Jump to content

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus)/9

Checked
E Wikisource
Liber nonus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


 8 10 


779 PRAEFATIO LIBRI NONI. p. 0643|

p. 0643A| Nunquam digne satis laudari philosophia potest, Fratres charissimi, cui qui paret, omne tempus aetatis suae poterit sine molestia quodammodo conversari; quia quos nutrierit a puero, etiam in senectute non deserit. Hinc est quod me, licet ego deseruerim p. 0643B| eam, non passa est in hac aetate longius a se amplius peregrinari. Sed mox ut redii ad eam, multum diuque male vexatus saecularium rerum curis, recognovi veram non esse viam prioris vitae, et lactare me coepit quasi puerum, suisque recreare uberibus. Merito igitur quia puerorum et senum pene una est conditio, et coaequalis eorum mors mihi videtur. Et ideo eorum semper utrorumque lacte Scripturarum divinarum nutriendus est animus; puer siquidem ut crescat, senex vero ne deficiat, imo uterque eorum ut proficiat in melius, et vivat divinis lactatus uberibus. Quia sicut eorum unus est introitus ad vitam, ita et unus exitus post defectionem. Idcirco utrisque elaborandum, ut sciant singuli omnia quae divinae paginae noscuntur pertinere. Quod si quisquam objicere p. 0643C| voluerit seni, quod non in suo tempore laboravit; discat quia prius eum decet audire, ut doceat. Audiat etiam, quia melius est unquam quam nunquam laborare in verbo. Propterea nullum debet esse tempus senectutis otiosum, quod non prosit. Maxime quia in aliis meminimus proficere studia Scripturarum, divina verbi semina saltem juvenibus spargo. Erit forte incitamentum eorum affectus; quia pius labor omnia vincit. Idcirco ad sponsionem primae promissionis, etsi exhausti macies ingenii jam arescit, promptus revertor, quia charissimis fratribus loquor. Non enim inter tam efficaces, clarissimos, ac sapientissimos, aliquid vel de minimo loqui auderem, nisi me charitas eorum coegisset. Saepe namque p. 0643D| puerorum meritis doctori copia dicendi tribuitur; et ideo nulla esse debet diffidentia in tractatu, dum plena dilectio exuberat in affectu; maxime mihi, quia filiis debitas una vobiscum impensas intelligendi paro. Nam sicut legistis in saecularibus litteris, Omnia fert aetas; hinc quoque itatenus, mihimet ac 780 filio charissimo contigerit hoc proverbium inaestimabiliter, ut ita dicam, dum alterna proportio vitae divino dispensante judicio, satis opportuno in tempore, congrua utrisque, quolibet pacto, intulit stipendia actionum. Mihi quidem, post innumeros actus saeculi, et molestos vitae labores; post sollicitudines tanti regiminis, et longa vitae praesentis dispendia, optabile satis tandem prudenti viro concessit otium. Adeo ut nihil illi profecerint, qui moliebantur p. 0644A| aliud, et filio tunc mihi charissimo, vix expleto tyrocinio, valde negotiosissimum imposuit jugum, quia vigebat animo et corpore, ut opto etiam et merito sanctitatis. Cui quia divina virtus ampliavit gratiae fastidium, discrimen coauxit regiminis p. 0644B| magnum, et praegravavit rerum curis, occupavit officiis, et extulit honoribus. Nihil tamen omnipotens concessit perficere illis, qui nostris semper bene utitur malis ad effectum, sed nobis largitus est suae gratiae admodum munus praelationis in filio. Cui, dilectissimi, etsi vobis scribo pro munere dilectionis, et fratribus quoque meis censum servitutis persolvo. Non immerito impensas paro verbi, quibus non minus meo officio quam suo reddat ipse per se omnibus debitum servitutis, et obsequium praedicationis, in verbo, in doctrina, in omni religionis gratia. Unde et ipse cum oportuerit, forte aliud operis conficere possit. Ita tamen si hoc paternum, licet exignum, quia non ignavi ponderis est donum, non negligat, sibi etiam eum omnibus oblatum. Quinimo, p. 0644C| etsi vilescit, amplectatur charius; quia nobilitas filii ex honore et reverentia descendit patris. Nam omne patrimonium praeparatum, quod a patre percipitur, pretiosius esse solet cunctis opibus, quas aliunde sibi contraxerit. Idcirco quaeso propriolum paterni juris in verbo sic amplectatur, ut divina quae revolvo, fructum vitae illis intus afferant in animo; verum etiam eos ad ea extollat quae divina sunt, et arcana secretorum Dei. Rogo autem ut et vobis placeant, quia tunc Deo accepta erunt qui in vobis inhabitat, cum vobis grata fuerint pro voto eatenus dilectissimis quae offero. Quoniam etsi fratres debitores facti sunt, ut audiant et pecuniam verbi, non ad dispendium vitae, sed ad lucrum p. 0644D| sibi impensam, pertractent. Nihilominus et vos oportet considerare in charitate, talentum quod exsolvo. Quia etsi parentes debent thesaurizare filiis 781 juxta Apostolum, et non filii parentibus; decet tamen filios quod thesaurizatum est sollicitius custodire, atque diligenter excolere, ne in vacuum dispereat census laboris; qui non nisi ab ipso Domino, cujus est pecunia, cum usura exigitur meritorum, et cum lucro boni operis. Nam in hoc solido Evangelistarum quadrato numero, magni sunt sapientiae et scientiae thesauri, quos effodio. Unde quia totus quatuor mundus constat elementis; et orbis universus quatuor suis adunatur partibus, aptissime provisum est a summo opifice Deo, ut sicut per quatuor jugiter currit tempora: itatenus, quatuor istis divinis irrigetur p. 0645A| fontibus. Quia unus in quatuor se dividit capita, et fluunt ex paradiso Dei viventis, quorum imbribus verbi Christi irrigatur Ecclesia, ut queat universaliter dilatari sub ipsius materialis numeri sacramento. Et ideo quatuor eliguntur discipuli; duo videlicet qui Dominum sunt secuti, et duo qui apostolis praedicantibus crediderunt; ut nulla sit differentia inter illos ad praedicandum qui viderunt, et qui non viderunt Dominum, si recte credant. Verumtamen quaerendus est ordo eorum, cur Marcus et Lucas, qui non ab ipso Domino didicerunt, neque in numero connumerantur apostolorum medii ponuntur, tanquam duobus vallati postibus; Matthaeus vero et Joannes, hinc inde extremi, qui Dominum sunt secuti, qui ejus miracula viderunt, quos ipse suo p. 0645B| erudivit magisterio, instituit disciplinis, monstravit exemplis, suaeque confirmavit resurrectionis gloria. Reliqui vero duo postea didicerunt, et compleverunt, quod multi conati sunt; quos Spiritus sanctus medios posuit inter duos eximios, tanquam filios amplectendi, p. 0646A| ne ulla imperfectio in corpore Evangelii videatur. Sed sit initium salutis nostrae Christus homo; finis autem ipse Deus et homo. Ut id sit principium, quod finis, et finis quod principium, hoc est α et ω Interea licet quidam aliter voluerit eos ordinare, rectius tamen sic positi sunt, ut illi extremi ponantur, quorum est apostolatus gratia, et illi medii qui minoris sunt ordinis, et ab homine didicerunt, quod probatum est et confirmatum ab apostolis. Idcirco, ut vere fatear, jure, medii ponuntur tanquam filii, ut sint hinc inde vallati, quanto sunt firmiores (si dici fas est) duo extremi. Quia quod sunt duo extremi, in officio, in unitate verbi et in omni praedicatione sancti 782 Evangelii, hoc sunt et duo medii, ut per totum quadratum orbem ista p. 0646B| discurrat durabilior coelo, quadriga verbi, et unitas commendetur eorum omnium qui ante passionem, aut post passionem, in Evangelio crediderunt, et Dominum sunt secuti, in praedicatione verbi.

