Jump to content

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus)/4

Checked
E Wikisource
Liber Quartus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


 3 5 



PROLOGUS LIBRI QUARTI p. 0267|

p. 0267B| Quoties navis a portu solvitur, expansis alarum velis, jam non in potestate consistit remigantis inter immensos aquarum fluctus, quas viarum partes p. 0267C| legat, sed quocunque vis et aurarum flatus eum appulerit, una cum spiritu, ventorum gnarus gubernator etiam invitus vadit: sic itaque lingua doctoris, postquam a portu silentii se dirempserit, non in sua satis obtinet potestate quas doctrinarum vias in oratione promotus teneat, neque quibus verbis sententias quas intelligit, stylo opportunius committat. Unde constat si eum Spiritus sancti aura intus afflaverit, quod rectas intelligentiarum semitas irreflexo itinere devotus carpat; sin autem destituatur, periculosum est ulterius progredi, ne forte ad devios calles et aspera loca quibus se nequeat explicare, incautus ruat. Qua de causa semper orandus est Spiritus divinus, ut vitam bonam huic negotio appulsis, et sanam doctrinam tribuat; quatenus bona p. 0267D| vita docentem sapienter reprehensoribus commendet; doctrina vero sana proterat resistentes, et suis auditoribus prudenter ostendat quod Scripturarum veritas, a quovis sit prolata doctore, nunquam repudiari debeat; sicut e contra, si eam falsam esse contigerit, licet eximius sit in vita per quem docetur, quod nunquam suscipi, nunquam utique liceat venerari. Sed quia de vita idonea me non jacto, subdite tamen seniorum nobilium disciplinis nutriendus, et ad meliora vitae studia provehendus in militia p. 0268B| monasticae religionis persisto. Porro juxta 303 exiguitatem ingenii, non solum sanam me apprehendisse doctrinam gaudeo, verum meorum adhuc praesidio eruditionis juvari morum gravitate jucundor; p. 0268C| id mihi negotii exoptans dari, ut eis saltem proficiam quibus desudo; eos vero quibus nostra non placuerint, ut quiescant derogare priusquam pernoscant quaeso, ne (quod absit!) aliorum profectibus aspernati non ferentes placere, sibi obsit plurimum quod fortassis prodesse poterat. Hac quippe spei gratia subvectus ad ea quae de cordis munditia mandantur a Domino, retractanda tandem veniam. Quia profecto, sicut ab adulatoribus, et vanam gloriam captantibus, quae jubentur non recte aguntur animo: sic, nisi in semetipsum redeat is qui festinat enodare aut docere alios, ut semper perpurgato mentis oculo se suosque sermones ad laudem Creatoris sui referat, nunquam sine periculo perfunctoriae laudis, p. 0268D| ad calcem usque pervenit. Idcirco me totum Deo committo, cujus spiramine ad portum salutis, et ad finem operis quandoque advectus, obsecro inter varios Scyllarum laqueos sine offensa veniam. Et imploro, quia hic liber permaxime de munditia cordis tractat, ut ille qui jubet servari, faciat et emundato cordis oculo ad eamdem contemplationis inspectionem pertingere, de qua dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mat. V, 8).

LIBER QUARTUS. p. 0269|

p. 0269A| (CAP. VI.) Hactenus justitia Evangelii suis partibus usque ad plenam omnium et dilectionem inimicorum redintegrata, utplus esset quam justitia Pharisaeorum ac Scribarum; nunc vero qua inspectione et cordis munditia ipsa eademque justitia credentium operibus debeat adimpleri, diligenter Veritas insinuat.

Cavete, inquit, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Justitia autem nostra quid velit significare, non abs re quaeritur. Nunquid, velut Judaei Dei justitiam ignorantes, nostram quaerimus statuere? Sic itaque de his scriptum in Paulo legimus: Ignorantes Dei justitiam, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei 304 non sunt subjecti (Rom. X, 3). Simili modo cum dicit, Cavete ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, quaerendum p. 0269B| utrumne dicat: Cavete ne justitiam, quae Dei est, vestram faciatis ob vanam gloriam coram hominibus ostentando, ut videamini ab eis. Quam justitiam studentes, Dei justitiae non potestis esse subjecti. Patet enim quod variis modis, secundum Scripturas sacras, justitia vocatur. Dicitur enim justitia Dei, et justitia fidei atque Evangelii, quae simul Dei et una est. Dicitur autem et justitia legis et Judaeorum atque carnis. Sed et nunc justitia Dei nostra appellatur; ex quo liquet, quia sub Christo in fide vivimus Evangelii, recte nostra justitia vocatur: Dei autem ex eo, quia finis legis Christus ad justitiam omni credenti; nostra vero, quod per gratiam piis operibus adimpletur. Ac per hoc de illa dicit justitia, quae major, sicut supra monstratum est in p. 0269C| Evangelio, suis impleta partibus, praedicatur quam Scribarum et Pharisaeorum, quae non Dei, sed eorum esse pronuntiatur. Porro nostra justitia est, de qua dicitur: Justus ex fide vivit (Rom. I, 17); fides vero Dei est, quae per dilectionem Dei ac proximi consummatur. Patet igitur sensus, quod ipsa est quae praeceptis operationum, et praeceptis signorum superius adimpleta gloriosior praefertur. Unde aperiat oculos mentis suae prudens exsecutor, et circumspiciat se in omni negotio, in omni officio laudis aut operationis, in omni beneficio charitatis, vel in omni re ex qua haec justitia Christianorum commendatur, et amoveat se a favoribus saeculi, atque ab omni praesentis laudis intuitu. Tantum, quaecunque agit per spem fixam transponat ad Deum, nec sectetur p. 0269D| ostentationem vulgi; non jactantiam religionis, non superstitionem verborum, aut vanam eloquentiae pompam, ne forte, dum suae quaerit cum Pharisaeis justitiam statuere laudis, justitiae Dei non sit subjectus. Justitia quippe Dei est, omnia quae ab eo jussa sunt impleri, et impleta simul universa ad laudem Creatoris referri. Alioquin, nisi eo intuitu fiant, dilabuntur, et sine fructu etiam pauca quae gerimus in ventum dispereunt. Sed quaerendum quomodo paulo superius dixerit: Sic luceat lux vestra coram p. 0270A| hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificens Patrem vestrum, qui in coelis est; nunc autem, e contrario: Cavete ne justitiam vestram faciatis coram hominibus. Quarum terminos sententiarum quisquis diligenter inspicit, sine nostro laboris officio intelliget 305 quid cavere prohibeat, quidve coram fieri. Illic enim: Sic luceat lux vera, inquit, coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum; istinc vero, Cavete ne faciatis opera vestra ut videamini ab eis: ac si dicat: Facite ut qui viderint, glorificent Patrem vestrum, et ne faciatis coram hominibus, tantum ut videamini ab eis. Nihil enim stultius quam majora justitiae opera vel minora tantum ideo fieri ut videantur. Si autem, quod majus est, martyr vis fieri, vel quod minus, calicem aquae frigidae tribuere p. 0270B| ut videaris et lauderis, tu qui agis, te finem tui operis statuisti, et forte quod quaesisti habes. Qua de causa, nihil videri profuit; quin exinde vanam gloriam incurristi: et si rursus ideo coram facias ut luceant opera tua eis qui viderint ad laudem et Patris gloriam, licet non fiat quod quaesisti, tu tamen in conscientia finem justitiae tenuisti. Unde non dicitur: Luceat lux vestra, et si viderint eam, ac glorificaverint Deum: sed tantum, ut videant et glorificent. Ac si dicat: Ad hoc agite ut glorificent Patrem vestrum, erit in divina respectione quid ei placeat. Quippe quia praedicatoris officium est verbis et operibus persuadere ad laudem fidei; Dei tamen est, si obtineant apud eos munerïs firmitatem. Notanda igitur in omnibus verborum proprietas; nam p. 0270C| illinc dictum est: Sic luceat, istinc autem Cavete ne faciatis opera vestra coram hominibus tantum. Itaque nec prohibet ne luceant, sed tantum, ne fiant ab eis ut videantur. Quia profecto, si virtutis essent, lucerent; nunc, quia vitiorum sunt et tenebrarum opera, videant tenebrosi tenebras suas; Deus quia lux est, ea respicere, nisi ut puniat, nec approbare potest. Diversa igitur voluntas et mentis intentio, diversos fines meritorum obtinet. Alius enim finis, ut videantur tantum opera tua ab hominibus; alius vero, per ea ut laudetur Deus. Dic, quaeso: quis unquam agricola, quamvis rusticus, ideo colit agrum et seminavit, tantum ut videatur ab his qui transeunt? Vel quis unquam, nisi stultus sit, finem laboris sui collocat in aspectu hominum, ut nihil ex eo aliud requirat? p. 0270D| Qua de causa semper sollicitus sit animus quid agat, vel quantum agat; cur autem, et ubi, vel quando, aut qualiter agat. Quia nisi agatur, ut scriptum est, quod praecipitur, et si non ad modum, quantum sufficiat ad justitiam, si non ideo pro quo, et ubi, id est, pro Christi amore, in Ecclesia, quod debetur, aut si non tempore 306 opportuno, dum seritur, vel si non ea festinatione timoris aut amoris Dei, qua deceat et jubetur; alioquin, ut Veritas fatetur, merces nulla est apud Patrem qui in coelis est. p. 0271A| Oportet enim filios Patris gloriam sectari; quia natorum gloria patrum dignitas. Unde rectum est, ut a quo sumus, ei omnia boni operis, vel si quid est in nobis quod jure placeat, referamus. Alias adhuc si hominibus placemus, Christi non sumus, licet quibusque placeamus. Unde et Apostolus non se placere hominibus aiebat (Gal. I, 10), quamvis alibi nos, ut ipse, omnibus placere jubeat (I Cor. X, 33); quia in eo ipso quo se Deo servire probat, recte aliis placere propter virtutum formam non dubitat, inde et ad placendum hominibus alios invitat. Sequitur:

Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te. Quod est dicere: Nolo praeconium laudis ante te attollas, ut videaris ab hominibus, neque praedicare te libeat factis tuis, sed Deum. Ante se quippe tuba p. 0271B| canit, qui laudem suam quaerendo, semper de se ante alios potiora, ut major appareat, innotescit. Sed si ad litteram Pharisaeorum hypocritae, quoties ad erogatam irent, tuba ante se cecinerint, ac si convocandi gratia, ut pompatice propter favorem vulgi, veluti ad spectaculum procederent, non satis liquet. Tamen nec dubitandum, cum multa superstitiosa egerint, quod et istam habuerint consuetudinem; de qua Dominus, loquendi accepta occasione, monet suos ne jactantiarum appetant praeconia, sicuti hypocritae faciunt, sed omnia ad laudem Dei, humiliter ac religiose in conscientia gerant. Ergo hypocritarum nomen ex antiquis theatralibus assumptum est disciplinis, quia erant simulatores (simulator quippe Graece hypocrita sonare probatur) qui tanquam p. 0271C| oratores in concione, fabulose agebant partes personarum in theatris, et omnia negotia eorum tragica vel comica, ac si essent ipsi quorum personas gerebant, monstrabantur. Narrabant enim, non suas, sed eorum historias, et continentiam, motus quoque et voces eorum ac vultus, videntibus ob favorem vulgi vicissim repraesentabant: ita sane et illi qui bona opera ficto laudis officio, non ad Dei, sed ad suam gloriam, ostentant. Agunt enim partes justorum, et personam eorum, cum sint simulatores, ob favorem hominum assumunt; non quod habeant justitiae opera, sed quia simulant se habere. Alias autem si justa essent, non ad se, imo ad 307 Deum, cuncta quae faciunt boni referrent. Nunc autem quia, ut mimi, secundum tragicam pietatem in theatricis p. 0271D| ludorum, coram hominibus, diabolo adstipulante, permulcent se, et cupiunt justi videri, ubi cum rex militum venerit, invenient non se fuisse quorum partes agebant in superficie, sed scenicorum imitatores quorum speciem tenebant in corde. Quapropter quisquis appetit videri exterius quod non est intus, utique hypocrita est et ludificator hominum; quos cum decepit simulatione sua, non eos sed seipsum perdit. De quibus sequitur:

Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Hoc de his dicit, quos jam in synagogis et vicis laudes humanae paverant; cum quibus etiam hi colliguntur qui eorum imitatores fuerint, Amen quippe dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Suam scilicet, p. 0272A| et non Dei. Suam scilicet, quia quam quaesierunt laudem, ferentes pensum erroris et poenam quam meruerant, culpis exigentibus recepere. Nota quam provide magister veritatis omnes justitiae partes tangat. Prius igitur quid agas; deinde ne, tua laude deceptus ex eadem justitia, cum hypocritis damneris; postremum insinuat illud quod potueris, quomodo agas, ut in futuro exinde postea coroneris. Hinc quoque est quod sequitur:

Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Non quod natura corporis istud secundum litteram intelligere permittat; sed ut ex tam evidenti corporis secreto, aliud cogitare compellat. Quis unquam dixerit quod anima, quae tota ubique in omni loco corporis est, possit non p. 0272B| sentire sinistra manu quod agatur in dextera? Nam sicut compatiuntur omnia membra si patitur unum membrum, ita sentiunt omnia, per vivificantem animam, quidquid sentitur in uno. Anima enim, quae est in omnibus membris, non minus scit in sinistra quid agatur in dextera, quam quid in toto: quia ubique adest tota, et ideo scit ac sentit omnia. Quapropter cogimur alium requirere sensum, et docemur, ubicunque sic de membris loquitur, sicut jam supra fecisse cernimus de manu vel oculo, vel sicut de his qui se castraverunt propter regna coelorum; non debere secundum litteram accipere, sed per hoc mysticas doctrinarum efficientias cogitare. Nisi forte hoc loco hyperbolice dicatur: nesciat sinistra tua quid dextera tua 308 faciat, videlicet ut p. 0272C| tam occulto fiat, saltim ut nec sinistrae id scire liceat. Quid igitur si per sinistram eleemosyna porrigatur, aut si dextera praecisa fuerit, nunquid ea manu quidpiam dari non licet? Constat igitur utrasque fecisse Deum, et ideo non quod per eam fit bonum, Deus odire recte creditur, sed quod per eam significatur, malum. Habet enim interior homo noster suam dexteram, habet et sinistram: sed utinam totus homo noster dexter esset! Per dexteram quippe virtutum opera designantur, per sinistram vero vitia. Ideo dicitur, nesciat sinistra tua, nulla videlicet vitiorum operatio, quid agat dextera tua. Quod est aperte dicere, nesciat vitium elationis, aut superbiae, vel vanae gloriae, seu quodcunque ex illa parte est, quid agat virtutum dextera. Quia, p. 0272D| sicut tenebrae lucem nesciunt, sic oportet vitia virtutes nesciant. Imo sicut lux eas fugat, ita fugentur vitia luce recte operationis. Haec ideo me dixisse sufficiat, ne aliquis superstitiose velit asserere, tam occulte quod mandatur nos facere debere, ut nulli alteri vel nobis scire liceat; praesertim cum dictum sit: Sic luceat lux vestra coram Hominibus, ut glorificent Patrem vestrum. Praeterea sunt plurimi qui, quamvis secrete videantur bona agere, tamen scit sinistra illorum quid dextra geratur, quoniam permiscent lucem tenebris, et ita confundunt bona quae agunt, ut omnia obscurentur tenebris, et priventur luce. Neque putandum quod solum de gloria dicatur: Nesciat sinistra tua: omnia enim vitiorum membra p. 0273A| sinistra virtutibus sunt contraria. Idcirco quidquid nobis vitii est pro lege peccati insitum, prorsus nescire debet actus boni operis, id est, in nullo admitti, ut quae lucis sunt offuscentur; sed cuncta circumspecte convenit in lucem clarescere.

Ut sit, inquit, eleemosyna tua in absconso. Absconsa autem eleemosyna tunc recte fit, si nullis tenebris misceatur, quia tenebrae semper exteriores sunt a luce, lux vero semper interior. Et ideo quidquid interius fit, id est, in luce, semper in absconso est; quod vero in tenebris, id est vitiis admiscetur, semper exterius, et veritatis luce privatur. In qua nimirum luce, id est, in abscondito, quodcunque fit, quia Deus lux est, approbatur luce; videre enim Dei, approbare est. Et quidquid in luce est, non rejicitur; p. 0273B| quidquid vero exterius, id est in tenebris, reprobatur. Multi quidem multa super hoc capitulo fingentes, 309 opiniones varias ediderunt. Nam quidam eorum per sinistram paganos, quidam vero inimicos, et quamplurimi uxorem debere intelligi sanxerunt; sed repugnantia sensuum cogunt ea respuere, et hanc quam sequimur intelligentiam tenere: licet superius per dexteram uxorem vel amicum scandalizantes nos posse accipi, et abscindi a nobis debere, dixerimus. Servatur autem idioma loquendi, ut quidquid in hoc sermone generaliter proposuerit, specialiter exsequatur. Hinc est quod supra Christianorum justitiam coepit implere, et eam a Pharisaeorum distinguere, quam profecto vetuit ut videamur coram hominibus exhibere. Nunc autem eamdem justitiam p. 0273C| sicut per partes impleta est: ita per partes quomodo fieri debeat, explanat. Nam eleemosyna pars justitiae est, sicut plurima quae sequuntur. Et ideo dicit: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextra tua. Ergo Pharisaei faciunt eleemosynam, ita ut eidem sinistra commisceantur vanae laudis opera. Idcirco docet in specie, quod paulo superius docuerat in genere. Illinc quippe pluraliter dictum est omnibus: Cavete ne justitiam vestram faciatis coram hominibus. Istinc vero singulariter: Te autem, inquid, faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua. Unde datur intelligi quod et ibi unus in omnes, et hic omnes simul in uno accipiuntur. Omnibus tamen cavendum, ut in secreto conscientiae, coram Deo, cuncta fideliter agant; non p. 0273D| modo ut temporalia caveantur, et omnis commoditas laudis, vel retributio exteriorum rerum, verum omnis vitiorum fucus auferatur. Quia, si nescire jubet quid agat dextera, multo minus sinistra operari potest quod placeat, vel quod reputetur in dextera. Haec igitur disciplina filiorum est. Idcirco coram paternis vultibus semper in absconso conscientiae virtus justitiae exhibenda est. Non quod non videant alteri quae gerimus, sed ut nihil sanctis admisceatur operibus, imo ad laudem et gloriam Patris proficiant universa; nihilque ex ea quaeratur aliud commoditatis, sed abscondantur omnia, ubi et vita nostra absconsa est cum Christo, et magna multitudo dulcedinis sibi timentibus reservatur. p. 0274A| Ibi quippe recte absconditur nostra conscientia, ut ibi sit cor nostrum, ubi et thesaurus noster. Ibi enim Deus Pater conspicit, ibi videt et approbat, ibi sibi placent omnia. Extra quod secretum nihil videt et approbat, nihil est quod 310 placeat, nihil quod maneat. Idcirco necesse est ut pro Christo et in Christo fiant omnia; quia nihil est Patri quod extra Christum, ubi sibi bene complacuit, placeat aliquid, vel videndo comprobet. Hinc est quod sequitur:

Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, ac reliqua. Quae nimirum sententia conjungitur ad priorem; ex ipsa conjunctione similis ordo loquendi reiteratur. Prius dixerat: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ac subditur: Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae. Qua, sicut Pharisaei p. 0274B| simulatores, id est, hypocritae fiebant, ita et in oratione gloriabantur, ac superstitiose tantum. Ut viderentur ab hominibus, in synagogis, et in angulis platearum orabant. In angulis autem, quasi absconsores precum suarum, et tamen in plateis ut viderentur; ac per hoc ex utroque amplius gloriabantur. Quos saepe infirmiores quique adspicientes putabant eos esse aliquid quod non erant. In angulo enim orat quisquis, a recta conscientia deflectens, tenebris se obducit, et abscondi se simulat. Sed tamen, quamvis in absconso orare se fingat, in platea tamen orat, quia publicam et latam hominum famam elatus captat, nec dubium superstitiose ad litteram istas eos observasse. Nam et nos frequenter non solum in publico vel in quolibet angulo, sed ubique oramus; p. 0274C| profecto quia semper et ubique non minus orare quam et gratias agere jubemur. Quod simili modo accipiendum, sicut jam supra de justitia exposuimus. Non enim prohibet orare ubique, sed signanter ait.

Cum autem oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant stantes orare, ut videantur ab hominibus, etc. Nequaquam igitur nefas est quocunque loco Deum orare ac videri ab hominibus; sed ideo orare ut videaris, et ibi constituere finem orationis ut lauderis. Quod bene sequentia demonstrant: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Eam videlicet mercedem, qua visi et laudati sunt orantes, quasi religiosi. Non quod vera laus noceat, sed ideo orare ut videaris et lauderis ab eis, quod hypocritarum est, non modo nulla merces est (quia fructus prava intentione p. 0274D| intus evacuatur), verum etiam vitium simulationis, et irrisionis contra Deum augetur. Deus enim non irridetur; scit utique quia latior est corde nostro, quid sibi, quid vanae gloriae in conscientia appendatur.

Tu autem, inquit, cum orabis, intra in 311 cubiculum tuum. Singulariter nempe edocetur quod supra, sicut et de justitia, pluraliter effertur. Unde datur intelligi quod hic unitas pro universali Ecclesia colligitur; neque ratione caret quod saepe universalia praecepta quasi ad unum diriguntur, dum pluralitas in eo teneatur. Unde est istud in Deuteronomio quam saepe, et in aliis quibuslibet locis: Et nunc, Israel, audi praecepta et judicia quae ego doceo p. 0275A| te, ut faciens ea vivas, et ingrediaris, et possideas terram (Deut. IV, 1). Nam sic per omnem textum ipsius libri quasi singulari personae loquitur, ut unitas totius populi commendetur. Quid denique magis unum esse potest, quam corpus Ecclesiae, quae multis ex partibus counitur? Significantius enim quia una charitate Christi fulcitur, et fide generatur, atque uno Spiritu sancto regitur et vivificatur, per unum universalitas exprimitur, et sic omnibus veluti soli sermo divinus intimatur. Ut per hoc unus in cunctis, et cuncti in uno simul animentur, ex quo maxima communio Ecclesiae monstratur. Tu autem, inquit, cum orabis. Ac si dicat, quia omnium Ecclesiarum unum est corpus, idcirco tu, amica mea et sponsa, quae mihi corpus es, quoties oras, intra in p. 0275B| cubiculum tuum. Cubiculum autem dicit secretius mentis arcanum, ubi nemo videre potest quid sit in illo, nisi spiritus hominis qui est in eo. De hoc quippe cubili David monendo canit: Quae dicitis, inquit, in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5); videtur enim aliquid secretius per ea velle significari, dum quae corde promimus, quasi introrsus prius compungi jubemur. Ad hujus ergo cubilis ostium pulsat sapientia Patris ita dicens: Ecce sto ad ostium et pulso (Apoc. III, 20). Quod sane ostium ei per fidem aperitur, de quo in Canticis sponsa loquitur: Pessulum ostii mei aperui dilecto meo (Cant. V, 6). Pulsat itaque Christus ad ostium, quoties per aspirationem boni operis mentem afficit, cujus profecto vox, quam saepe blandientis p. 0275C| affectu ingeminat, ita dicens: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea (Cant. V, 2), quae nisi pulsanti aperuerit, vacua introrsus in se redit. Quid enim prodest orare in eo cubiculo mentis, ubi nec Pater, nec Filius, nec Spiritus sanctus venientes adhuc recepti sunt, neque mansionem apud eum fecere? Quapropter quisquis infra cubiculum cordis Deum, ut jussum est, vult orare, prius per fidem ostium pulsanti aperiat, et deosculetur eum per charitatem, atque intra cubiculum genitricis suae, ubi doceatur ab eo, 312 devotus indicat. Alioquin quid prodest orare ubi non esse velis quem oras? Quod si fide jam tenes quem diligis ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, recte intras cubiculum mentis, p. 0275D| ubi Deus Trinitas per fidem colitur, per charitatem amplectitur, per spem quoque profundius solidatur. Tale quippe templum jam sacrum est, sicut ait Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Quid igitur prodest introire, orandi gratia, quo nullus est religionis locus? Idcirco, quia gratis venit Christus pulsans ad ostium, suscipiatur, et per charitatem interius tacita conscientia amplectatur Deus Trinitas: tum utique, sicut praecipitur, claudatur ostium, et oretur Deus Pater. Oretur autem non strepitu verborum tantum, sed fide ac spe et charitate intus quod quaerimus impetretur. Haec est, inquam, vera religio Christianitatis, non ut ultra coelos aut infra abyssum, vel circa p. 0276A| fines terrarum quaerendo Deum animus se diffundat, sed intus quem diligit fide teneat, et eisdem virtutibus quibus eum colit attentius exoret. Sic itaque decet adorare eum, qui nec loco clauditur, nec fine terminatur. Hinc quoque mulieri Samaritanae: Veniet, inquit, tempus quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV, 23). Ac si dicat, adorabunt Patrem et Filium et Spiritum sanctum; quia Deus Trinitas non alibi quam in seipso adoratur et colitur. Felix plane cubile, quod tanta capacitate fidei dilatatur, ut immensum et incomprehensibilem apprehendat: ubi quicunque ingressus orat, nihil haesitans exposcat, quoniam in se habet per fidem quem orat, a quo perfacile devotus obtinebit fideliter quod orat. Unde Psalmista inquit: p. 0276B| Apud me oratio mea Deo vitae meae (Psal. XLI, 9). Atque paulo superius: Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam (Ibid., 4). In me, inquit, effudi animam meam, quia intra me est quem fide tenet, charitate diligit, super quem spe certa innitor, et cultu religionis suppliciter imploro. Sic itaque de Anna legitur, cum multiplicaret preces coram Domino, et Heli observaret os ejus, quod illa loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur (I Reg. I, 13). Quid putas, nunquid ut videretur orabat? Non utique, sed clauso ostio, scilicet tacita conscientia, ut exaudiretur in cubiculo, Deum, cui praesto sunt omnia, rogabat. Et ideo exaudita est, quia cum eo qui ubique praesens est, largiter flens, in sese interius versabatur. Clauso p. 0276C| 313 itaque ostio Deum orat quisquis ea quae a foris improbe se immergunt, vi spiritus et obserationis custodia, funditus ne surrepant, repellit. Appetunt enim nostra interiora, et obstrepunt ad cordis ostium visibilia, et omnia quae hujus vitae sunt temporalia. Propterea obserandum est, et totus interior homo intrinsecus colligendus, quatenus cubiculum ingrediatur. De quo sponsa laetatur in Canticis, quod introduxerit eam rex in cubiculum suum (Cant. I, 4). Ex hoc quippe cubiculo ad illum pervenitur. Et ideo fidelis anima prius sese ingrediatur, Deumque mansione cordis suscipiat, ut deinde per ipsum ad ipsum subvecta quandoque pertingat: et quod nunc spe, tunc reipsa jam in patria beate fruatur. Quia, licet pro gratia aeterna nobis concedatur gloria, in conscientia p. 0276D| tamen sibi unusquisque gerit quid velit adipisci de suo labore in prece. Hinc quoque scriptum est: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLVII). Exsultabunt ergo de gloria pro gratia gratis percepta, laetabuntur in cubilibus suis, scilicet in conscientiis, quia in eis, dum essent in agone positi, Christi gratia gaudium est operata. Qua de causa monet magister veritatis ut ingrediatur unusquisque cubile cordis, et ibi incipiat orare vel operari quo possit postea laetari. Unusquisque enim in se tantum gloriam habebit, et non in altero. Haec autem omnia magister vitae sic instituit, ut filium erudiat, et ideo ait: Clauso ostio ora Patrem tuum. Ac si dicat: Sic ora ut filius, et secundum quod renatus p. 0277A| es ora. Paternitas ejus te doceat qua fiducia vel quo affectu orare debeas: Patrem enim oras; ingredere ad eum in conscientia, et ora illum ut filius.

