiritur, charitas vero praemissis justitiae partibus expletur, et dilectione inimicorum firmatur. Haec est, inquam, illa potestas de qua dictum est per Joannem: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Hoc quippe testatur Spiritus p. 0264A| sanctus in nobis, per quem charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, quia sumus filii Dei. Alioquin nisi per fidem renascamur charitate, quomodo ex Deo nati dicimur? Charitas quippe Deus est, et ideo quisquis ex ea renascitur, ex Deo natus est. Hinc notandum quod non ait: Facite ista quia estis filii, sed ait: Facite quae moneo, ut sitis filii Patris vestri. Ex quo mira locutio generatur. Quid enim filius Patri potest esse nisi Filius? Et tamen Pater jam dicitur, licet adhuc facultas fiendi credentibus offeratur. Ut sitis, inquit, filii Patris vestri, ac si dicat: Facite opera, ne degeneres sitis, quia necdum estis re, quod jam spe divinitus facti estis. Nam et vulgo sic saepe loquimur: Fias sic filius patris tui, non utique natura, quod jam est, sed imitatione, p. 0264B| quod necdum est. Quanto magis de nobis haec locutio et Deo Patre dicenda est, 298 ubi non una natura Dei et nostra praedicatur, sed hortamur permaneamus in gratia adoptionis, per quam jam filii nominamur, et nobis idem Pater dicitur. Praeterea quaerendum aestimo, utrum haec sententia pendeat ex eo tantum, ubi dictum est, Diligite inimicos vestros, an ad omnia quae supra praemissa sunt? Liquet igitur satis quia illa hac sola dilectione, per quam et inimicos diligere jubemur, complentur et in ea cuncta recapitulantur. Quamobrem non solum ad hanc, verum et ad illa omnia, ex quibus conficitur charitas, referendum est: Ut sitis filii patris vestri. Ac si patenter dicat: Diligite inimicos vestros misericorditer, et hac sola dilectione supplete omnia p. 0264C| quae mandavi, ut sitis filii Patris vestri. Accepta igitur potestate, agite operibus, ut sitis filii, quia ille jam Pater est. Non enim potest non esse quod est. Idcirco vos estote renascendo per charitatem, quod vocati estis. Alioquin licet ille sit Pater, vos filii non eritis, nisi ex Deo nati sitis; Deus quippe charitas est. Hoc quippe insinuat filius ille prodigus, qui, quamvis non audeat, nec dignum fateatur se filium vocari, tamen nihilominus patrem eum appellat, quem scierat non posse mutari; ac si patenter clamet: Si ego peccavi in coelum, et non sum dignus vocari filius, tu nunquam pater fore desistis, neque viscera paterni affectus unquam praetermittis, fac me sicut unum de mercenariis; quod et Dominus Novi Testamenti volens praecavere ne itatenus degenerarent p. 0264D| adoptionis filii, implet justitiam legis, removet simultates carnalium, extendit praeceptorum summam usque ad inimicorum dilectionem, proponit exempla paterna, quae debeant boni filii sollicitius imitari, et reddit causam mandatorum omnium, Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est. In coelis autem, licet ubique sit Deus Pater, ideo monstratur, ut dignitatem suam haeredes ejus, et cohaeredes Christi, illic evindicent, ne forte peccasse in eo, ubi prodigus ille peccavit, demum gemendo doleant.

Qui solem suum, inquit, oriri facit super bonos ac malos, et pluit super justos et injustos. Hoc quippe pietatis exemplum, quamvis spiritaliter possit accipi de Christo qui est sol justitiae, quod ortus sit ad redemptionem p. 0265A| in carne super bonos et malos, et pluat imbrem evangelicae praedicationis super justos et injustos; melius tamen de sole isto et pluvia ista 299 quotidianis usibus necessaria dictum accipimus. Quia Christus, etsi omnibus venit, siquidem non omnibus ortus reluxit. Unde in eo libro qui inscribitur Salomonis: Et sol justitiae, inquiunt, non luxit nobis. Alioquin si omnibus luceret, et plueret imbrem praedicationis suae super universos, nequaquam injusti sine fructu poenitentiae aridi remanerent; neque propheta ex eo diceret: Pluit super unam civitatem, et super aliam non pluit (Amos. IV, 7). Idcirco patet sensus, quod de hoc sole et hac pluvia dicatur. In quibus non modica benignitas Patris praedicatur, dum haec bona temporalia aequaliter cunctis p. 0265B| tribuit, aeterna vero solis reservat justis. Quod evidenter eis in exemplum qui adoptantur congruit, ut imitari debeant paterna pietatis opera, et bonos ac malos, justos et injustos, omnes suis beneficiis, absque ulla exceptione, circumfoveant et illuminent; irrigent vero charitatis imbre et inebrient, si forte qui steriles videntur, quandoque ad melius conversi fructum ferant.

Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Ubi ostendit, quamvis nostris temporibus vix aliquis perfecte diligentes se diligat, quod non multa justitia sit, si eos, juxta legis decreta, tantum diligimus qui nos diligunt. Ideo dicit: Quam mercedem habebitis? Ac si respondeat, nullam. Non quod aliquam exinde non habeant mercedem, p. 0265C| profecto quia dilectio qua diligitur ab alio quem diligit, jam merces dilectionis est. Sed quia pro talibus merces illa quae in coelis copiosa promittitur, non datur, idcirco quasi nulla dicitur. Quia, etsi merces esse potest, apud Deum tamen nulla est, propterea recte nec merces vocatur; merces autem filiorum, sola adoptio creditur. Unde, si quis eam desiderat adipisci, exempla adoptionis teneat. Alioquin quid plus publicanis affert vestra dilectio? Nonne et ipsi diligentes se diligunt? Publicani autem erant exactores Romanorum, quos Judaei sic appellabant, quia de republica curam gerebant. Sectabantur autem lucra, exigebant vectigalia; negotiationes quoque, fraudes ac furta, et scelerata perjuria exercebant; quorum dilectioni ad invicem legalis dilectio p. 0265D| comparata, nihil videtur habere meriti, quod non ex officio debitae charitatis venit, sed ex recompensatione lucri.

Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Dicuntur autem ista, non quod aut diligentes 300 diligere, aut salutare fratres humiliter et officiosissime non oporteat: sed quia haec, vel hujuscemodi perfectione praetermissa, parva esse videantur. Et, quod pejus est, jam nec hoc interdum sinit quorumdam nostrorum inflata superbia, ut salutatione se praeveniant, quod a paganis honestatis gratia agi probatur. Haec ideo dixerim, ut simpliciores sciant doctrinam priorum in nullo praetermitti debere, quod tam sollicite p. 0266A| etiam de mutua benedictionis salutatione inter caetera sanxerunt: quia si nec hoc, propter insolentiam, dignamur alternatim impendere, minorem paganis sectamur honestatem.

Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est. Ecce ad quod culmen Christus suos provehit, et quam perfectos eos esse debere in charitate denuntiat. Unde, si volumus esse filii, perfectionem sectemur charitatis, quia praecepta custodiendo erimus filii, non natura quidem, sed gratia, per quam in nostro positum videtur arbitrio ut filii maneamus. Ad quod fortassis dicat aliquis: Quomodo mortalis nostrum quispiam tam perfectus poterit esse, sicuti Deus Pater perfectus est, praesertim cum nunquam in eodem statu subsistat? Interea, p. 0266B| quisquis hoc requirit, sciat quod non aliud est similem Deo Patri fieri, quam per charitatem, quae diffusa est in cordibus nostris, eamdem similitudinem, in qua creatus est primus homo, ad melius reparari. Quod nemo fidelium negat; nam ad imaginem et similitudinem totius Trinitatis factus est. Idcirco quid mirum si renovatur admodum, ut sit perfectus, sicut Deus perfectus esse dicitur, cui et olim perfectio imaginis ac similitudinis attributa fuit? Sed quia subtilius hanc similitudinem perfectionis quidam requirentes, nescio quam caliginem impegerunt, saltem ne ad quod facti sunt remearent, libeat paulo latius intimare etiam quid philosophi de hoc loquendi genere senserunt. Nam omne quod simile est, per quod quisque alteri similis p. 0266C| efficitur, duobus modis consideratur; aut quadam habitudine formarum, aut natura rerum. His quidem duabus partibus omnis similitudo contemplatur. Age nunc quam harum elegeris partem, in qua per similitudinem Dei Patris perfectionem habere queas. Si autem secundum habitudinem formarum perfectus esse elegeris, scias quod in eo nulla habitudo est, nisi quod ipse est; ipse enim illa forma est ex qua omnia formantur. Si 301 vero juxta naturam te similitudinem perfectionis habere dixeris, occurrit illico, quod non alia natura ejus, si praedicanda in eo natura est, et alia formarum habitudo; quia ipse idem forma et natura est. Ac per hoc erigendus est interior homo noster, ut quod ille habet per essentiam, nos incipiamus p. 0266D| habere per adoptionis gratiam. Ut, sicut relative ad nos ille per adoptionem, qua nos adoptavit sibi filios, Pater noster dicitur, ita et nos per eamdem similitudinem qua sumus filii adoptionis, relative in illa perfecti maneamus. Alioquin quomodo is perfectus dicitur, qui nunquam factus, nunquam initium aut consummationem habere creditur? Perfectus autem Deus, non proprio verbo, sed sicut multis in locis pro nostra infirmitate dicitur, ut per hoc integre Deus bonus et summus praedicetur. Homo vero non esse realiter, sed per gratiam perfectus invenitur; qui si Deo comparatur, quid in eo perfectum erit? Nemo bonus, nisi solus Deus. Quod si nemo bonus, quis nostrum in bonitate perfectus erit? Unde p. 0267A| constat quod haec similitudo, non pro toto, sed pro parte accipitur. Si autem homo in toto par Deo, vel similis foret, utique Deus esset. Nunc autem quia juxta quantitatem vel qualitatem deitatis, nihil ei par aut simile esse potest, restat ut pro parte capacitatis suae homo aut angelus perfectus esse dicatur. Non tamen aliunde quam ex ipsa imagine vel similitudine Dei, ad quam factus legitur. Tanto enim perfectior quisque, quanto similior erit. Similis autem vel perfectus, non ex proprietate sui, sed ex gratia divinae largitatis, et virtutum integritate. Ut, quod Deus habet per naturam, homo incipiat habere per adoptionem, ex participatione bonitatis Dei. Ac per hoc recte quisque perfectus, sicut Deus Pater dicitur, dum integritatem virtutum, et adoptionis p. 0267B| donum, quantum per gratiam assequi potest, participat. Ut, sicut ille ex sese perfectus dicitur in natura deitatis, ita nos ex eo perfecti dicamur pro parte, in gratia sanctae adoptionis. Sed quia ab initio, quo Dominus Deus Sabaoth exercitum ad militiam p. 0268A| contra aereas potestates prior pro eis pugnaturus conduxit, immensos doctrinarum pelagos decucurrimus, poscit jam oratio finem libri, ne lectoris animus longo sudoris tractu fatigatus torpeat. Perfecto tamen fine militiae tirocinia claudentes, ut ubi finem libri facimus, ibi virtus consummata in nobis perfectionem obtineat triumphantis. Sed utrum satis 302 abyssus scientiarum, ac recte decursa sit, quorum praesidiis innixus haec agere tentavi, Patrum tuta probetur auctoritas. Ubi, si fructus arriserit laboris, opitulante gratia divina, illi perfecti operis gloria deputabitur, ex quo venit effectus, et facultas piae capacitatis. Ubicunque aut minus aut secus quam debui intellexi, non eorum quos secutus sum, sed mea ignavia fuit. Ac per hoc p. 0268B| illorum fluenta supplebunt, quidquid imbecillitas perfectionis substraxit. Lectori tamen non ingratum erit, si quid de fonte veritatis fidelibus hausi votis, et meis quod potui ad legendum pro dono servitutis expensis obtuli.

(no apparatus) Paschasius Radbertus Expositio in Matthaeum Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne PRAEFATIO LIBRI TERTII. p. 0181| p. 0181D| Solent saecularium litterarum amatores, nimium sine pudore suorum se praeceptorum jactitare doctrinis, et eloquentiam eorum sine sapientia docendo sum protulerint ostentare. In quorum sane doctrinis quidam nostrorum, quia non queunt satis intelligere, 194 varios et diversos requirunt expositores, ut ad p. 0182D| eorum luculenta nefandarum rerum mendacia intelligendo valeant pervenire. Etsi eorum polita sit vanitatis eloquentia, quorum se cupiunt inservire doctrinis; tamen frequenter illorum expositorum satis incultus est sermo, et rusticitati vicinus. Qui quamvis pleni sint sordibus vitiorum, propter necessitatem p. 0183A| quoque intelligendi, non dico paginam, sed neque syllabam praetermittunt, quam non enucleatius discutiant summa cum vigilantia ac labore. Unde miror satis quid divina eloquia quorumdam mores offenderunt, quod non velint mystica Dei sacramenta ea diligentia perscrutari, qua tragoediarum naenias et poetarum figmenta sudantes cupiunt investigare labore, et si per theatralia mimorum plausus hominum excitare. Quorum inefficax laboris studium, nemo qui ambigat, ubi de re agitur quae profecto caret fructu, et sine praemio invenitur. Qui licet Academicum rhetorem per hanc inanem vanitatis eloquentiam usque ad vitalis gramma circuli extulerint, et dormientem Scipionem coeli civem effecerint, tamen omnia haec anilibus ordiuntur fabulis quam p. 0183B| aliqua veritate fulciantur. Quapropter moneo lectorem, divinarum Scripturarum eloquiis magis operam dare, quod jam supra satis persuasum exegi, et non ob exiguitatem personae veritatem legendo fastidiat, sed personam propter veritatem sibi commendatam p. 0184A| accipiat, eamdemque veritatem intelligentiae non propter aliud quam propter seipsam devotus legat. Nos enim non Arma virumque Maronis, Graeca saporante fabularum salsura tractamus; sed de fonte Spiritus sancti catholicorum Patrum sensus rimantes, Christo cooperante, quod in divinis litteris intelligimus, nostrorum auribus explanare cupimus. Siquidem neque tragica pietate permulcemus lectorem, aut comicorum sagmate onerare cupimus; sed quod in eisdem divinitus redolet, simplici eloquio juxta capacitatem ingenii reseramus. Unde quibusdam nostrorum, etsi libeant illa Maronis, quod per arma virtutem velit significare, et per virum sapientiam, sicque caetera quae sequuntur; magis tamen placere debent ista quae nunc tractare disponimus; p. 0184B| ubi virtus inexsuperabilis, et sapientia Dei Patris, ut militiam Christianorum contra aereas potestates instauraret, primum illico de fonte baptismi ad eremum, 195 quasi dux exercitus praeliaturus advenit.