LIBER NONUS. p. 0645|

(CAP. XIX.) Cum consummasset ergo Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem, et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos. Reliquit benignissimus Dominus Galilaeam, videlicet patriam suam, et venit in fines p. 0645C| Judaeae, quasi justus Dominus omnium, qui sic diligit domesticos suos, ut alios non relinquat; quia sicut omnes illi debent fidem servare, atque gloriam impendere quasi Domino: sic ille omnibus debet subvenire, et misericordiam praestare, quasi servis, ne semper eum juxta humanitatem unus teneat locus. Sed non prius reliquit Galilaeos, quam consummasset sermones istos; id est, donec omnia quae proposuerat coram eis, ad perfectam conclusionem pacis et concordiae perduceret. Sicque venit in fines Judaeae trans Jordanem, ubi baptismum dabatur hominibus. Et forsitan dicitur de turbis sequentibus, Et sanavit eos ibi; quia ad hoc provocabat eos ut sanarentur. Quoniam nemo perfecte sanatur, nisi renatus fuerit baptismo Christi, quod in Jordane p. 0645D| praefiguratur; qui est ex duobus fontibus, secundum mysterium Christi conditus ut demonstret eumdem Christum Dominum nostrum ex duabus substantiis, quasi ex duobus fontibus copulatum, Divinitatis scilicet, atque humanitatis. Sicque unus factus est Christus, quem secutae sunt turbae, et sanavit eos omnes. Sed aliter secuti sunt eum Apostoli, aliter turbae. Sic et hodie, aliter sequuntur eum, qui propter eum ipsum et propter vitam aeternam sequuntur, aliter qui propter aliud aliquid, eum sequuntur ad tempus, etiam usque ad fines Judaeae trans Jordanem ut renascantur fonte baptismatis. Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes, si licet homini dimittere uxorem suam quacunque p. 0646B| ex causa? Misera Pharisaeorum caecitas et 783 duritia cordis. Turbae sequuntur eum quasi ad testimonium salutaris doctrinae ejus, et quasi oves pastorem quem deducebant, quasi parvuli filii pium patrem, peregre seu longe proficiscentem: p. 0646C| et isti, mox ut ad eos accessit, tentant eum callide, et quasi cornuto eum appetunt hinc inde syllogismo, ut quodcunque responderet, captione teneatur. Sed egregius Magister sic omnia dispensat, ut ipsi inexcusabiles sint, et ipse in nullo teneatur. Unde primum sanatis turbis, continuo dimisit eos, quia parati erant sequi eum in fines Judaeae; ne forte detractores caeci Pharisaei dicerent quod ad divulgandam opinionis suae famam, et ad testimonium virtutum suarum, causa jactantiae, secum hanc trahit multitudinem, quos curavit. Et ideo mox sanatos dimisit eos. Deinde sic temperat responsionem ut et illi negare non possint quae respondit, et in nullo eum tenere et involvere laqueo, quem pararant. Quia si dixisset quod liceret uxorem qualibet p. 0646D| ex causa dimittere, pudicitiae praedicator Dominus videretur sibi docere contraria. Sin autem respondisset, non omni ex causa eam debere dimitti, quasi sacrilegii reus teneretur, eo quod adversus Moysen diceret; ac Moysen contra Deum dixisse forte calumniaretur. Neque enim seipsos respiciunt, quam impudenter interrogent cum nullam assignant causam, ne seipsos infra angustias certarum causarum constringerent, sed aiunt ex omnibus causis, si ex una qualibet earum, quia modum nescit libido, dimittenda sit uxor? suaque interrogatione se primum ligant, et adulteros se convincunt. Quia ubi lex de solvendo matrimonio requiritur, jam ex odio prioris divortium quaerit, et libido sequentis p. 0647A| adulterium parit. Unde vir, aut uxor, dum talia meditatur, et quaerit quacunque ex causa resolvere quod Deus conjunxit, si vir fuerit, lascivus est, et adulter jam in corde. Si vero mulier, meretrix utique comprobatur. Et ideo quam bene Dominus Scripturam sacram adducit in testimonium, et non aliam quam ipse Moyses conscripserat, ut decipulam eorum illaesus transeat, et eosdem suis alliget funibus, et convincat ab initio non sic fuisse, auctoritate divina. Non legistis, inquit, quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit, Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quod sane capitulum aliter in Genesi habetur; quia illic, 784 si verbis Adae, res omnis refertur; hic autem Dominus indicat ab eo qui hominem figuravit, et mulierem fecit de p. 0647B| costa viri, omnia dicta haec esse. Unde admonere curavi legentem, ut ipse se de hac quaestione consulat et quaerat diligenter ubicunque tale aliquid in Scripturis invenitur divinis. Nos tamen de hac re, quidquid Adam probatur dixisse, in prophetia vere dictum accipimus. Et ideo per eum quidquid dictum est, Dominum, qui de ejus latere uxorem formavit, dixisse minime dubitamus. Quia ipse aedificavit costam, quam tulerat de Adam, in mulierem ipsius; et sacramentum futurum erat qui tunc per Adam in mysterio loquebatur. Quod cognoscens Apostolus, Sacramentum, inquit, hoc magnum est in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32); quia ipse est caput corporis, et omnis Ecclesia corpus et membra capitis, p. 0647C| ac per hoc facti sunt duo in carne una. Quapropter, ut dixi, perpendat diligentissimus lector vim verborum, et quibus Dominus responderit, et quibus discipuli usi sint verbis. Consideret etiam Pauli apostoli de hac re affectum, vel silentis, vel interdum sub aliis locis tractantis; quomodo Dei occultum expendat sacramentum? Quomodo Christus Patrem reliquit, quando semetipsum exinanivit formam servi accipiens, ac matrem Synagogam videlicet, et adhaesit uxori suae, id est Ecclesiae, quae de latere Christi formata est, et aedificatur quotidie in mulierem, sicut et propagatur omnis ordo nascentium de uxore et viro. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Ecce benignissimus Jesus conscientiam ad testimonium p. 0647D| provocat divinae auctoritatis, ut convincat eos qui non ideo interrogant ut discant, et se contineant, sed ut calumnientur eum, et excusabiliter faciant, quod inexcusabiliter peccabant. Masculum et feminam, inquit, non masculum et multas feminas, ut uni liceat multas uxores ducere. Neque masculos et feminam, ut uni feminae liceat multos viros accipere. Non enim duas vel tres costas aut eo amplius tulit Dominus de latere viri. Et ideo revocandus est animus ad continentiam, ut possis dicere uxori tuae, quod Adam dixisse legimus, Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23). Alioquin etsi costa est illa mulier quam ultra unam duxeris, de cujus sit costa, tua tamen non est. Et si p. 0648A| dixeris, quia tua est, vide ne mentiaris; eo quod ex uno 785 Adam, non nisi una sumpta est, ut unius conjugis consortio necteretur. Quae nimirum conjunctio, quia naturalis lex est, primam Dei sententiam approbat. Secundae vero nuptiae, non ob voluntatem Dei, sed secundum peccantium necessitatem concessae sunt. Et ideo ostendit Dominus his verbis, quod secunda conjugia vitanda sunt, cum ait de libello repudii, Quia ab initio non fuit sic. Sed qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit. Propterea, inquit, relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Ubi cum dicit, propter hoc, causam exprimit propter quid. Quia ex viro est uxor, et quia ex una carne sunt ambo. Licet hoc, juxta Apostolum, magnum sit sacramentum p. 0648B| in Christo et in Ecclesia, tamen secundum naturam carnis ita est, ut creatio docet. Et si alii velint dicere, quod major dilectio debet esse inter fratres et sorores, quia iidem ex eisdem parentibus exeunt, nunc autem interpretatur jam ex diversis, et non sicut ex illo uno Adam fuit. Ubi rogo, lector, diligentius paulisper intendas, quia et secundum hanc copulam conjugii magnum est nimis vinculum nuptiarum, et pietatis in Christo sacramentum. Quia etsi dicunt de fratribus nunc, quod ex una nascantur carne jam facta, tamen ipsa unitas fortior est a principio facta una, quae manet. Quia fortior credenda est Dei constitutio ab initio quam deinceps virtus humanae naturae. Non enim praecepta Dei naturae subjecta sunt, sed natura praeceptis Dei obtemperet p. 0648C| necesse est. Et ideo in singulis ita est sicut et in tribus; qui licet ex uno nascuntur conjugio, tamen deinceps et ipsi diversas vias petunt. Conjugium vero semper ad principium redit, ut sint duo in carne una. Qui quamvis ex diverso nascantur, tamen ex praecepto Dei, ut multiplicentur, ideo nascuntur ut in unum conveniant. Attende, quaeso, legem divinam exquisitam secundum omnes voluntates Dei. Fratres quamvis sint ex uno et sorores, sic creati sunt a natura, ut non conveniant in unum. Masculus autem et femina quamvis non sint ex uno, tamen ita creati sunt ut redeant ad principium, qui sunt ex uno, quia ad hoc creati sunt ut sint unum. Idcirco omnis natura, non tamen seipsam, quam ordinationem Dei sequitur. Et quia haec copula conjugii, p. 0648D| quamvis gratia Dei sit, cum legitime secundum Deum conjungitur et servatur; tamen vir et 786 uxor, quia carnaliter interdum se diligunt, Et erunt duo in carne una, recte dicitur. Sed Pharisaei, quia sanam doctrinam non recipiunt, et hanc reprehendere non possunt, redeunt ad duritiam cordis sui, et interrogant, Quid ergo Moyses praecepit dare libellum repudii? Ecce quantum displicet peccatoribus et lascivis doctrina justitiae, quia gravis est fornicariis praedicatio castitatis. Sed quia contra rationem respondere non possunt, veritati tamen credere non acquiescunt. Proponunt patrocinium Moysis, cujus persona ac si Dei ab omnibus reverebatur, et timebant omnes ei in aliquo contraire. p. 0649A| Unde doctrinam Christi, quam ratione vincere non poterant, per auctoritatem ac si validioris personae destruere moliebantur; ut dum Moyses irreprehensibilis censetur, et timetur reprehendi, veritatis interpretatio taceatur. Hinc quoque dicunt ei, Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii et dimittere? Ait illis, Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. Haec eorum interrogatio de magno venit supercilio, et de multa arrogantia Moysen proferentes, in animo Christum quoque despicientes, ac si dicerent, Quid ergo tu contradicis, quod Moyses tantus praecepit in lege, et tam magnus? Qui fuit quasi visibilis lingua invisibilis Dei. Qui incorruptibilem gloriam Dei vidit, et testimonium p. 0649B| divinitatis in vultu suo portavit ad populum. Tu autem homo vilissimus, fabri filius, quid ergo tu destruis quod ille constituit? Sed mitissimus Dominus ad haec non cessat docere eos, et refellere. Moyses, inquit, propter duritiam cordis vestri, permisit vobis dimittere uxores vestras. Ac si diceret, Moyses quam saepe vobis multa talia permisit propter duritiam cordis, et improbitatem mentis vestrae, quae Deus non mandavit; sicut in eremo hostias Deo quas offerre praecepit, quas ipse per prophetas improperat, ac dicit se nolle, neque de his aliquid mandasse. Sed quia videbat eos Moyses necdum mente ab Aegypto exisse, neque hostias quas daemonibus offerre consueverant, deseruisse: quinimo circa studia sacrificiorum carnaliter inclinatos; si mandasset eis recedere a sacrificiis et hostiis, nequaquam eum audirent. Quia tam diuturna passio, vel tam crudelis morbus difficile curatur, jussit eos sacrificare quidem, sed Deo, et non jam daemonibus. Tali siquidem ratione 787 perdocet Auctor humanae salutis factum fuisse et hoc, quod praetendunt scelestissimi de libello repudii. Quia levius judicavit propter duritiam cordis eorum, Moyses libellum dare repudii, et matrimonia solvi, quam in corde semper odia habere, et homicidia fieri. Non quod bona esset ista resolutio, sed permisit eis mala facere, ac si pius medicus, ne pejora incurrerent crimina, et morbi generarentur quotidie inter eos pessimi. Ab initio, inquit, non fuit sic. Ecce quam valide refellit, et quam fortiter repercutit, dum probat p. 0649D| ex divina auctoritate, quod ab initio sic non fuerit. Ac si dicat, quia ab initio sic non fuit, nunquid potest Deus sibi esse contrarius, ut aliud ante jusserit ab initio, et rursus sententiam suam justissime prolatam, novo frangat imperio? Non ita sentiendum est de Deo, qui quod semel loquitur idipsum non repetit, eo quod incommutabiliter loquitur. Sed Moyses, ut diximus, in multis rebus suo utitur consilio, de quibus praeceptum non perceperat a Domino, sicut et Paulus se fecisse testatur. Moyses tamen juxta duritiam cordis eorum, et secundum desiderium secundarum conjugum quae vel ditiores in eo populo ardentissime quaerebantur, ut vel pulchriores, vel juniores haberent, suo talia permisit p. 0650A| consilio, et non ex divino imperio. Unde et Dominus non dixit, secundum duritiam cordis vestri permisit vobis Deus, sed Moyses. Dico autem vobis quia quicunque dimiserit uxorem suam, nisi causa fornicationis, et aliam duxerit, maechatur; et qui dimissam duxerit, maechatur. Ecce de tam lata occasione, qua Judaei male abutebantur in repudiendis conjugibus quam brevis et absoluta Domini sententia est, qua sola fornicatio esse dicitur, quae uxoris vincat affectum, quoniam et ipsa est quae carnem prius dividit in duos. De qua sententia quidam minus considerantes, quam male sentiunt, dicentes: Uxor si adulteratur in potestate viri est, si velit eam retinere adulteram, et cum ea jacere sicut est, et si velit eam dimittere. Tamen Dominus unum horum quod p. 0650B| liceat monstravit, id est, dimittere si fornicata fuit; retinere autem quod liceat, non dixit, sicut si fiat, nec interdixisse hoc loco aperte videtur, nisi ex aliis locis et ex circumstantia dictorum id consideratur; dicit enim, Quod Deus conjunxit, homo non separet. Unde primum de lege conjugii quaerendum, utrumne Deus sit in causa, et legitime secundum 788 Deum conjunctio. Sic demum de divortio disputandum; quia non omne conjugium a Deo est, neque per Deum, alioquin quomodo Apostolus diceret: Infidelis si discedit, discedat? (I Cor. VII, 15.) In quo nimirum ostendit, non omne conjugium a Deo esse, quod solvendum est. Quapropter etsi adulteratur uxor aut vir, non est conjunctio Dei, cum quibus Dei lex non est, neque lex naturae servatur. Quicunque p. 0650C| ergo seu quaecunque contra Dei mandatum moechus est, jam ipse a suo corpore et ab ea gratia quae est in legitimo conjugio, divisus est. Maxime quia se tulit membrum Christi, et factus est membrum meretricis, cum qua meretricatus est. Idcirco non aestimo leve esse, si meretrix retineatur, et abutatur se male duabus in partibus; cum jam quia adultera est, nulli esse videtur legitima uxor. Unde sicut crudelis est et iniquus, qui castam dimittit qualibet ex causa uxorem: sic fatuus et injustus, qui retinet meretricem, aut flagitiosam; videtur namque patronus turpitudinis ejus esse, qui crimen celat et consentit uxori: sicut e contrario praemium possidet nuptiarum, e duabus cum unam fecerit castitas carnem. Quoniam juncta spiritui castitas unus p. 0650D| in eis efficitur spiritus, unaque caro, quod nequaquam fieri potest, si una eorum adulteratur caro. Idcirco cum unam carnem mulier in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit a marito, non debet teneri, quia moechata est, ne forte virum, qui se servavit castum sub maledicto faciat venire, dicente Scriptura: qui adulteram tenet, stultus et impius est. Ubicunque ergo fornicatio est, libere uxor dimittitur. Sed quia poterat accidere ut aliquis calumniam, quolibet zelo ductus, faceret innocenti; et ob secundam copulam nuptiarum, suae legitimae uxori crimen impingeret adulterii, sic priorem dimittere jubet Dominus aequissimus judex, ut secundam prima vivente non habeat; quam nec occidere p. 0651A| Dominus, sicut Moyses in lege jubet, nec tenere. Et notandum quia ait, quod Deus conjunxit, homo non separet. Non enim interdixit separari ubi causa contra Deum est, et Dei conjunctio non est, neque ut pro Dei causa, non separentur ex consensu, quia tempus breve est, ut deinceps liberi, vacent Domino sub sancto proposito continentes. Quia ubi Deus est in causa, ibi et legitima libertas. Verumtamen, quia jam aliam, vivente illa, quae adultera est, non licet accipere, sicut nec 789 uxorem viro alii nubere, si fuerit prior adulter et repudiatus ab ea. Ubi nulla alia via restat eis salutis, quam aut post dignam satisfactionem Deo vel Ecclesiae, in invicem se sibi reconcilientur, aut sub jugi continentia ambo se redigant, ne forte quod p. 0651B| unus eorum deliquit, alterius culpa id contraxerit; sicut in multis quam saepe contingit, ubi non jura servantur casti amoris, nec custodia impenditur vel disciplina legitimae observationis. At discipuli Christi haec omnia considerantes discrimina quae contingere possunt, et solent evenire his qui versantur in saeculo cum uxoribus, ac si stupefacti, pro novitate dictorum et eventu rerum, dicunt: Quod si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Non enim ex dubietate doctrinae Magistri ista dicunt, Quod si ita est, sed ex periculorum magnitudine, quae nubentibus contingere solent. Quia grave pondus uxor est, dum non licet eas dimittere viris; neque mulieribus viros suos, qualescunque fuerint in invicem, qualibet ex causa nisi causa fornicationis, p. 0651C| et hoc ipsum cum multo discrimine judicii, ne forte, ut dixi, quod alter eorum peccavit, alterius culpae fuerit. Unde necesse est, utrique cognoscant periculum suum. Et sicut egregius doctor Augustinus in libro de adulterinis Conjugiis definit, nullus eorum exhorreat alteri post poenitentiam ignoscere; quod Christus adulterae ignovit mulieri sibi oblatae, in adulterio deprehensae, ita ut ambo cogitent periculum suum, forte simili morbo laborantes, et ad ejusdem Salvatoris confugiant pietatem, ut deinceps uterque eorum continenter vivat. Aut si post poenitentiam et satisfactionem dignam Deo, elegerint sibi ad invicem reconciliari; laudent in se Dei patientiam, et agant simul diebus vitae suae poenitentiam, ut perfectam in futuro percipiant indulgentiam. p. 0651D| Non ut alter eorum alteri lascivire consentiat, ut nunc temporis, quidam male et in aperto faciunt. Sed cogitent communem conditionem et commune periculum, etiamsi non est commune vulnus, ut sit eis communis salus fideliter atque humiliter implorata. Nam evangelista Matthaeus, quia expressit unam speciem, et alteram praetermisit, forte facit ad intelligendum hoc difficile. Et videtur viris dare locum eligendi aliud quam verum, quia volunt male praesumere quod feminis non licet sibi licere; quasi quia tacuit licentiam eis dedisse videatur. 790 Unde alii evangelistae hoc generaliter ita complexi sunt, ut de utroque vere dictum intelligi possit. Hinc quoque Marcus ait: Quicunque dimiserit uxorem p. 0652A| suam, et alteram duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur (Marc. X, 11). Ecce de utroque, una sententia est. Sed et Lucas ait: Omnis qui dimittit uxorem, et duxerit alteram, maechatur, et qui dimissam a viro ducit, moechatur (Luc. XVI, 18). Ergo quia vir ejus vivit, adulteratur, quamvis dimissa sit, quia ejus uxor est quandiu vivit vir ejus, et ideo legitime non potest esse cum alio viro, eo quod uxor aliena est. At vero ille cujus est non alienae miscetur uxori, sed suae, propterea non moechatur. Reus tamen est si eam moechantem consentit, et adulterium suae celat uxoris. Hinc communis eorum quaerenda est medicina salutis. Nam si propter causam fornicationis eam dimiserit, necdum tamen quae demissa p. 0652B| est, uxor demittentis esse cessavit; et quia non esse cessavit quod fuit, illius est cujus fuit, et non ejus quem duxit; quia non eum maritum dicit Scriptura divina, sed moechum. Idcirco non erit turpis atque difficilis, etiam post perpetratum ab aliquo eorum atque purgatum adulterium, reconciliatio conjugii, ubi per claves regni coelorum, non dubitatur fieri remissio peccatorum. Non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium, et reconciliationem adultera ipsa non vocetur. Nec igitur mirum si Apostolus, aut reconciliari eos ad invicem monet, aut continentiam pariter servare. Quia quanto tempore vir ejus vivit, alligata est uxor lege viri, ne liceat cum ullo alio commisceri; sicut nec viro, aliam sibi sociari, quia uterque eorum vivente alio, p. 0652C| vinctus lege conjugii dum pariter in corpore sunt constituti. Quod si aliquis eorum discesserit a corpore, solutus alter est a lege conjugii, ita ut cui vult nubere possit, tantum in Domino, et esse cum alio viro. Magnum igitur praesignatur sacramentum, quod nullius viri posterioris mulier esse uxor potest quolibet pacto, nisi prior mortuus fuerit, et per hoc ejus esse desierit. Nam si fornicetur, non ideo desinit esse prioris viri uxor, nisi prius ille moriatur. Quamvis enim licite dimittatur uxor, ob causam fornicationis, seu a viro discedente uxore, manet tamen vinculum prioris conjugii. Propter quod fit reus adulterii, qui dimissam duxerit, etiam ob causam fornicationis; aut vir dimissus si aliam acceperit 791. Sicut enim manente in sacramento regenerationis, p. 0652D| excommunicatus cujusque criminis reus, nec illo sacramento caret divino, etiamsi nunquam reconciliaretur Deo: ita manente foedere conjugali, quando uxor dimittitur ob causam fornicationis, aut vir laxatur, nunquam ab invicem carebunt illo vinculo, etiamsi nunquam reconcilientur sibi ad invicem; carebit autem, si mortuus fuerit alter eorum. At vero reus excommunicatus qualibet ex causa, ideo nunquam carebit regenerationis sacramento, etiam non reconciliatus, quoniam nunquam moritur Deus, cui fuerat anima virginalis sociata, dote sponsalitatis, et jure spiritalis conjugii, quod sacramentum magnum evidens est in Christo et in Ecclesia. Idcirco monet Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, p. 0653A| sicut Christus dilexit Ecclesiam. Ergo si ad quod Christus diligit Ecclesiam, et quomodo diligit, diligenda est uxor, utique foedera legitimi conjugii servanda sunt, atque pudicitia castitatis. Quod si contigerit aliqua ex parte corruptio divortii, quaerenda est salus alterius potius quam mors: ita, aut ut caste se custodiant pariter abstinendo; aut post dignam Deo satisfactionem, reconcilientur sibi in pace, sicut Christus reconciliatur animabus post lapsum criminis digne se diligentibus; ita ut magis se gaudere dicat de conversis ac digne poenitentibus quam de stantibus justis, qui forte nullius criminis egent poenitentia. Haec idcirco longius ab expositoris officio digressus sum, nec tamen latius quam oportuit, quia de his multae occurrunt quaestiones, p. 0653B| quas affluentissimus exsolutor omnium, ut ita dicam, Augustinus in praefato libro, quem ex hoc opere latius disputavit, prosecutus est. Quem qui voluerit legere, inveniet pauca, et vix necessaria, me de his dixisse. Caeterum eorum, de his vitiis, aliquis, quae humana in se admittit natura, quicunque fuerit intus forisve contaminatus vel deturpatus; ut puta si quis fuerit temulentus, aut iracundus, vel ambo pessimis moribus enutriti; si fuerit illa luxuriosa, sive venefica, si interfectrix filiorum, si vaga, si qualicunque turpitudine corporis foedata, vel infirmitate depressa, sive caeteris malis, quae longum est enumerare, unus eorum aut ambo, perplexi vel vitiati, tamen tenenda eorum et servanda conjunctio, velint, nolint, et sustinenda est talis tantaque necessitudo. p. 0653C| Quia cum 792 essemus liberi, voluntarie nos subjecimus servituti; nisi forte aliquis contra Dei sententiam venire voluerit, aut aliter hunc locum interpretari, quod quidam conati sunt. Si pejora forte aliqua, eorum, commiserit crimina, quam sit moechari, non sit uxor tenenda, eo quod videatur esse irrationabile. Sed definire contra Deum, et contra doctrinam ejus agere, impium esse videtur. Quamvis dicant quia non praecepit, vel mandavit, ut dimittat aliquis uxorem ex praecepto, causa fornicationis, sed quasi exponens rem, dixerit qui dimittit eam excepta causa fornicationis, facit eam moechari, dimittens eam non moechantem. Quod si vivente viro facta est adultera, si fuerit cum alio viro, sine dubio qui dimittit dat ei occasionem secundarum p. 0653D| nuptiarum, et ob hoc facit eam moechari. Quod si jam moechata est et dimiserit, non facit eam moechari, quia est jam adultera et a corpore castitatis aliena. Et ideo jure maritus jam nunc reus videtur si adulteram dimiserit, sicut est qualibet ex causa, castam corpore dimittens moechari eam fecerit. Quod considerantes Apostoli diligentiori intuitu tam grave jugum proferunt motum animi sui ex gravitate ponderis, ac dicunt, Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Quia si mulier non nupserit ambo erunt liberi, vir et uxor. Si autem nupserit, et in Deum unus eorum peccavit ac corruperit torum suum, ambo ab invicem interitum sustinebunt. Quoniam est eorum ineffugibilis poena, p. 0654A| necessarium malum, naturalis tentatio, desiderabilis calamitas, domesticum periculum, delectabile detrimentum; virtus mali, colore boni depicta, dum dimittere illam peccatum est, tenere vero tormentum, ita ut dimittentes eam, adulterium faciamus; aut tenentes, quotidianas pugnas et jurgia amaritudinis habeamus. Quae omnia, quae dici, quae cogitari, quae evenire possunt, apostoli perhorrescentes dixerunt: Quod si ita est, non expedit nubere. Quibus Dominus non respondit quia expedit, sed magis aliud dicendo, consensit quia non expedit. Verumtamen infirmitatem carnis aspiciens, dixit: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Neque dixit non possunt, sed non omnes capiunt. Ac si diceret: Omnes capere possunt, non tamen p. 0654B| omnes volunt. Quia etsi proposita est palma, non omnes certant de victoria; quia etsi concupiscunt gloriam, non omnes desudant ad laborem, 793 sed quibus datum est, ut velint et intelligant, ac decertent et laborent. Ubi notandum est quod nunquam nisi ex gratia Dei, haec virtus verae castitatis vel perpetuae virginitatis habetur. Neque foedera nuptiarum legitime in Christo, nisi ex dono servantur; ubi non apprehendat nos stulta cogitatio, quasi ex hoc nos excusare possimus; quia non accepimus, ideo praevalere non possumus, sed solummodo illi quibus datum est. Quia etsi haec gratia ex dono est, tamen ut percipiamus, cum fide et charitate labor impendendus est. Dictum est enim: Petite et dabitur vobis; et: Omnis qui petit accipit, et qui p. 0654C| quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Matth. VII, 7, 8). Ubi declarat quod perfecte petentibus ac volentibus gratia non denegatur. Et ut ostenderet castitas quae ex Deo est, qualis esse debeat, ait:

Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regna coelorum. Qui potest capere capiat. Ergo apostoli videntes discrimina conjugatorum, dixerunt quod non expedit nubere, si talis est causa connubii. Dominus vero mox insinuat quod non omnes habeant mercedem continentiae: quia perfecta virtus continentiae tunc est, si voto et voluntate pro amore aeternae vitae integre servatur, magis quam ex necessitate. Idcirco Dominus tria eunuchorum genera proponit, ut distinguat p. 0654D| inter eos qui se magis ex necessitate continent, quam ex voluntate et desiderio castitatis; et inter eos qui seipsos sua sponte castraverunt propter regna coelorum, ubi qui sunt, non nubunt neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei, permanentes in castitate. Ad quorum exemplum impraesentiarum eunuchi quos Isaias describit, seipsos Domino consecraverunt et castraverunt. Non ferro, ut quidam male tradit, sed verbo; illo utique verbo, quod est juxta Paulum apostolum, verbum Dei vivum et efficax, penetrabilius omni gladio bis acuto, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, omnia interius emundans, discretor quoque compagum et medullarum universa castificans. Quoniam magnares p. 0655A| est propter regnum coelorum hominem se castrare, sic debet fieri amore Christi, ut nulla in eo veneries mentem aut corpus inficiat, et non sicut spado ille quo dicitur, quia complectens virginem suspirat; sed totus gladio Spiritus sancti praecisus, quod est verbum Dei: 794 atque circumcisus intus forisve, ne ulla in eo prurigo concupiscentiarum praevaleat. Imo sola castitas, vel pudicitia regnet. Quod verbum profecto quo isti sic castrantur, non omnes capiunt, quia nec petunt, nec quaerunt, nec ut accipiant, sicut oportet pulsant; sed quibus datum est, quia nemo nostrum habet quod non acceperit. Caeterum reliqua duo eunuchorum genera, quia ut sic nascuntur ex utero matris, ut nihil possint, aut postea ferro, seu alio aliquo modo eunuchi fiant, tales non Dei eunuchi sunt. Quibus loquitur ipse per se in Isaia p. 0655B| propheta; quorum non est praecisa voluntas, sed necessitas imposita; quorum necdum conscientia circumcisa, nec voluntas nova secundum Spiritum sanctum procreata, sed sunt aut deliciae matronarum, aut alicujus rei causa plastes effeminatae; quorum quia eis apud Deum nulla sunt vota castitatis, nulla et merces debetur: quia non propter regna coelorum sunt castrati. Verumtamen non adeo immisericordem Deum dicimus, ut tales non remuneret qui aut sic nati sunt, aut postea facti sunt quolibet modo; si datum eis fuerit ut habeant jam ex voto et desiderio, quod prius habebant ex necessitate, ut mente et corpore casti permaneant; quia tales etsi corpore minus possunt, mente tamen semper corrumpi p. 0655C| possunt. Et ideo quamvis leviorem pugnam habeant contra concupiscentias carnis, non tamen omnes affectiones animi absque certamine vincunt. Et omnia eis quae contigerint, qualibet ex causa convertunt in votum, et gratias Deo referre non cessant, qui dedit eis ut caperent etsi inviti gratiam castitatis. Neque igitur audiendi sunt qui tradunt etiam hoc tertium genus eunuchizandi, quod fortissimum et sanctissimum est, ferro vel arte qualibet fieri debere; ut palmam victoriae, non decertando multo sudore, sed uno mucrone, quod fieri non potest, omnes concupiscentias carnis, ut ipsi argumentantur ad litteram, praecidendas esse credamus, ut quamplures fecisse, etiam monachorum, comperimus. Quia etsi in semel voluntas p. 0655D| bona fuit, ut se castraret ob aeternam vitam, non secundum scientiam fuit ut agonem Christianae religionis corrumperet, et deinceps ipse inofficiosus et iners jaceret. Ideo Auctor salutis nostrae tres quidem proposuit; unum qui secundum carnem, quasi natura, ita nascitur; 795 alterum qui facta qualibet necessitate, ac si ad oculum castificatur; tertium vero qui voto et voluntate pro Deo castus efficitur. Et est in uno eorum natura vitiata, qui ita nascitur: in altero vero necessitas facta, pro qua truncatur. Porro in tertio spes regni coelestis fide genita propagatur in charitate, qua multos generare filios magis quam carne creditur. Cui similes effici nos, si tamen possumus, admonuit; quia haec dicit p. 0656A| Dominus eunuchis suis. Ne dicat anquis eorum, secundum Isaiam, Ego sum lignum aridum (Isa. LVI, 3); quia si custodierunt mandata mea, et elegerint quae volui, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum electum et nominatum meliorem a filiis et filiabus. Auditis igitur praemiis, Dominus tamen sic temperat sententiam suam, ut nemini laqueum ruinae injiciat. Ait enim: Qui potest capere capiat; quae vox hortantis est Dei. Ac si diceret: Consideret autem unusquisque vires suas et gratiam quam percepit, utrumne possit virginalia implere praecepta; quoniam melius est per plana ire, quam ad altiora conscendere unde gravius ruat. Unde more regis suos exhortans milites ait: Qui potest capere capiat; id est, qui potest pugnare pugnet, et congrediatur cum p. 0656B| hoste, ut superet ac triumphet.

Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret; discipuli autem increpabant eos. Tunc igitur, id est quando de castitate faciebat sermonem, et beatos esse dicebat eunuchos qui se castraverant propter regna coelorum. Tunc siquidem audientes quidam, obtulerunt ei infantes ac pueros, virtute qua praedicabatur mundissimos. Forte putabant quod Dominus corpore tantum mundos laudaret; nescientes quia non illos beatificavit eunuchos, quos infantiae necessitas facit esse castos, sed quos continentiae virtus. Praesertim cum non ait, istorum est regnum coelorum, sed talium; ut ostenderet non eos secundum aetatem regnare, sed secundum mores perfectae disciplinae, et secundum similem innocentiam p. 0656C| ac simplicitatem; quibus regna coelorum repromittit, non propter pueritiam corporis, sed propter puritatem cordis. Apostolo quoque 796 in eadem sententia congruente, Fratres, inquit, nolite pueri fieri sensibus, sed malitia parvuli estote, sensu autem perfecti (I Cor. XIV, 20). Quae nimirum figura magna praecessit in pueris: eorum scilicet puerorum qui quotidie offeruntur Deo ab angelicis spiritibus, vel a ministris altaris. De quibus Salvator: Ecce ego, inquit, et pueri mei, quos dedit mihi Dominus (Hebr. II, 13). Quos sane pueros ipse quasi depositum suscepit a Deo Patre, ut salvet eos. Sed quia unus evangelistarum parvulos dixit, et alter infantes; tertius vero, sinite pueros venire ad me, non absque aliquo scientiae sacramento variatum esse puto. p. 0656D| Quoniam multa differentia est in his qui quotidie offeruntur, quorum isti formam tenent. Sunt enim pueri, sunt parvuli, sunt et lactantes, quos inferiores infantibus parvulos esse dicimus. Quos quia pueros sibi datos esse dicit, ex ore utrorumque perficit sibi laudem; ut cognoscentes beneficia ejus in pueris, dicamus: Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3), ut nulla aetas excipiatur a Christo. Sed novum videtur discipulos prohibuisse infantes, ne ad Christum accederent; vel increpasse qui offerebantur, ut eis manum imponeret, et oraret pro eis. Non puto juxta litteram, quia nollent eos Salvatoris manu tangi, vel voce benedici; sed quia necdum habentes plenissimam fidem vel intelligentiam p. 0657A| de Christo, putabant eum, in similitudinem caeterorum hominum, offerentium importunitate lassari. Nec igitur satis reminiscuntur, quod paulo ante benignissimus Salvator accipiens parvulum statuit eum in medio eorum, ac dixit: Nisi effecti fueritis sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum; et ecce statim obliviscentes puerilis innocentiae vetabant pueros ad Christum, quasi indignos accedere, vel quasi importunos, ad quorum innocentiam ipsi fuerant provocati, ut imitatores eorum fierent. Nec attendunt fidem eorum qui eos offerebant ut tangeret eos, quasi jam ex praecedentibus, virtutem ejus experti; quoniam per impositionem manuum et per orationem, non modo Christi, verum etiam et ministrorum ejus, repelluntur praestigia p. 0657B| adversariorum, et praestatur gratia sanctificationis. Quod si apostoli jam ex fide credebant eos 797 esse sanctificandos, et in eis esse formam futurorum, evangelista effectum praesentis rei, futurorumque sic temperat, ut rationem utriusque rei, mediam et congruam aperiat; ut per ea quae efficiebantur in pueris, prophetia futuri monstraretur. Nam infantes vere oblati sunt, vereque inhibiti, quia formam praetendunt gentium, quibus per tactum fidei et auditum salus parabatur. Sed more Jonae prophetae discipuli eos inhibent accedere, propter affectum sui generis: quia primum Israelitas salvandos esse decernunt. Alioquin prohibendi voluntas, ne ad Christum venirent pueri, liberalitati apostolicae non conveniebat. Sed in typicam consummationem p. 0657C| prohibendorum infantium surrepsit instinctus, pro quo Dominus ait non oportere prohiberi, quia talium est regnum coelorum. Munus enim et donum Spiritus sancti per impositionem manus et per orationem, cessante legis opere, erat gentibus largiendum. Quapropter et nos tales efficiamur, ut etiam parvuli sensu salventur per nos; non solum non prohibeamus pueros venire ad Christum, sed etiam ipsi cum pueris effecti quasi pueri, in humilitate voluntatem Domini adimpleamus. Quia tales effecti sunt apostoli, hortante et docente Domino, utilitatibus puerorum consulentes facti sunt eisdem pueris quasi pueri, ut pueros lucrarentur. Et notandum quia Matthaeus cum ob duas causas oblatos dicat eosdem pueros, p. 0657D| non ad easdem duas intulit in finem quae sequuntur. Et cum imposuisset eis, inquit, manus, abiit inde; et non addidit quod orasset. Poterat enim sic dicere, et imponens manus et orans, abiit inde; ubi forte aliquod latet sacramentum, quasi istis hoc tantum sufficeret, quia imposuit eis manus; majoribus autem servatur oratio Christi, qui possunt capere non solum impositionem manuum ejus super se, verum etiam orationem ejus ad Patrem, qua oravit pro se. Porro ut dixi, minoribus pueris forte sufficit impositio manuum, quibus eos tangere dignatur, dicens quod talium sit regnum coelorum. In quo hortatur, ut nemo sit tam sapiens in Ecclesia Dei, qui gloriari debeat adversus parvulos Christi. Quoniam p. 0658A| non eorum dicit esse qui sunt sine sensu regnum coelorum, sed talium qui per humilitatem et veram innocentiam facti 798 sunt sicut pueri, cum sint sensu perfecti et intellectu. Quem sane sensum apertius commendat Lucas evangelista, dicens, Amen dico vobis, qui non receperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. Quoniam perfectiores sunt etsi pueri dicantur, qui regnum Dei non ita recipiunt ut oportet. Et ecce unus accedens dixit ei: Magister bone, quod boni faciam ut habeam vitam aeternam? Saepe superius dixi et dicturus sum, fratres, quod omnes Evangeliorum sententiae omniaque gesta plena sunt sacramentis; ita ut quae futura sunt, de his quae impraesentiarum geruntur, praemonstrentur. Sic quippe Christus plerumque solet, p. 0658B| quando de mysterio alicujus rei locuturus ante in troducit corporaliter aliquam actionem, vel sententiam, idipsum significantem, quod aut praeteriti est operis aut futuri; ut ex eo occasionem inveniens corporalem narrationem mysterii, quam proposuit exaequatur; ut puta de compescenda Pharisaeorum jactantia apud Lucam cum locuturus fuisset, introduxit primum hydropicum et sanavit, quatenus in corporali tumore hydropicae infirmitatis Pharisaeorum jactantia perpingeretur, et inflatio: sic et hic, sicut et in quam plurimis locis, hunc introducit adolescentem, cum de repulsione Judaeorum et electione gentium, mysterium exponere voluisset, quod et retro jam praemonstravimus in parvulis. Unde et in fine hujus loci, cum ad Petrum sermonem conclusisset, p. 0658C| ait: Multi erunt novissimi primi, et primi novissimi. Ac deinde ex hoc totam illam quae sequitur parabolam componit. Quapropter et hic primum proponit hunc adolescentem divitem, ac levem, gloriantem, et amplius amantem bona sua carnalia, quam coelestia Christi promissa, ut in persona hujus adolescentis tota Judaici populi forma exprimatur et passio, propter quam Christo credere noluerunt, id est propter sibi placentia, propter jactantiam, propter quaestus quos capiebant ex lege. Propterea quaecunque dicuntur de adolescentulo illo, sic sunt accipienda, quasi de populo Judaico dicta. Judaicus ergo populus erat adolescens non aetate, sed levitate: moribus immaturus, sed non annis. Sed et omnia carnalia vitia seu juvenilia gessit, p. 0658D| de quibus 799 dicit Apostolus: Juvenilia desideria fuge (II Tim. II, 22). Superbissimum autem juvenile vitium est gloriatio vana, qua plus vult videri quam esse, sicut populum Judaeorum fuisse cognoscimus. De quibus Dominus: Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus, et diligunt primas cathedras in synagogis, etc. (Matth. XXI, 25.) Propter quod ficui comparantur, habentes folia sine fructu. Et vide in exordio narrationis ipsius populi mores. Dicit enim: Magister bone, quid boni faciam, quo vitam aeternam possideam? Quia semper gloriantes in lege, et per praevaricationem legis, Deum exhonorarunt. Adhuc considera quia nihil de cognitione Dei interrogat; nihil de fide; nihil ut Deum vere cognoscere p. 0659A| possit, sed hoc, quomodo ex faciendae legis operibus vitam aeternam possideat. Quia omnis spes salutis apud Judaeos in operibus erat, et non in fide. Quia Israel sectando legis justitiam, in legem justitiae non pervenit, quia non ex fide, sed ex operibus. At Christus interrogantibus illis alibi: Quid faciemus ut operemur opus Dei? respondit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit (Joan. VI, 29). Illi autem opus agnitionis Dei negligentes semper in operibus gloriabantur; et de operibus legis, quasi ex praerogativa patrum, justitiam Dei applaudebant. Et propterea Dei agnitionem perdiderunt, et opera justitiae nunquam impleverunt: quia virtus faciendae justitiae agnitio est. Cui dicit Jesus: Quid me dicis bonum? Nemo p. 0659B| bonus nisi unus Deus. Arguta responsio: non quod non esset bonus ipse, cum esset Filius Dei, et ipse Deus. Sed ita Judaeos revocat per istum, ut intelligant et ipsum Deum, cum sit ipse Deus, boni Dei Filius, et nihil aliud quam bonus Deus. Quia bonus Deus Pater, bonus Deus Filius, bonus Deus et Spiritus sanctus. Et non tres dii, sed unus bonus Deus. Ac per hoc non dixit, nemo bonus nisi solus Pater, sed nemo bonus, nisi solus Deus; eo quod istae tres personae non sunt nisi unus Deus. Verumtamen Judaicus populus unius Dei habens cognitionem, nec Filium Dei, nec Deum trinum in personis, unquam intelligere voluit. Hac ratione Christus laudem sibi oblatam ab eo repulit, quia non quasi Deum bonum veneratus est, sed p. 0659C| quasi hominem, bonum eum dicebat. Unde quantum ad Judaeos spectat, qui unum Deum coeli 800 colebant, et Christum Dei Filium non cognoscebant, nemo erat bonus nisi unus Deus. Apud fideles autem sicut unus Deus Pater est bonus, sic et Unigenitus Deus bonus, atque Spiritus sanctus unus Deus bonus; non tres siquidem boni, sed unus Deus bonus, sanctus et justus, et omnia illa quae de Deo essentialiter dicuntur. Idcirco non a deitatis se natura exclusit, sed ipsam naturam bonam Dei utique laudavit. Bonitas ergo in natura est, et non in vitio mendacii; quia omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Natura vero Dei ipse Filius est, quia ex Deo Patre natus est, et hoc est quod Pater. Et ideo quod ille non credebat adolescens, Christus adjunxit, ut se p. 0659D| Dei Filium, non solum bonum ex parte Magistrum, verum etiam Dominum bonum crederet ex toto. Quid igitur mirum si hic adolescens tantum desipit, ut eum verum et purum putet hominem, cum Felix haereticus quidam, qui nuper damnatus est, dixerit eum nuncupativum esse, et non verum; adoptivum quoque Filium, et non proprium, juxta hominem; quasi in Christo duo sint filii. Ideo, inquit, non est passus se bonum dicere, quia nemo nisi solus et verus Deus est bonus. In tantum igitur a Deisolius societate, quia homo dignatus est fieri, conatur eum avellere, et ab omni bonitate naturae: ita ut nec per id quod homo est, essentialiter sit bonus, sed nuncupative tanquam quilibet homo purus, qui non est una persona p. 0660A| cum Deo Verbo. Et non attendit quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Quasi non sit naturaliter, etiam bonus homo Christus. Quasi de vitiata hominis natura, homo natus sit ipse, et de massa perditionis. Non considerat miser, quod natus est de sancta Virgine, et ex Spiritu sancto procreatus, nulla tamen ex concupiscentia carnis; et ideo etiam secundum carnem quod homo est, vere essentialiter est bonus. Propterea non dixit, quia non sum ego bonus, quasi diceret, falsum esset; sed, nemo bonus nisi solus Deus; volens se, quod vere erat, insinuare Deum. Quia in Christo, ex quo in utero Virginis conceptus est, nihil aliud quam Deus fuit; quia Deus et homo; sicut unus Christus, ita et unus Deus fuit, unusque mediator p. 0660B| Dei et hominum, et ideo in utraque natura 801 totus bonus, quia totus Deus fuit. Ecce fratres in ipsa eademque sententia, de qua haeretici suam gaudent et conantur astruere pravitatem, quomodo prosternuntur. Tam Photinus quam et Arrius, necnon et reliqui; qui Christum solummodo hominem dicunt, aut adoptivum Dei Filium. Non enim in hac sententia se Christus negavit bonum, cum ait, nemo bonus nisi solus Deus, sed se cum Patre, et cum Spiritu sancto, salva proprietate trium personarum, ostendit unum Deum ipsumque in Trinitate perfectum et bonum. Et ideo non dixit, quia non sum ego bonus; neque dixit solus Pater est bonus, quod relativum est nomen, sed ait, nemo bonus nisi solus Deus. Quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, p. 0660C| unus est Deus. Alias autem de seipso ait: Ego sum pastor bonus (Joan. XI, 14). Et alibi: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? (Matth. XX, 5.) Quapropter non se negavit Magistrum; quia Magister omnium, ut ipse ait de se, unus est Christus. Neque ut Felix, imo ut infelix mentitur, omnino se negavit bonum, sed docuit quod erat de se, ut totus ipse Christus Deus et homo intelligeretur unus Deus bonus, et amaretur in Trinitate perfectus Deus, non divisus in se Christus, ut hic male desipuit, ut alter esset Deus, et alter homo, alterque proprius Dei Filius, et alter adoptivus, sed unus idemque totus Deus, totus bonus, totusque proprius, quia unus idemque est Dei Filius. Et hoc non secundum sonum vocis Dominus et Salvator, quasi homo respondit, p. 0660D| sed proprie secundum deitatem; quia solius Dei est corda conspicere singulorum, et cogitationes discernere omnium. Idcirco, non ad clamorem, neque ad favorem illius hypocritae, audiens respondit, sed ad perfidiam non credentis. Et redarguit fraudis calliditatem, quia cordis tabulam intus ipse legebat, dolo conscriptam; et in ipso jam adolescente hunc damnabat haereticum, qui Christum hominem extra Deum facit; et ideo dicit se negasse bonum. Praesertim cum Christus simplicis Magistri vocabulum non refugit, nec favorem tanti nominis; sed quia ipse adhuc caecus corde non Deum et hominem simul eum esse credebat, sed purum tantum hominem sub Magistri nomine appellavit, qui debuerat p. 0661A| eum vere Dominum credere et confiteri. Tamen ergo dixit iste non essentialiter bonum, qualem ille adolescens, et Magistrum, 802 hoc est purum confessus est hominem; etiam non bonum, quia, sicut hic vult, non est ausus Christus se dicere bonum, quia nemo bonus nisi solus Deus. Nescit hic caecus disputator quod increpantis est vox, vel improbantis, cum ait: Cur me dicis bonum? Ac si diceret, Cur me fingis aliud in corde tuo quam bonum? cum ego sum Deus homo bonus; talem ergo dico neminem essentialiter esse bonum, qualem me tu suspicaris hominem, tantummodo ficte quem dicis bonum. Unde et eum, si vellet vitam habere, ad legis praecepta recurrere jubet, quatenus ea legendo disceret, quemadmodum eum verum Deum in mysterio Trinitatis p. 0661B| cognosceret; quod isti omnes haeretici nolunt confiteri qui Christum verum Deum negant, verumque Dei et hominis Filium; neque proprium eum credunt aut dicunt, sed adoptivum. Haec idcirco prolixius exposui, fratres, ut intelligant Deo devoti auditores Christi vesania haereticorum quanta sit; cum unde ipsi impie putant suas praestruere falsitates, inde magis detecti, facilius ex eisdem revincuntur sententiis, si fuerint ad liquidum fideliter introspectae, et prudenter cum oportuerit et prout oportuerit prolatae; quoniam ipsi nolunt scire vel sapere quae ipsa sapientia sapit, sed quae ipsi male sapiunt, quia in toto desipiunt: quod animadvertere in hac sententia quisque potest et probare. Quia nullo in loco magis Christus commendatur bonus, quam cum praedicatur p. 0661C| Deus; et approbatur unus et verus Dei Filius, ac pro hoc ipse ad hoc invitat laudatorem suum ut intelligat, et revocat hunc haereticum, ut essentialiter eum credat Deum, in utraque natura conjunctum personaliter, et bonum Dei Filium. Quoniam arbor bona bonos fructus facit, ut ipse Christus, quia bonus est in utraque natura essentialiter; atque unus Dei Filius nos bonos valde per gratiam adoptionis in se faciat sibi cohaeredes ac fratres, et veros Dei vivi filios.