Et Pater, qui videt in absconso, reddet tibi. Noli orare ut videaris ab hominibus, sed ora intus clauso ostio, ut Pater tuus videat, et Pater, qui viderit in absconso, reddet tibi. Reddet autem non verba pro verbis, neque pro precibus precem, sed fructum orationis, et mercedem fidei.

Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici. Plane ethnicos gentiles vocat, vel philosophos, qui duabus de causis prolixius orabant. Putabant enim apposite, sicut in rerum negotiis et causarum statu soliti erant, 314 ad persuadendum loqui, ita in oratione p. 0277B| debere, arbitrantes Deum verbis persuaderi posse. Et, sicut conciliabant verborum facundia sibi judices ad favendum, reddebantque intentos atque benevolos, sic utique moliebantur permulcere Deum, quia singulis in causis opinabantur eum flecti posse persuasibilibus verbis. Vel forte ideo plurimum loquebantur, quia nihil de conscientia, sed omnia verborum superficie agebant, nescientes ubique Deum adesse. Quorum infida supplicatio poscebat ut, si abesset quem rogabant, more daemonum tandem adveniret; veniens autem, quod prius nescierat, ambagibus verborum addisceret. Nec mirum itaque, cum idolis famularentur, si multa coram surdis profunderent verba nugatoria. Praesertim cum nec ipsi daemones scire possent, antequam ignari eorum instruerentur p. 0277C| eloquio, quid obsecrantes vellent. Sed fidelis Dei orator non multorum eget verborum, neque illi narrare plurima opus est, cui omnia patent, et ubique scrutatur secretorum arcana, et intensor est cordium, discretor quoque cogitationum ac medullarum. Sed nec sane multas lacrymas, vel multas obsecrationes in puritate cordis damnat, damnat autem multiloquium, quod de infidelitate et impuritate mentis generatur. Alioquin et Annam legimus preces multiplicasse coram Domino, et sanctorum plurimos biduo triduoque, sine ulla intermissione orationes suas protelasse; sed et Dominum pernoctasse in oratione, atque in agonia prolixius orasse, ita ut sudor ejus quasi gutta sanguinis in terram distillaret. Ex quo datur intelligi quod non multiplicatio precum et p. 0277D| profusio jugis, ex affectu divini amoris, vel intercessio veniae damnatur, sed quod tantum verbotenus vacuas replere auras sine affectione infideliter contendunt. Nimirum quia sicut damnabile est cum hypocritis orare, ut ab hominibus videamur: ita infidelitatis est, cum gentilibus in multiloquio nos exaudiri putare, nec intelligere, saltem credendo, Deum, cui praesto sunt ea quae sunt, quaeve fuerunt, vel quae futura sunt, ipsum prius scire, quam petamus, quidquid opus est nobis. De quo recte quaeritur: si Deus 315 antea novit quam petamus, quid opus est apud scientiam petere, vel cur, licet paucis verbis orare jubeat? Nam et quidam philosophorum superfluum dixerunt eum precibus fatigari, qui novit singula p. 0278A| etiam priusquam petantur. Sed haec quaestio perfacile solvitur, si ordo debitus et justitia pensatur. Siquidem aliud est ignoranti quod nesciebat narrare, aliud vero cultu religionis orare illum cui subjectus esse debes, et apud scientem petere ut accipias gratis quod ex te antea non habueris. Quippe longe aliud est devote implorare apud potiorem te suffragium, et aliud infirmo narrari quae nescit. Sane in uno eorum indicium est ignorantiae, in altero vero obsequium justitiae. Ibi fideliter referimus nescienti, hic suppliciter obsecramus et petimus a largitore. Vult enim Deus interrogari se, ut bonitas ejus derivetur ad plurimos, et tamen devotio et status justitiae servetur apud subjectos. Non quasi nesciens doceatur, sed velut bonus Dominus suppliciter veneratus p. 0278B| clementer praestare dignetur. Unde et composuit brevissimam precem, si quomodo salutem celerem misericors tribueret, et nulla praepediret verborum prolixitas, imo fiducia esset ex brevitate dictorum, quod pius judex, qui brevi se voluit rogari oraculo, citius annuat poscenti ex voto. Verumtamen, quamvis pauca composuerit verba quibus nos doceat orare, quaerendum tamen arbitror cur vel hisdem paucis verbis opus sit ad eum qui scit omnia, et novit, ut dictum est, quid nobis necesse sit, antequam petamus. Ad quod illico fatendum, potius rebus quas animo gerimus, et intentione cordis, cum dilectione pura et simplicitate affectus, nos agere debere apud Deum, quam verbis, ut impetremus. Idcirco sciendum verba nos docuisse, ut eisdem doceret verbis p. 0278C| quid orare oporteat, quatenus ex his animus conciperet et memoriae mandaret regulam orandi: non verba quae diceret, sed res et sententiarum intelligentiam ex affectu quid exposceret. Alioquin nunquam aliis verbis orandum esset, quam eisdem in quibus haec docuit. Nunc autem longe aliter sentitur. Idcirco non verbis apud eum agimus, sed affectu mentis, quem ex eisdem verbis percepimus, cum fide ac spe et charitatis obsequio devote implorantes eum, quatenus 316 ex verbis accendatur cor nostrum, et serenetur in precibus: deinde, ab ipsa intentione cordis illustrati, quod ipse docuit fiducialius impetremus. Ac per hoc, ex ipsius doctrina, cor nostrum quid orare debeat, paucis illustratur verbis; illustratum vero, non indicando cui omnia patent, p. 0278D| sed supplicando qui omnia potest, affectuosius diffunditur, et exposcit cum charitate, quod jam spe fidei percepisse praesumitur. Spes vero non confunditur, quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. In quo nimirum Spiritu jamque clamamus: Abba, Pater. Hinc liquido patet, non aliud nos orare debere, quam quod docuit magister veritatis; et, licet aliis verbis frequenter oremus, tamen quod aliud non licet orare minime dubitamus. Unde perpendat in Christo renatus, quia, ex quo justitia Christianorum coepit egregie adimpleri, ab inde filiorum adoptio coepit reformari. Et, si viderit se eisdem justitiae partibus favere, noverit se jure adoptionis filium vocari, et ex p. 0279A| eadem adoptione paterna viscera ad misericordiam promereri. Sin autem minus attenderit quod praemittitur, timendum ne oratio fiat exsecrabilis. Aliter ergo vivere quam ut docuit, degenerare est a gratia, per quam sibi nos Deus Pater adoptavit in filios; aliter vero orare, non solum ignorantia, verum erroris culpa praegravari. Ex quo idem ait: Rejecistis mandata Dei ut traditiones vestras statuatis (Matth. XV, 3). Unde oremus sicut docuit unicus Filius Patris, qui Patrem suum, scilicet a natura, nostrum praestitit esse per gratiam. Et honorem proprium largitus est hominibus ut, quod solus habebat consubstantialitatis optimum; cunctis sua bonitate per gratiam donaret indultum. Quapropter docuit prius nos conformes esse debere, deinde concessit, quod ipse habebat p. 0279B| ex natura deitatis, nobis per adoptionis gratiam possidere. Quid igitur ordinabilius dici potest, quidve potentius? quid benignius, vel quid largius, quam quod praestitit nobis, et docuit nos comparticipes esse nominis ejus, et dignitatis fecit esse consortes? Hinc est ergo quod inter caetera salutaria sua monita et praecepta divina, quibus credentibus consuluit ad salutem, proposuit etiam orandi formam, instituit qualitatem, tradidit disciplinam, monuit quid petendum, dedit ausum adoptionis, ut, 317 dum interius in nobis apud Patrem petimus, facilius audiamur. Implevit denique quod promiserat, quia veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Veri itaque, quia, juxta sanctificationem spiritus et traditionem veritatis, Patrem adoramus p. 0279C| sine ullo erroris obstaculo. Nos enim nescimus quomodo oporteat orare, sed Spiritus sanctus est qui docet nos de omnibus, et postulat pro nobis, atque transponit in omnem veritatem. Idcirco nulla magis spiritalis oratio neque profusior, quanquam a Filio, qui est Veritas, ex ejus ore percepimus. Amica enim et familiaris oratio est, Deum de suo, ipso praecipiente, rogare, et ad aures paternas Christi ascendere mandata. Quid igitur putas, agnoscetne Pater Filii sui verba? Ergo cum precem facimus, ideo intra cubiculum intrare jubemur, ut qui habitat Christus intus in pectore, ipse sit et in voce. Alioquin sine Deo apud Deum preces fundere, ac rem verbis implere possumus profecto; effectum operis nequaquam obtinebimus.

p. 0279D| Sic ergo, inquit, vos orabitis: Et quid est dicere Sic ergo vos orabitis? nisi, non ut hypocritae, ut videamini, non ut ethnici, in multiloquio, sed ut doceo, et quod doceo, et quomodo doceo, vos qui mei estis, orabitis. Ergo ubi non solum pensandus est effectus orationis, verum etiam cogitandus habitus corporis, et modus vocis, quietudo quoque disciplinae Christi, et pudor humilitatis. Propter quod infert: Sic ergo vos orabitis; ac si diceret, ut trado, ut instruo, ut praecipio, ut praescribo. Deus enim non vocis, sed cordis auditor est, de quo Propheta: Praeparationem, inquit, cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 20). Idcirco quisquis orat, illum quem orat, jam per fidem in corde teneat per charitatem p. 0280A| diligat. Nam si hoc solum quod jubetur orat, rebus se accepturum quod spe praesumit in eo qui nulli negat quod requiritur, confidenter gaudeat. Publica est enim omnibus in Christo renatis, et communis haec oratio, quando non pro uno, sed pro omnibus effunditur, quia omnes in Christo unum sumus. Deus igitur pacis et concordiae, magister veritatis, unitatem renatorum instituit. Ideo sic unum pro omnibus orare voluit, quomodo ipse in uno simul omnes portavit. Nam majus est unum in omnibus orare, quam in seipso aliquem, propter quod non modica virtus orationis 318 existimanda est, in eo ubi omnes pro uno simul orant, quia unus in omnibus dedicatur. Et cum dicitur ab omnibus:

Pater noster, qui es in coelis. Si profecto unitus es p. 0280B| in Christi corpore, omnes pariter secum te in precibus assumunt, atque ut fiat voluntas in te, simul implorant. Idcirco non modica cogitanda est haec unitas, non parvipendenda tam firma in Christo societas, ubi omnium vox est una, et simul omnes una fide Deum in mente portant, una charitate diligunt, una jam spe fruuntur; simul quoque omnes unum petunt, unum quaerunt, unam pulsant ad januam pietatis. Nihil igitur validius, nihil locupletius, nihil melius, quam ut omnes unum sint, et omnes pro uno invigilent, sicuti unus pro omnibus inter omnes, ut universi simul in Christo unum inveniantur. Qua revera fide, qua spe, qua denique charitate docuit ut nemo fidelium ab hac unitate se dividat. Ideo nemo apud Patrem impetrare quod Filius docuit unicus se p. 0280C| diffidat; nemo, quae docuit, opera filiorum ignaviter praetermittat. Haec est, inquam, illa potestas, quam dedit hominibus filios Dei fieri. Idcirco et praemisit opera potestatis, ut ex ipsius maneat adoptio libertatis nostrae. Propter quod dat ausum orandi quam dedit et docuit, si quod minus est in nobis ut per gratiam impleatur. Hinc quoties nostrum aliquis, quamvis semotus a caeteris, et secretioribus habitans latenter locis, Deum Patrem nuncupaverit, animadvertat, non separatim singulis, sed communiter universis donum tanti muneris attributum. Et ideo nemo sibi applaudat dicere, Pater meus qui es in coelis, sed Pater noster, quoniam soli Christo competit, cujus proprie pater est Deus. Unde alibi signanter ait, Vado ad Patrem meum, deinde intulit, p. 0280D| et Patrem vestrum (Joan. XX, 17). Quo dicto, satis discrete insinuat, sibi specialem gloriam quod Filius est congruere per naturam, generalem quoque gratiam adoptionis cunctis communiter concessam esse per gratiam. Ac si aliquis paterfamilias quempiam habeat a natura filium et tamen plures possideat famulos, nunquid ob hoc quia paterfamilias dicitur, servi ab eo aequa conditione habentur ut filius, praesertim cum idem Filius Dominus probetur esse cunctorum? Patet igitur in altero consubstantialitas naturae, in altero vero bonitas dominantis, et in utroque commune paternitatis 319 nomen sortitur. Unde docemur, omnes quos unda lavat baptismi, nos in ipso fratres esse debere, et in invicem p. 0281A| fraternitatis vinculo sociari. Ac per hoc in utroque simul monemur Patri rependere affectum adoptionis, et fratribus non odium, sed germanitatis obsequio deservire. Si enim carnalis nativitas ex uno mortalium nos tanti amoris ligat vinculo, multiplicius cogitanda est fraternitas ex Deo Patre veneranda, quam nemo nisi spiritalis potest dignoscere. Alioquin, si non spiritaliter renascatur, quomodo valet apprehendere aut sentire affectum secundum interiorem hominem hujus amoris? Namque si vera fide et spe certissima haec paternitas veneraretur et amaretur, per Spiritum sanctum charitate diffusa, nunquam fraternitas carnis amplius valeret apud aliquos, sed praeferrent nobilitatem ex Deo, et gratiam adoptionis corruptioni; darentque operam ne p. 0281B| degeneres existerent, et tanto parente indigni, propter vetustatem carnis. Ecce quam fidelis et beata debet aestimari oratio, quam nobis doctor vitae et magister coelestis docuit; ecce quam beati nos esse possumus, si haec non tantum officio oris, sed fideli conversationis servamus actu; ecce quam certa spes salutis data est credentibus, quantaque circa nos dilectio Creatoris diffunditur, quanta misericordia et pietas praerogatur, quantaque gratia et fiduciae munus indulgetur, ut, qui servi digni non fuimus, Deum patrem dicere audeamus. Unde necesse est quasi filii Dei vivamus et conversemur, ut id esse quod dicimur, spiritaliter actu et moribus probemus, secundum quod Joannes ait: Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. V, 18), quia nativitas Dei custodit p. 0281C| illum, et diabolus non tangit eum. Qui autem peccatum facit, non est ex Deo, sed ex diabolo, quia diabolus ab initio peccat. Idcirco, servantes sacramentum nativitatis nostrae, ab omni labe peccati nos immunes custodiamus, ut vere filii Dei simus. Quod longe Isaias voce nostra vaticinatur, dicens: Tu es enim Pater noster, quia Abraham nescivit nos, et Israel non cognovit, sed tu, Domine, Pater noster, ab initio nomen tuum super nos (Isa. LXIII, 16). De quo nimirum nomine satis edocti rogamus.

Sanctificetur nomen tuum. Sed prius quaeritur: Deus pater quia ubique esse creditur, cum ei tantum, qui es 320 in coelis, dicatur? Necnon illud, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis (Psal. CXXII, 1) seu et in quamplurimis locis, ubi Deus Pater p. 0281D| in coelestibus esse asseritur. Ad quod fatendum hos coelos, in quibus Deus inhabitat, non corporales, sed spiritales intelligendos; quia Deus non spatiis locorum distenditur, neque loco clausus tenetur. Monemur autem nihil terrenarum nos ambire debere, sed ad illam potius regionem, in qua Patrem nostrum commemorari fatemur, quantocius summo cum desiderio festinare: ut ibi jam mente versemur, quo Pater et Creator noster esse probatur. Unde Paulus: Nostra, inquit, conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Et alibi: Qui consedere nos facit in coelestibus (Ephes. II, 6). Nec non et illud: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, non quae super terram, mortui enim estis, et vita vestra abscondita p. 0282A| est cum Deo in coelis (Col. III, 1). Age jam, quaeso, coelestium scrutator, et perquire quinam coeli sunt in quibus et Deum Patrem et vitam tuam absconditam recognoscis. Nunquid altissima mundi corpora, quae non possunt esse nisi in loco? Quod si ita est, aves coeli majoris meriti erunt, quarum conversatio Deo vicinior est; quod omnino stare non potest. Et ideo fatendum Deum nusquam in loco corporalium rerum quaerendum aut cogitandum; neque aliquem esse locum quo non sit, quia omnis locus praesto est ei. Nam quod ubique est, ita dici videtur non quod localiter in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest), sed quod ei omnis locus adsit, eique ad capiendum pateat, cum ipse non suscipiatur in loco, atque ideo recte nusquam in loco esse dicatur. Quoniam p. 0282B| Spiritus Deus ubique est, licet non in loco, sed in spiritalibus et in Sanctis. Hinc quoque David ait: Deus, qui in sanctis habitas (Psal. XXI, 3), nimirum hoc est dicere in coelis. Quapropter quisquis cum Deo in coelis versari desideras, in sanctis et spiritalibus atque intellectualibus a terrenis te transpone; quia qui terrena sapiunt, cum Deo nequeunt sortem haereditatis participari. Hinc quoque est quod spiritus sapientiae in bonis filiis meditatur, non pro utilitatibus terrenarum rerum interveniens, sed pro nostri Patris gloria totum pietatis impendit affectum, ita dicens: Sanctificetur nomen tuum. Nomen itaque Patris filiorum est, quoniam Pater non nisi ex filio appellatur, sicut nec filius nisi de Patre dicitur. Relatio 321 quidem ad Filium refertur, quoniam nemo eorum p. 0282C| secundum se, sed secundum alterum appellatur. Unde Filius ad Patrem ut sit Filius, et Pater ut sit Pater ad Filium refertur. Haec enim invicem relata consistunt, quia alter ex altero nuncupatur. Hinc liquido patet, quia Patris nomen in Filio est, sicut e contrario in Patre Filii esse monstratur. Alioquin si non alter in altero esset, nec iste Pater, nec ille Filius diceretur. Idcirco quia nomen Dei Patris in nobis est, quatenus per adoptionem jure vocemur filii precamur: Sanctificetur nomen tuum. Non quod ille sanctior esse possit, qui omnes ex seipso sanctificat. Unde ait: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum; sed idcirco sanctificari nomen ipsius in nobis postulamus, ut sanctificationis suae operetur augmentum, videlicet Spiritum sanctum suum nobis praestando, p. 0282D| per quem charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, et clamamus Abba, Pater. Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Qua de causa tunc sanctificatur Patris nomen in nobis, cum nos ab eo sanctificamur a quo praestatur omnis sanctificatio. Nam, sicut dignitas patris ad filios refertur, ita sanctificatio filiorum ejus nomini tribuitur. Quid enim aliud est sanctificatio nominis, quam infusio sancti Spiritus, per quem cor pium, mite, placidum et castum, omnique virtute praeditum ad ejus praeparamus ingressum, quo sanctificetur adoptio libertatis? Sic itaque nomen Dei Patris sanctificatur in nobis, quemadmodum ipse Filius clarificatum se in suis discipulis alibi testatur; qui p. 0283A| clara semper, sine ullo additamento detrimentove, divinitatis luce fulgebat. Nam inter caetera sic inquit: Sanctificatus sum in eis (Ezech. XXXIX). Et alibi: In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis (Joan. V, 18). Ubi ergo sanctificationis suae locum invenit, ibidem se sanctificari dicit. Pietas enim Patris praestantissima sibi conferri pronuntiat, quidquid suis famulis clementer ipsa largitur. Sic itaque sanctificatur in nobis, sicuti et magnificatur a nobis. Hinc quoque virgo Maria gratanti animo canit: Magnificat anima mea Dominum (Luc. I, 46), non quod magnus et excelsus Dominus, nullam habens consummationem, major minorve esse possit; sed quia, dum nos in eo crescimus, ille in nobis quasi magnificatur. Ac si dicamus: Pater, sanctificetur p. 0283B| nomen tuum, ut tales simus qui sanctificationem 322 tuam non modo intelligere, verum capere valeamus; quatenus tu ex nostra conversatione spirituali sanctus appareas. Quod tunc recte sit, si, videntes bona opera nostra, glorificent Patrem qui est in coelis. Sed quam infelices hi, quorum operibus malis nomen Dei Patris blasphematur! Unde ne fiat, quia quotidie delinquimus, quotidie oramus, ut vivificatio et sanctificatio, quae a Dei gratia sumitur, ipsius in nobis protectione servetur. Ac per hoc, nomen Dei Patris, quod in nobis est, per ablutionem sancti Spiritus, ne deterius quidpiam contingat, indesinenter sanctificatur. Quaeritur ergo non abs re ab aliquibus, de quo nomine dicatur: Sanctificetur nomen tuum? Utrum quia a Christo Christiani vocati p. 0283C| sumus, an quia a Deo Patre per gratiam adoptionis filii nominamur? Quod ex circumstantia lectionis illico designatur, cum praemittimus: Pater noster, qui es in coelis. Nullum enim nomen in nobis ampliori honore sublimatur, quam ut filii Dei per Spiritus sancti infusionem nominemur et simus. Quod videlicet nomen duobus crescendo sanctificatur modis; cum aut numero credentium latius propagatur, aut cum quantitate meritorum in credentibus amplius diffunditur. In utroque tamen quotidie sanctificatur, dum renati suo munere augentur. Verumtamen non ideo loquor, ut nomen Christianitatis in nobis sanctificari non debeat, sed quia adoptio in renascendo gradus excelsior meritorum consecratur. Alioquin neque Christianitas sine adoptione, neque p. 0283D| adoptio sine Christianitate praestatur. Hinc quoque in Apocalypsi Joannis vincenti dicitur: Dabo ei calculum candidum, et in calculo nomen novum, quod nemo novit, nisi qui accipit (Apoc. II, 17). Per calculum quippe, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus designatur. In quo nimirum calculo, unusquisque renatus in Christo, dum per adoptionis gratiam unum corpus in eo efficitur, nomen novum accipit, ut Patris filius dicatur, et cohaeres Christi in regno Patris efficiatur. Ac si patenter dicat: Qui vicerit mundum et auctorem mortis, dabo ei cohaeredem Christum et consortem, per quem hostis devincitur, et in eo nomen novum, de quo Isaias ante praedixit: Vocabitur tibi nomen novum, quod os Dominavit p. 0284A| (Isa. LXI, 2). Quod sane nomen nemo novit nisi qui accipit; tanquam si dicatur, 323 nullus dignitatem adoptionis moribus et vita defendit, nisi qui ipsum nomen divina praedestinatione ad aeternam vitam nosse promeruerit; nam accipere ad praedestinationis gratiam refertur. Unde Baptista Joannes, cum de eodem Mediatore nostro loqueretur, inter caetera: Testimonium ejus, inquit, nemo accipit (Joan. II, 32); qui autem accipit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est, et ideo datur vincentibus calculus candidus, atque in eodem calculo, id est in eodem corpore Christi, nomen novum, scilicet sancta adoptio per quam filii nominamur. In qua nimirum adoptione praedestinatorum nomen, ut Deum diligant et proximum, consecratur. p. 0284B| Hinc quippe scriptum est: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34). Nulla igitur dilectio major esse potest, quam inter patrem et filios, inter filios vero et fratres a Domino commendatur; et hoc est in calculo nomen novum discipulis collatum, quod nemo novit nisi qui accipit. Tanquam si dicatur: hujus virtutem nominis per omnia ignorat quisquis in mandato dilectionem fratris paterno amore non conservat. Profecto de quo nomine in eadem Apocalypsi repromittitur: Scribam, inquit, super illum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, novae Hierusalem, quae descendit de coelo a Deo meo, et nomen meum novum (Apoc. III, 12). Igitur haec inscriptio nihil aliud est quam sanctificatio nominis. Unde oramus: Sanctificetur nomen tuum. p. 0284C| Quo utique stylo vel quo calamo super victores nomen Dei Patris inscribatur, audiamus. Lingua, inquit, mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2); hic est, inquam, Filii Patrisque spiritus, cujus gratia nomen adoptionis, vel Christianitatis, inscribitur et sanctificatur. Quoniam, sicut Paulus ait: Quia sumus filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corde nostro, clamantem: Abba, Pater. Hinc certe dignitas nominis, hinc celsitudo meritorum: hinc reges sumus, hinc sacerdotes, hinc triumphatores, hinc nova creatura, hinc Christiani vocamur, hinc filii Dei sumus. Idcirco, ubi totius summa salutis, intimo sensu cordis oremus: Sanctificetur nomen tuum. Deinde sequitur:

Adveniat regnum tuum. In qua supplicatione quid p. 0284D| petimus? Nunquid eum regnare sine initio et fine indesinenter dubitamus? Nequaquam, quia rex est omnium saeculorum, cujus profecto imperium nec fine clauditur, nec initio terminatur; sed hoc petimus ut veniat illud regnum adoptionis, in quo haeredes Dei, 324 cohaeredes autem Christi futuri sumus. Congruus quippe satis ordo petitionis, ut quia in priori supplicatione filiorum adoptio consecratur, in secunda, ut regnum quod filiis debetur, obsecremus; non enim oramus quod ei prosit, sed quod nobis. Quia, sicut, dum ejus nomen sanctificatur in nobis, nos utique sanctificamur; ita, dum ejus regnum poscimus adfuturum, nostrum quoque Christi sanguine vel passione quaesitum, oramus p. 0285A| promissionis advenire regnum. Quando cum evacuaverit Christus omne principatum et potestatem, omnemque virtutem, traditurus est nos regnum Deo Patri, triumpho virtutis suae, ut sit Deus omnia in omnibus, contemplantibus nobis illud quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod Deus praeparavit his qui diligunt eum. De quo nimirum regno dicturus est electis suis in fine: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origiue mundi (Matth. XXV, 34). Sed ne dilatione animus torpescat, noverit pius exactor, quod, sicut quotidie in nobis nomen Patris sanctificatur, ut nos ad meliora virtutum opera valeamus; ita et regnum quod optamus quotidie advenire sentitur, dum evacuantur a nobis p. 0285B| principatus et potestates, virtutesque aereae potestatis, cum evacuantur vitia, et mundi concupiscentia exstinguitur. Tum utique, cum his propulsis virtutum bona in nobis fragraverint, et odoramenta meritorum cubile mentis asperserint; tum profecto Patris regnum jam jamque advenire in nobis minime dubitamus. Cujus nimirum gustu inter pressuras saeculi validius solidamur, et ut integrius adveniat ad quod ingredimur, instantissime oramus. Age ergo, quisquis te adoptatum in regnum gaudes, dilata sinum fidei, extende longanimitatem spei tuae, amplifica magnitudine amoris, et ora omni virtute mentis, omnique instantia cordis, ut hoc regnum quotidie non solum credentium numero augeatur, verum etiam in te, vel in cunctis qui jam Christiano p. 0285C| censentur nomine, quantitate meritorum dilatetur, et, evacuatis malis, clarificetur virtutibus. Insuper extende oculum mentis ad illud ultimum repromissio nis diem, quando si permanseris in adoptione auditurus es: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Extende igitur oculum fidei et charitatis, apprehende precibus simul omnia quae magister veritatis paucis conclusit verbis. Ora Dei Patris in 325 cunctis adveniat regnum; ora, ut in credentibus, evacuatis malis, virtutibus amplietur, et resplendeat congruo deitatis honore; quatenus et tempore finiatur, atque aeternitatis principio gloriosius beatitudine concludatur. Haec enim dicere vel optare criminosorum nemo audet, quia nec videre tribunal judicis optat; eo quod in adventu ejus, non praemii p. 0285D| palmam se percepturum sperat, sed teste conscientia protinus pro suis reatibus excipere magis poenam timet. Age ergo, quisquis es, saltem opta nunc in tempore, ut exuaris vitiorum malis, et veniat in te virtutis regnum; quia Deus virtutum est et non vitiorum. Opta igitur in membris Christi ut numero colligaris, et quidquid orat universum corpus in toto, ad membrum usque perveniat, si forte spe ac fide vel charitate fueris recreatus: ut simul capiti ac membris orando, agendo, vita et moribus deinceps fideliter collabores. Alioquin licet venire illum non velis, hoc judicium non effagies, et poenam quam formidas male victus excipies. Disce, velim, longanimitatem, et consuesce infatigabiliter laborare. Ecce p. 0286A| quandiu est quod sancta Dei Ecclesia illud orare coepit; Adveniat regnum tuum? tamen licet quotidie augeatur, adhuc differtur. Quod nempe, idcirco dixerim, si petieris, ac forte illico non obtineas, ne fatigeris instantius in agonia desudare: quia regnum Dei dilatione quaeritur, spe jam certa tenetur, ad quod per fidem gradimur, et nimio charitatis ardore quidquid obstiterit revincimus, et per eamdem ad illud donec perveniatur, infatigabiliter desudamus.

Fiat voluntas tua. Par quoque et huic intelligentiae sensus est. Non enim quisquam est qui Deo, ne fiat ejus voluntas, obsistere vel contradicere possit. Praesertim cum scriptum sit: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV, 6). Sed hoc oramus ut libertatem arbitrii nostri ejus p. 0286B| per gratiam sociemus ipsius voluntati, ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed voluntas Dei libera in omnibus impleatur. De qua nimirum voluntate sanctus Apostolus testatur dicens: Voluntas Dei est sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a carnalibus desideriis (I Thess. IV, 3). Et alibi Dominus: Haec est, inquit, voluntas Patris qui me misit, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam (Joan. VI, 40). Quapropter et hic non quod illi, sed quod nobis prosit, devote oramus. Cum ergo dicimus, Fiat voluntas tua, cogitandum est qua fide dicamus, quave 326 charitate; quia nemo haesitans de Patris voluntate unquam recte orat. Idcirco magna fides, magna devotio, magna securitas, de incommutabili Domini bonitate scire quod nihil mali velit, imo secundum p. 0286C| Apostolum: Omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Nullus igitur ista ex affectu potest dicere, nisi qui pro certo credidit, omnia quae videntur, vel quae non videntur, prospera vel adversa, Deum pro nostris utilitatibus dispensare. Oportet enim fide devota credere, magis eum pro nostra salute sine ulla intermissione esse providum ac dispensative sollicitum, quam nos ipsos pro nobis. Unde, si quis ista deliberato, vel fixo tenet animo, semper ad ejus pendet voluntatem, nihil de se praesumens, diebus ac noctibus jugiter implorat illius in nobis fiat voluntas, quae nunquam falli potest, nunquam immutari, nunquam ullis affectibus depravari. Nam ejus voluntas salus est omnium. Hoc quippe noverat idem unicus Filius magister p. 0286D| veritatis, cum dicebat: Pater, transeat a me calix iste, verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat (Matth. XXVI, 39). Et alio in loco: Non veni ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, Patris (Joan. VI, 38). Plus enim de Patre quam de se humanitas assumpti hominis praesumebat, ut omnibus ostenderet quanta et qualis fiducia in ejus debeat consistere voluntate. Nulli dubium, secundum quod Joannes ait: Qui fecerit voluntatem Dei, maneat in aeternum. (I Joan. II, 17). Idcirco dilatentur animi, crescat affectus, concipiamus mente quod oramus; quia quidquid magister coelestis docuit verbis vel exemplis, haec est voluntas Patris ut omnia compleantur. Ad hoc quippe scripta vel gesta p. 0287A| sunt, ut fideliter pro salute nostra operibus peragamus. Unde provideat unusquisque in se quid velit, quid in corde gerat. Quod si viderit voluntatem suam in aliquo a Dei voluntate discrepare, corrigat pravitatem suam ,ne quod verbis orat, moribus contradicat. Hinc quippe scriptum est: Et a voluntatibus tuis averte (Eccli. XVIII, 30). Sed quia de coelo anima, pars coeli sumus; de terra vero corpus, pars terrae esse convincimur; ideo adhuc, sicut ait Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Gal. V, 17). Unde duntaxat velle quantisper adjacet, perficere autem bonum non invenimus. Ideo oramus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, videlicet in spiritu, sic et in terra, quatenus caro et anima ille spiritalis sit homo, de quo canit David: Cor meum, p. 0287B| et caro mea 327 exsultaverant in Deum vivum (Psal. LXXXIII, 3); et idem: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXII, 2). Quis enim ignorat in angelis aut in spiritualibus, quia Deus spiritus est, esse voluntatem Dei? Nam qui adhaeret Deo unus spiritus est. Ubi ergo unitas regnat, nulla dissensio esse potest. Caeterum, si quis terra est, et in terram ibit. Nam et hoc loco per terram carnalitas designatur, per quam malignis spiritibus in nobis datur accessus. De quo David: Dum appropiant, inquit, super me nocentes, ut edant carnes meas (Psal. XXVI, 2). Et serpenti in paradiso: Terram, inquit, comedes cunctis diebus vitae tuae (Gen. III, 14). In qua nimirum terra, quia contra voluntatem Dei agitur, et adversatur contra Deum carnalis homo noster, rogamus.

p. 0287C| Fiat voluntas tua in terra sicut in coelo. Non ut terra permaneat, quatenus illa manente in ea tua fiat voluntas, sed ut transeat quidquid in nobis terrenum est aut carnale, et fiat spiritale atque incorruptibile. Alioquin in terra, quae quarta elementorum species est, quid minus quam in coelo Dei voluntas unquam agitur? Omnia quidem rerum elementa, et quidquid in eis aut ex eis est, ejus subjacent potestati. Omnisque natura illius imperiis famulatur, etiam et in adversas transit jussu dominante species vel figuras, nec est aliquid quod reluctetur ejus dictis. Sed quia solis hominibus in terris libertas arbitrii concessa fuit, sicut angelis in coelestibus, docemur denique precari ut, sicut illi jam per gratiam voluntati ejus inhaerent, ut ultra nec peccare, nec p. 0287D| quidpiam contra ejus voluntatem velint aut possint agere; ita nos illi couniamur, qui adhuc in terra sumus, quatenus cum eo per ejus voluntatem unum simus. Quid enim felicius possidemus quam si Dei voluntatem perpetuam nobis conservemus? Cujus velle summum bonum est et virtutum omnium dedicatio, vitiorum quoque peremptio, et perpetuitas aeternae beatitudinis. Hac quippe voluntate terrena coelestibus sociantur. Unde perpendat fidelis animus quantum sibi et saeculo mortuus esse debeat, si veraciter vult orare quod magister veritatis docet; alioquin, quisquis suum velle suumque nolle, adhuc in corde abstractus, fovet, Patris velle in se impleri fideliter minime rogat. Pro quo, admonitus, caveat ne p. 0288A| quando dicatur ei: Hic labiis me honorat, cor autem ejus longe est a me; longe utique a salute, quia voluntas Dei salus nostra creditur. Idcirco etsi aliter velimus, semper orandum est 328 non nostra sed illius voluntas fiat. Quod si eadem quae Deus vult, ipso aspirante jam volumus, non nostrum sed Dei munus est. Ideo, magis de illo quam de nobis praesumentes, submissi ejus praestantissimae voluntati, recte oramus: Fiat voluntas tua in terra, id est in nobis, ex ea parte in qua terreni sumus, sicut in coelis est, in quibus ipse habitas. In coelis utique, ut diximus, non in istis materialibus, sed in sanctis angelis in quibus perfecte Deus Trinitas operatur; vel etiam in sanctis, quos de terrenis elevans ad sublimia per gratiam jam coelos fecit. In quibus profecto p. 0288B| coelis, Dei plena voluntas et perfecta adimpletur, cum in nullo ab ea eorum aliquis discrepare potest ulterius aut deflectere. De qua nimirum voluntate David canit: Ut videam voluntatem Domini, et visitem templum sanctum ejus (Psal. VI, 24). Hinc quoque et Isaias propheta in persona Patris ait: Et in omnibus mea voluntas (Isa. XLVI, 10). Unde oramus ut, sicuti est jam in coelis, id est in angelis et sanctis ejus, etiam et in nobis, quia adhuc ex parte terra sumus, voluntas Patris, de qua recte nemo qui fidelis est dubitat, penitus impleatur; quatenus spiritalia et divina in omnibus et in singulis agantur, et terrena deficiant. Sed scrutandus est animus, et nutrienda fides, atque intelligentia uberius dilatanda, Patris voluntas quam locuples sit, quam sancta, quam p. 0288C| justa et rectissima, quam pia, quamque omnibus proficua. Nam omnium creaturarum existentia, sola voluntas Dei fuit, quia ejus voluisse, fecisse est. Et ideo rectum est ut illa voluntas, qua creati sumus et per quam existimus, in nobis fiat et permaneat, nec ab ea destituti, mox veluti rei condemnemur. Nihil ergo justius quam ut voluntas Dei, qua subsistimus, agatur in nobis, quatenus ab ipsa, per ipsam, ad ipsam, felicius quandoque perveniamus. Nam sicut nulla alia causa est cur existimus, nisi sola voluntas Patris, ita nulla alia causa esse debet cur vivamus, nisi ut voluntas ejus in nobis omnibus compleatur, et ad quod voluit nos esse, satis devoti perveniamus. Caeterum quod terra sumus, de maledicto est; quia terra es, inquit, et in terram ibis (Gen. III, 19). Et p. 0288D| ideo petimus ut voluntas Dei, quae de terra coelos fecit, fiat in nobis, quatenus et ipsi coeli simus. Et notandum quod non ait: Fiat voluntas nostra sicut tua, aut Fiat voluntas quae in terris est, sicuti illorum qui sunt in coelis; sed ait: Fiat voluntas qua sicut in coelis, et in terra. Ut sicuti illi jam non sibi vivunt, 329 sed voluntas ejus in eis vivit, et per eos quae vult operatur; ita et in nobis et in omnibus qui adhuc terreni sunt, voluntas Dei fiat, et quae salutis sunt operetur. Non enim oramus tantum ut velimus quae bona sunt, quia velle et non perficere infirmitas est, sed libere petimus ut ejus voluntas, quae valde dives est, nihilque infirmitatis habens, nihilque mali admittens, fiat in nobis, quatenus omnia ipse operetur p. 0289A| in nobis. Quia quicunque spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Caeterum, qui post suas voluntates adhuc ire sinuntur, veluti irae filii, sua infelicitate pascuntur, nisi quandoque ad voluntatem Dei bonitate ipsius vincantur, et ditissima virtus Christi eis subvenire dignetur. Porro hi qui jam quae Deus vult, divinitus inspirati, ardenter volunt, nec talem voluntatem operibus consequuntur, quasi perfectionis gradum tenent, nec adeo beati existimantur. Unde doctor egregius, ut praemisi: Velle, inquit, adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18). Et ideo instanter quod perfectius est obsecramus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Quia, licet in terra fiat voluntas tua per potestatem, tamen longe aliter jam fit in coelis per gratiam. Unde oramus p. 0289B| non qualitercunque, sed fiat voluntas tua, sicut in coelis et in terra. Ut sicut in coelis non nisi tua voluntas regnat et operatur in cunctis: ita et in terris operetur in omnibus, et gratia tua voluntate ditissima obtineat universos. Ex quo perpendat devotas animus, quam latissimo sinu charitatis orandum est, quave fide corroboranda est supplicatio, vel quanta spe pascenda sit devotio. Nam voluntas Patris eadem est quae et Filii atque Spiritus sancti. Quia non aliud vult Pater quam Filius, neque Filius aliud quam Pater et Spiritus sanctus. Sed Patris et Filii et Spiritus sancti sicut una deitas, una virtus, una potestas, ita una et incommutabilis voluntas. Propterea cum ad Patrem oramus, ut illius in nobis fiat voluntas, sic accipiendum est, ut Filii p. 0289C| ac Spiritus sancti in nobis voluntas impleatur. Idcirco quaecunque Filius docuit, aut Spiritus sanctus divinitus inspiravit, obsecrandum est, ut in nobis operibus peragantur; quia haec est voluntas Patris ut secundum Deum vivamus, et praecepta ejus in omnibus observemus. Sed quia ad haec minus idonei sumus, nostris praetermissis voluntatibus, instanter oramus ut illius in nobis fiat voluntas, et nos ei subditi simus, quatenus adoptio quandoque nobis 330 jam indulta praestantius concedatur. Et notandum quod, sicut in Decalogo tria praeceptorum ad Deum pertinere probantur mandata, ita et in hac formula orationis, secundum interiorem hominem, Deus Trinitas in nobis consecratur; imo nos illum in nobis advocantes, ex toto corde, et ex tota anima, et ex p. 0289D| tota virtute, per haec tria plenius consecramur. Quatuor siquidem sequentium preces, ad praesentis vitae praesidia pertinent, tria autem haec ad futurae adoptionis gratiam diriguntur. Nam terrenus homo noster quatuor elementis subsistit, et ideo bene quaternario precum numero quotidie relevamur. Caeterum futura illa adoptio voluntate Dei circumfusa, regnum Deo Patri, ut sit Deus omnia in omnibus, solidissimum, ac deinceps sabbati requies, et plenissima beatitudinis sanctificatio in omnibus erit. Tunc sane integer homo noster illud charitatis praeceptum implebit, ut diligat Deum ex toto corde, et ex tota anima, atque ex tota virtute. Interim tamen oramus, fiat in nobis quod futurum est, ut simus filii et imitatores p. 0290A| Christi, qui ait: Si quis fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est (Matth. L, 12); atque idem de se: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, Patris (Joan. VI, 38). Sed ut fiat voluntas ejus in nobis, prius inspirante gratia divina, maneat prompta voluntas, secundum Deum, et sic oremus, Fiat voluntas tua, ut quod ex nobis est minus possibile, ejus dono compleatur, ut ibi incipiamus vivere ubi futuri sumus. Volunt quidam voluntatem Patris ad personam sancti Spiritus referri, et venturum regnum ad personam Christi, de quo pueri qui praecedebant et qui sequebantur clamabant, dicentes, Benedictum regnum Patris nostri David (Marc. XI, 10). Caeterum ad personam Patris, sanctificationem p. 0290B| ipsius nominis pertinere quis dubitare poterit? Nos tamen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sicut unam voluntatem esse dicimus, ita unum regnum et unam sanctificationem totius Trinitatis catholice confitemur; licet diffusio charitatis, id est prompta voluntas et Deo devota, ad Spiritus sancti gratiam referatur, sicuti et regnum ad Christi triumphum, qui devictis hostibus triumphavit; per cujus victoriam Deo Patri reconciliati, gloriamur per adoptionem, ut haeredes ejus, cohaeredes autem Christi simus divinitus consecrati. Haec autem progenies adoptionis in futuro amplius et 331 perfectius est praeceptura, et ideo de his haec pauca sufficiant. Caeterum ad ea quae hic sunt necessaria, interim mentis oculum dirigamus, quatenus, his perceptis, ad ista quae sunt sublimiora p. 0290C| in fine quandoque veniamus.

Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. In qua nimirum petitione, quaecunque sunt necessaria praesentis vitae, ut ad futuram pervenire possimus, omnia videtur petenda docuisse. Nam in eo quod ait, panem nostrum ἐπιούσιον, id est supersubstantialem, illud nobilitatis et substantiae illius significat qualitatem, quod super omnes substantias sit, et super omnes creaturas sublimitas naturae ipsius excedat. Hoc quippe significantius expressit, cum supersubstantialem posuit; quia ipse est panis vivus ille qui de coelo descendit, de quo qui edunt, adhuc esuriunt, et ideo quotidianum eum alius Evangelista (Luc. XI, 3) nominavit. Verumtamen in via quotidianus, in patria vero aeternus, unde per Joannem, si p. 0290D| quis ex hoc pane manducaverit, non morietur: Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi, si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et panis quem dabo caro mea est, pro mundi vita (Joan. VI, 51, 52). Et paulo post, dum ad haec litigarent Judaei semper increduli: Amen, amen, dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habetis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea vere cibus, et sanguis meus vere est potus, ac caetera quae sequuntur (Ibid., 53, 54, 55, 56, etc.). Patet igitur quam instantissime hunc panem petere debeamus, sine quo in Christo vivere p. 0291A| non valemus. Qui manducat me, inquit, et ipse vivet propter me. Vivet autem jam alia vita, quia qui manducat hunc panem vivet in aeternum. Sed si de hoc pane accipiendum est, scilicet de Christi corpore, non absurde quaeritur cur non quotidie illum comedimus, absque intermissione dierum, sicuti eum dari nobis quotidie oramus. Nam et in orientalibus Ecclesiis plurimorum est quotidie non communicare, praesertim cum iste panis quotidianus dicatur. Alioquin si ex praecepto quotidie communicandum esset, nunquam sic indifferenter istud fieret in Ecclesia; nam sine scandalo quibus placuerit, illud faciant, et nemo sacerdotum est, qui aut quotidie agere prohibeat, aut praecipiat non intermittere. Quo constat aliter intelligendum, quia nec quotidie omnes parati p. 0291B| 332 esse possumus ad accipiendum: nam qui manducat indigne, judicium sibi manducat. Idcirco aut quotidianum eum intelligimus, eo quod quotidie liceat immolari, et ab his qui parati sunt fideliter accipi, aut quotidianum ideo, quia ipse idem indesinenter interius per fidem et charitatem, cultu religionis ac spei, reficit nos, et pastu suae dulcedinis consolatur. Nam sine ipso nunquam spiritaliter possumus vivere. Et ideo cum dicit hodie, ostendit eum quotidie sumendum, nec sufficere quod hesterna die illum percepimus, si non adhuc hodie et ad finem usque indesinenter sumamus. Docet denique nos, hanc quotidie orationem coram Patre profundere, ut ex ipsa quotidiana vitae indigentia commoneamur, quod non sit dies quo non debeat cor interioris hominis p. 0291C| illo pane intrinsecus confirmari. De quo David: Et panis, inquit, cor hominis confirmet (Psal. CIII, 16). Potest et istud quod dicitur, hodie, de praesenti vita satis intelligi, dum scilicet in hoc saeculo commoramur. Ac si dicat: Praesta nobis hunc panem, quandiu in hac saeculi via sumus. Novimus enim, nisi quis in hac vita eum perceperit, minime in futuro illius particeps erit. Nam saepe, hodie, pro omni isto tempore accipitur, sicuti est illud: Hodie si vocem audieritis (Psal. XCIV, 8). Quod si hoc loco ita accipiatur, tunc recte de corpore ac sanguine accipiendum erit, ut sit sensus: Panem nostrum da nobis, dum in praesenti vita sumus, quatenus nunquam, ab eo excommunicati, de Christi corpore praecidamur. Quia si quis ejus mandata non custodit, p. 0291D| hunc panem indigne sumit. Quod satis per Adam cum peccasset adhuc in paradiso insinuatum credimus. Videte, inquit, ne forte sumat de ligno vitae et vivat in aternum. Lignum autem vitae, Christum debere intelligi, nemo qui Scripturas sacras legit dubitare poterit. De quo sumere prohibemur, quoties gravius peccamus, ne corpus ejus et sanguinem indigni accipiamus. Ex quo recte orare docemur, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, id est, tales nos exhibe, ut eum ex te jure sumamus. Sed quidam hunc sensum altius discutientes, panem quotidianum, spiritalia praecepta et divina quae quotidie meditari debemus et operari, accipienda planius sanxerunt; eo quod regulam hanc orandi transgredi p. 0292A| non oporteat, vel addendo quidpiam, vel subtrahendo, vel aliquid immutando. Unde dilatandus est intelligentiae sinus, et, si quotidie corpus 333 Domini percipere non audemus, quotidie illum in mente, et omnia ejus praecepta, ardenti animo sumamus. Et ut plenius ea capere possimus, diebus singulis rogemus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; cibus namque verus voluntas Patris est. Ex quo idem unicus ut nos doceret Patris Filius: Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV, 34). Et alibi ad discipulos: Operamini cibum qui non perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI, 27). Meditatio enim legis divinae, et praeceptorum exhibitio, animarum est cibus. Nec dubium quin, sicut praesens vita constat in cibo panis, p. 0292B| sic aeterna vita constat in opere mandati. Hinc jam beatus dicitur, si quis in lege Domini die ac nocte fuerit meditatus. De qua profecto meditatione David, Quam dulcia, inquit, faucibus meis eloquia super mel ori meo (Psal. CXVIII, 103). Ubi ostendit cibum vocari praeceptorum eloquia debere, dum ea faucibus dulcia dicit esse, et non auribus. Similiter et Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus lac vobis potum dedi, et non escam (I Cor III, 1); escam autem nominans spiritalem doctrinam. Unde quaeso quis dubitet quod ideo immolatus sit Christus, ut salutaris sit cibus et vitae potus? Ex quo sane clamat Apostolus: Pascha nostrum immolatus est Christus; itaque epulemur (I Cor. V, 7). Sed in his ut copiosius deliciis affluamus, p. 0292C| oremus instantius, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. In qua profecto petitionis clausula probabilius tripertitus intelligentiae sensus aperitur; licet Scripturas divinas sic oporteat omnes interpretari. Primum, juxta litteram, ab eo qui cuncta creavit, jure rogamus ut diurnum nobis necessitatis victum tribuat. Sed forte aliquis movebit cur pro his oremus adipiscendis quae necessaria sunt hujus vitae, praesertim cum Dominus dicat: Nolite solliciti esse quid manducetis aut quid induamini: quaerite primum, inquit, regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 25, 33). Quibus profecto verbis et hujuscemodi exemplis aestimant docendum non haec cum supplicatione a Domino postulanda, sed tantummodo illa semper p. 0292D| quaerere quae spiritalia sunt et aeterna. Quod si ita est sentiendum, erat generalis Ecclesiarum consuetudo, quae suis in precibus quam saepe ea quae sunt necessaria praesentis vitae intentissime rogat, ex quibus et in sacramentorum preces quamplurimae recitantur. Ex quo liquido patet quod, sicut laborare debemus manibus, nec tamen solliciti 334 esse, ita orare peculiarius oporteat, ab eo qui cuncta tribuit, ista percipiamus. Alioquin nunquid ingrati esse debemus, aut nunquid ea sine ipso percipimus? quod si ab eo, licet cum malis, istis participamur bonis, nos, quorum fides est adoptio, debemus humiliter petere quod clementer volumus impetrare. Attamen cum dicimus panem nostrum, passim p. 0293A| segregamur ab eis quorum nec fides est nec adoptio. Quia, etsi iste omnium communis est panis, videmur alium quasi specialius deprecari, qui non nisi tantum noster esse probatur; quoniam corporis aut sanguinis Christi cibus solum est Christianorum, nec non et operis mandatorum atque doctrinarum alimenta tantummodo filiorum censentur. Caeterum iste communis, inquiunt cibus, nec recte admodum noster dici potest, quia et aliorum est. Ad quod fatemur quia, sicut pro his qui praedestinati ad vitam sunt, hic mundus factus et constare creditur: ita et pro eis isti gratis accipiunt quae illis, quia diligunt Deum, debentur; unde et noster jure dicitur, quia pro nobis, ut bonitas ejus ad omnes derivetur, illis porrigitur. Sed eorum p. 0293B| nec quotidianus est cibus, quia perpetuitatem amoris, licet non sint ipsi perpetui hic in terris, radice cordis plantarunt. Porro illi quorum adoptio est, quia de crastino solliciti esse non debent, quotidianam tantummodo annonam postulant, largitatem Dei semper sibi ad futuram sperantes. Quod bene populo, qui ex Aegypto egrediebatur, gradienti per desertum, praecipitur ut singuli non amplius ad victum quotidianum, quam gomor unum colligerent; et si quidpiam aliquis alio plus collegisset, seu in crastinum ex eo reservasset, scaturiebant vermes illico ex illo, ita ut nec ultra cibus ille proficeret. Ex quo praesens Christianorum regula signabatur, quod perfecti quoque non debeant solliciti esse de crastino. Sufficit enim diei malitia sua; p. 0293C| nam crastinus dies sollicitus erit sibi (Matth. VI, 34). Quod si plane laboriosum putatur et arduum, filiorum tamen debet esse ista perfectio ut sic vivant quotidie quasi mox morituri, et ibi spe semper pendeant, quo se credunt quantocius perventuros. Unde, quotidie orantes, triplice istum vitae cibum quotidie, veluti fideles filii de manu Patris percipiamus; ne forte accepta substantia, sicuti ille prodigus, longius ab eo recedentes oberremus. Sed talis profecto regula a paucis viris et rarissime 335 custoditur, talisque Patris amor et filiorum devotio vix servatur. Unde, sperantes in illius pietate, rejiciamus quae mundi sunt, et ita vivamus, ut etiam cibo isto corporeo hic in via cum gratiarum actione, sine quo non possumus, quotidie pascamur. Deinde moraliter p. 0293D| in lege mandatorum die ac nocte versemur, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 4). Constat igitur quod, sicut isto pane pascitur exterior homo noster, ita illo de die in diem interior reformatur. Atque per hoc, tam isto quam illo interim sustentamur; isto corpus in via alitur, illo anima et corpus simul ad aeterna nutritur. Vescimur autem et spiritalem escam quotidie, dum aut in sacramento carnem ejus vel sanguinem assumimus; aut solummodo in mente, ipsum amando, credendo, sperando, interius ruminamus. Isto siquidem cibo ad aeternam vitam Christo incorporamur, et cum eo unum corpus efficimur; ideo nihil minus orandum ut ab eo illo digne p. 0294A| pascamur cibo, sine quo salvi esse nequimus. Nisi manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quapropter sic vivendum est ut digni illo inveniamur, et sic orandum ut quotidie ista omnia competenter et sobrie ab eo percipiamus; ut ex uno quidquid in praesentiarum nobis necessarium est, impetremus; ex altero vero ut interius illis angelorum deliciis, in doctrina atque mysterio, quotidie, quandiu in tempore vivimus, spiritaliter participemus. Nec dubitemus in aliquo quia Deus Pater cum Christo simul nobis omnia donavit, aut praesentia vel futura. Unde illum, quia puer natus est nobis, et filius datus est nobis, oremus quasi thesaurum nostrum, oremus ut cibum nostrum; noster enim est, p. 0294B| et ideo cum eo simul omnia nostra fiunt. Idcirco petamus eum quasi nostrum, ut quomodo in fide illum jam tenemus, ita in re fruamur, et per eum a Patre cuncta impetremus. Noster quippe est, quia nobis jam jure debetur. Ideo oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie tribuatur per effectum. Sit tantum ille cibus nobis quotidianus, et omnia in eo simul nostra erunt. Hoc est dicere: Primum quaerite regnum Dei, et omnia haec adjicientur vobis. Quae nimirum omnia aliena sunt, quia non sumus de hoc mundo, et ideo prius quod nostrum est oremus, ut in eo cuncta impetrasse laetemur. Nam quod aliena sint reliqua 336 omnia, docet evangelicus sermo, ubi ait: Et si in alieno non fuistis fideles, quod vestrum est, quis dabit vobis? (Luc. XVI, p. 0294C| 12.) Propterea quod nostrum est, ante omnia et super omnia requiramus, quatenus ille sit nobis panis, ille cibus, ille vita, pro cujus amore quae mundi sunt omnia postponentes quasi aliena deputemus: et ideo nonnisi diurnam, licet a Patre, alimoniam istam aut illam rogemus, ut in illo, de illo, ab illo semper alamur. Quoniam nec locupletius cellarium invenitur, nec praestantius paratissimum quidem est et continuum; idcirco non aliud quaeramus quam quod proprium et paternum. Sequitur:

Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hic unusquisque semetipsum attendat, et cautionem coram judice voce propria proposuisse intelligat. Docuit enim hoc Magister pietatis, non solum ut nos invicem ad p. 0294D| misericordiam inflecteret, verum ut peccantibus in se reis, ipse indulgentiam largiretur. In uno siquidem nobis subveniens, in altero vero peccantibus fratribus per eorum debita relaxans; in utroque tamen utrisque veniam clementer providit, et ad libertatem adoptionis singulos quolibet charitatis voto venire voluit. Unde diligentius unusquisque petitionem cautionis dignoscat; quia sicut promptus ad indulgentiam circa suos debitores exstiterit, sic Deum in suis propitium habebit. Hoc enim sperare docemur a Domino, et in nostra ponitur potestate, quod cernimur dimisisse conservo. Nostra quidem sponsione astringimur: idcirco sicut debitores esse nolumus, ita nec habere cupiamus, quia in eorum personis p. 0295A| aut ligamur, aut absolvimur. Quod si putatur hic incertum, de quibus debitis, vel de quibus debitoribus dicatur, abjicienda est materies excusationis, et intelligendum planius ex omni debito tam culparum quam et pecuniariae gravitatis, ut in quocunque tibi frater tuus reus fuerit, hoc relaxes. Nam et nos plurimis ostendit nexibus involutos tam delictorum crebra praesumptio, quam pecuniaria inhonesta quaestusque lucri contrectatio. Ideo, prout facultas virium omnibus suppetit, debent singuli suis relaxare debitoribus pondera facultatis quibus oppressi tenentur debitis. Quia quisquis egenti fuerit inhumanus, Deo quae sua sunt abnegat, cujus infinita pietas sic angustias suscipit miserorum, ut quidquid pauperi dispensatione benigna fucris p. 0295B| largitus, sibi praestitum connumeret. Debitores autem 337 tribus obnoxii modis tenemur: cum aut quae Divinitas prohibuit admittimus, aut quae jussit non implemus; seu cum de propriis astringimur votis; quia et tum debemus, Christi beneficia gratis consecuti, omnia quae promisimus, donec fideli mente singula reddamus. Sic itaque et in nobis tripliciter admittitur, quod remittere jubemur, nostris ut absolvamur reatibus. Dum injuste aut in animo laedimur, aut in corpore passionibus afficimur, aut in his exterius, quae nobis jure competunt, quolibet injuriarum affectu praegravamur; quorum, quibusque debitoribus, seu peccati sit pretium, seu rerum, quod nonnunquam sine dilecto tenetur, debemus omnino fratribus relaxare, quatenus nobis p. 0295C| nostra a pio judice relaxentur debita. Maxime tamen pondus peccati, si ad nos pertinere probatur, ultronei remittamus; quoniam etsi debitum pecuniae interdum juste repetimus, debitum delictorum nunquam petentibus sibi indulgeri absque damnatione nostra negamus. Unde praeceptum est in hoc ipso Evangelio: Cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, et Pater vester, qui in coelis est, remittet peccata vobis; si autem vos non remiseritis, inquit, neque Pater vester, qui in coelis est, remittet vobis peccata vestra (Matth. XVIII, 35). Excusatio namque nobis nulla relinquitur, quia unusquisque nostrum secundum hanc sententiam in die judicii judicabitur. Sed cauti esse debemus ne aut ea quae in Deum admittuntur, p. 0295D| quasi nostra peccantibus relaxemus, aut ea quae nostra sunt, veluti ex zelo Dei, causa vindictae retribuamus. Solemus ergo, quod est gravius, erga illa quae ad Dei omnipotentis injuriam prorumpunt, quasi clementes existere; erga illa vero quae in nobis fiunt, licet parvissima, immites et inexorabiles esse: pro quibus non indulgentiam utrisque factis, sed condemnationem a Domino promeremur, quia ex ipsa nostra petitione durius condemnamur. Quid ergo est dicere: Dimitte sicut dimisi debitoribus meis, cum non dimiseris, nisi pium judicem ex tua crudelitate ad severitatem vindictae acrius provocare? Idcirco formam nobis imposuit, quemadmodum volumus judicari. Unde indulgentibus summa p. 0296A| coram Deo jam fiducia respondet impetrandi: exigentibus vero, poena in conscientia remordet damnandi. Deus tamen mavult invenire cui indulgeat quam quem puniat. Ideo 338 in nostra posuit potestate, qua quisque conscientia Dei judicium erga se provocet, et quomodo sententiam tanti discriminis valeat temperare. Nemo igitur se immunem a peccatorum debitis existimet, quia nemo sine culpa vivere potest. De quo Joannes apostolus: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Neque perfunctorie hoc Magister veritatis discipulos docuit orare. Neque universalis Ecclesia false ista probatur dicere. Omnes quidem debemus, et ideo omnibus necessaria est Christi indulgentia. Propterea p. 0296B| devoti ex animo omnibus relaxemus, ut et potiora seu quamplura nobis a pio judice relaxentur. Pecuniariam quippe proposuit orandi figuram, flagitiis comparatam, quoniam radix omnium malorum non solum cupiditas, sed et avaritia probatur, sine cujus semine vitioso nulla propemodum generantur scelera. Idcirco in utrisque servandum est, ut in quibuscunque possumus conservis subveniamus. Alioquin qui corda inspicit singulorum, ipse aut preces approbat, charitate in animo flagrante, aut reprobat illa refrigescente. Quia profecto prius corda viresque singulorum inspicit, et tunc ex eo munus voti, seu supplicum preces pensat. Hinc est quod primum ad Abel, deinde ad ejus munera respexisse legitur; unde placatus ea suscepit, quia eum quem p. 0296C| prius aspexerat coram se rectum invenit. Quapropter nemo se fallat, nemo se circumveniat; quicunque non dimiserit peccantibus sibi ex corde, frustra ante judicem, cujus haec sunt mandata, preces offert.

Et ne nos inducas in tentationem. Non quod Dominus dux et magister veritatis, qui via est credentibus, quempiam in laqueum tentationis inducat; sed abhorrens qui suis negligunt parere disciplinis, cum eos deserit et permittit ire quocunque ducuntur illecti, tum utique inducere eos perhibetur. Fit ergo iste loquendi modus in Scripturis divinis frequentissime, per id quod sinit aut praestat fieri, ut ipse facere dicatur. Habes quoque in bono quod Spiritus sanctus postulet pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26), dum nos postulare facit; habes et p. 0296D| in malo, dum dicit: Et ego indurabo cor Pharaonis (Exod. IV, 21), cum eum indurari permisit. Atque propheta: Indurasti, Domine, cor nostrum, indurasti ne iremus post te (Isa. LXIII, 17). Non quod pius Dominus aliquem aut inducat in laqueum tentationis, aut induret, ne verbum disciplinae queat 339 suscipere: sed quia, dum judicio suo vero et justo nos deserit, quasi inducere in sacris litteris figuratur, et dum nos sinit infidelitate cordis interius congelescere, quasi indurare dicitur, quia non resolvit ad calorem amoris, quos novit frigescere ab illo, qui sedem suam ad Aquilonem posuit. Unde sponsa in Canticis: Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum, ut fluant aromata illius (Cant. IV, 16) p. 0297A| Alioquin, nisi animus divino fuerit adjutus suffragio, cito flante vento tentationis ad ruinam impellitur. Hinc est quod petimus: Et ne nos inducas in tentationem, id est, ab eo qui male tentat ne sinas nos induci. Deus enim intentator est malorum. Hinc scriptum est quod Deus neminem tentat. Non quod non tentaverit Abraham et Jacob, seu electorum quamplurimos ad salutem, sed quia ad malum neminem tentat, et ideo intentator malorum dicitur. Inducimur autem in tentationem, cum tentatio nos vel parum fregerit; neque enim oramus ut non tentemur, sed ne inducamur in tentationem, id est, ne nos tentatio vel ad modicum vincat; hoc quippe est dicere, ne nos inferas in tentationem, quod Paulus praemittit dicens, quod faciet cum tentatione, etiam p. 0297B| providebit ut possimus sustinere (I Cor. X, 13). Nam non ideo beatificatur quispiam, quod non tentatur, sed quia post tentationem victor divinitus coronatur. Hinc quippe scriptum est: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jac. I, 12). Constat igitur quod omnibus tentatio necessaria est, et omnes tentamur. Sed quia vires nostrae ad ea non sufficiunt superanda, oramus medullitus cordis, Ne nos inducas in tentationem, hoc est, ne sinas nos ire ut vincamur; ac si dicatur: Infer tentationem, ut probemur, et praesta suffragium ne vincamur, quatenus post triumphum victores coronemur. Veniunt quippe venti, impellunt flumina, feriunt undae, coacervantur immensi gurgites, petimus ne nos inducas, hoc est, ne tuo p. 0297C| nos destituas auxilio, ut tentatio vincat; tu enim de coelo clamas, adhuc certantibus in agone militibus: Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Ac si dicatur: Si formidatis inter innumeros hostes, si timeris propter immensam mundi saevitiam, si vires contra violentos eorum impulsus pro diffidentia franguntur, si laquei hinc inde parati tenduntur, si caligo tenebrarum, ut impingatis caecitate pressi, aspergitur, 340 si ab innumeris coangustamini casibus, et circumdati vallo jam tandem fide infirmamini, confidite, ego vici mundum. In mea siquidem victoria triumphus vester erit. Inter quae nimirum mala, culpis exigentibus, ne nos deserat recte oramus, ne inferat nos in tentationem. Ac deinde subjungimus:

p. 0297D| Sed libera nos a malo. Quibus duabus precibus regno diaboli exuimur, scilicet quantum ab eo educti sumus, ne rursus illo inficiamur; et quantum adhuc propter infirmitatem carnis in eo sumus, quantocius inde liberemur. Nam in eo quod dicimus, libera nos a malo, non minus de invisibili, quam de visibili liberari malo petimus. Praecipue tamen ab illo nos exui malo rogamus, a quo retinemur, id est, a diabolo et a peccato, quod ex diabolo quotidie propagatur. Verumtamen et ad finem oratio dirigitur, quia ab omni malo tunc penitus liberabimur. Nam quandiu hic sumus, sine illo malo quo caro atteritur et animus frenatur, esse nequimus; verum cum corruptibile hoc induerit p. 0298A| incorruptionem, et mortale immortalitatem, tunc utique ab omni malo funditus liberi erimus, qua libertate Christus nos liberabit. Interim tamen et a malo saeculi hujus liberari poscimus, ne gravemur angoribus et pressura corruptionis. In qua nimirum petitione, oculus tam ad praeteritum, quam et ad praesens, nec non et ad futurum extenditur tempus; seu ab illo quod admisimus, seu ab eo quo tenemur adhuc malo, interius exteriusve, seu ab illo quod imminet in futuro, modis omnibus liberemur. Namque omnis corruptio mala est utique, quia a malo, id est, a diabolo exstitit; et ideo dum oramus, libera nos a malo, integritatem futurae vitae precamur participare, ut tandem ad eam felicius pervenire possimus. Quid igitur deest quod istis non contineatur p. 0298B| septem precibus, seu ad praesentem vitam, seu, quod majus est, ad futuram? Ex quo profecto liquet quod in eisdem res potius docuit Christus, quam verba. Unde non aliud orandum jure credimus, quando quidquid ad salutem fit, quod est in nomine Jesu petere, totum inibi deprecamur; ubi si recte pensamus mirabilis ordo ascensionis monstratur. Nam, sicut septem dona Spiritus sancti a summis incipiunt, et ad finem, id est usque 341 ad initium sapientiae, gradatim decurrunt: ita et ordo precum a summis usque ad finem, ut a mundi malis liberemur, extenditur. Unde in utrisque si a fine incipimus, ad perfectionem fit gradalis ordo virtutum septem: et si a summis, quia ista de supernis aeque accipimus, fit rursus p. 0298C| identidem ordo descensionis. Sed quia per operationem harum, nos ab imis ad summa consurgimus, septem beatitudines, ut praetulimus, quae nostro labore per eadem dona quaeruntur, ut nos ad altiora doceant elevari, de imis ad summa gradatim veniunt. Habemus ergo in princibus eadem ut impetremus dona, in donis vero, ut operemur Spiritus sancti mandata: deinde in operatione beatitudines quibus coronemur, illico consequuntur. Ac per hoc oremus ut percipiamus, perceptis vero donis operemur quae jussa sunt; operantes autem praemeditemur quatenus ad singulas beatitudines divinitus adjuti quandoque perveniamus. Nam sicut a malo per spiritum timoris liberamur, ita liberati ab eo, non minus spiritu pauperes quam rebus esse cupimus, p. 0298D| deinde cum dicimus: Ne nos inducas in tentationem, spiritum pietatis rogamus, ut mansuescat interior homo noster, et mites simus, ne, ullo nos monente, tentamentorum incidamus laqueos; imo agamur spiritu pietatis, ne ullis exasperemur malis et perviam justitiae gradientes sine ulla impietate mentis ac corporis evadamus. Nam in eo quod petimus dimitti nobis debita nostra, non nisi spiritu scientiae rogamus, quia delicta nostra scire vel intelligere, illo ex dono possumus. Hinc quoque David ait: Delicta quis intelligit? Ac si patenter dicat: Nemo nisi qui spiritum scientiae Dei ex dono possederit. Intelligere enim pro scire dixit, quia divina et spiritalia intelliguntur terrena vero, et quae p. 0299A| carnis sunt, proprie sciuntur. Unde quidam doctorum inter sapientiam et scientiam hoc esse sanxerunt, dicentes sapientiam ad contemplationem futurae vitae pertinere, scientiam vero ad usum temporalium ut his bene utamur. Quae profecto scientiae virtus in evitandis malis, sive intelligendis, vel appetendis bonis versatur, quia per eam prius veritatis agnitio repulsis malis participatur. Propter quod nostra et aliorum vitae contagia lugere indefessis precibus hortamur, et ad superna coelestis patriae desideria copiosius inardescimus. 342 Quibus duobus, vitiorum scilicet praemiique, finibus bene utimur, cum et illa lugentes penitus vitamus, et ista desiderantes amplius omni ardore charitatis concupiscimus. Magnus itaque quisquis tribus istis p. 0299B| gradibus subrigitur; nam dum liberatur a malo, haeret jam illi summo bono; et dum postulat, confitetur esse sectandum. Qui cum liberatum se aspexerit, petit a quo liberatur, ne se inducat in tentationem, ne rursus in malum ruat. Ubi aperte illius potentia praedicatur, sine cujus permissu adversarius nihil valet; et dum permittitur culpis exigentibus, quasi nos inducere videtur. Unde omnis timor noster, spes et devotio, cultu religionis convertatur ad eum, dum constat quod in tentatione nihil inimico liceat, nisi potestas nocendi ab eo tribuatur, quem petimus, ne nos inducat. Deinde quia in hac vita sine peccato renatis vivere non vacat, bene hac prece utimur, ab his liberari, ut doceamur ex ea, charitatis officio, quid et ipsi agere in fratribus p. 0299C| debeamus. Sed quia necdum visione Dei et virtutum plenitudine integre fruimur, cibus nobis in via necessarius est quotidianus, ut ex eo refecti, quandoque ad patriam redeamus. Unde illico, panem nostrum quotidianum petimus, ad quem nemo sine spiritu fortitudinis pervenit. Hinc sane scriptum est: In sudore vultus tui vesceris panem tuum (Gen. III, 19). Ubi ergo sudor quaeritur, labor utique designatur, et ubi labor, ibi spiritus fortitudinis necessarius probatur. Ubi vero spiritus fortitudinis adfuerit, ibidem justitiae esuries indefessa praemeditatur, quia justitiae plenitudo aeternus est cibus. Diurnus autem, ut quotidie illam esurientes, quam Christus docuit justitiam impleamus, ut sit panis ille qui de coelo descendit in prece, justitia in exhibitione, p. 0299D| spiritus fortitudinis in refectione; quibus duntaxat quatuor virtutum donis reliqua tria in fine plenius consummantur, quandoquidem voluntas Dei in terris, sicuti et in coelo, spiritu consilii moderatur: quia nihil aliud vult Deus quam quod consilii est, et per eum omnia diriguntur. Sane unum est illi velle atque consulere. Neque igitur in parte distenditur, ut aliud habeat volendo, aliud consulendo. Nam nos quam saepe aliud nolumus, et aliud consilii esse cernimus. Idcirco interdum perverse gradimur, 343 propter quod spiritus consilii est necessarius, ut ex illo voluntas Dei in nobis dirigatur, quatenus jure misericordes esse possimus. Restat plane spiritus intelligentiae, ex quo illud regnum futurum ingredientibus p. 0300A| declaratur, et cordis munditia tribuitur; quo nimirum oculo reserato Deum ibidem sicuti est regnantem visuri sumus, ubi spiritus sapientiae complebitur illa septima sanctificatio nominis ejus; quam denique, non in senario, qui perfectus ab omnibus praedicatur, neque in alio retro numero decuit postulari, sed in septenario in quo illa signatur sanctificatio diei septimi, ubi Deus requiescens ab omni opere suo suam sanctificasse requiem enarratur. Non quod post laborem requieverit, sed quia quae perfecta fecit, in se requiescere concessit. Nam omne quod est, ita ab illo et per illum est, ut totum ei debeat quod est. Idcirco perfectione senarii regni adventus poscitur, quatenus occurramus omnes in virum perfectum et mensuram plenitudinis p. 0300B| Christi; deinde nobis in illo requiescentibus, sanctificetur ipse in nobis, dum nos in illo sanctificamur. Quam profecto sanctificationem a principio in se credentibus repromisit, dum illam sanctificasse legitur diem, quae perfectionem omnium sequebatur rerum. In qua Deus in sese requiescens, non etiam non alibi quam in se requiescere concessit. Quam sane requiem jure poscimus in nobis sanctificari, ut perenniter in eum sanctificati requiescamus. Iste est igitur digitus summi pontificis Christi, quo septies ejus respergitur sanguis, ut in eo a lepra immunditiae sanctificemur. Nam per digitum Spiritus sancti gratia designatur, quo preces nostrae et beatitudo donorum expletur, et omnia praesentis vitae contagia expiantur. In qua nimirum p. 0300C| septima sanctificatione pax verae beatitudinis firmatur, praestatur adoptio, sapientia plenissime condonatur. Hinc quoque Paulus ait: Pacem sequimini et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Verum omnis virtutum dedicatio ad hanc ultimam porrigitur sanctificationem, quia post perfectionem senarii, de dono immortalitatis vestiti, ipsius aspersione sanctificamur, ut deinceps in illo requiescentes incommutabiles per eum et sancti maneamus. Moneo igitur lectorem hos septem gradus 344 donorum et precum diligentius contemplari, quia non sine causa plurimus in locis, isto sub numero omnis perfectio et vera requies praedicatur. Nam Christus Jesus omnibus venit. Venit enim admodum docere sapientes et insipientes corde, omnique sexui et p. 0300D| aetati praecepta salutis dare. Idcirco compendiose satis, non modo mandatorum tradidit disciplinam, verum etiam donorum ac precum, ut verbis paucioribus memoriae res multiplices et pernecessarias commendaret. Si quomodo simplicitas fidei, velociter addisceret, salutis suae sufficientiam, et prudentia ingeniosorum amplius profunditatem mysterii obstupesceret. Hinc Isaias vaticinatur dicens: Sermonem abbreviatum faciet Dominus super terram. Quem profecto sermonem ita abbreviavit, ut memoriter eum subito capere possint; ita rebus implevit, ut inpraesentiarum nemo sine Spiritus sancti gratia, et cum ea rarus admodum qui omnia aut intelligere aut percipere possit. Unde precibus p. 0301A| elaborandum ut dona percipiamus ex gratia; donis vero agendum, ut pervenire possimus ad meritum gratiae, deinde pro meritis beatitudinem speremus quaerentibus concessam. Alioquin nec sine fidei precibus ad domum, nec sine meritis pervenitur ad beatitudinis gradum: quod sequens conclusio satis declarat.