Expositio in Matthaeum Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne p. 0267A LIBER TERTIUS. p. 0183| p. 0183B| (CAP. IV.) Ductus est, inquit, Jesus a spiritu in desertum, ut tentaretur a diabolo. Nihil igitur aliud quidpiam Dei Sapientia faciendum primum post baptisma providentius poterat eligere, quam illud quo instrueret universos regni sui milites quid et p. 0183C| ipsis agendum esset contra daemonas, mox ut renati essent per fontem. Mos itaque antiquissimus non dico Romanorum, verum etiam caeterarum gentium fuit, ut si quis ad militiam, post longa tirocinii sui exercitia, idoneus jam transiret, nomen suum ad transcribendum in bibliothecis publicis, proprio ex voto donaret; ac deinceps in exercitu regis proprio recitatus nomine, connumerabatur. Quod singuli Christianorum faciunt, antequam fontem baptismi ingrediantur, et interrogati per singula, hosti cum suis omnibus renuntiant armis, et induunt se Christi armatura, fortes fide, qualiter possint adversus insidias diaboli stare, et contra legiones daemonum quotidie dimicare. Quorum utique nomina non chartis, p. 0183D| sed coelo tenentur ascripta, ut si quidpiam in praelio digne gesserint, coronentur; si autem succubuerint, mortis signo notati tanquam qui coelo digni non fuerint, de libro vitae penitus delebuntur. Quod ne fieret, mox praevius Christus Deus homo factus ut processit a fonte, ostendit exercitui suo qualiter quibusve armis, contra quem hostem debeat pugnare. Unde beatus evangelista volens nullum intercipiendi temporis spatium medium intervenire, Tunc ductus est Jesus, inquit, in desertum. Nullum igitur spatium recte interfuisse creditur, quia post baptismi gratiam, nulla credentibus, a tentatione ut securi sint, mora relinquitur. Hinc quoque scriptum legimus: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Sed et in Job: p. 0184B| Militia est vita hominis super terram (Job VII, 1). Unde nunquam Christianus debet arma virtutum deponere. Quod bene Paulus apostolus intelligens ita esse monebat dicens: Induite vos armatura Dei; quoniam, p. 0184C| inquit 196 alibi, non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et adversus mundi rectores (Ephes. VI, 11, 12). In magno igitur Christiani spectaculo positi sunt in mundo; contra quos non solum omnis mundus et principes tenebrarum, omnisque nequitia spiritualis pugnat, verum etiam idem in seipso divisus homo contra se dimicat ac certat. Idcirco Apostolus suos ad cautelam redigens, ait: Spectaculum facti sumus mundo et angelis ejus (I Cor. IV, 9). Quod nequaquam tam crebro suis monendo inculcaret auditoribus, si non sciret nos hinc inde fradulentis hostibus obsideri, et nostrum iter ad coelum quotidianis machinamentorum oblectamentis praepediri. Unde Dominus ducitur ad desertum, contra diabolum p. 0184D| monomachiam expleturus, quatenus eum omnis Christianorum inspectet exercitus. Et discant vincere visibilia contemnendo, atque gulam simulque vanam gloriam calcando reprimere.

(no apparatus)