Attende igitur, lector, quaerenti quomodo ad vitam aeternam possit intrare? quam sapienter sapientia Dei respondit. Si vis, inquit, ad vitam intrare, serva mandata. Non enim dixit, disce mandata, quia Deus docuerat eum, factor naturae rationabilis. In p. 0661D| qua scientia, etsi oblitus esset quae Moyses mandaverat, sciebat quidquid lex naturae docuerat. Et ideo non ait, disce mandata quae nosti, 803 sed serva; quia omnino non servabat, et ideo ei servare jubet. Quia ille bonus est admodum, qui servat et facit bonum, et non qui interrogat ut tentet. Et dicit ei: Non occides, non adulterabis, etc. Convenientia loquitur huic, quicunque fuerit ille, quae satis congruunt personae Judaeorum; quia sciebat quasi Deus, facturum populum illum, vel in se, vel in discipulos. Et ideo quasi anticipans, in hoc adolescente, praemonet et dicit, Ne occidas, quod ipsi fecerunt, non solum Christum, verum etiam prophetas et apostolos. Non adulterabis. Adulterati sunt recedentes a p. 0662A| Deo, cum immolarunt idolis. Non furtum facies. Furati sunt fidem divinitatis Christi, etiam et veritatem resurrectionis ejus, quando pecuniam dederunt copiosam militibus ut dicerent quia nobis dormientibus discipuli furati sunt eum. Similiter et contra eum multa testimonia dixerunt falsa; unde si diligenter perquiris, invenies omnia quae huic dicuntur convenire Judaeis; et ideo, sicut nec hic adolescens, intraverunt ad vitam. Et notandum quod ait: Si vis intrare ad vitam; non quod hic juvenis extra hanc vitam esset, sed quia in comparatione illius vitae, quae est aeterna vita, vel beata, haec potius mors dicenda est quam vita. Maxime tamen et in hac vita quodammodo extra vitam est, quae est extra eum qui dixit: Ego sum vita. Alias autem, qui adhuc p. 0662B| in carne est, quamvis justus videatur, in umbra vitae est, quia necdum est in ipsa beata vita, cum sit in corpore mortis hujus, et sedeat in regione umbrae mortis, eo quod necdum venit in terra viventium. Idcirco unusquisque in quantum servat mandata, quia opera vitae sunt, in tantum intrat ad vitam. Quia secundum observationem mandatorum Dei ingrediuntur in vitam. Et ut discamus saltem eorum principia illo interrogante, dinumerat ea quae ad proximum pertinent: Non occides, non adulterabis, etc., quia qui unum praeterierit mandatorum, nec initium vitae intrabit. Et notandum quod et quae vetat fieri, et quae implere jubet mandata dicuntur; et sicut expellitur a vita, qui ea fecerit quae prohibet, sic et si non fecerit ea quae mandat ut fiant, id p. 0662C| est, Honora patrem tuum et matrem tuam. Deinde inducuntur a pio Domino, ad id quod majus atque utilius mandat implere: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quoniam et Apostolus, cum dinumerasset non occides, non furtum facies, non adulterabis, 804 ait, et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quae nimirum recapitulatio mandatorum instauratio ideo recte interpretatur, quia perfectio mandatorum Dei est; quod quid impleverit videtur perfectus esse. Quod si jam perfectus est qui illud impleverit, quaerendum quomodo adolescenti respondeat Dominus, quasi adhuc nondum perfecto: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me. Cum ipse dicat, Haec p. 0662D| omnia servavi a juventute mea. Unde quidam suspicati sunt non a Domino hoc positum in isto loco, sed ab aliquo nescio, non satis intelligente, subtilitatem dictorum istorum, additum fuisse; quod ipsum locum Marcus et Lucas tangentes neuter eorum addidit, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ideo nos putamus superfluo ista adjecta a non satis peritis emendatoribus esse; maxime quia testatur Origenes se in multis codicibus hoc non invenisse. Tamen et hoc considerandum quod ait: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. Quia non omnes qui sua vel vendunt, vel relinquunt, continuo perfecti inveniuntur. In tantum igitur non p. 0663A| inveniuntur perfecti in quantum non sequuntur Christum. Et ideo qui vult perfectus esse, utrumque festinet implere. Scilicet ut omnia sua perfecte dispenset; ac deinde, quod alibi dictum est, tollat crucem suam, et sequatur Christum; quem nemo sine stigmate crucis perfecte sequitur. Sed et Judaei, quorum, ut dixi, iste adolescens personam tenet, ideo quia ista non impleverunt, minime intraverunt ad vitam; licet jactanter dicant se omnia implevisse, sicut et in alia parabola de ipsis praefiguratur, quod dixerit senior filius ad patrem invidia motus, contra juniorem filium: Ego semper, inquit, tecum fui, et mandatum tuum nunquam praeterivi (Luc. XIII, 20); quod omnino mendacium esse convincitur. Sicut et hic adolescens suis convincit factis, mentitum se p. 0663B| esse. Quia si omnia quae retro dicta sunt implevisset, nec tantas haberet divitias, nec pro his tristaretur si charitas proximi, qua diligere jubetur, in eo esset; nisi forte, ut dixi, quia a Domino ei dictum non fuerat, sed caetera quae retro connumerantur servaverat. Quibus servatis, etiam dives esse poterat. Verumtamen populus Judaeorum, qui et prophetas occiderat, et in 805 idolis semper adulteratus est, et furtum semper commisit, cum veritatem Scripturarum corrupit, sicut Dominus dicit de illis, quia irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras (Matth. XV, 6). Nam et falsa testimonia protulit contra Dominum. Ad ultimum quia dives erat, et gloriabatur in lege, noluit distrahere et relinquere in quibus gloriabatur victimas et sacrificia, seu caetera p. 0663C| quae longum est enumerare. Idcirco sicut beata virgo Maria cecinit: Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes (Luc. I, 53). Sequitur:

Ille autem his auditis abiit tristis, erat enim habens possessiones multas. Miser animus qui tam difficile divellitur a bonis saeculi, vel a concupiscentia vanae gloriae. Magis enim volumus adipisci, quae male desideramus, quam liberari a desideriis malis. Sed vide, quia non senior aliquis introducitur in hoc loco, neque vir qui evacuaverat quae erant parvuli; sed adolescens qui audiens verbum abiit tristis. Adolescens enim erat secundum animam, et propterea, relicto Salvatore, tristis abiit. Ex quo liquet, sicut diximus, quod neque hic, neque populus Judaeorum illa quae superius sunt dicta egerat: et ideo mentiuntur p. 0663D| quod omnia servaverint a juventute. Quia etsi adolescens vere dicitur, nescit considerare aetatem suam, quoniam adolescentia infra juventutem est, et posterior aetatis gradus non potest intra prioris vitae terminos contineri. Sed hoc ideo ita ponitur, ut manifestius sit quod hic adolescens personam gerit Judaeorum, qui se jactando in lege gloriantur a juventute, quasi longo jam tempore servisse; et ideo juvenem se vocat ut prolixum legis tempus ostendat, sub qua multo fortitudinis suae sudore decertasse, ac servasse quae in ea praecepta sunt gloriatur. Sicque in hoc ratio typicae efficientiae servata est, ut nihil ob aliud hunc adolescentem introductum videas, nisi ut insinuet gens Judaea quantam p. 0664A| opulentiam habuerit in lege, quantamque divitiarum gloriam, quantamque superbiam. Et ideo quia semper carnalia ac terrena plus quam coelestia quaesivit, tristis ac male offensus recessit a Christo; cui licet dixerit: Et habebis thesaurum in coelo, propter spem aeternae felicitatis noluit aliud amare quam quae videntur. Quia juxta quod retro dictum est, super spinas in eo seminatum est. Idcirco voluptas carnis et sollicitudo saeculi suffocarunt verbum, quo praeceperat ut divitias suas venderet, et 806 eas de corde evelleret, sicque easdem sibi in thesauris coelorum in futuro reponeret. Sed quia totus in terrenis positus erat, unde debuit haurire vitam, hausit mortem, et ideo tristis abcessit. Non illa utique tristitia, qua compungitur cor ad poenitentiam, p. 0664B| sed tristitia saeculi quae mortem operatur; quia spinae, ut dixi, suffocaverunt eum. Proh dolor! Ecce qui post tot labores, post tantam observantiam mandatorum Dei, cum adhuc requireret quid illi deesset, quam subito se dejecit in mortem; et unde dilatabatur foris in multis possessionibus, inde coangustantur intus, quibus male suffocatus periit. Ergo illo abeunte dixit Jesus: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum coelorum. Non dixit impossibile est divites intrare in regnum coelorum, sed difficile. Ergo ubi difficile ponitur, non impossibilitas praetenditur, sed raritas demonstratur. Alioquin Abraham, Isaac, et Jacob, quomodo divites intrarunt in eum, nec non in Evangelio Matthaeus atque Zachaeus, qui relictis divitiis Domini testimonio praedicantur. p. 0664C| Nequaquam igitur divitiae excludunt homines a regno Dei, si bene utantur, ut qui habent eas sic sint quasi non habentes, et qui utuntur quasi non utentes. Ubi non divitiae condemnantur, sed difficultas intrandi omnino praedicatur. Quia potest dives, licet cum difficultate, vincere passiones carnis ac mentis suae, vitiis ac facinoribus resistere, et sua quae possidet legitime dispensare. Quae nimirum difficultas etiam et Judaeis accidisse manifestum est, ut ea relinquerent in quibus gloriabantur. Et ideo tanta raritas Judaeorum ad eum conversa est, quia multis tenebantur obnoxii criminibus multisque lucris carnalibus, quae conferebat eis consuetudo legis. Et ideo spiritalia quae Christus promittebat futura, propter praesentia respicere dedignati sunt. Quod p. 0664D| si Christianis modo persuadere non possumus divitias saeculi oportere contemnere, dicunt enim si noluisset Deus homines divitiis uti, nunquam eas creasset in mundo, quanto magis difficile erat populo Judaico ditissimo secundum omnes divitias legis, persuadere ut relinquerent opulentiam legis, et culturam divinitus a Deo traditam, traditionesque patrum suorum et totius Judaicae religionis instituta quae a Deo susceperant. Dicebant enim, si Deus hanc voluisset legem unquam contemni, et templum quod augustius 807 tunc in toto mundo fulgebat, et illa omnia quae in eo fiebant, nunquam cum tanta ratione et diligentia olim tradidisset, neque tot signis et prodigiis eam commendasset.

p. 0665A| Quapropter Salvator rursus adjecit, dicens: Iterum dico vobis, quia facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum coelorum intrare. Hac siquidem sententia, non difficultas intrandi ostenditur, sed impossibilitas. Si enim quomodo camelus non potest intrare per foramen acus, sic dives non potest introire in regnum coelorum, nullus divitum salvus erit: quanto magis qui dicit illud possibilius quam istud? Unde quidam de hac sententia dubitare videntur, eo quod audiunt contra hanc sententiam, et divites venire ad regna coelorum. Et hoc quia factum non legitur, impossibile permanere videtur, quod facilius praedicatur. Profecto non attendunt hi tales modos locutionum, quibus etiam saeculares viri, quam saepe, qui philosophi dicuntur, p. 0665B| in suis utuntur eloquiis. Et dicitur hic tropus, hyperbole. Cujus nimirum dictio frequenter fidem excedit, ut et isti sentiunt. Sed nos et divitibus saeculi, et de Judaeis, quorum iste adolescens figuram tenet, veraciter accipimus, quod impossibile sit eos ad vitam intrare beatam, quandiu illi aut illi contra Christum superbe sapiunt, et in incerto divitiarum spem suam ponunt. Quod si primum ad Judaeos manum vertimus, continuo probatur quod facilius est gentes, quae in figuram cameli accipiuntur, et tortuosae fuerant, multisque sarcinis peccatorum depressae, per angustum foramen regnum intrare coelorum, quam Judaeos, qui divites videbantur in lege, in prophetis et patriarchis, in Scripturis divinis, in templo, in sacerdotibus, p. 0665C| in Levitis, in sacrificiis et decimis, caeterisque dispositionibus legis. Porro divites de gentibus, aut de Judaeis quomodo veniant aut intrent ad illam Hierusalem coelestem, Isaias describit, dicens: Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madiam et Epha, omnes quidem de Saba venient, et aurum et thus deferentes (Isa. LX, 6): ita ut qui prius curvi erant, et gibbo premebantur, vitiorum pravitate distorti, ingrediantur per portas Hierusalem. Qui profecto ab omnibus orthodoxis divites intelliguntur, quod iste fuisse adolescens Evangelium declarat. Et ideo Dominus: Facilius est, inquit, camelum per foramen acus intrare, si deposuerit onera 808 sua quibus premebatur prius quam divitem superbum, et spem suam ponentem in divitiis suis, introire in regnum p. 0665D| coelorum. Pro cujus rei difficultate, nonnulli foramen acus dixerunt posterulam fuisse in Hierusalem, quae ita vocabatur, de qua Dominus dixerit, per quam cameli onerati in Hierusalem intrare non possent. Alii dixerunt simpliciter quod de acu ista qua vestis consuitur dixerit. Sed et quidam ad spiritalem sensum refugientes, dixerunt foramen acus esse confessionem fidei, quae in Christo est, vel poenitentiam. Deinde alii passionem Christi volunt intelligi in qua ipse lancea perforatus est; et ideo jure ipsa eademque passio foramen acus dicitur: quae omnia huic loco satis congruunt, cum aut dives, aut quilibet Judaeus deposuerit gravem sarcinam vitiorum suorum, aut gravissima onera legis, necnon et superstitiones p. 0666A| Judaicas, atque omnem perfidiam idolorum atque avaritiam rerum, sed et totius mentis ac corporis pravitates, ita ut intrare possint per angustam et arctam viam quae ducit ad vitam. Quae, si recte sapimus, ipsa est foramen acus, ipsa est vera confessio fidei, ipsa et vera poenitentia per quam intratur ad regnum Hierusalem coeleste. Acus namque geminam formam habet: priorem acutissimam, per quam cuncta perforat ac penetrat, et aliam vero retro, quae perforata est, et post se fila trahit. Unde nec immerito per acum ipse Christus intelligitur, perforatus in passione; per quod utique foramen omnia ad se et post se trahit. Cujus divinitas penetrat omnia et pertingit ad omnia. Cujus humanitas, quia passa est, trahit post se omnia. Per cujus vulnus p. 0666B| passionis gentes ingressae sunt in vitam aeternam. Quo vulnere vulnera nostra omnia consuere, solus potens est, dum divinitas ejus, ac si prior pars, cuncta nostra penetrat et perlustrat interiora; a quo consuta est immortalitatis tunica, quae olim conscissa erat per Adam. Ipsa est acus qua caro et spiritus consuuntur in unum, ut ulterius separari nequeant. Qua sane acu Judaicus populus atque gentium junctus est simul, et factus unus grex. Quoniam ipse est pax nostra, quae fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Quid plura? omnia discissa et disrupta, per ipsum revocantur ad unum. Auditis autem his discipuli mirabantur, dicentes: Quis poterit salvus esse? Aspiciens ergo Jesus dixit illis: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem p. 0666C| omnia possibilia sunt. Ostendit autem quoniam, 809 sicut ex seipso, camelo impossibile est per foramen acus intrare, possibile autem quantum ad Deum: sic et divitem quantum ad ipsum attinet, impossibile est intrare in regnum coelorum, possibile autem quantum ad Deum, qui potens est ineffabili sua virtute, grossitudinem camelorum extenuare, et tortitudinem dirigere. Stultitiam quoque bruti hominis minuere, et illustrare mentem; ita ut, aut angustiam introitus faciat eum esse capacem, aut ipsum hominem dignum Deo, et tanti honoris gloria. Quia propter difficultatem introitus, et non propter impossibilitatem, accepit Christus hoc exemplum foraminis et cameli. Quod etiam apostoli valde admirantes, dixerunt: Quis poterit esse salvus? Quibus p. 0666D| Dominus: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. Possibile namque est apud Deum camelum per foramen acus intrare, non tamen apud homines. Quomodo autem sint haec possibilia apud Deum, ipse scit, et cui revelatum est. Unum autem scimus quia subditur omnis natura divinis imperiis. Qui autem est sapientia et divino eloquio eruditus, audebit forsitan et de acu ejusque foramine locupletius exponere. Tamen loci hujus textus totus ad hoc tendit, ut inter homines alium quidem camelum constitutum, per foramen acus intrantem invenias; alium autem divitem impossibiliter quantum ad homines pertinet, possibiliter autem quantum ad Deum, intrantem in regnum p. 0667A| coelorum. Idcirco quicunque dicatur esse camelus, et quodcunque intelligatur foramen acus, etiamsi Christus per passionem suam dicatur intrare, per illum intrabit introitum gentium multitudo in regnum coelorum. Quod volens Salvator ostendere faciliorem esse quam Judaeorum, in suis gloriantibus divitiis, hanc introduxit similitudinem. Quia in quibus gentes dicebantur pauperes, in his Judaei se divites gloriabantur. Utrum autem fines aliquos in hac sententia sermo noster expleverit, secundum mysteria benignissimi Dei (per quas vias soli Deo possibile sit implere quae promittit, etsi hominibus videatur impossibile), discutiat prudens lector; dum solummodo hoc intelligat, quod in magno sacramento hic adolescens provisus est a Domino, et non ex p. 0667B| eventu, sed in sapientia Dei praeordinatus, ut ex illo ostenderet quod futurum erat. Unde sequitur:

810 Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Audiens Petrus quae jusserat huic adolescenti, audiens quae proposuerat, occasione accepta, ex his fiducialiter ad haec respondit et interrogat. Respondit se suosque condiscipulos ea implevisse quae jubentur, et interrogat quid pro his boni sint accepturi. Excitatur namque subito ut interroget, quasi testis potentiae Dei factus, et confirmat de se suisque promissionem Dei. Quoniam et ipse Petrus et omnes coapostoli ejus, necnon et quam plurimi qui crediderunt ex Judaeis, contra possibilitatem humanam per Dei gratiam crediderunt in Christum, ut ipse p. 0667C| testatur ad Petrum: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Multa enim fiducia et magna ostenditur Petri virtus cum ait: Ecce nos reliquimus omnia. Qui cum audisset thesauros habituros in coelo qui sua reliquerint, et considerasset tristitiam adolescentis, nec non et difficultatem divitum ingrediendi in regnum coelorum, quasi qui non facilem rem consummaverint, in eo quod diversa reliquerant et secuti sunt Dominum, dixit granditer: Ecce nos qui reliquimus omnia. Non cogitat parum quod reliquit ipse et caeteri, sed omnia quae reliquit, et ex quanto. Quia multa sunt quae reliquit, qui seipsum et omnia quae concupisci possunt in saeculo perfecte pro Christi amore deseruit. Nec dubium quod p. 0667D| apostoli et apostolorum sequaces, licet parum habuerint, plus omnibus reliquerunt, quia perfectius omnia quae concupisci possunt calcaverunt, qui non solum vitia universa, verum etiam et semetipsos pariter cum mundo contempserunt. Quod sentiens in virtute Christi factum, fiducialiter requirit: Quid ergo erit nobis? Ut virtus Christi amplior commendetur, et de repromissione certiores ipsi, et omnes in fide corroborentur. Et in hac ipsa nova interrogatione, multa sunt quae non sinunt nos simplici intellectu dicta evangelica suscipere. Nam cum apostoli dicant se omnia reliquisse, et sequi se Christum, quomodo supra tristes esse dicuntur, aut mirari? vel quomodo metuunt, dicentes: Neminem salvum p. 0668A| esse posse, praesertim cum et ab aliis fieri simili modo poterat, quod fecerant jam ipsi? Videtur enim sibi sensus iste contrarius, unde admonemur rationem coelestis intelligentiae altius requirere debere; unde susceptus 811 sit, iste metus, aut tristitia (sicuti nonnulli codices habent), vel admiratio, cum totum se fecisse gloriantur quae difficillima praedicantur. Sed et Domini responsio est, quod haec quae apud homines impossibilia sunt, apud Deum possibilia fore. Aut nunquid impossibilia erant apud homines, quae ipsi se gloriantur et exsultant fecisse? Sed et Dominus eosdem mox sic fecisse confirmat; et deinceps plures fuere, qui usque ad martyrii beatitudinem semetipsos et omnia sua feliciter reliquerunt. Quapropter omnis hic sermo spiritualiter p. 0668B| est accipiendus. Quia, ut supra in paucis ostendi, satis dispensative est introductus a Domino sermo de adolescente ditissimo, ut Judaeorum repulsionem, eorum exigentibus culpis, praemonstraret. Quod si apostoli intelligentes neminem ex lege posse salvari, cum ipsi etiam adhuc in lege essent: quia vehemens eos hactenus amor legis, seu favor detinebat. Praesertim quia necdum penitus Evangelii mysteria ad liquidum compererant, neque veritatem hujus sacramenti ex toto intelligebant, et idcirco metuunt et mirantur; nec non et tristes fiunt de rejectione sui generis: sicut et Paulus contristabatur, cui ob hoc et continuus dolor erat cordis. Quanto magis adhuc rudes apostoli, quibus necdum erant reserata ad plenum coelestia sacramenta; qui omnem salutem p. 0668C| suam in lege adhuc, atque spem vitae in observantia mandatorum habebant; et ideo forte metuebant ne et ipsi sine lege salvi esse non possent. Quod cernens pius Magister ait: Quod impossibile est apud homines, possibile est apud Deum. Quid enim Judaeo tam sine effectu videtur, quam ut ab homine salutem magis exspectat quam a lege? Quid tam ei exsecrabile quam crucis scandalum? Ut pro cruce relinquatur legislatio, et testamentum, et adoptio, et haereditas legis. E contrario Dei virtuti quid tam possibile est quam ut per fidem salvetur homo? ut per aquam regeneretur? ut per crucem vincat? ut per Evangelium et Christi gratiam adoptetur in filium? ut per resurrectionem Jesu Christi vivificetur? Quibus forte auditis, praetermisso moerore de p. 0668D| incredulis Judeis, cito requirunt de se solliciti, et confitentur jam per ejus obedientiam se omnia reliquisse. Quibus Dominus:

Amen dico vobis, quod vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis 812 suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Ecce omnis difficultas veniendi ad regnum soluta est, et omnis remuneratio laboris a Domino repromissa; ubi et confirmatur eos fecisse quae professi sunt, et perfectionem exhibuisse. Quia non sufficeret si reliquissent omnia (quod et philosophi fecerunt, et multi alii) nisi secuti essent Dominum: non pedibus tantum, quod multi tunc faciebant qualibet p. 0669A| ex causa, sed moribus, et imitatione. Quia qui dicit se in Christo manere, debet sicut Christus ambulavit obediens Deo Patri usque ad mortem, et ipse ambulare, ut obediens permaneat usque ad finem. Quod necdum apostoli usque in finem compleverant, licet jam in praedestinatione Dei esset quod futurum erat. Ei ideo sic praemia in praesentiarum repromittit, ac si pro meritis, ut futura erant. Nam quod ait in regeneratione, amphibologia esse videtur, id est ambiguitas dictionis, quasi ad utramque partem possit applicari, sicut quidam tradunt, quod ita sit distinguendum: Quod vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me in regeneratione. Quia in eo tempore apostoli jam renati erant in Christo fonte baptismatis. Ac si diceret: Vos qui secuti estis me in regeneratione p. 0669B| novae nativitatis, et in lavacro fidei, in sanctificatione aeternae consecrationis, in adoptione perpetuae haereditatis, in resurrectione ex mortuis. Unde Apostolus ait: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite (Coloss. III, 1). Haec est illa regeneratio in quam apostoli sunt secuti Christum, quam lex dare non potuit, neque ex lege ita glorificari. Sed quamvis haec distinctio ita accipienda sit, melius tamen ad sequentia in regeneratione applicatur, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae; quando ex mortuis de corruptione et de terrae pulvere mortui evigilabunt et surgent incorrupti et immortales. Quae nimirum regeneratio, nova quaedam nativitas est a Deo constituta et recreatio: quando coelum novum et terra nova creantur, his qui seipsos renovaverunt, p. 0669C| per illam secundam regenerationem ex mortuis, quibus Novum traditur Testamentum, et calix ipsius Novi Testamenti; cujus profecto praemium est illa regeneratio: sicut et illius novitatis mysterium est haec renovatio. Ubi considerandum quales nati sumus ex Adam, qualesque renati in Christo, et quales futuri simus in illa tertia nativitate aeternae regenerationis. Quoniam 813 in illa prima quae est in Adam, omnes filii irae sumus: in hac secunda per quam ad Christum transivimus, etsi mundi a sordibus renati sumus, adhuc tamen in infirmitatibus versamur. Unde David animae suae loquitur dicens: Benedic, anima mea, Domino, qui propitiabitur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas (Psal. CII, 3). p. 0669D| Et ideo videtur mihi, ut quidam ait, haec nativitas qua vere mundamur a sordibus, et renascimur in Christo, ac si per speculum fieri in aenigmate. In illam vero regenerationem qui pervenerit, in qua Christus est primogenitus ex mortuis, mundissimus erit deinceps a sordibus, et ab omni infirmitate seu corruptione sanus et incorruptus. In qua nimirum regeneratione conformes erunt sancto corpori glorioso Christi sedentis in sede gloriae suae. Tunc autem filius hominis ad plenum sedebit super sedem gloriae suae, cum nullus contemptibilis et inglorius fuerit in regno ejus. Tunc etiam et oratio ejus ad Patrem completa monstrabitur, qua orat: Pater, clarifica me apud temetipsum claritate, seu gloria, quam habui p. 0670A| priusquam mundus fieret (Joan. XVII, 5). Verbum enim Graecum quod est δόξα utrumque significat, id est et gloriam et claritatem. Ac per hoc, quia alii codices habent clarifica, alii vero glorifica, unum esse intelligas. Sed et alii habent, Clarifica me apud temetipsum; alii vero in finem hoc habent, Ea gloria quam habui apud temetipsum, priusquam mundus fieret. Tamen unus est sensus, quia cum esset in forma Dei Patris, eamdem gloriam et claritatem habuit quam Pater. Et cum restituit et donat ei nomen quod est super omne nomen, clarificatur eadem claritate quam habuit priusquam mundus fieret, apud Patrem. Et hoc est quod hic nunc dicitur: In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae. Quia Deus Verbum quod caro factum est, in sede p. 0670B| majestatis suae sedebit et in gloria. Non alter Deus et alter homo, sed unus idemque Christus Deus et homo. Non adoptivus Dei Filius, non putativus hominis filius, ut multi haereticorum male senserunt; sed verus et unus Dei Filius, verus et unus hominis filius. Ac per hoc quia homo commendatur, in Deum assumptus, et Deus homo factus. Egregie dicitur: In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae; ne ullus de homine Christo dubitet quod ipse sit Deus, in forma Dei, a Deo Patre constitutus in sede majestatis suae. Et quia 814 conformes facti erant Christo apostoli, Sedebitis et vos, inquit, super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Israel; ut totam depingeret senatoriam dignitatem. Quia ipse in sede Rex et Dominus sedere dicitur, p. 0670C| introducuntur throni apostolorum, id est sedes duodecim; quia Graece θρόνοι, Latine sedes dicuntur. Et duodecim thronos, ad judicandas duodecim tribus, in duodecim patriarcharum gloriam copulavit, ut in circuitu throni viginti et quatuor seniores sedere dicantur, qui adorant viventem in saecula saeculorum. Sed soli duodecim hanc judiciariam accipiunt potestatem, condemnantes duodecim tribus Israel, qui apostolis credentibus ipsae credere noluerunt, illisque praedicantibus verba vitae recipere renuerunt. Insuper eos oderunt, ejecerunt tanquam malum propter filium hominis, et persecuti sunt. Ideoque ipsi merito eorum judices erunt, qui secuti sunt Dominum, quod proprium apostolorum fuit. Judaei vero tam Christum quam et eos injuste perimerunt. p. 0670D| Adhuc autem quidam ex hoc subtiliorem sensum introducit, nescio an securiorem. Dicit enim quod non de futuri judicii tempore Christus ista loquitur, sed de vocatione gentium universarum. Nec enim, inquit, dixit: Cum venerit filius hominis sedens super sedem majestatis suae; sed, cum sederit in sede majestatis suae. In sede autem majestatis suae, ex eo dicit Christum coepisse sedere, ex quo gentes credere coeperunt in eum. Et ex quo Christus sedet super sedem sanctam suae majestatis, ex eo apostoli sederunt super thronos duodecim, id est in omnibus Christianis secundum diversitates animarum. Exponit enim, quod sicut Judaeorum populus in duodecim tribus fuit divisus: sic et universus populus Christianus p. 0671A| divisus est, et collectus cum eisdem qui crediderunt ex Judaeis, in duodecim tribus, secundum quasdam proprietates animarum, et diversitates cordium; quas solus Deus, qui novit omnia abscondita cordis, cognoscere et discernere potest. Ut quaedam animae sint de tribu Ruben, quaedam de tribu Simeon, vel Levi, vel Juda, seu caeterorum. Dicit enim quod sicut omnes sancti quinque virgines prudentes esse dicuntur, quamvis sint innumerabiles, propter quinque sensus spirituales: sic et omnes peccatores quinque virgines fatuae accipiuntur, quamvis sint innumerabiles, propter quinque sensus carnis. 815 Deinde adjecit: Et sicut omnes Ecclesiae Christi septem esse dicuntur Ecclesiae, quamvis multae sint, propter septiformem donorum gratiam; ut puta p. 0671B| omnes in quibus abundat Spiritus sapientiae una habentur Ecclesia: sic et in caeteris virtutibus Spiritus sancti, una colligitur una generalis Ecclesia, propter unitatem ejusdem Spiritus sancti, quae in septem dividitur propter distributionem donorum, ut septem tantum inveniantur. Similiter et propter dona seu gratias duodecim quas in persona duodecim virginum exponit angelus in libro Pastoris. Si cui tamen placeat Scripturam recipere, inveniuntur omnium Christianorum duodecim esse tribus secundum gratiam singulae distinctae, quas in eisdem virginibus angelus ille designat; ita ut omnes animae in quibus prae caeteris virtutibus praecellit virtus veritatis, una sit tribus, sicut in eisdem una praecellit virtus. Sic et in reliquis, quia non omnes gratiae in omnibus p. 0671C| aequaliter sunt; sed unus quidem antecellit in ista virtute, alter vero in illa. Omnes tamen Christiani, in quibus habitat Christus, sedes sunt Christi. Et hinc est quod ait: In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, et vos sedebitis super thronos duodecim. Ex quo promittit eis tempus Christianitatis futurum post suam ascensionem, quando omnes susceperint verbum apostolorum in se, sicut verbum Christi. Illud est autem tempus regenerationis, quando homines regenerati per baptismum facti sunt, et deinceps ex filiis hominum filii Dei. Ex quo tempore coepit Christus sedere in sede majestatis suae, sicut testatur Propheta de gentium unitate ac fide: Regnabit Deus super gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam (Psal. XLVI, 9). Quicunque p. 0671D| ergo Christum in se credendo perfecte suscipiunt, sedes sunt majestatis ejus. Nam et apostolorum throni sunt, qui eorum susceperunt doctrinam, quod bene commendans Propheta: Illic, inquit, sederunt sedes in judicio (loquens de Hierusalem, quae est Ecclesia Dei vivi), sedes super domum David (Psal. CXXI, 5); ad quam Hierusalem, quae aedificatur ut civitas, ascenderunt tribus, tribus Domini de gentibus aggregata in testimonium Israel, quia credere noluerunt ad confitendum nomini Domini, et ad condemnationem perfidorum. Sedebunt ergo sedes in judicio; quoniam ipsi apostoli super quos primum Christus sedet, sedebunt et ipsi super sedes suas, id est super 816 easdem duodecim tribus et thronos, quae ascenderunt, p. 0672A| et coaedificantur in civitate illa Hierusalem, quae est thronus Dei et templum. Ad quod quaerendum si omnes electi apostolorum sunt sedes vel eorum consortibus, licet ad eorum numerum in duodecim sedibus dispositi, quid est quod ipsi omnes rursus simul cum apostolis in persona Christi una sedes seu thronus esse dicuntur? Nec enim dixit: Cum sederit filius hominis in sedibus suis; sed, cum sederit in sede majestatis suae. Non enim plures esse leguntur, sed una; quia non una Christi et apostolorum aequalitas praedicatur. Quoniam etsi omnes apostoli una virtutum genera habuerunt, non tamen omnia unusquisque eorum ad perfectum, sed unusquisque eorum in aliquo privato bono perfectior fuit quam alter; et ideo nequaquam vel inter omnes habere p. 0672B| potuerunt dona Spiritus sancti, quae Christus in throno suo solus possidet. Quia ipsi omnes in circuitu throni sedisse leguntur, Christus autem super omnem Ecclesiam et super omnem sedem ad Patris elevatus dexteram ab omnibus adoratur. Verum quod Christus omnes virtutes aequaliter habuit, quae forte in partes apostolis ad modum singularem, in singulis claruerunt: Christus vero in omni virtute et gratia aequaliter perfectus fuit, quia in ipso omnis plenitudo divinitatis corporaliter inhabitasse creditur, omnique gratia. Et ideo ei una est sedes cum Patre, cum quo ab omnibus adoratur, et conglorificatur Deus. Sequitur:

Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut p. 0672C| agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Locus iste congruit cum ista sententia qua Salvator ait: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34). Veni enim hominem separare a patre suo, et matrem a filia, et nurum a socru sua, et inimici hominis domestici ejus, de quo jam supra dixi. Sed hic Petro interrogante in persona omnium apostolorum, quia responsum est, ne forte postea legentes haec Christi promissa, aestimarent apostolis tantum ista promissa fuisse, consulte satis superaddidit dicens: Et omnis qui reliquerit, id est sive Judaeus, sive gentilis, seu alius cujuslibet conditionis. Quamvis enim non ita perfecte ut apostoli, tamen quicunque et quantumcunque reliquerit, non ob aliud quam p. 0672D| 817 propter nomen Christi, centuplum accipiet etiam impraesentiarum, et vitam aeternam possidebit in futuro. De qua sane sententia multi carnales dubitant, dum non sentiunt impraesentiarum, quae bona spiritales percipiant centuplicata. Ut puta, qui patrem reliquerit mortalem, cujuslibet conditionis, nonne magis sibi elegit, cum Deum sibi acquisivit in patrem? Nonne in illo centuplicata paternitas constat? ut illi obsequatur diebus ac noctibus, cujus haereditatem cum perceperit, nunquam amissurus est. Qui postquam substantiam tradiderit suis, nunquam moritur, ut suos in posterum orphanos relinquat filios. Porro de fratribus quid dicam, vel sororibus, cum germanitas nulla felicior, neque verior p. 0673A| quam illa quae in Christo invenitur. Sic et reliqua omnia, si vere matrem habuerit Ecclesiam Christi, cum qua et in quam quae Christi sunt omnia, impraesentiarum habebit bona multiplicata. Hinc quoque apostolus Petrus gloriari jubet suos, tanquam nihil habentes et omnia possidentes. Ex quo loco quidam carnaliter sapientes introducunt mille annorum fabulam, dicentes post resurrectionem nobis centuplum omnium rerum quas dimisimus et vitam aeternam esse reddendam, non intelligentes nisi carnalia. Et quod si in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus foeda apparet turpitudo; ut qui unam pro Domino dimiserit, centum recipiat in futuro. Cum Dominus dicat in hoc ipso Evangelio quod in resurrectione neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut p. 0673B| angeli in coelo (Matth. XXII, 30). Idcirco talis est sensus, ut qui pro Domino carnalia dimiserit, spiritualia in hac Christi Ecclesia percipiet centuplicata, salvo suo thesauro in coelestibus quo cuncta reposuit. Quae nimirum bona, comparatione et merito sui ita erunt multiplicia, quasi si parvo numero, centenarius numerus qui perfectus coronatur in dextris comparetur. Sed si omnia quaecunque relinqui possunt in hoc saeculo, relinquimus, nisi vitia et peccata primum relinquamus et carnales concupiscentias, parum est quod agimus. Et ideo multum est, in quo Petrus gloriabatur dicens: Nos qui reliquimus 818 omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Sequitur: Multi enim erunt primi novissimi, et novissimi primi. Longe jam retro figuras de vocatione p. 0673C| gentium et repulsione Judaeorum, Salvator introducit, ut instruat discipulos suos de tantis mysteriis, quod nunc apertius quasi concludit; miroque modo sic istam proponit sententiam, ut et quae retro praefigurata sunt manifestius confirmet; et quae dicturus est sequenti parabola, in hoc uno versiculo declaret. Quia Judaei, qui primi erant et gloriabantur in lege, facti sunt novissimi propter duritiam cordis sui et proditionem in Christo. Populus autem gentium, qui in novissima hora novissimi venerunt, et crediderunt in Christum, facti sunt primi. Sed considera quam provide Salvator loquitur. Non enim dixit: Omnes qui erant novissimi primi, sed, multi: quia sunt omnino ex Judaeis qui primi fuerunt, et nihilominus quia crediderunt in p. 0673D| Christum permanserunt primi; sicut apostoli fuerunt, et multi Judaeorum de semine Abrahae secundum carnem; qui etiam nunc primi inter primos connumerantur et habentur in fide. Sicut et multi ex gentibus sunt novissimi, nihilominus permanentes novissimi; quia aut nolunt credere, aut quia male se tractant, etsi videntur esse in Ecclesia cum non sint. Unde de utrisque dicit Apostolus, et quia ex Judaeis reliquiae salvae factae, et quia ex gentibus licet in radice bonae olivae inserti videantur multi pereunt Nam illi cum essent rami suae olivae. propter incredulitatem suam fracti sunt cum essent oleaster, ne et ipsi frangantur. Quia si naturalibus ramis non pepercit, ne forte non parcat et eis qui p. 0674A| contra naturam in ea oliva inserti sunt. Ubi non audiendi sunt qui volunt accipere de angelis hoc dictum esse apostaticis et hominibus, quasi qui antiquiores sint creati hominibus et gloriosiores ac primi, nunc suis exigentibus culpis qui facti sunt novissimi; et homines qui erant novissimi dudum facti sunt primi. Quia etsi ratio 819 videtur ulla esse, non tamen hic sensus circumstantiae lectionis satis congruere videtur. Praesertim quia quae retro dicta sunt, et quae sequuntur in parabola de Judaeis et gentibus, magis congruere videntur. Nec igitur apostatici angeli recte in hac parabola novissimi dicuntur, eo quod non sunt in ordine corporis, nec salvantur sicut Judaeos salvandos esse dicimus. Quia cum venerit plenitudo gentium, tunc omnis Israel p. 0674B| salvus fiet. Neque recipere oportet eos qui dicunt primos debere intelligi, eos qui salvantur fide percepta Christi, propter observantiam mandatorum Dei; novissimos vero qui non sunt digni tali ordine, vel tanta gratia salvari, sed post poenas et supplicia; qui de gehenna salvandi sunt, cum fuerint completa et exsoluta quae propriis meruerunt peccatis, et ideo novissimi dicantur. Qui profecto sensus, tam in hoc loco quam in aliis quibuslibet locis, damnandus est: ideo et in hac parabola quae sequitur valde est praecavendus.

(CAP. XX.) Simile, inquit, regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane, conducere operarios in vineam suam. Parabolarum obscuritas nimia est valde quae a Christo Jesu prolatae sunt, nec p. 0674C| expositae: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Maxime tamen haec obscurissima est, de qua quidam specialius propheta dixisse testatur: Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio (Psal. LXXVII, 2). Et: Eructabo abcondita a constitutione mundi (Matth. XIII, 35). Quapropter imploranda est gratia Salvatoris ut eo spiritu intelligatur quo prolata est de thesauro sapientiae atque scientiae Dei. Nam comparatio ejus omnis per se absoluta est, etsi personis est distinguenda, etsi discernenda temporibus. Unde paterfamilias nemo alius quam Dominus noster Jesus Christus recte accipitur; quia et homo est, et totius humani generis curam gerit; et in p. 0674D| omni tempore universos ad culturam legis divinae conducere nunquam cessat. Quae nimirum figura ex his quae praemissa sunt intelligitur, quod ait: Multi erunt primi novissimi, et novissimi primi. Ubi non temporis a Domino differentia praedicatur, sed fidei merita 820 distinguuntur. Propter quod omnis haec parabola videtur esse assumpta, ut discamus quomodo Salvator noster universos in hoc mundo possidet subjectos, et quasi Dominus in domo sua disponit electos, qui profecto Dominus ac paterfamilias habet vineam, universam scilicet Ecclesiam, quae ab Abel justo usque ad illum ultimum electum qui in fine mundi venturus est colligitur. Ipse namque est paterfamilias Christus, qui de seipso in Evangelio dicit: Ego sum vitis vera, et vos palmites (Joan. XV p. 0675A| 5). Ac per hoc quicunque ab initio mundi salvati sunt, in hac vere quasi palmites in vite manserunt. Quia sine fide Christi nullum ferre fructum potuerunt. Et ideo Abel primus in figura Christi ac si propheta justissimus, agnum Deo Patri obtulisse atque immolasse legitur; ostendens eum fide et operibus suis agnum esse venturum, qui offerendus erat pro salute totius mundi Deo Patri hostia in odorem suavitatis. Unde et ipse Abel quia mansit in fide Christi, ac si palmes in vite, occisus est in figura ipsius, et factus est propago ex vite, ac testis fidelis. Sicque deinceps Ecclesia Christi propagatur et excolitur, ac si vinea a suis cultoribus, quos ipse quasi paterfamilias pro mercede aeternae vitae ad excolendam vineam conduxit operarios. Ac per hoc p. 0675B| ab initio saeculi, quot sanctos, quasi tot palmites misit. Hic itaque paterfamilias, ad elaborandam vineam suam, primo mane et hora tertia, sexta, nonaque et undecima operarios conducit. Quia a mundi hujus initio usque in finem, ad erudiendam plebem fidelium, praedicatores congregare et advocare non destitit: non quod alii sint ipsi operatores ac mercenarii qui conducuntur, et alia ipsa vinea, sed omnes simul qui vocantur ad vineam una Ecclesia sunt, unaque vinea de vite, quae Christus est, propaginata. In qua et ad quam qui intrat, vel qui conducitur, nemo otiosus, sed omnes operarii esse debent. Quia nemo est, etsi non alios, qui seipsum exercere et excolere non debeat, ut fructum ferat Christo, et in vite maneat. Novit ergo quicunque vere manet in p. 0675C| Christo, quantus qualisve sit 821 hujus vineae labor, qualisque cultura, ne palmes luxuriet, et ne vitia subrepant; quantave custodia mandatorum Dei, ne fructuosa vitis maneat.