Si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. Unde patet quod unusquisque sua condemnatur infidelitate. At ille in utroque Pater incommutabilis manet, quia non potest viscera paternitatis amittere; imo quia filius esse non vis, tua crudelitate jure p. 0301B| damnaris. Hinc ex omnibus hoc unum post precem in fine conclusit, ut reduceret ad memoriam quid tu in oratione spoponderas, quatenus in tua cognosceres potestate impetrare vineam quam postulas. Neque aliud primum exigit judex apud quem rogas, nisi ut talis circa fratrem qualem eum exposcis circa te filium esse. Quod si fratri non parcas, Patri quoque infligis injuriam, quem rogas, et ideo jure condemnaris dupliciter reus. Primum, quia peccatis et debes, deinde quia monitus a judice, petenti 345 fratri amore patris, ut tu ipse veniam acciperes, crudelis in utroque, veniam non dedisti. Propter quod nemo se circumveniat, quia qui precem composuit, ipse cordis arcana penetrat, et talem te habet in prece, qualis exstiteris corde. p. 0301C| Quibus ita inspectis, jam, quid ulterius prosequatur, expleamus.

Cum jejunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes, ac reliqua. Consequenter in omnibus filios erudit, quomodo jejunare debeant, exponit. Siquidem ne tristes more hypocritarum pareant hominibus jejunantes. Non quod in die jejunii pro delictis et variis miseriarum casibus non oporteat contristari, sed affectatam vanae laudis tristitiam vult procul abesse a nobis, ut in omnibus glorificetur Deus, et ad ejus laudem omnia referantur. Unde nec simpliciter, Nolite tristari, sed cum additamento: Nolite, inquit, fieri sicut hypocritae tristes. Alioquin quomodo humiliabimus ante Deum animas nostras, praesertim cum oporteat nos contristari ad poenitentiam? p. 0301D| Nam cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Hinc quoque illam tristitiam, quae vanas sectatur laudes, damnat, eamque fugiendam docet, de qua illico infertur.

Exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus jejunantes. Finem quoque intentionis, sicut jam superius, reprehendit, et jejuniorum profectum docet extra jactantiam confecti corporis esse debere, neque de ostentatione squaloris favorem vulgi quaerere. Quia decet omne jejunium nostrum in sanctae operationis decore ponere, ut ei placeamus inde, cujus semper gloriam oportet sectari, et laudem infatigabiliter quaerere. Et notandum quod sicut jactantia ex nitore vestium et decoris pulchritudine p. 0302A| subripit elatos, sic utique de nimio squalore et macie corporis vana gloria decipit incautos. Exterminant, inquit, enim facies suas, quod est aperte dicere. Extra terminos humanae consuetudinis eas obducunt, et inusitato genere foeditatis semet afficientes, pallorem quaerunt, quatenus dissimiles ab aliis videantur, ut ex ipsa vilitate carnis ultra homines praedicentur. Melius tamen, sicut in quibusdam codicibus habetur, demoliuntur facies suas, quam exterminant, dicimus. Quia exterminare, quasi extra solum est ducere; demoliri autem, quasi 346 dissipare, et obductu tristitiae ac squaloris quasi ad nihilum omnem venustatem vultus redigere. Sed quodlibet horum acceperis, hypocritarum est, ut scenam larvarum gestantes, aliud in corde gerant, p. 0302B| et aliud in superficie cernentibus se exhibeant. Non ut cultu verae religionis virtutes Christi studeant, sed ut favorem vulgi excitent. Hinc est quod sequitur:

Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Suam itaque mercedem, et non adoptionem fidelibus repromissam, quia propriam gloriam quaerentes, a Christo sunt alieni. Siquidem Deus non irridetur. Et ideo inpraesentiarum fumosas vulgi laudes, et in futuro simulationis suae mercedem damnationis receperunt.

Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, etc. Idioma sanctarum Scripturarum est, ut sic uni quasi omnibus, et sic omnibus quasi uni loquatur; idcirco singulari numero, tu autem, dixit, p. 0302C| cum jejunas, ut unusquisque specialiter sibi intelligat hoc dictum. Caeterum notandus est locus, quod non omnia etiam Novi Testamenti praecepta juxta litteram sunt servanda. Alias autem fugientes in jejuniis hominum conscientiam, et vanae laudis jactantiam, uncti capitibus magis ostendimur jejunare, et ridiculi erimus olei pinguedine delibuti. Verumtamen more Palestinae provinciae loquitur, ubi diebus festis solent ungere capita sua solemnia celebrantes. Ex quo liquet jejunantes nos festivos esse debere, et in diebus abstinentiae laetitia spiritali pinguescere. Est namque interior homo noster, in quo sicuti a capite omnia membra corporis reguntur, ita a mente illius participantur partes, propter quod saepe caput pro mente ponitur. Quam oportet p. 0302D| denique in diebus jejuniorum sacro perungi unguento, illo videlicet de quo sponsa in Canticis ad Sponsum loquitur: Unguentum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae diligunt te (Cant. I, 3). Quo nimirum unguento mens nostra peruncta, recte diligit eum, cujus amore interius perfusa, fragrat odorem, et virtutum odoramenta passim bonis operibus decorata respergit. At vero hypocritarum caput unguento ungitur adulationis, de quo Psalmista canens: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 3). Christus itaque factus est nobis unguentum, quod effusum per passionem mortis, totam domum, sanctam videlicet Ecclesiam, suo replevit odore. Idcirco non alterius causa jejunare p. 0303A| convenit; 347 sed illius spiritu profusi, debemus per abstinentiam macerare carnem, ut ejus passionibus participemur. Alioquin nisi ejus ungamur spiritu amoris, jejunia nostra vana erunt. Illo itaque oleo unctus est Jesus prae participibus suis. Illo ungamur et nos, ut opera misericordiae cumulentur, implorantes spiritum charitatis, quo interius divinitus irroremur. De quo Propheta: Impinguasti, inquit, in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5). Quia nisi illo ungamur unctionis oleo, calix jejunii nostri nullo inebriatur pietatis affectu. Unge, inquit, caput tuum, et faciem tuam lava; quod est manifeste dicere, Perfunde mentem spiritu laetitiae, bonis operibus insudando, et faciem tuam, scilicet conscientiam, lacrymis lava, p. 0303B| ut munda sit in omni opere tuo mens et conscientia coram Deo. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 6). Alioquin in diebus jejuniorum nostrorum, nec caput sufficit misericordiae operibus perungi sine pura conscientia, neque conscientiam sufficit lavare ab operibus peccati, si non bona quae possumus instanter agamus. Unde ut reniteat caput Spiritus sancti gratia perfusum, purgetur conscientia ab omni labe peccati, et lavetur fonte lacrymarum, quatenus jejunium acceptabile fiat, et nos Spiritus sancti gratia delibutos candidioresque commendet.

Ne videaris hominibus jejunans, sed patri tuo qui est in abscondito. Et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Hominibus itaque ille jejunat, qui favore p. 0303C| eorum captus vanam gloriam quaerit: ille vero Deo Patri, qui propter ejus amorem sese macerat, et quod sibi subtrahit alteri largitur. Nec non etiam is sibi jejunat et non Deo, qui avaritia pellectus, in posterum sibi de quo abstinuit, reservat. Porro autem qui Deo jejunat, pura conscientia intus in abscondito offert profecto ubi Deus Pater videat. Si enim per fidem ille intus in abscondito esse creditur, ibi est jejunandum quo ipse videat, quia non alibi videre potest, qui nusquam deest, quam quo esse probatur. Idcirco necesse est jejunans sic vivat, ut ei placeat, quem in pectore portat.

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, et reliqua. Haeret haec sententia circumstantialiter ubi ait: Ne videaris hominibus jejunans. Quia qui p. 0303D| jejunat, seu reservando quod non ederit, seu gloriam sibi quaerendo quod abstinuit, in terris utique 348 sibi thesaurizat. Omne enim quod pro terrenis commodis gerimus, in terris thesaurizamus. Et omne quod propter Deum agimus, ad coelum transponimus. Coelum autem hoc loco pro aeternitate ponitur, terra vero pro transitoriis. Unde quidquid agimus, vel quantum agimus, pro aeternis agere debemus, et in spiritalibus, ut in aeternum feliciter vivere possimus. Nec itaque cogitandum, quod ista terrena praeceptorum usibus distributa ibidem aggregata ad litteram inveniemus, sed pro servitutis nostrae operibus illos in Christo sapientiae thesauros et scientiae acquirimus. Neque enim in p. 0304A| coelestibus alii thesauri possidentur, neque illuc hinc alii transferri queunt. Sed dum ista propter Christum amittimus, ea quae in ipso sunt, nobis thesaurizamus. Nam etsi specialiter de eleemosyna moneamur, generaliter tamen de omni opere virtutum accipiendum. Quia quidquid pro Christo temporaliter impendimus, illinc in eo aeternaliter recepturi sumus. Unde illa quae gerimus, semper eo studio agere curandum est, ut Christo placeamus, atque per hoc in illo thesaurorum arcana nobis recondita solerter praeparemus.

Ubi nec aerugo nec tinea comedunt; neque fures effodiunt nec furantur. Praetermissa igitur vanae laudis cura, et invidorum obtrectatione, quibus duntaxat pretiosi corrumpuntur thesauri animarum, p. 0304B| ponamus omnem spem nostram in coelestibus, et ibi thesaurizemus, ubi per spem jam sumus, per fidem adhuc gradimur, per charitatem amplectimur. Verum hic omnia metallorum splendentia aerugo consumit, et vestimentorum renitentia tinea vel vetustas vastabit. Et, ut evidentius loquar, quaecunque in mundo possidentur praeteribunt, unde tribus istis verbis. omnis concupiscentia mundi, et avaritiae luxus condemnatur. Nam et moraliter, si quid in carne gerimus, thesauros in terra condimus, dum pretiosos corporis sensus terrenis desideriis occupamus. Ergo cum gula, seu fornicatio exercetur, talentum in terra confossatur aerugine consumptum, profecto quia ferreas mentes libido domat et erodit; deinde morum indumenta, ira, superbia, timor, et arrogantia, p. 0304C| seu omnis vitiorum exercitus vastant, cum quibus si quid residuum fuerit, fures, daemonum scilicet multidudo, effodiunt et furantur. Unde beatus Job, tactus dolore cordis, plangit dicens: Et qui me comedunt 349 non dormiunt, a multitudine, inquit, eorum consumitur vestimentum meum sicut a tinea (Job XXX, 17). Quibus sane verbis ostendit quod etiam, quos Deus probat interdum multis insidiarum dentibus corroduntur, et atteruntur sicuti a tinea paulatim dum eorum indumenta subripientium fraudibus corrumpuntur. Quod bene paucis verbis veritatis Magister cavere suos instituens, simul omnia comprehendit.

Thesaurizate, inquit, vobis thesauros in coelo. Ac si dicat: Cum jejunatis, aut aliquid boni operis p. 0304D| agitis, ibi recondite, ubi non adulatio, non vana gloria corrumpat. Cum vero terrenarum aliquid propter abstinentiam, quod etiam natura ipsa exigit, vobis subtrahitis, hoc et aliud quod habetis ibi reponite conservanda, quo nunquam fures vel corruptio possit accedere. Postremum quidquid illud est quod opere sit agendum, spiritaliter agite; quia qui seminat in carne sua de carne metet et corruptionem, et qui seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam. Qua de causa thesaurizate in spiritalibus, id est in coelis, ut de spiritalibus vitam percipiatis aeternam. Et hoc notandum quod non ait: Thesaurizate mihi, sed vobis, quia quidquid boni operis pro ejus amore facimus, non illi, sed p. 0305A| nobis prosumus. Hinc David ait: Conserva me, Domine, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 1). Nihil igitur eget alterius, et ideo quidquid illi tribuimus nobis servatur. Caeterum quod ait: Ubi nec aerugo, nec tinea demolitur, ostendit quod futurae divitiae sanctorum incorruptibiles erunt. Quod vero illinc nec fures effodiunt, nec furantur, manifestat quia ibidem ulterius adversus electos Dei nulla fraus diaboli praevalebit; unde sine fine illis incorruptibilis erit gloria, et ea sine aliqua delicti transgressione semper fruentes, beati per gratiam incommutabiliter erunt. Sequitur:

Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Quia qui in terris thesaurizat, cor deorsum habet, et qui in coelis, id est in spiritalibus, spe jam in sublimibus p. 0305B| versatur, et cor in Christo, in quo sunt omnes thesauri divitiarum, fixum habet.

Lucerna corporis tui est oculus tuus, et reliqua. Prosequitur autem munditiam cordis nostri, et de exteriore docet metaphorice interioris hominis officium. Quia sicut oculis istis carnalibus omnia corporis membra ordinate ad operationem diriguntur: ita intentione mentis et luce fidei cuncta virtutum genera, ut lucidum 350 corpus perficiant, illustrantur. Ubi non nisi unus et simplex quaeritur oculus, de quo sponsus in Canticis: Vulnerasti cor meum, soror mea, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum (Cant. IV, 9), ubi purissimum cordis ejus lumen expressit. Quia licet plura virtutum genera hinc inde resplendeant, ex uno fidei, qui p. 0305C| per charitatem operatur, oculo vulneratur Christus amore dilectionis: nam lucerna lumen in testa est, sic et charitas amoris Christi in fide lucet. Cum autem fides cessaverit, tantum nobis sola charitas luxerit.

Si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Id est, si mentis intentio non est ex fide, nequam est: propter quod totum corpus tuum, licet videantur virtutes inesse, id est totus interior homo, nequam erit. Quia quidquid non est ex fide, peccatum est; peccata autem omnia nequam sunt, et ideo corpus quod ex ipsis constat, tenebrosum erit. Nihil enim magis damnat quam infidelitatem, et malam hypocritarum intentionem, quae de infidelitate descendit, ubi etsi bona videatur fieri, p. 0305D| inter vitia computantur, quia de origine vitiorum nascuntur.

Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipse tenebrae quantae erunt? Id est, bona quae egeris, quae a mala intentione, si tenebrescunt, cum poterant esse lux si ex fide forent, quid putas ea, quae et mala per se sunt, et non ex fide fiunt, imo mala intentione nascantur, quia tenebrae sunt, tenebrae quantae erunt? Nam mala intentio tenebrae sunt. De quibus si nascatur quasi lux, virtus boni operis, ipsa lux virtutis, quia male fit, vitium erit. Quod si rursus vitium mala infideliter agatur intentione, quasi tenebrae de tenebris generantur. Ac per hoc tantas tenebras quis poterit explicare? Vult ergo p. 0306A| Christus et bona fieri, et ex bono mentis proposito illa oriri. Alioquin si justificatio nostra ex fide est, quis poterit justificari per eam fidem quae in se ambigua est? Ubi quaerendum, si virtutes quae mala intentione fiunt, vitia sunt, utrum vitia quae rursum videntur bono proposito fieri, quando Dei judicio fallimur, in lucem interpretentur. Alioquin pronior severitas videtur ad culpae vindictam, quam origo boni ad virtutis augmentum. Sed judicia Dei abyssus multa. Quis enim novit, quo judicio Dei in eodem bono proposito fallamur? Vel quis intelligit si voluntas nostra omni circumstantia nostra recta judicetur? 351 Verumtamen fidendum de Domini bonitate; si recta intentione gerentes labimur, cito luce fidei et confessionis purgabimur. p. 0306B| Quod si obstinatio perduraverit, magis timendum ne a radice mala intentionis hoc processerit. Quia si quid bonae voluntati secus contigerit, humilis confessio, quae de bona voluntate nascitur, cito purgabit, ita ut in lucem clarescant omnia. Qua de causa Deo subjecta sit semper anima, et illud: Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.

Non potestis duobus dominis servire, et reliqua. De contrariis ergo et inter se dissidentibus loquitur. Quia saepe videmus duobus bene concordantibus, sine ulla perturbatione mentis aequanimiter uno proposito deservire. Sed non de his dicit, quia propter dissidentia rerum negotia inter se ista proponit. Unde Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, non tres Domini, quorum deitas et voluntas, atque potestas p. 0306C| una praedicatur. Sed ibi deficit aequa obtemperatio servitutis, ubi dispar voluntas interseritur. Quae nimirum sententia continuatur ad tria illa, quae superius exposuimus. Ac si dicat: Non potestis solum ut videamini coram hominibus bona agere, atque ex his Deo placere. Neque potestis in terris thesaurizare simul et in coelestibus ea recondere. Neque sine dubio vitiis et virtutibus deservire, quibus alteris partibus, recte vel Deo servitur vel diabolo. Sed quia regnum Christi et regnum diaboli longe inter se dividuntur, idcirco simul in utroque non possumus militare. Propter quod bene a principio fidei nemo ingreditur fontem baptismi, per quod intratur ad regnum Christi, donec abrenuntiet diabolo, et omnibus operibus ejus, atque omnibus pompis ejus. p. 0306D| Stultus igitur miles est, qui tyrannicam abjecit dominationem, et sub piissimo coepit armis coelestibus militare imperio, si rursus contemnat, projectis immortalibus armis, quem devotus susceperat, per quem etiam exemptus de morte salutem perpetuam acquisierat, illius nolens parere legibus neque disciplinis obedire; et quod stultius est, sub ejus redire dominio a quo prius morti addictus, captivus tenebatur, et crudelibus vexabatur furiarum legibus. Unde cogitet unusquisque apud semetipsum quid abjecerit in baptismo; diabolum scilicet et omnia opera ejus, atque pompas ipsius unusquisque nostrum repudiavit, et fit mira deceptio, cum aut opera carnis aut pompas saeculi sectamur. 352 Quid enim p. 0307A| sunt opera carnis nisi opera diaboli? Et rursus pompae saeculi, quid nisi diaboli esse censentur? Quibus cum servimus vel succumbimus, cui nisi diabolo prosternimur? Mirabilis igitur vicissim proprietas verborum commutatur.

Aut unum, inquit, odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit et alterum contemnet. Quia profecto diabolus semper est odio habendus, Christus vero utique diligendus. Neque aperte unquam aliquis Deum odio habuit; sed omnes etiam pagani eum se fatentur diligere, licet variis seducantur erroribus, dum sibi falsos confingunt deos. At vero diaboli nomen pari modo simul omnes exsecrantur. Unde vitiosus quisque, pressus sua concupiscentia, velut tyrannum sustinet, super se iniqua exactione dominantem; p. 0307B| Deum vero et Dominum Creatorem suum, suis concupiscentiis et diaboli devictus persuasionibus, adhuc revocantem se contemnit. Verumtamen non odio habens quem se diligere suamque salutem velle pro certo novit, sed contemnit redire, dum male perfectus a concupiscentia, pressus sub diabolo jacet. Duo sunt igitur utrarumque sententiarum fines, quia omne genus humanum sub duabus istis colligitur partibus. Omnes enim aut odio habent diabolum, et Deum verum obediendo diligunt, aut certe sub diabolo propria concupiscentia victi, tyrannicam sustinent dominationem, et Creatorem suum, ejus nolentes mandata servare, quasi de misericordia praesumentes mente caecati contemnunt.

p. 0307C| Non potestis Deo servire et mammonae. Hoc loco quae superius proposuerat, apertius exponit, quod non possint simul Deo et saeculo servire, neque simul temporalibus et aeternis, coelestibus et terrenis. Mammona namque Syra interpretatione divitiae dicuntur, quibus servire Deum negare est. Non enim dicit, non potestis habere divitias et Domini militiam bajulare, sed designanter non potestis Deo simul et divitiis servire. Aliud quippe est opes saeculi habere, et aliud eis servire. Nam qui habet eas et legitime utitur, ut dominus, dispensator potius est earum quam servus. Ille vero qui se negligens, avaritiae quaestibus immoderatus desudat, Mammonae servus jure vocatus est. Quod nomen Irenaeus Lugdunensis episcopus et martyr Christi p. 0307D| daemonis esse dicit, quasi qui divitiis praesit 353 hujus saeculi; non quod mundi opulentia illius sit, aut in ejus sit ditione: sed quia his utitur ad decipiendum, dum incautos divitiarum irretit laqueis. Sed quid horum acceperis, diabolo servit quisquis divitiarum ita irretitur nexibus, ut servus earum jure sit appellandus.

Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Cujus sententiae constructio non satis praemissis congruere videtur propositionibus. Nunquid igitur unius domini servus non potest circa vestem cibumque sollicitus esse? Vel quia non potest duobus aeque dominis servire, quae causa est ut non debeat de p. 0308A| victu et vestitu sollicitus cogitare? Quam profecto conjunctionem si diligenter inspicimus, superiorum sensum exsequitur sententiarum. Nam contemptum saeculi et fiduciam futurorum toto superiore sermone, quasi filiis et haeredibus aeternae vitae, praecipiendo tradiderat; dum et injurias sustinere patienter jubet, damna quoque voluntarie ferre, in nullo tamen ulcisci, necnon inimicos diligere, deinde humanam gloriam fugere, nunc vero confirmari nos per fidem suis promissis in spem bonorum aeternorum laborat. Quia plures sunt quos amor praesentium et desperatio futurorum torpentes facit, atque infidelitas omni caligine circumvolvit. Hinc est quod dicit: Non potestis duobus dominis servire; deinde: Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid p. 0308B| manducetis; ac si patenter insinuet, quid sit divitiis servire. Ne solliciti sitis, inquit, quia sollicitum esse pro his servire est; et ideo ne servi sitis pecuniarum, prohibeo sollicitudinem gerere cibi aut vestimentorum, neque enim dictum est in sollicitudine, sed in sudore vultus tui vesceris panem tuum. Idcirco labor exercendus est, sollicitudo tollenda. Ne forte, etsi non superflua quaerantur, quasi propter necessaria cor duplicetur. Unde totam spem nostram Deo committere debemus, ne rebus serviamus caducis. Nam sollicitudo saeculi suis occupatur partibus, ne aut possessa depereant, aut elaborata non contingant, ex quibus metus et timor miseram animam satis sollicite perturbant, cum propterea nihil magis acquirere valemus, nihilque amplius retinere, p. 0308C| nisi quantum ille decreverit, cui et nosmet committere oportet. Sed quaerendum, cum anima spiritalis et incorporea sit, quomodo ad eam corporeus iste cibus pertinere dicatur, nisi quia 354 anima, sicut et alibi, pro vita ista qua vivimus accipitur. Nam duabus suis partibus constare videtur, ut sit superior ejus pars mens, a qua noster homo interior non solum spiritalis, sed etiam ipsa anima spiritus appellatur; inferior vero animus vicitur, a quo animalis homo vocatur, qui necdum percipit ea quae sunt Spiritus Dei, sed tantum vita ista, quae cibo alitur, cum pecoribus vivit. Quam qui perdiderit propter Christum, inveniet eam spiritalem a Spiritu sancto vivificatam in vitam aeternam. Hinc est quod secundum hanc partem cibo eget ut alatur vita, secundum p. 0308D| aliam vero partem, multo plus quam esca creditur. Neque enim vita ista propter escam, sed esca propter hanc vitam creatur. Simili modo et corpus non propter vestimentum, sed vestimenta propter corpus fiunt. Unde non debet esse sollicitus animus ne percipiat quod propter se creatum est, imo credere oportet in dictis Dei, quia veritas est et omnium creaturarum efficientia in ejus verbo est, quapropter non sit homo ambiguus. Quia in promissis ejus qui ista spopondit, nihil inefficax nihilque ambiguum est. Sit autem homo quod esse debet et ad quod factus est, continuo aderunt ei omnia propter quem facta sunt.

Respicite volatilia coeli, quia non serunt, neque p. 0309A| metunt, neque congregant in horrea. Quorum exemplis nunquid prohibemur serere, seu laborare quae ad usus humanos necessaria sunt? Absit ut ita intelligamus; sed sicut hoc loco, ita et in omnibus scripturarum locis ille quaerendus est sensus, qui et catholicae congruit veritati, et intelligentiam praebeat spiritalem. Non enim ad humanos labores respicit hoc exemplum, quibus dictum est: In sudore vesceris panem tuum, sed ad sollicitudinem tollendam, et fiduciam de summo et praestantissimo Patre filiis ingerendam. Ut quia aves coeli absque ulla cura et metu victus terrenarum vivunt, multo magis pro quibus haec omnia creata sunt, absque ulla mentis sollicitudine Domino debeant famulari, et in eo omnem curam suam et sollicitudinem projicere, p. 0309B| ut ei vivant, cui credendo semel inhaeserunt.

Et pater, inquit, vester coelestis pascit illa. Exaggerat ergo fiduciam filiorum et confirmat; unde patrem etiam ea pascere testatur quae minima sunt et propter filios sunt creata. Quod si bonitas largitoris ad illa se extendit, quanto magis ad eos quos forte adoptionis sibi computavit in filios?

355 Nonne vos pluris estis illis? Pluris hoc loco non ad numerum refertur, sed quia sunt pretiosiores ratione utentes filii, et in adoptionem per gratiam sociati. Verumtamen haec comparatio sanctorum, sicut solet majoris ad minorem, non immerito coeli avibus confertur, quia sancti ultra quam aves secreta coelorum penetrant. Et sicut praecipui sunt natura et merito, ita praecipua coelorum sublimius p. 0309C| volando per gratiam tenent. De quibus propheta miratur dicens: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et velut columbae ad fenestras suas? (Isa. LX, 8.) Sunt praeterea eorum quamplurimi a mundi negotiis ita sejuncti, ut jam in terris nihil agant, nec aliud quid laborent, sed in verbo et sola contemplatione divina versantes, spe jam in coelestibus degunt.

Quis autem vestrum potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Hucusque de cibo exhortatus est, nunc vero de indumento corporis, cui per nimiam sagacitatis suae diligentiam non potest quispiam adjicere, idcirco ei cura corporis relaxanda est, cujus providentia factum creditur, cum ex eo nihil sit in nostra potestate creare. Quibus profecto verbis non modo fiduciam vestimentorum ingerit, verum p. 0309D| demonstrat quod sua virtute quantitas et qualitas corporis metiatur, et si quid deest in futuro possit restituere. Unde qui mensuram corporis providit ut formaretur, illi tribuenda est cura vestiendi. Non quod laborare quispiam et providere ista non debeat, sicuti et pro cibo, sed hinc omnem timorem ac sollicitudinem abjicere, spem quoque suam et fiduciam Deo committere, et nihil sibi formidinis pro victu ac vestitu reservare. Quod bene Paulus ex hoc alibi docens, uno declarat verbo: Quod qui arat, debet in spe arare (I Cor. IX, 10); non enim interdixit illud agere, sed spem etiam in talibus Deo committere: neque fassus est quod qui arat, debeat arare sollicitus, sed proprie in spe arandum insinuat. Nisi p. 0310A| forte interpretetur aliquis, spem se habere in ipso jacto terrae semine, quod nunquam nisi insensatus dixerit. Sed ita intelligendum, quidquid provide pro hac vita gerimus, ut spem de ipsis, et pro futuris, semper in Domino habeamus.

Considerate lilia agri, quomodo crescunt. Etiam exhortationem habitus sicut supra victus fecerat, congruo satis exemplo firmat, non quod ista, sicut pie quidam volunt, allegorizare oporteat, ut per volatilia daemones, per lilia sublimiores angelicas dignitates, et per viride fenum 356 gentes intelligere doceamur. Sed simpliciter Christus eis de rebus manifestat, virtute sua et sapientia cuncta existere; neque in illius potentia deesse. Neque ab ejus providentia effugere corpora quae suis mensuris formata p. 0310B| creavit, unde debeant vestiri dum tantam pulchritudinem etiam herbarum contulit oleribus. Verum igitur quod nec Salomon, qui prae regibus terrae saeculi gloria floruisse legitur, tanta vestitus est pulchritudine, sicut liliorum est. Quia nullo artificio res aliqua tam perspicue colorari potest, ut ita candeat ut lilium, aut rubeat ut rosa, nec tamen laborant tincturae coloribus se ornando, sicut nec volatilia in terra serendo: neque nent, ut conficiant quibus induantur operimentis. Ad quod quispiam imperitorum quasi physica disputatione sciolus, simplicitatem Evangelii reprehendit dicens: Quid requirere deberent insensibilia quod eis natura contulit, vel cur elaborare pulchritudinem, quam non sibi, sed nobis Creator indulsit? Aut quomodo cooperiuntur, p. 0310C| quia scriptum est quod nec Salomon coopertus sit sicut unum ex istis? Nam lilia nascuntur potius quam cooperiuntur; et sicut quidam ait: « Coopertio vel amictus est corporis, non corpus ipsum. Unde si ad sensum, inquit, humanae intelligentiae res refertur, colorem lilii candor velamenti poterat aemulari. » Quibus profecto verbis non rei veritas aperitur, nec circumstantia lectionis intenditur, sed sensus caligine obducitur. Nam exemplum proposuit ubi multiplex providentia Creatoris atque efficax potentia praedicatur, qui tantum insensibilibus praestitit, quod nobis, pro quibus ista creata sunt, et necessaria praestabit. Non quod eis potiora praestiterit quam nobis, sed ne interiorem habentes gratiam pulchritudinis, hanc exteriorem diffidentius requiramus. p. 0310D| Cooperta autem colorata omnia jure dicuntur etsi nascantur: non quod exterius aliud habeant tegumentum, sed ipse color juxta modum locutionis cooperimentum dicitur. Nam ita saepe dicimus: Cooperuit eum pallor, aut rubor; cooperuit eum caecitas seu macies corporis, et talia hujusmodi quae infra corpus fiunt. Igitur nulli dubium quod sicuti est habitus animi, ita est et habitus in corpore, et habitus extra corpus. Porro candorem lilii quilibet vestitus color, quamvis possit aemulari, nullo modo tamen coaequari potest. Et ideo si talia tribuit uni cuilibet ex oleribus, nihil dubitandum Christiano, 357 quod eum unquam debeat fraudare promissis.

p. 0311A| Si enim fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? Ergo fidei nostrae inviolabilem confidentiam exemplorum auctoritate divinitus confirmat, ut nulli fas sit ambigere, dum tam evidenti documento dubietas aufertur, et promissione Christi infidelitas propugnatur. Si enim fenum, quod hodie est, tantae viriditatis decore vestitur, quanto magis eos vestire parat, quos aeternae societatis participes fecit? Et cras in clibanum mittitur. Ubi alii codices, in ignem habent. Nec dubium quin in ignem mittatur, cum necesse fuerit, licet ad hoc inhabilis habeatur, sed ad usus jumentorum potius servatur. Porro in clibanum magis tropice mitti dicitur, quia dum colligitur quod hodie virebat p. 0311B| decore pulchritudinis, cras in acervum mittitur. Et hoc est in clibanum mittere, quoniam acervus ille, quia formam clibani exprimit, jure clibanus nominatur.

Quanto magis vos, modicae fidei? subauditur vestiet. Igitur quia omnem fiduciam nostram in fide repromissionum, et ipse perceptionis atque virtute sua majestatis persuadet collocari, cura rerum quibus indigemus omissa, indubitanter ab eo omnia expetere jubet, a quo et ipsi vivendi exordium sumpsimus, nihil haesitantes de minimis, qui coelestia et aeterna, absque ulla ambiguitate sperare, et per patientiam exspectare debemus. Sic enim de terrenis et caducis rebus, promissis ejus non credimus ne solliciti simus, et tamen ab eo, licet ingrati, ista p. 0311C| percipimus; quomodo invisibilia et coelestia recte speramus? Vel quomodo aeternorum promissis absque ambiguo credimus, qui nec de istis fidentes sumus? Et ideo sic exclamat tuba veritatis, quatenus de his et fiduciam nobis ingerat, et infidelitatem condemnet. Permodica igitur fides est, si fides dicenda est, quae nec de minimis immobilem assertionem praestat. Sed quod pejus est saltem hanc pauci admodum habent, et ideo, quod alibi Dominus damnat, curis saeculi et sollicitudinibus suffocant verbum divinae praedicationis, nec referunt fidei fructum, ut omnem spem vitae suae Creatori suo committant, et quae coelestia sunt, justitia dictante, primum quaerant.

Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, p. 0311D| aut quid bibemus, aut quo operiemur? Plenius igitur inculcat et revolvit, 358 quidquid a principio sermonis docuit, ut omnes Christiani absque praesentis vitae sollicitudine vitant quia sollicitudo saeculi suffocat verbum, ne Christi miles possit referre fructum. O infidelitas praecordiorum! tantum premis corda hominum, ut vix aliquem liceat ad plenum respirare ad superos. Hac quippe sollicitudine pene omnes premuntur, etiam aliquando et ipsi qui mortui videntur saeculo. Unde pro victu et vestitu quam saepe scandalizantur. Infelix ergo eorum perfectio, dum pro his solliciti gentilibus coaequantur.

Haec omnia, inquit, gentes inquirunt. Ac per hoc quid amplius habet a gentili, cujus adhuc infidelitas p. 0312A| dum sollicitat animum, hujus vitae curis fatigat. Qui ergo de istis tantum confisus est a Domino, saltem modicam habet fidem: qui autem adhuc de his sollicitus est, infidelis censetur. Unde rara et paucorum est perfecta fides. Et ideo dubitanti adhuc Petro, post Domini jussionem, recte dicitur: Modicae fidei quare dubitasti (Matth. XIV, 31)? Quicunque ergo dubitat in aliquo praeceptorum Dei, vel minus ex eo confidit, quam promisit potens Deus, modicus est fide. Hinc quoque Jacobus: Qui indiget sapientia, postulet eam ex fide, nihil haesitans; quia qui haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur (Jac. I, 5). Quod si in divinis haesitare Christiano non convenit, in humanis et caducis post promissa quomodo fidelis dubitare poterit? Quid p. 0312B| igitur fugis, Christiane? Quanto magis in promissis Dei haesitaveris, tanto minus invenies pro quibus sollicitus desudas. Et si, bonitate Dei etiam dubius acceperis quod sollicite quaesisti, non tua sollicitudo id fecit inefficax, sed Dei largitas, qui solem suum oriri facit super bonos et malos.

Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Patrem igitur ad memoriam filiorum revocat, ut ex eo de illius bonitate atque providentia absque saeculi cura securiores reddat. Unde alibi, ut certiores nos faceret: Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostris bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester dabit spiritum bonum petentibus se? (Matth. VII, 10.) Ad quod infidelitas forte dictura: Novi quia scit nos his egere, sed nescio utrum dare velit. Stulte, Patrem audis, et de voluntate dubitas? Quis unquam p. 0312C| bonus pater clausit viscera sua fideli filio? Et si pro nobis proprio Filio non pepercit, quid habet quod negare debeat? Quoties ergo non accipis quod juste 359 quaeris; non illius, sed tua pravitas vel infidelitas facit. Nihil enim filiis potentius dedit fide, nihil fortius charitate, nihil locupletius spe. Idcirco quicunque his tribus abundat, omnia in Christo potest, et per eum cuncta possidet.

Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et omnia haec adjicientur vobis. Primum autem, non ad ordinem referendum puto, ut postea ista quaerere debeamus, sed omnia haec, inquit, adjicientur vobis. Unde magis ad quantitatem referendum est, ut extra hoc nihil quaerendum sit; quia cum eo universa p. 0312D| fidelibus condonantur, et ideo dicit: Quaerite primum regnum Dei, ac si summum bonum, quod non propter aliud, sed propter seipsum oportet quaerere, neque ad aliud referendum, quoniam adjicientur vobis omnia necessaria, non quidem propter se amplectenda, sed ut justitiam operari, et ad regnum felices quandoque possitis contingere, interim, dum estis in via, utenda, non propter se quidem, sed propter illud. Unde his utamur in via, quatenus illo fruamur in patria; quia haec omnia propter illud nobis sunt necessaria, illud autem propter seipsum. Hinc ergo dicitur: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia haec, quae propter eum sunt vobis necessaria, superadjicientur. Superadduntur p. 0313A| autem, quia illud ud unum solum et permaximum necessarium est, in quo omnis sufficientia filiorum adimpletur. Quod sane fide, spe et charitate devote satis quaeritur, si, omnia quaecunque facimus, quaecunque cupimus, semper illud in mente quaerimus. Ubi ordo praeposterus decenter satis permutatur, Quaerite primum regnum Dei, deinde addidit, et justitiam ejus. Ergo prius quaerenda est justitia regni, per quam pervenitur ad illud, deinde per eamdem ad ipsum perveniendum; quia nemo nisi justitiae opera exsequendo illud invenire poterit. Sed primum proposuit, ut permulceret auditum, deinde intulit justitiam perquirendam, quae satis laboriose impletur. Ut, si placuerit quod permulcet, impleatur laboriose justitia, quam ubique docuit, licet doleat quod jubetur. p. 0313B| Alioquin nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Justitia ergo regni omnia quae Christus docuit, cum tribus praemissis virtutibus observare, deinde regnum quaerere, ipsam eamdemque justitiam non ob aliud operibus adimplere, nisi ut glorificetur Deus, 360 et nos per omnia illi placeamus. Gentes enim terrena infideliter quaerunt, quibus spes nulla de futuris monstratur, nec adoptio data est, neque in coelestibus regnum aliquod permittitur. Fideles vero quia electi sunt ad gratiam, jure illis dicitur: Quaerite vos primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. Quia etsi bonus omnibus, credentibus scilicet et non credentibus, inpraesentiarum praedicatur, in futuro tamen justus p. 0313C| ubique praedicitur. Unde filios praemonet, quaerite primum regnum in mundi origine praeparatum, et in Evangelio repromissum; deinde justitiam ejus, quia in eo nullus reprobus introibit, sed reddet unicuique rex virtutum prout gessit. Qua de causa virtutes studere, filiorum est; quae mundi sunt quaerere, gentium, id est infidelium. Verumtamen quia filiorum sunt omnia, idcirco etiam et non quaerentibus adjicientur haec omnia; quibus cum substrahuntur, ad probationem fiunt; cum vero praebentur, ad gratiarum actionem, quoniam qui secundum propositum sunt vocati, omnia illis cooperantur in bonum.

Nolite solliciti esse de crastino. Et, si quaesieris: quare? Quia haec omnia adjicientur vobis. Ubi, cum p. 0313D| de futuro sollicitos esse prohibuit, saltem de praesenti curare permisit. Paulus enim die ac nocte laborabat manibus, et de collectis monebat quae fiebant in sanctis. Nec non secundum Agabi prophetiam famis a sanctis procuratur; nec non et Dominum loculos habuisse legimus, unde non labor, non providentia, sed sollicitudo et cura mentem praefocans damnatur. Crastinus autem pro futuro ponitur. Quia non sollicitudo aeternae vitae, sed sollicitudo saeculi prohibetur. Unde liquet quod pro his sollicitum esse in acquirendo, timidum in conservando, dolentem vero in perdendo, nec non et gaudentem in fruendo, servire est: liberum vero ab his et ab hujusmodi passionibus regnare. Non enim possumus duobus p. 0314A| dominis servire; quia longe alia est sollicitudo saeculi, alia sollicitudo justitiae Dei ac regni.

Crastinus enim dies sollicitus est sibi ipsi. Non illa nimirum sollicitudine virtutum, sed sollicitudine, quae non nisi timore, gaudio, et moerore, nec non et anxietate curarum mentem perturbat. Unde: Sufficit diei malitia sua. Id est sollicitudo praesentis vitae, atque afflictio; quod κακία verbum Graecum simul sonat, malitiam videlicet et afflictionem. Verumtamen 361 hic malitia magis transferri debuit: sed malitia peccati est, quae laboris et cruciatus. Unde quidem sufficit diei malitia, labor suus et angustia, idcirco superfluum est, de incertis cogitare. Nos tamen non contendimus, pro utraque malitia simul accipi hoc loco debere; quam sane malitiam peccando p. 0314B| incurrimus: non quod dies malus aliquis per se inveniatur, sed quia in eo utraque mala fiunt. Quam denique diem bene Job et Jeremias intuentes, maledicunt; quia non illa est dies quam fecit Dominus, sed quam adinvenit diabolus, dies utique malitiae et tenebrarum, unde sufficit ei malitia sua, nec eget alterius. Quia si inpraesentiarum in luce vix subsistimus, quanto magis si malitiam futurorum in praesentibus junxerimus? Nam curis praesentibus ita mens obruitur ut vix lucem respicere queat; quanto magis si fuerit malitia ipsius diei geminata? Et ideo praecepta dat vitae, ne in hoc exsilio duplicibus praegravemur.

(CAP. VII.) Nolite judicare, et non judicabimini. De occultis dubiisque loquitur rebus, quae non possunt p. 0314C| aperte interpretari quo animo fiant. Alioquin quid est, quod et apostoli et universalis Ecclesia de manifestis criminibus judicant et decernunt; nisi quia de manifestis, quorum est judicandi officium, debent utique decernere? Porro de his quae occulta sunt, vel nescimus quo animo fiant, nemo absque periculo judicat. Sed sunt quaedam vitiorum crimina, quae nunquam possunt bono animo fieri, de quibus judicandum nemo qui ambigat. Sunt talia factorum opera, quae et bona, si bono fiant animo, et mala si malo fiant, esse queunt. De quibus, cum sub specie religionis agunt, non est mox judicandum, quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, ut manifesta fiant consilia cordium. p. 0314D| Verumtamen quorumdam simulatione nonnunquam manifestantur, de quibus Dominus: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Ex quibus manifesta fiunt, utique judicandum est; ut arguantur a luce, quia non sunt in veritate facta.

In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Ex quo nescio quidam philosophorum nebulam caliginis asperserunt, ut simplex veritas obtegeretur. Si ad mensuram, inquiunt, Deus peccantibus redditurus est poenam, et omnis mensura 362 circumscripta est tempore, quid sibi volunt minae infiniti supplicii? Ad quod fatendum quod non omnis mensura, ut eorum aliquis arbitratus est, praescribitur tempore. Sed tamen ne hanc videamur fugere quaestionem, p. 0315A| verisimile aut omnino verum esse probatur, quod omnis mensura praescripta sit, non tantum tempore, ut hic somniat, sed et locorum spatiis quaedam proprie terminantur, vel capacitate rerum, quae ad locum etiam referuntur. Unde quaerendum si aliquid sit, quod aeternum dicatur, et tamen quodammodo circumscriptum quibusdam teneatur lineis. Ut puta ipse homo, qui auctoritate divina aeternus futurus confirmatur, et tamen loco circumscribitur, quamvis fine terminetur. Alioquin illocalis esset. Nam quem ipsi philosophi solem aeternum putant, et ab eis geometricis figuris comprehendi putatur. Hinc igitur et aliis quamplurimis modis monstrari potest quod possit aliquid et aeternum esse, et certam sui modi habere mensuram. Qua denique sententia p. 0315B| coguntur accipere, velint nolint, aliquid cum mensura aeternum. Ac sic aeterna erunt supplicia quae minatus est Christus, quamvis habeant juxta modum culpae sui mensuram. Verumtamen non dictum est: Quod mensi estis, hoc remetietur vobis, sed in qua mensura mensi fueritis. Neque dubium quod aliud sit in quo metitur aliquid, et aliud quod in mensura metitur. Fieri enim potest, in qua mensura homo aliquis mensus est aliquid alicui, in eadem remetiatur ei. Verbi gratia, modium tritici, in qua nimirum mensura, potest illi hordeum aut aurum, aut aliud aliquid metiri, seu centum millia in eadem re assignari. Ita ut sine comparatione ipsarum rerum, et genus et quantitas differant, et tamen rectissime dici potest, in qua mensura mensus p. 0315C| est, in eadem illi rursus metitum est. Porro unde hoc dictum sit paulo superius elucet: Nolite, inquit, judicare, et non judicabimini, in quo enim judicio judicaveritis, et caetera. Nunquid si iniquo judicio judicabunt, iniquo ab aequissimo judice judicabuntur? Aut si non judicant in talibus de quibus prohibentur, nunquid de aliis quibuslisbet suis sceleribus non judicabuntur? Absit ut ita sentiamus! nulla quippe iniquitas apud Deum, neque peccatum aliquod inultum patitur abire. Sed hoc est quod dicitur: In quo judicio judicaveritis, judicabimini, 363 tanquam si diceretur, in qua voluntate benefeceritis, in eadem liberamini; vel in qua voluntate male feceritis, in ipsa puniemini. Ac si dicatur, dum quispiam ad turpem utens oculis concupiscentiam, p. 0315D| si jubeatur ideo caecari: in quibus itaque oculis peccasti, in eisdem patieris; judicio enim animi sui in quo judicat, in ipso aut condemnabitur aut purgabitur. Unde non iniquum est, ut in quo judicat, animi sui judicio poenas luat, cum eisdem malis patitur, quae male judicantem animum consequuntur. Neque enim de aliis quibuslibet peccatis accipiendum est, nisi de istis judiciariis; quia in ipsis aut offendimus temere judicantes, aut excusamur, recto judicio quaeque clementer examinantes, aut quae dubia sunt et colorem habent justitiae, in bonam partem interpretantes, soli Domino discernenda relaxamus. Alia vero peccata quae admittimus, non in ista mensura vel judicio, sed in sese unumquodque ulciscetur p. 0316A| delictum; id est secundum ipsius qualitatem vel quantitatem, propria accusante conscientia, infelix anima punietur. In ipso nempe animo, quo appetitus fit voluntatis, humanorum omnium est mensura factorum, in qua nimirum culpam sequitur poena. Et ideo cum dixisset: In quo judicio judicaveritis, secutus adjunxit: Et in qua mensura mensi fueritis; qui in voluntate propria metietur bonus bona suorum operum facta, et malus metietur mala, reatusque sui miserias. Quoniam ibi est quisque bonus ubi bona vult, et ibi est malus, ubi mala vult. Ac per hoc geminatum est, ut in ipso delicto, seu in ipsa animi sui conscientia, unusquisque sciat se puniri; quia ibi est, aut miser aut beatus: in ipso scilicet voluntatis suae affectu, quae est mensura factorum p. 0316B| meritorumque, non ex temporum spatiis metiuntur quam morose fiant, sed ex voluntate qua fiunt. Voluntas quippe ipsa punitur, sive animi supplicio, sive corporis, ut quae delectatur in peccatis, ipsa puniatur in poenis. Unde quibus fuit voluntas sine fine peccandi, quamvis cum fine peccaverint, juste sine fine damnantur. Et quibus fuit judicium sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. Haec est, inquam, illa mensura, ut quod non praestitit, nec percipiat. Atque ideo quod ipse judicatur, aeternum erit; quamvis quod ipse judicavit, aeternum esse nequiverit. Justum igitur ut qui aeternam voluit 364 habere peccati fruitionem, aeternam inveniat vindictae severitatem; et quorum voluntas nec habuit finem peccandi, nec habeat finem torquendi, p. 0316C| ultricem poenam sine fine ferendi. Quidam autem nostrorum, continuam circumstantiam lectionis in hoc capitulo servantes, ita sentiunt quod prohibeat judicari de sponsionibus suis. Quia, ut judicia pro incertis rebus inter homines sumuntur, ita et hoc judicium adversus Deum ex sentientis vel opinantis ambiguitate interdum suscipitur. Quod penitus repellit a nobis, ut constans fides et fiducia in ejus promissis retinerentur. Quia non, sicut in caeteris, peccatum est, propter diffidentiam in Dei promissis, quidpiam perperam judicasse; sed infidelitatis est crimen.

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Grandis hoc loco moderatio judicii proponitur, sed rarus qui ab hujusmodi p. 0316D| vitio sit alienus, quoniam unusquisque dum suis favet, aliena facile reprehendit. Aliena quoque gravius quam sua tolerat, et ideo arguendi sumit auctoritatem, sine ullo suae emendationis exemplo. Per oculum quippe, ut dictum est, mentis intentio designatur; in qua nimirum unusquisque dum trabem gerit, videlicet majoris culpae crimen, seipsum intueri non valet, quia caligine pressus delicti, introrsus caecus jacet. Sed ille semper oculus exterior, qui reseratus in paradiso post culpam fuit, ea quae sibi sint noxia, non quibus proficiat, apertus videt. Conspicit enim jactantiam vanae laudis, dum sibi caecus, alterius mentem mederi curat, non ut proficiat, sed ut adhuc per inanem gloriam evidentius p. 0317A| cadat. Difficile est, quod quisque egeat, ut alteri praestet; idcirco nemo caecus ducatum alteri praebet. Metaphorice quidem loquitur; ideo a corpore ad animum exemplum trahere debemus, ut per oculum mentis intentionem, per festucam minima quaeque delicta, per trabem vero graviora criminum probra intelligamus. In cujus autem mentis intentione adhuc odium residet, de ira temere alium castigat, ideo a judice salutis increpatur, ut quid videat minora quaeque in fratre, dum in se majora non considerat. Et, quod gravius est, quomodo medicus animarum vult videri, qui sui curam non habet. Cui bene a Domino mox infertur:

365 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo. Hypocrita enim est quisquis appetit videri quod ipse p. 0317B| non est. Idcirco ad cautelam sui unusquisque reducitur, ut primum seipsum curet, deinde, virtutibus illustratus, fratris, in quantum praevalet, salutem quaerat.

Nolite dare sanctum canibus, neque margaritas vestras mittatis ante porcos. Proverbialiter ista proponens, monet dispensatores Ecclesiarum, et purgato mentis oculo ad alios castigandos veniant. Deinde ne sanctum canibus projiciant, verbum videlicet praedicationis. Quia sicut periculosum est pecuniam Domini abscondere: ita sane prodigum eam canibus tribuere. Et quomodo vitii, verum occulere, sic periculi est, non sustinentibus verbum vitae coram ponere. Nam per canes intelliguntur hi, qui contra veritatem oblatrando impugnant; per porcos, qui contemnendo quae audierant, pedibus p. 0317C| substernunt, de quibus Petrus apostolus: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabrum luti (II Petr. II, 21). Et ideo per canes haeretici, seu abnegatores veritatis, revertentes ad vomitum infidelitatis denotantur. Per porcos vero, qui in sua immunditia perdurantes cognitionem Dei recte ruminare nesciunt, quibus non est allegoriarum veritas reseranda eo quod omni vitiorum immunditia polluuntur, sed apertiora quaeque illis pandenda, vel si viliora dici possunt. Caeterum mystica eloquiorum documenta ad tempus reticenda sunt, donec ea singuli ferre possint, et tritici mensura omnibus praebeatur, ut neque isti percepta dilanient, neque illi oblata conculcent. Sed tamen quoquo modo periculosius est sancta porrigere perversis, quam pretiosa p. 0317D| impuris. Quod bene uno dubitantis adverbio temperavit.

Ne forte conculcent illas pedibus suis, et disrumpant vos. Quia fieri potest ut resipiscent ab immunditiis suis, et de porcorum grege transeant ad consortium ovium. Verumtamen non ideo illud canibus, contra praeceptum Domini temere tribuendum, neque istae coram pedibus porcorum projiciendae, ne forte et illas conculcent, et vos disrumpant. Conculcant autem contemptores veritatis eloquia Dei pretiosissima, dum despiciunt parvipendentes pulchritudinem promissorum, et veluti sues ad immunditiam 366 revolvuntur. Caeterum illi qui contra veritatem oblatrare moliuntur, si fuerint p. 0318A| eis prodita, quae velo celari jubentur obumbrantia sancta sanctorum, quibus non est licitum non solum ea contingere, sed nec videre, mox, inquit, disrumpent vos, non eas siquidem; quia incorruptibilia maneat eloquiorum Dei arcana; sed simplicitatem fidei vestrae. Hinc igitur est quod unitas fraternitatis tantas patitur pressuras, tantisque disrumpimur scissionibus, tantis dilaceramur verborum confutationibus; quia non probantur primum, quibus mystica reseranda sint sacramenta, imo quibusdam indifferenter omnia panduntur. Qui profecto tales non dispensatores pecuniae, sed prodigi, atque exstirpatores thesaurorum jure censentur; quoniam tollunt panes filiorum, et mittunt eos canibus. Ignorant enim quod avidius quaeritur absconsum, p. 0318B| venerabilius conspicitur celatum, charius tenetur diu quaesitum, sine fastidio fit cum mensura perceptum, et sine laesione stomachi ad horam competenter esurientibus indultum. Hinc est quod Petrus Simoni gratiam Spiritus sancti negat, et tamen quia quantisper ad notitiam fidei intromissus fuerat, credentes disrumpere festinat. Hinc est quod multi haereticorum Ecclesiam scindunt, et unitatem impugnant. Hinc est quod Julianus refuga tyrannica dominatione blasphemias et arma simul contra Christum movet. Hinc etiam est, quod hodie in Ecclesia indulgentia poenitentiae toties conculcatur, et securitas promittitur, ita ut illusio potius interdum quam medicina sordescentibus fiat; quia dum facile praestatur, vilior habetur, et percepta negligentius custoditur; p. 0318C| atque culpa in facto cum spe veniae audentius nonnunquam reiteratur. Haec non ideo dixerim, ut crudelem esse doctorem doceam, sed ut ad cautelam incautos reducam. Quia, sicut quaerentibus cum fide dilectionis non est neganda, ita delusoribus et infidis non est continuo praestanda; ne forte margaritas spei nostrae, non solum pedibus conculcet, verum etiam ne aliis, toties dum sordibus criminosus intingitur, peccandi fiduciam male pellectus praebeat. Inde est quod sacri canones multoties ad poenitentiam reiterantes non facile admittunt. Quos sane 367 terminos nec nos oportet indifferenter transgredi, sed omnia cum discretione pensare.

Petite et dabitur vobis. Quaerite et invenietis: pulsate p. 0318D| et aperietur vobis. Quibus profecto gradibus, via, veritas et vita, legitime certantibus praestatur. Ut primum in via, quae Christus est, ambulantes, veritatem inveniant, ipsum quaerentes apud quem est fons vitae. Ubi pulsantes ad ostium, licet per angustam portam, vitam ingrediantur sempiternam. Nam ostium Christus est, sicut ipse ait: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9). Et ideo non aliud petendum quam quod quaerendum est, neque aliud quaerendum nisi ad quod jugiter, ut ingrediatur, pulsandum est. Hic est enim panis vivus qui de coelo descendit, filiorum utique cibus. Hoc est regnum, et justitia regni qua justificamur omnes. Idcirco eam primum non minus petere p. 0319A| quam et quaerere, verum etiam quaesitam invenire; inventam autem ad ipsam indesinenter pulsare januam, donec pulsantes ad eum per ipsum ingrediamur. A principio ergo hujus sermonis nihil aliud quam justitiam, regni filios et haeredes docuit; ideo animos eorum ab omni sollicitudine saeculi secrevit, ut illam intenderent justitiam, et solummodo regnum coeleste devoti quaererent. Alioquin regnare in eo nequimus, nisi primum leges ejus et justitiam, non dico discere, verum et implere quaeramus. Hoc itaque est regnum primum quaerere, ante omnia et super omnia Deum mente diligere, deinde dilectionis opera perficere. Sed ne cui impossibiie videretur, composuit preces, docuit quid petamus, et modo praebet confidentiam, ut nihil haesitantes poscamus. p. 0319B| Veritas namque id promittit, et ideo haesitare in precibus non debemus, tantum ut ea et sic petamus, ut jubet. Nec non et tunc et ibi quaeramus, ubi jubet. Ex quo Propheta: Laetetur cor quaerentium Dominum, quaerite Dominum et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 3). Ubi, si bene inspicimus, non aliud quam Patrem et Filium atque Spiritum sanctum quaerendum esse docuit, et semper eum quaerere mandavit laeto et firmo corde. Non quia est nisi unus, sed quia ipse idemque immensus est et sempiternus. Petimus autem fide, per eam 368 profecto ad Christum gradientes; quaerimus spe tutissima, dum, per ipsam penetrantes, interdum attingimus usque ad interiora velaminis Christi: quam denique sicut anchoram tutam, in coelo jam p. 0319C| fixam habemus; pulsamus charitate, dum infatigabiliter ad ostium, quod Christus est, jugiter sustinentes laboribus desudamus; quatenus unum quod petimus et quod quaerimus quandoque devictis malis adipiscamur. Et ut majorem praeberet constantiam perseverandi, diligentiam quaerendi, fiduciam impetrandi, addidit, ita dicens:

Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Unde cuicunque non datur quod petit, absque dubio non recte petit, neque quaerit, neque recte pulsat ante januam pietatis. Omnia enim quaecunque petimus aut quaerimus, et ad quod pulsamus, sicut dixi, non nisi unum, et propter unum esse debet, quia non nisi unum est necessarium. Hinc quoque David ait: Unam petii p. 0319D| a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4). Alioquin quomodo negabit petentibus se, qui primum se non petentibus sponte obtulit? Aut quomodo quaerentes eum non invenient, qui etiam non quaerentibus se ut invenirent praestitit? Vel quomodo pulsantibus non aperiet ad se, qui quotidie clamat nobis: Ecce sto ad ostium et pulso (Apoc. III, 20); utique de ostio nostri pectoris dicens: Si quis aperuerit, introibo ad eum, et coenabo cum illo? Patet igitur quoties non accipimus quod non recte petimus, et cum non invenimus quod non bene quaesivimus, et dum pulsantibus non aperitur: quia non recte pulsamus. Sequitur:

p. 0320A| Quis ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, nunquid lapidem porriget ei? Incipit lucidius explanare, quid petendum sit, et ex ipsa humana circa filios benevolentia, commendat praestantiorem et incomparabilem Patris diligentiam circa nos. Ubi cogitanda est excellentia dignitatis, et corroboranda fiducia mentis. Quia si patres bona data tribuunt filiis, multo magis Pater noster, qui incomparabiliter bonus est, daturus est bona sua petentibus se filiis. Comparat ergo panem lapidi, ut per panem intelligatur Christus vita, qui de coelo descendit; quem si petimus recta fide, nunquid daturus est lapidem illum 369 offensionis, et duritiam cordis? Absit ut hoc de summo et incommutabili bono sentiamus, quod nec de homine mortali et incommutabili p. 0320B| sentire fas est!

Aut si petierit piscem, nunquid serpentem dabit ei? Piscem utique illum quem Petrus primum piscando cepit, latentem inter aquas Scripturarum, in cujus nimirum ore staterem invenit, quem pro se daret. Si quis filiorum hunc poposcerit, nunquid benignus pater serpentem illum, qui Evam veneno fallaciae suae peremit, dabit illi ut moriatur dolo patris deceptus? Quibus duabus sententiis confirmamur, quod nunquam a Deo Patre nisi bona percipimus, qualiacunque nobis videantur. Quia his qui secundum propositum vocati sunt sancti, omnia illis cooperantur in bonum.

Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis p. 0320C| est dabit bona petentibus se? Malos autem appellat aut apostolos, aut omnes generaliter in comparatione divinitatis. Bona vero saeculi dicit, vel sicuti a saecularibus aestimantur, vel quia omnia per naturam a bono Deo, jure bona dicuntur. Quae tamen bona non nisi ab ipso habemus. Sed alia bona sunt longe incomparabiliter, quae petere ac quaerere, et ut accipiamus, perseveranter pulsare debemus. Quae nimirum bona non nisi filiis praestantur, et ista sunt semper pro quibus invigilare debemus et certare, atque solliciti esse; quoniam quae saeculi bona sunt superadjicientur, ista vero quia aeterna sunt et spiritalia, indesinenter petere, perseveranter quaerere, et ad ea infatigabiliter pulsare, quoniam ea non nisi petentes accipiunt, neque nisi quaerentes inveniunt, et ad ea p. 0320D| non nisi perseverantes introeunt. Primum est tamen petere, ut habeas quae quaeras; deinde quaerendo festinus ire ut invenias; inventa observare ut ingrediaris ad ea, et sine fine fruaris. Decens itaque ordo, et secundum Lucam bene tribus alternatim rebus comparatur (Luc. II, 11): ut per panem, in quo tota signatur vita, charitas intelligatur; per piscem fides, quae sub fluentis Spiritus sancti nutritur; per ovum vero, de quo pullus adhuc speratur, spes certa teneatur; quibus profecto virtutibus universa charismatum dona consequuntur. 370 Unde praefatus evangelista, non simpliciter bona dixit, sed quanto magis Pater vester dabit spiritum bonum petentibus se? Utique quia per eum spiritum omnes thesauri p. 0321A| sapientiae et scientiae, qui in Christo sunt, acquiruntur, sine quo nihil pretiosum accipitur. Quia qui spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Unde idem spiritus catholice donum appellatur. Hinc quidquid est quod oramus, primum et permaximum non aliud esse debet, quam Pater et Filius atque Spiritus sanctus, quod est aeternum Christianorum regnum, ejusque justitia, ut omnia charitatis Dei et proximi opera, sicut praecepta sunt, impleamus. Unde sequitur:

Omnia ergo quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis. Haec est enim lex et prophetae. In quibusdam namque codicibus: Omnia ergo quaecunque vultis bona, habetur; quia profecto non aliunde quam ex bonis dicit. Sed quod in ipsa Hebraica veritate p. 0321B| non invenitur, superfluum est; id quamvis quidam, ut planius sonaret, addere voluerint. Sed si proprietatem verborum attendimus, voluntas non nisi in bono, sicuti, e contrario, cupiditas in malo recte accipitur. Quamvis multis in locis, et voluntas in malo, et cupiditas in bono improprie dicatur. Tamen isto in loco, non nisi de bono, et in bonum dicitur. Videlicet, bona quae vultis accipere ab eis, et vos eadem facite illis, ut charitas proximi compleatur. Quam sane charitatem sine dilectione Dei nemo recte perficit, et ideo addidit: Haec est lex et prophetae. Propter quod alibi, non in una earum parte, sed in duabus istis, dilectione videlicet Dei et proximi, tota lex pendet, inquit, et prophetae. Nisi forte in dilectione proximi simpliciter dictum accipiamus, p. 0321C| quod in ea pendeat lex et prophetae; in Dei autem simul et proximi tota pendeat lex et omnis prophetia. Sed melius in utraque simul ea pendere dicimus; quia nec charitas Dei sine proximi, nec proximi sine Dei jure servatur. Unde Dominus: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV, 15). Et Apostolus: Qui diligit Deum, diligat et proximum. Alioquin: Si quis dixerit, quia diligo Deum, et proximum oderit, convincitur quia mendax est (I Joan. IV, 20). Idcirco diligatur proximus propter Deum, et Deus propter seipsum, ita ut mandata ejus custodiantur. Ac per 371 hoc, dilectio proximi erit in dilectione Dei, sicut et Dei in dilectione proximi; unde in una earum, quia simul semper sunt, jure tota lex dicitur pendere, et prophetae. Ubi manifeste p. 0321D| insinuat unde dicatur ut ea faciamus hominibus quae volumus et ipsi faciant nobis. Quia non de qualibet voluntate dicitur, sed de illa quae ad dilectionem Dei et proximi pertinet: ut talia quae volumus nobis fieri, aliis et ipsi propter Deum faciamus. Alioquin si quis ebriosus vult ab alio inebriari, nunquid et alios ipse jure inebriat? Aut si luxum libidinis sibi assentiri vult, nunquid jure cum ea quae se voluerit admisceri, mox fornicabitur? Absit ut ita sentiamus! Sed quidquid charitas Christi dictat in invicem impendamus.

Intrate per angustam portam. Quia quamvis charitas non nisi dilatato corde compleatur, et lata saepe in Scripturis esse monstretur, satis tamen mentem p. 0322A| quam repleverit per ardua et angusta hinc abducere festinat. Quam nimirum portam nemo sublimium superbia tumens intrare potest; nemo abjectus et imus (non quem humilitas vera inclinat, sed quem diabolus prosternit in pulverem, et conculcat); nemo honoratus saeculi rebus, quia facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem per tam angusta intrare. Satis itaque excelsa est, dum usque ad amorem Dei erigitur; satis vero deorsum angusta, cum etiam pro amore proximi nos mori velle, atque inimicum diligere jubet. Unde quamvis charitas lata dicatur, angusta tamen est; quam pauci inveniunt, et, si invenerint, pauciores contendunt intrare per eam. Verumtamen ubi porta auditur, civitas consideranda est, quae et qualis sit, quae tam angustum habet p. 0322B| ingressum quem pauci inveniunt, et si invenerint, pauciores qui contendant intrare per eam; ubi nemo nisi absque peccati onere ingreditur, nemo absque labore et absque animi puritate. Quoniam satis angustum est omnia praetermittere, et unum solum diligere, unum intendere, unum quaerere, et ad unum quotidie pulsare; neque ad dextram, neque ad sinistram deflectere; id est, neque prospera ambire, neque adversa formidare; quae non videntur quaerere, quae autem videntur respuere; sicque omnia propter iter angustum hinc inde ab animo propellere.

Quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem. Hanc igitur, licet nemo 372 quaerat, omnes inveniunt, quia in ea nati etsi se inde abstulerint, ultronea se offert. Unde rarus qui ad virtutes manum p. 0322C| mittat, voluptas vero omnes, quasi importuna meretrix, suis oblectamentis invitat. Et ideo multi intrant per eam. Caeterum quam angusta est porta et arcta via quae ducit ad vitam! Unde sponsus et sponsa miratur in Canticis: Quae est ista quae ascendit per desertum, quasi virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris? (Cant. III, 6). Ac si dicatur: Quae est ista quae ascendit viam quam pauci inveniunt, etsi invenerint. Quomodo ergo sic dirigitur et attenuatur ut fumi virgulae comparetur? Et non qualicunque, sed ex aromatibus myrrhae et thuris? Quae nimirum aromata Christus supra docuit, ut mortificationem ejus in corpore nostro cricumferentes, sacrificium thuris Deo simus, ita extenuati, ut virgulae odoramentorum jure comparemur. Hanc quippe deserti viam pauci p. 0322D| reperiunt, sed eam in quibus frequentia est populi, plures ambulant. Deserti autem viam, in quo Christus pugnant, pauci aggrediuntur. Pauci autem ad comparationem eorum dicuntur, qui per latam ambulant. Et ideo satis angusta est porta, et via quae non nisi paucos recipit.

Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. Ab his itaque dicit, qui ambulant in humilitate, et religione falsa, quos Scriptura pseudoprophetas appellat. Quia de corde suo in hypocrisi falsa loquentes, quae sua sunt quaerunt. Unde Dominus volens suos in omnibus erudire, quia dixerat arctam et angustam viam paucos invenire, ne forte, cum vidissent plurimos per eam magis ficte, quam p. 0323A| simplicitate cordis transire, illorum implicarentur erroribus, continuo adjecit dicens: Attendite, id est custodite vos, a falsis prophetis, ne illorum erroribus polluamini. Ipsi enim venturi sunt ad vos ut decipiant, in habitu ovium, quia vos vere oves estis, et ideo vestram ferentes schemam in habitu et in conversatione forinsecus, ut simplicitatem vestram deludant tamen intrinsecus erunt lupi rapaces. Scilicet immundi spiritus, qui eos pervaserunt. Idcirco cavete ab his, ne vos dilanient verborum morsibus, ciborum blanditiis, compositione simulationis.

A fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. Quapropter non dicat quilibet falsorum: « Unde me nosti? cur itaque me judicas? » vel « Cur mecum non participas? Aut quare me spernis quem judicare non p. 0323B| debes? » 373 Profecto, quia vestem exterius praetendis, et religionis habitum praemonstras; intrinsecus autem lupum pertimesco, eo quod fructum in te pacis et charitatis Christi, caeterarumque virtutum non invenio. Habitum igitur recognosco, sed quod intus latet timeo. Qui licet occulta doceas, quasi in mysterio loquaris, aliud requiro quod in te non video. Unde intelligant quo censendi sint nomine, qui nec habitu teguntur humilitatis, nec fructum exhibent pietatis. Si enim ab istis cavendum est, qui et prophetiam praedicationis impendunt, et habitum sanctae religionis gerunt, quid utique ab his qui cultioribus saeculi se ornant vestibus, et mundi sectantur gloriam, et in omni verborum affatu, atque conversationis pompa, nec non in cibis, p. 0323C| rerumque dignitatibus lucis hujus filios esse se praemonstrant, et tamen magisterium inter oves Christi quam saepe sibi vindicant? Nam, velint nolint, proprius ovium est habitus; quo licet mali utantur, tamen non ideo Christi ovis quod ei proprium est debet deserere: imo illos praecavere, qui talibus se transformant indumentis ut decipiant, et istos non imitari qui crucem Christi se jactant inter saeculi delicias portare; praesertim cum mortificationem carnis habeat, et contemptum mundi praedicet.

Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Spina namque quamvis a principio floribus candeat, non ideo uvas affert, quia non manet in vite, etsi videantur uvae pendere super eam. Vitis autem Christus est, et omnia membra ejus p. 0323D| palmites. Idcirco solummodo eorum est uvas ferre, opera videlicet Spiritus sancti, quae inebriant mentem. Quas profecto cum videris inter spinas, noveris non ex eis esse; et ideo sic uvam carpe ut spinam caveas. Spinarum autem est, dilacerare tangentem se et disrumpere; quia haeretici verborum aculeis universos dilaniant et affigunt. Porro tribuli nullam dulcedinem ficus ferunt; quia fornicarii et scelerum amatores sine fructu ad tempus florent. Quibus duobus bene omnes, qui de massa perditionis sunt, etsi ad nos veniant, extra nos ad ignem sine fructu futuri figurantur. Unde primo homini dicitur: Cum operatus fueris terram, spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III, 18). Quas isti miseri in p. 0324A| carne et in animo, quia terra sunt, nutrientes, botros ferre nequeunt vineae, de qua Pater agricola est, et omnes palmites propagantur. Neque de tribulis ficus generantur, 374 quos mittit ficulnea grossiores, sed ex sua propagine; quae carnis sunt ex Adam sentiunt, et ea solummodo sectantur.

Sic omnis arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor fructus malos facit. Sic utique ut de spinis uvae non possunt oriri, et de tribulis ficus, sed a radice manet fructus uniuscujusque; sic de bona vel mala arbore non potest fructus permutari, sed unumquodque a sua radice pullulat. Neque enim dixit: Non potest arbor bona mala fieri. Alioquin Judas non posset de Apostolo verti ad apostasiam, ut proderet Salvatorem; neque Paulus ex persecutore p. 0324B| fieret vas electionis, si non posset et mala bona fieri. Nos ergo non duas ex hoc loco naturas, juxta Manichaeos, boni et mali praedicamus; neque, secundum Jovinianum, dicimus quod et mali non possint permutari ut boni fiant, et boni rursus ad malitiam corruere, si non gratia Dei salventur. Igitur, quia nemo natura malus, sed vitio permutatur, eo quod terra quae maledictionibus subjacet spinas et tribulos affert. De quibus nec uvae nec ficus unquam colliguntur. Nam, etsi aliquam videatur utilitatem ferre interdum scelerati, vel mali doctores, dum bene praedicant male viventes; non eorum utique fructus est, sed vitis, quae aliquando super sepem spinarum exuberat. Unde, sicut dixi, carpendus est botrus, et cavenda spina, quae male nascitur p. 0324C| in manu temulenti, ne configatur incautus. Hinc Moyses Jethro socerum suum audiens collegit uvam, nec tamen gentilitatis vitio sordidatur. Nec possumus dicere quod de spina uvas collegerit; quia quod ad horam in illo paruit, non ex eo, sed ab illo cui famulabatur Moyses, fuit. Unde devotus Deo, in populo cui jam Christus praeerat, sic omnia ut Veritas docuit ordinavit. Nam et illi qui veniunt in vestimentis ovium, videntur habere contemptum saeculi, jejunia, eleemosynarum effusionem, publicas orationes in foro et in angulis platearum, sed omnino non sunt eorum fructus, quia ei pro vitio reputantur; fructus autem iste improprius est eis, et ideo hypocritae nominantur, quoniam alienas partes ficte agunt. Idcirco illorum magis censendus p. 0324D| est fructus, quorum proprius esse recognoscitur. Porro malarum arborum fructus, opera carnis sunt: videlicet fornicatio, luxuria, immunditia, idolorum servitus, et caetera hujusmodi facta tenebrarum. Fructus vero bonae arboris, gaudium, pax, patientia, longanimitas, 375 benignitas, et alia virtutum insignia coelesti rore interius fecundata. Quos utique fructus nunquam nisi bona voluntas parturit, sicut e contrario malos cordis intentio mala semper enutrit. Nunquam igitur bona voluntas fructus malos facit, sicut nec mala bonos; et ideo per arborem recte voluntas uniuscujusque designatur; quia, sicut arbor radicatur in terra, ita voluntas quorumque in anima. Etsi malae naturae arbor in terra bona plantetur, p. 0325A| non ideo mox ex ea fructus bonus nascitur: simili modo etsi anima bona probatur per naturam, non ideo voluntas mala insita in illa unquam fructus bonos valet facere; sicut econtrario, nec bona malos. Propterea rectius accipimus, tropice, voluntatem uniuscujusque bonam vel malam arborem; animam vero, natura manente integra, quotidie voluntatis affectione corrumpi, vel commutari in melius. Nisi forte illa haereticorum calumnia id prohibeat, quasi jure non possint, metaphorice, rebus quae substantiae non sunt de substantiis similitudines adhiberi. Praesertim cum eadem saecularis disciplina, tropos tam ab animo ad corpus, quam extrinsecus a corpore ad animum doceat fieri posse. Unde passim innumera rerum exempla concurrunt, p. 0325B| et de his rebus quae substantiae non sunt, ad eas quae substantiae sunt; et rursus de his quae sunt, ad eas quae non sunt, similitudines trahere cernuntur; quod satis evidenter praesens locus verum esse confirmat. Ubi, licet ipsae arbores bonae malaeve, homines simpliciter, et non voluntas eorum accipiatur, fructus tamen, velint nolint, virtutum vitiorumve opera erunt, quae nemo nisi imperitus substantias aestimabit. Ac per hoc, jure voluntas hominis arbor esse dicitur; quia, sicut illa radicatur in terra, sic et voluntas cogitationibus in mente. Unde Dominus jam securim ad radices arborum positam esse dicit, dum cogitationes singulorum, quibus radicatur mala voluntas, verbo divinitatis suae parat praecidere, et ex his universos dijudicare. p. 0325C| Quae nimirum voluntas si bona fueri, et recta intentio, fructus malos non facit, sicut nec mala bonos facere potest. Quia omnia opera, licet bona videantur vel mala, radicis suae succum, ac seminis virorem trahunt. Ex qua denique sententia omnes hypocritas, omnes pseudoprophetas damnat; et omnia quae supra docuit de cordis munditia, hoc uno exemplo irreflexibilis naturae confirmat, quod nemo de mala voluntate fructum 376 bonum percipiat, neque de bona intentione ne aliquis nisi quod bonum est metet. Bona autem voluntas hominis, arbor videlicet bona esse non potest, nisi habeat plantationem et virorem voluntatis Dei, ut ejus saporem gustantibus se fructus afferat. Quia quidquid ab ea degenerat, vitio corrumpitur, et inter malas p. 0325D| dignoscentiae partes connumeratur. Et haec est, inquam, angusta via, quae tam irreflexibili tramite et norma justitiae regulatur. Lata vero, saeculi, quia in dextris istius a sinistris in immenso dispergitur, et per omnia vitiorum gramina huc illucque lata diffunditur. Hinc sequitur.

Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, etc. Voluntas quippe Dei ut fiat in nobis requiritur, non verborum effusio. Idcirco attendite a falsis prophetis, et ex fructibus illorum illos cognoscite. Quia non potest eorum prava voluntas bonos facere. Licet igitur dicant, Domine, Domine, non continuo credendi sunt. Nam labiis me, ut recipiantur p. 0326A| a vobis honorare videntur, cor autem eorum longe est a me. Et ideo non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Quia, etsi latronem pro sola invocatione nominis videtur in paradisum introduxisse, constat eum corde fidei intus approximasse, et dilectionis obsequium exhibuisse. Neque ex hoc prohibuit se voce invocare, sed ostendit quod non omnis qui eum voce ingeminat, corde credit, aut operibus diligit. Ubi quaerendum, quomodo verum erit quod Paulus apostolus testatur, quia nemo possit dicere Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 13)? Si autem in Spiritu sancto dicimus ad eum, Domine, Domine, nunquid non audiet nos pulsantes ad eum, ut ingrediamur? Audiet utique. Propter quod quaerendus p. 0326B| est sensus Scripturarum, et non est audienda stultitia haereticorum. Ecce inter hoc et illud dicere magnam distantiam esse nemo qui ambigat. Nam voce tantum quis idiota non valet dicere Dominus Jesus? In spiritu autem rarus et non nisi praedestinatus si permaneat. Siquidem voce multi dicunt, Domine, Domine, qui in novissimo adventu fatui repelluntur. Ornatis vero lampadibus oleo sancti Spiritus, pauci januam introducuntur; et ideo hoc est dicere in Spiritu sancto Dominum Jesum, quod est ornare lampades, id est, per Spiritum sanctum 377 Christum Dominum corde simul et ore, atque dignis operibus confiteri. Dicere Dominum Jesum confiteri est. Dicit autem eum qui corde credit ad justitiam, et ore illum confitetur ad salutem, deinde p. 0326C| operibus quem credidit testificatur. Alioquin prodesse nihil potest, si operibus eum negant; ideo vere dicere Dominum Jesum confiteri est corde, et ore atque bonis operibus praedicare. Nam unum sine altero, negare est. Integre vero illum confitetur et dicit, qui fide et intellectu dicibile intus verbum in corde gerit, et quoties expedit ipsum quod dicibile intus habet, ore profert, et dicit: deinde rebus et operibus verum esse in se confitetur, quod in animo dicibile permansit. Secundum quam integritatem dicendi, Apostolus clamat quod nemo possit dicere Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto. Quia sine illo eum intelligere non valet. Quod aperte Petrus insinuat, qui dum mori timuit, vitam utique negavit. Caeterum opera virtutum, id est Spiritus sancti p. 0326D| dona, quis recte sine ipso percipiet? Nemo igitur sine ipso Dominum Jesum potest dicere, quia nemo in membris Christi sine Spiritu sancto potest esse. Unde isti pseudoprophetae, vel hypocritae, seu falsi Christiani, licet verbo tenus dicant, Domine, Domine, dum nec corde illum diligunt, nec ore recte praedicant, nec operibus confirmant, voluntatem Patris non faciunt, et ideo extorres a regno rejiciuntur. Ecce omnes voce clamant, sed non omnes recipiuntur. Recipiuntur autem illi qui in Spiritu sancto Dominum invocant, et unctionem habent ab ipso: propter quod docuit ut de fructu omnes intelligantur. Quia non solum illi qui solo nomine Dominum nominant, non recipiuntur; verum nec hi qui prophetant sin p. 0327A| operibus, et daemonia ejiciunt, vel virtutes multas faciunt. Hinc quoque sequitur:

Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, aperi nobis. Nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Vult enim hinc inde circumspectos nos esse, ne seducamur. Ideo, sicut superius ut a falsis prophetis cavere nos praemonuit, ita etiam ab his qui daemonia ejiciunt, et virtutes faciunt multas, cautos esse debere insinuat. Quia praedicare Scripturarum occulta, et mali possunt ex studio discendi: quia et mentis efficacia videmus quam saepe flagitiosos quosque 378 pollere, et divinis litteris erudiri. Caeterum malos prophetasse frequenter, et adhuc eorum complices futuros esse p. 0327B| quis ignorat? Nam et Balaam hariolus, et Saul reprobus, atque Caiphas iniquus prophetavere, et alii quamplures quos Scriptura non nominat. Porro daemonia plures ejiciunt, non eorum meritis, sed invocatione nominis Christi, sicut in Actibus apostolorum filios Scevae cujusdam sacerdotis fecisse legimus (Act. XIX, 14). Virtutes vero simili modo fiunt a reprobis, exuberante divina gratia, pro tribus causis: ut contemptores eorum decipiantur errore pravitatis, qui nolunt credere ea quae jam impleta sunt et magister docuit veritatis, et ut alii per eos sanentur, quibus Dominus decreverit subvenire, et credant tam ipsi quam et alii, miraculis excitati; et haec ideo per eos, licet reprobi sint, potestate divina fiunt, ut discant fideles Christi virtutes operari non p. 0327C| magnopere studere, sed Christum in omnibus imitari, qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. II, 29), charitatemque sectari. Nemo igitur dubitet, in nomine Christi priores virtutes multas fecisse, atque daemonia ejecisse. Quod si aliquis voluerit abnuere, legat quid ipse Dominus etiam de futuro dicat: Tunc, inquit, si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus, nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt sigua magna, ita ut in errorem inducantur etiam electi, si fieri potest. Ecce praedixi vobis (Mat. XXIV, 23). Unde purgandus est oculus mentis, quaerenda sapientia, firmanda fides, constantia fidei roboranda, inter tot perversorum hominum mala, inter tot laqueorum scandala ut evadere possimus, et a talibus p. 0327D| praecaveri. Quaerenda est igitur semper sana doctrina, et vita perfecta imitanda. Quoniam virtutes fieri, Spiritus sancti est operatio; bene autem vivere Christi imitatio. Unde dicturus est istis: Non novi vos; operantibus autem: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Propter quod et Dominus prohibuit discipulos gaudere, quia daemonia illis subjecta fuerant: Gaudete, inquit, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Unde et Paulus non virtutes linguarum, non mysteria secretorum nosse, non prophetias, non fidem qua montes prodigiose transferantur, sed solam charitatem commendat, quam Christus docuit (I Cor. XIII, 1, 2).

p. 0328A| Et tunc confitebor illis quia nunquam novi vos; discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Confitebor autem, quod illi 379 noluerunt confiteri ut redirent ad me: confitebor quod diu patienter tuli. Confitebor sane: Non novi vos. Ergo qui finxit singillatim corda hominum, et intelligit omnia opera eorum, quomodo recte dicit non nosse quos creavit? Nunquid non vultus Domini semper super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum? Propter quod utique non nosse Dei magis figurate accipitur: quia novit quos approbat et salvat: non novit autem eos quos perimit et damnat. Dicimus enim: Non novit lux tenebras, id est non aspicit; quia si aspiceret, tenebrae jam non essent. Idcirco non inspexisse, reprobasse fuit. Unde orandus est jugiter ut illustret p. 0328B| caecitates nostras; quia, nisi respiciat, nihil aliud quam tenebrae sumus. Nam nosse Dei, approbare est et per gratiam eligere. Hinc quoque scriptum legimus: Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Psal. VI). Et illud: Novit Dominus qui sunt ejus. Et ad Moysen: Novi te ex nomine (Exod. XXXIII, 12). Novit igitur cognoscentes se, et approbat eos qui in simplicitate cordis mandata ejus custodiunt. Unde sequitur:

Omnis qui audit verba mea et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam super petram. Conclusio totius sermonis mirabili fidei exemplo firmatur, excludens omnes qui aut hypocrisi falluntur, aut aliqua ingavia infidelitatis in aliquo premuntur, et eos tantum ad summum sapientiae p. 0328C| gradum comparat, quos supra petram rectae fidei interius firmos esse veritatis actio probat. Omnis, inquit, qui audit verba mea et facit ea. Non dixit qui audit tantum, sed qui audit prius, deinde facit ea. Quia nemo recte audit, nisi faciat ea. Hinc quam saepe dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15; Luc. VIII, 8). Aliud quippe est audire auditu corporis, aliud vero auditu mentis: Auditu itaque mentis quicunque audit, intelligit, et intellecta votis implere satagit. Caeterum qui verbum exterius in sono percipit, nisi rem verbi clamantem introrsus capiat, surdus redit. Quia, cum vox siluerit, nihil ei remansit quod audire possit. Et ideo qui audit, verba mea dicit, et non sonum loquentis. Nam quod exterius fit, verbum lectoris p. 0328D| aut doctoris est; quod vero intus sentitur et intelligitur, Christi verbum est. Unde David: Audiam quid loquatur in me Deus (Psal. LXXXIV, 9). Tunc enim recte in nobis loquitur, cum, exterius organo vocis sonante, interius ad vocem Christi excitamur, divinitus colloquentem. Quapropter clamat 380 Apostolus: Si quis loquitur, quasi sermones Dei (I Petr. IV, 10). Quod si sermones Dei iste loquitur, ille interius quid aliud audire debet, nisi eosdem sermones? Non enim, ait, omnis qui docet verba mea, sed qui audit. Tutius ergo est audire quam docere; sed tamen et ille qui docet, si recte docet, utique prior in corde audit quod docet. Ac per hoc Christus est qui docet omnes; et quos docet, auditores p. 0329A| utique verborum Dei sunt, deinde factores. Verumtamen etsi perfectius sit facere quam discere, prius tamen oportet audire ut facias disciplinam jubentis, deinde doctrinam quam didiceris, operibus exaequare. Et si forte semel audisti, debes delectari, indesinenter ut audias tubam salutaris; quia nunquam desunt hostes, contra quos praeliandum est. Neque cibus unius diei sufficit ad omnem vitam praesentis saeculi; et ideo jugiter meditanda sunt verba Scripturarum, quatenus ex his vitam habeamus, et, unde vivimus, exercitatione operis pascamur. Alioquin nec recte audiuntur verba sine fructu operis, nec recte operatur sine cibo tantae dulcedinis. Quod qui utrumque simul, ait, et recte videlicet audit, deinde facit verba quae audit, videlicet ea intus p. 0329B| quae verba audit: Similabo eum, inquit, viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Quaerendum igitur, quis sit iste architectus, qui aedificavit domum suam supra petram, cui assimilari debeat is qui audit et facit verba Salvatoris? Non enim simpliciter de quolibet artifice domorum accipiendum puto, quae saepe supra petras aedificatae impulsu ventorum praecipitanter ruunt, sed forte de illo qui ait: Ut sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10). Magnum itaque est quempiam Paulo assimilari. Ipse enim hoc ait; sed si veraciter inspicimus, magis adhuc est quod promittitur. Quia nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant omnes qui aedificant eam. Idcirco licet Petrus aedificet, licet Paulus, licet quilibet sanctorum seu p. 0329C| doctorum, Christus est vir sapiens qui aedificat; non quascunque domos, sed unam coelestem in coelis, supra se, qui recte petra est appellatus, fundamento fidei collocatam. Unde in hoc eodem Evangelio Petro dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), id est: A qua tu Petrus sortiris nomen, pro firmitate fidei, supra ipsam eamdemque petram aedificabo fundamento fidei Ecclesiam, quae est domus Dei vivi constructa in coelestibus lapidibus 381 pretiosis. Ubi nullus haereticorum aedificat, nullus hypocrita, nullus terrenarum thesaurizatorum, nullus vitiorum sectator, sed soli qui audiunt quod docuit, et faciunt ut docuit. Hi nimirum aedificant domus suas supra petram. Quia, licet una sit p. 0329D| domus quam in se Christus aedificat, singuli supra fundamentum fide coaedificant suorum merita. Unde alibi: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2); quas qui aedificant, coaedificatores Christi sunt, qui cum eis, ipsas aedificat; et ideo jure illi assimilantur. Quia ubi ille, et illi; et quod ille, hoc et ipsi operibus erigere, et domum construere satagunt. Hoc quippe est verba ejus audire et ea facere, domum illam in coelestibus fabricare. Cujus nimirum fundamentum fides Christi est, cacumen vero, spes certa sustollitur, compago quoque juncturarum charitas coaptatur, columnae vero ipsius dono Sancti spiritus eriguntur. Quibus nimirum septem donorum columnis, tota domus innititur, p. 0330A| domus et fundamento Christi corroboratur. Omnem igitur structuram, id est omne opus quod in fide Christi eo in sublime excreverit, moveri non posse ullis impulsionibus manifeste docet. Hinc quoque ait:

Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit. Per pluvias ergo, blandas voluptatum illecebras, et sensim illabentium concupiscentiarum imbres significat. Quibus primum fides, rimis patentibus negligentiarum, madescit, et dissolvitur rigor fidei, et fortitudo charitatis corrumpitur. Unde Jacobus: Tentatur unusquisque a concupiscentia sua illectus et abstractus (Jac. I, 14). Cum enim mens carnis concupiscentia inebriatur, quasi pluviis a rigore sui status dissolvitur. p. 0330B| De quibus profecto pluviis, in persona eorum qui reprobantur, David minatur dicens: Pluit super peccatores laqueos (Psal. X, 6). Laqueos utique, quia unusquisque a sua concupiscentia, si relinquitur auxilio Dei, illaqueatur. Quod si talibus non fuerit permotus majora tentamentorum flumina relaxantur, ut graviores experiatur undarum motus, et quasi tractu fluminum, vehementius obruatur concupiscentiarum fluctibus. Nihil infirmius in vita humana, quam qui sua concupiscentia vincitur: nihil validius quam qui nec a diabolo superatur. Sed aliter tentatur vere supra petram fundatus, et aliter qui super arenam aedificat. Iste quidem ut cadat, ille vero ut coronetur et 382 vincat. Ad utrosque tamen pluviae oblectamentorum descendunt, et flumina p. 0330C| prolixae tentationis inundanter veniunt. Sed hi corruunt; hi vero, in quibus Christus ex sese aedificat, stabiles permanent, et opus eorum in coelis semper constabilitur. Unde propheta: Dominus in turbine, et in tempestate viae illius (Nahum I, 3). Quia profecto contra eos qui in Christo coaedificantur saevior ac vehemens procella saevit. Ubi licet minora oblectamenta vitiorum pulsent, flumina elationum vel superbiae fluant, deinde diabolus omnes ventos tentationum circumcirca fortius movet, et, si inconcussi adhuc stamus, satis timendus est Dominus in turbine ventorum et in tempestate, ne forte nos imbecilliores inveniat. Verumtamen fixos esse oportet, quamvis tribus istis generibus contra nos saeviat, et omnia tentamentorum genera in his expendat, quod p. 0330D| nihil possit contra nos, nisi super arenam nos aedificasse inveniat. Quippe tribus hostis armorum generibus semper diabolus pugnat; carnis videlicet concupiscentiis aut exterioribus mundi oblectamentis atque favoribus, aut per seipsum, cum universos hinc inde ventos impulsionum laxaverit, eorum ad ruinam quos super arenam aedificasse invenerit. Sed tamen cur iste quilibet vir non ceciderit, manifeste ostendit dicens: Fundatus enim erat supra petram. Alioquin nisi super eam fundatus esset, penitus cecidisset. Unde datur intelligi, quicunque ruunt quod non in Christo aedificantur: quicunque vero permanserint, non illis sed fidei firmitati praestatur, et fidei virtus in eis a Christo consolidatur. Expleta p. 0331A| igitur adhortationis paradigma deterrentis: Quod omnis qui aedificat super arenam, versa vice, stulto comparabitur architecto, cujus structura nullius innititur firmamento virtutis. Nam vitia semper fluida sunt et velut arena collabuntur. Arena quippe nunquam solidari aut conjungi ad invicem potest; semper bibens aquas, et nunquam ab ariditate quantisper mollescens. Sic sic itaque desiderium et concupiscentia vitiorum nunquam expletur fluxu voluptatis, et tamen semper ariditate mali ardoris sine satietate conduratur; neque conjunctionem recipit charitatis, ut soliditatem possit habere cum venerit aestus, sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae, huc illucque impulsionibus raptatur: profecto quia non spiritu, sed in carne propagantur. p. 0331B| Hinc ergo ad Abraham remissio generis duplicatur: 383 Erit, inquit, semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena quae est in littore maris. Per arenam quippe carnalis propago designatur, infidelitatis vitio et ariditate carnalis desiderii a Christo dissociata; super quae qui aedificat, qualiacunque sint quae agit, non culmen erectionis, sed ruinam dejectionis exspectat. Ubi simul gentilis adhuc in carne, necnon et Judaeus aedificat sine Christo; haereticus in fide damnatus, hypocrita quoque simulatione deceptus, falsus Christianus vitiorum laqueis involutus, omnes isti non supra petram sed super arenam aedificant, et ideo disperguntur a Christo. Quorum ruina tanto fit major, quanto altius super arenam aedificasse inveniuntur. Profecto quia de his dicit qui audiunt verba p. 0331C| haec, et non faciunt ea. Audiunt quidem aure carnis, et non aure mentis. Audiunt itaque ut excusationem non habeant, et non ut opus fidei perficiant; idcirco, ut in fine concluditur, fit ruina eorum magna, qui talia Christi salutaria monita contempserunt.

Et factum est cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam ejus. Quaenam turbae miratae dicuntur, cum superius ad eum soli discipuli legantur accessisse? Nisi quia aut turba discipulorum, ex quibus duodecim elegerat, dicitur admirata, quos, pernoctans in oratione, cum dies factus esset accersierat; aut certe cum descendisset, secundum Lucam, et stetisset in loco campestri, ubi et multitudo plebis fuisse legitur. Tunc utique p. 0331D| cum finisset eumdem sermonem quem jam forsitan supra habuerat, miratae dicuntur turbae, et non discipuli. Quia discipulis fides potius et dilectio congruebat quam admiratio. Admiratio ergo signum est infidelitatis, quia necdum mens bene de virtute Dei sentiens, stupet ad ea quae prius necdum crediderat. Prorsus et ideo fiunt miracula, ut mens ad ea commoveatur p. 0332A| moveatur quatenus incipiat credere, et de illo cui nihil impossibile est, in nullo dubitare. Consummatio igitur sermonis plenitudo et integritas intelligatur doctrinarum, quia nihil imperfectionis habet sermo Christi. Unde et:

Turbae admirabantur, eo quod esset docens quasi potestatem habens, et non sicut scribae et pharisaei. Potestas ergo non in dominatione exactionis, sed in doctrina erat, 384 ostendens se Dominum legis qui et ea quae deerant potestative illi ad perfectionem addebat, et quae umbrae fuerant, luce veritatis reserata, submovebat. Deinde indidem praeceptorum quae ad agendae vitae perfectionem fuerat, verbo et exemplis confirmabat. In omnibus se Dominum exhibens, non, sicut pharisaei ac scribae, superstitiosa docens, p. 0332B| sed quae salutis erant praemonstrans. Illi quidem ea quae verbis docebant, operibus impossibilia demonstrabant; iste vero, perfectiora docens, omnia virtute et operibus firmabat. Cujus nimirum doctrina testimonium habens a lege et prophetis, signorum etiam virtutibus commendabatur. Non enim doctrinam legis quam praedicabat in synagogis, a scribis et legisperitis didicerat, sed famulabatur ei, ac si ancilla ipsa eloquentia verborum et rerum sententiarum affluentia. Ita ut manifeste hinc inde daretur intelligi quod ipse foret legum lator, cujus potestas et virtus in omnibus patescebat. Fertur namque quod etiam in vultu ejus gratia quantocius resplendescebat, ita ut hinc inde mentes afficeret auditorum. Sed hinc magis propter doctrinam dicuntur admirati; p. 0332C| quam sane doctrinam jugiter intendentes non admiremur cum turbis, sed operemur cum apostolis, quatenus post finem vitae coronemur cum ipsis. Sed quam infelices sunt carnales adhuc hodie in Ecclesia, qui nec admirantur cum istis, eo quod non curant intelligere quae dicuntur; nec credunt cum fidelibus, ut adhibeant meditationem operis; nec agunt cum apostolis, ut possint assequi regnum quod promissum est recte quaerentibus? Sed quia, remigante Christi gratia, immensa Spiritus sancti flumina transegimus, et cacumina montis Olivarum, in quo haec dicta creduntur, mente lustravimus, ad nosmet redeundum est, quatenus ad descensum montis cum leproso vulnera nostra medico pandamus: et quia haec quae diximus, adhuc minime implevimus, p. 0332D| saltem ut deorsum adorantes, et procidentes ante faciem ipsius, in confessione veniam consequamur. Propter quod finem libri et consummationem sermonis simul claudamus, ut, in alterius principio, a lepra qua coinquinamur, Domino manu tangente, plenius purgemur.