Sed quid est quod ait: Exiit primo mane? Nunquid non satis esset dicere: Exiit mane? Sed quia addidit, primo mane, voluit aliquid innuere. Forte ut intelligeremus de initio saeculi dixisse, quando primum exiit et creavit hominem, ac posuit in paradiso, ut operaretur et custodiret eum; quando dicebat per singula opera sua: Et factum est mane. Quod mane, licet jure primum intelligatur, forte ad comparationem caeterorum dierum primum dicitur. Quoniam per singula horarum spatia, in quibus paterfamilias ac si sol refulsit, et exiit ad conducendos p. 0675D| operarios. Mane, cum eis lux diurna nova exorta est, donec sol justitiae obscuratus in cordibus singulorum, quasi declinante die, ad occasum propter delictorum caliginem, verteretur in noctem. Et ideo per singulas horas quasi mane fuit: ita ut primo mane recte exisse dicatur, quando Adam, et Abel, et caeteros Patres ad operandam et excolendam vineam, id est justitiam, conduxit. Sed nemo eorum, nisi qui novissimi vocati sunt, respondit: Quia nemo nos conduxit; quoniam omnes illi Veteris Testamenti Patres conducti fuerant, et habuerunt notitiam Dei, et scierunt Dei promissa, gentes vero neque Deum sciebant, neque promissa ejus; et ideo excusabiliter responderunt: Quia nemo nos conduxit. p. 0676A| Porro sextam et nonam ideo simul junxisse videtur, quia illo in tempore ab Abraham usque ad David, major Deo frequentia fuit cum sanctis Patribus, cum quibus decrevit disponere testamenta salutis humanae, sicut, lector, diligentius potes enumerare. Quia post Noe ad neminem legimus Deum locutum fuisse, nisi primum ad Abraham, deinde ad Isaac et Jacob quam frequenter: ac non post multum temporis ad Moysen et Aaron quibus legem dedit; sicque ad Jesum Nave usque, quam frequenter exivit conducere operarios; ac deinceps ad Samuelem et David usque pervenit, quando chorus prophetarum, ac si nova lux, in mundo emicuit; cum quibus nova rursus foedera firmavit. Quibus 822 profecto spatiis, ac si in duabus horis simul junctis, cum singulis quibusque p. 0676B| generationibus instantius testamentum composuit, seque venturum in carne apertissime repromisit. Unde si bene consideres, lector, totidem testamenta humano generi constituta, invenies per singulos, quotidem ad forum enumeratur egressus. Sed cum nullo horum ex denario convenit, nisi cum primis quos misit; cum caeteris vero, tantum quod justum esset se daturum spopondit. Novissimis vero post increpationem otiositatis, solummodo, Ite et vos in vineam meam, dicit, quia gratuita Dei gratia est, quod eos, licet in undecima hora, de foro conducere dignatus est. Sed quia in hac parabola, omne praesens saeculum, ab initio mundi usque ad finem, voluit ac si unum diem intelligi, ideo ait, quia exiit primo mane, ut non ad ordinem tantum illud referas, p. 0676C| quod ait, primo, verum etiam ad initium mundi; quando, ut dixi, primum condidit atque instituit, ut servaret et custodiret quod ei primum commisit. Ubi moneo auditores de hac die, per quam omne tempus praesentis vitae intelligimus, ne magnum aliquid seu impossibile percenseant; quia quantum ad nos, forte magna dies, sed quantum ad Dei Patris, et Filii et Spiritus sancti aeternitatem, modica atque exigua est dies totius temporis. Quia in illa aeternitate non nisi una est dies, de qua dicitur: Quia melior est dies una in atriis suis, super millia (Psal. LXXXIII, 11). Et si illa aeternitas una est dies, ne mireris si omne hoc praesens saeculum pro una posuit die; in qua nimirum die paterfamilias quinquies dicitur exisse conducere operarios in vineam suam. p. 0676D| Quod non absque dictum esse aestimo sacramento. Quae curiosus lector forte potest quaerere: quare quidam operarii mane conducti sunt; et post hoc, non circa horam secundam, sed circa horam tertiam exiit, et conducti sunt alii; post quorum conductionem, quare non circa horam quartam, vel quintam, sed circa horam sextam exiit, et alios misit in vineam; ita neque circa septimam vel octavam, sed circa nonam. Et novissime non circa decimam, sed ad undecimam exiit, quando invenit stantes tota die otiosos, eo quod jam in novissima hora essent. Nequaquam 823 igitur absque ratione factum credo, ut inter illud mane et tertiam, modicum tempus, ac si una hora intercepta sit, et non secundum tempora p. 0677A| quae posita sunt, inter tertiam et sextam, ubi duplum intervenit tempus medium, sicut ut inter sextam et nonam. Ad ultimum vero rursus inter nonam et undecimam una est hora, sicut et prius inter matutinam et tertiam. In quibus quinque ordinibus, nescio quid musicum videtur sonare; ut duae extremitates mediae simplum habeant numerum atque unum, duae vero medietates mediae duplum; ut singulae medietates duplae suo respondeant simplo et faciant quod diapason Graece vocatur. Unde quidam permoti doctores has quinque vocationes Christi ad quinque sensus retulerunt hominum, quibus impraesentiarum nos sentire cognoscimus. Et dixerunt in prima vocatione tactum instituisse; eo quod mulier dixerit serpenti quod p. 0677B| Deus dixerit: Non manducabitis ex eo, neque tangatis eum. Odoratus autem in secundo a Domino consecratur; propter quod et Noe sacrificium boni odoris obtulit Domino: unde dictum est: Odoratusque est Dominus odorem suavitatis (Gen. VIII, 21). Porro gustus fuit in Abraham gratissimus Deo; propter quod et pavit angelos, imo Deum in angelo: apposuit eis panes absconditos vel subcinericios de similagine; et vitulum tenerum qui occisus est ad epulum propter gaudium quia revixit et inventus est qui perierat et mortuus fuerat, prodigus filius. De quo sane gustu dictum est: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Auditus autem, ut quidam volunt, in Moyse a Domino dedicatur, quando de coelo ab eo vox Dei audita est, facta p. 0677C| a Domino. Quem alii sensum per David, et in David Deo consecratum accipiunt. Quia per eum, non minus quam per Moysen, Christus repromissus ad nos exivit de fructu ventris ejus. Et ipse in Euphrata haec omnia completa audivit, et invenit sponsam ipsius in campis silvae, quam Moyses prius Aethiopissam in figura Christi duxit uxorem. 824 Porro visus, qui supra omnes sensus honorabilior est, in adventu Christi totus illuminatur. De quibus oculis, quia viderunt Christum, dicebat ipse ad apostolos: Beati oculi qui vident quae vos videtis.

Haec idcirco dixerim, ut intelligat prudens auditor, quia opera Dei et verba plena sunt sacramentis. Nam sicut anima, cum sit in corpore, per hos quinque sensus corporis foras exit, et sentit corporea: p. 0677D| ita Christus per has quinque aetates, ac si per totidem horas, exiit, cum sit ubique totus, dum seipsum manifestius innotuit, et legibus suis eos instituens, venit conducere operarios in vineam suam, qui nos per hos quinque sensus male ad exteriora diffusos, intus ad se benignissime revocaret, ne foras male prolapsae animae penitus deperirent. Hoc quippe exisse fuit, cum per aliquam efficientiam cum sanctis Patribus, nova instituit jura, et pacis foedera repromisit; ita ut visibili forma eisdem sanctis, eo in tempore appareret. Nam primo mane exiit, quando cum Adam protoplasto suas leges instituit et praecepta dedit; quem posuit in paradiso ut operaretur et custodiret illum; cum quo p. 0678A| tantum ex denario diurno conventionem fecit. Quia praesciebat omnino Deus quod praevaricaturus erat Adam, pactum vitae cum haberet, posse non mori, et omnes postmodum in diluvio essent perituri; et ideo certum ad eum fecit pactum, quasi ex denario aeternae vitae, nequando dicerent illius horae operarii, propterea eos neglexisse Dei mandata, quia nesciebant quae praemia fuerant repromissa bonis, quaeve poena impiis. Deinceps autem cum reliquis operariis nulla mentio facta est denarii, neque cum eis certum pactum iniit, neque taxatum praemium repromisit, sed quod justum fuerit, inquit, dabo vobis. Sciebat enim benignissimus paterfamilias largitatem suam et misericordiam, quia tantum paratus est illis retribuere quantum mercenarii p. 0678B| nunquam sperabant recipere. Sicque conducti sunt operarii horae illius usque ad diluvium, in quo nimirum tempore qui laboraverunt, cum Abel justo receperunt 825 jam eumdem denarium, quando Christus descendit ad inferos, et recepturi sunt adhuc plenum, cum tota eis immortalitas fuerit restituta in praemium. Hora vero tertia fuit, quando exit ad Noe innovato mundo, propter aquas diluvii, cum quo rursus pactum iniit novum, foedera composuit, praecepta dedit, ipsi et semini ejus usque ad Abraham; quos quasi de foro ad vineam operarios misit, ubi eos quasi negotiantes et lucra praesentis saeculi sectantes, otiosos invenit. Otiosos quidem, quia nihil quod prodesset eis operantes invenit; quibus ait, Ite et vos in vineam meam. In foro quidem erant, p. 0678C| et ideo extra vineam; id est, quia lucra mundi sectabantur, in negotiatione saeculi positi. Propterea in foro eos invenisse quam recte dicitur. Ubi juxta aliam parabolam uxor venalis ducitur, villa emitur, et juga boum quinque probantur. Idcirco dum in foro sunt tales, neque ad nuptias sponsi, neque in vineam Christi, temporalia tantum sectantes, venire et operari in ea possunt. Porro ad Abraham paterfamilias quasi, hora sexta exit, cum eum etiam hospitio suscepit, ac deinde nova praecepta dedit, et multis eum erudivit doctrinis, et instituit disciplinis, cum quo pactum testamenti fecit, et quod in semine ejus benedictio omnium gentium futura esset, etiam cum juramento firmavit. Sic quod eum, et omnes Patres et patriarchas, qui eo fuerunt in tempore p. 0678D| usque ad Moysen, vel melius usque ad David, in vineam suam misit, non ut otio in ea locati torperent, sed ut laborarent et excolerent eam. Deinde a Moyse, vel a David, cujus de semine et de fructu ventris ejus repromissus est Christus, eos et omnes cultores fidei, ac si operarios, ipse in vineam suam conduxit. Quae vinea, teste Propheta, domus Israel erat ex Aegypto translata et transplantata, quae vinea vocabatur Sorech, id est electa. In qua plane vinea omnis ille antiquus et Hebraicus Dei populus laboravit; quos ipse paterfamilias, Christus videlicet, ab ipso mundi exordio elegit, atque instituit ad fidem. Et quasi erecta linea, per omnes Patres et patriarchas usque ad eumdem Christum, eorum genealogiam p. 0679A| erudire et instituere ad fidem non destitit, et per eosdem laborare, excolere, eamdem 826 vineam minime cessavit. Ad undecimam vero, jam ad gentes secundum Scripturae sanctae repromissiones, incarnatus exiit, et venit in mundum, conducere operarios in eamdem vineam electam quam sibi acquisivit in brachio fortitudinis suae, et ex Aegypto educere curavit, ut una esset vinea, sociique cultores in fide, et comparticipes praemii sicuti et laboris. Ad quos cum venisset Deus homo factus, invenit eos de gentibus stantes extra vineam. Quibus dicit: Quid hic statis tota die otiosi? Nequaquam sectanda sunt deliramenta haereticorum qui dicunt, quod ideo parati dicantur stare ad opus tota die otiosi, eo quod in coelestibus animae remotae non p. 0679B| fuerant conductae in labore operis, sed paratae ut ad corpora venirent. Unde ita, inquiunt, loquitur Evangelium, quasi plurimi essent qui conducerentur, non autem et qui conducerent. Multa quidem ex hoc parabola illi sic suis allegorizant sensibus, ut misceant suos errores divinis aenigmatibus. Sed nos eos tota die otiosos stetisse dicimus, quia non in labore legis fuerunt, non in aliqua Dei cultura, sed male stabant otiosi suis juribus decertantes, erecti contra Deum ne crederent. Stabant autem ac si lapides erecti, quos adorabant in deos, similes eis facti; nec proficiscebantur, sed permanebant immobiles tota die, ac si ab initio saeculi usque in novissimum tempus adventus Christi. Unde et Joannes: Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). In qua p. 0679C| si quidem hora constanter interroganti vel increpanti dicunt, quia nemo nos conduxit. Nullus quippe ad eos patriarcha, nullus propheta venerat, nullusque doctor vitae, nullus praedicator salutis. Quid ergo est dicere: Nemo nos conduxit? nisi quia vitae vias nemo nobis praedicavit. Et notandum quod unus paterfamilias est, qui per omne tempus saeculi quinquies est egressus, et in novissima vice totum se exhibuit ut fuerat repromissus Deus homo factus, ut inconfusibiles operarios doceret verbum veritatis, et mitteret in vineam suam, ipse vitis vera, pro mercede denarii mercenarios, ut per opera vineae ipsi transirent in adoptionem filiorum Dei, et fierent per eum, qui verus ac proprius est filius, aeterni Patris filii. Nec immerito 827 igitur per singulos p. 0679D| dies, harum horarum, Ecclesia Christi, quasi in memoriam, laudes Deo concelebrat, ut se revocet ad ea quae intus sunt, et ad Deum mens tota redeat. Unde primo mane tota colligitur in laudibus, quando matutinos dicere hymnos consuevit, cum eisdemque primam jungens, se totam Deo consecrat. Sicque tertiam, et sextam, nonamque peragens, passionis Christi recurrens vestigia, vespertinis laudibus, ac si in novissima hora dici, quinariam vocationis nostrae formam in laudibus explet; ut per hoc ad laudem ac gloriam Creatoris sui unusquisque se referat.

Cum sero autem factum esset, dixit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem p. 0680A| suam, incipiens a novissimis usque ad primos. Considera quia sero dicitur, cum finis sit ipsius diei qua missi sunt operarii in vineam, et non in alio mane. Unde in ipso eademque fine temporis, antequam illa beata illucescat dies, judicium est futurum. Et discernendi sunt justi a peccatoribus, ut tollatur impius ne videat gloriam Dei. In quo profecto judicio, singuli sua recipient quae gesserunt, scilicet operarii vineae, vel singuli palmites fructum laboris qui manserunt in vite, quibus reddendus est denarius, id est illa aeterna vita, quoniam ipsa est merces beatorum, quae omnibus ac singulis una et sempiterna erit. Sed in ea diversi gradus meritorum, propter illud quod dicitur, quia reddet unicuique juxta opera sua. Procurator autem quis sit, cui p. 0680B| dicit paterfamilias: Voca operarios, et reliqua, non immerito quaeritur. Praesertim cum Ariani ex hoc loco laborent suum firmare errorem, dicentes alium procuratorem ipsius Spiritum sanctum; eo quod non unius, inquiunt, substantiae possunt esse, nec una persona, neque eis una est dignitas. Si autem, inquiunt, alter paterfamilias est, et alter procurator, non est eis aequalitas cum Patre, quibus nec una substantia est. Et ideo minor Filius quam Pater, minor etiam et Spiritus sanctus quam ipse Filius. Proh dolor! quam parata est haeretica pravitas semper quae recta sunt depravare, et veris venena falsitatis miscere. Et ideo diligentius perquirere oportet, iste quis sit procurator, quem Dominus vineae ac si subjectum vocat, ne forte in Trinitate, p. 0680C| quae Deus est, gradus (quod absit) ut Ariani volunt, vel ulla differentia fingatur 828 inter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, cum sit una deitas, una substantia, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unaque aequalitas. Quapropter licet Spiritus sanctus jure dici possit procurator, sicut et consolator, tamen absolutius ille ordo angelicus procurator dicitur, qui curam gerit Ecclesiarum Dei. Quoniam, sicut ait Apostolus, quanto tempore haeres parvulus est, usque ad praefinitum tempus a patre sub tutoribus est et curatoribus, ita et Ecclesia Christi sub eisdem procuratoribus servatur spiritibus, qui constituti sunt a Christo in ministerio sanctorum, quos oeconomos jure vocamus, propter eos qui haereditatem accepturi sunt salutis. Nec mireris, si unus eorum p. 0680D| pro multis introducitur procurator, quoniam et in saecularibus litteris, quam saepe unus pro multis tropice dicitur. Cui dicitur, Voca operarios, quoniam in tuba Dei, et in voce archangeli, mortui qui in Christo sunt, resurgent primi, quod est sero vocare ad praemium. Quorum officio etiam et nunc, quando animae sanctorum ad requiem deferuntur, denario aeternae vitae remunerantur. Sed per eosdem angelos, jubente Domino, a novissimis haec remuneratio incipitur; quia priores facti sunt, qui sub gratia novissime venerunt ad vineam, quam qui sub lege onera legis portaverunt, et propriis desudarunt laboribus. Quoniam majora sunt dona Christi, quam merces legis; et ideo ab Apostolo inaestimabiles divitiae Christi dicuntur dona p. 0681A| misericordiae et bonitatis ejus. Nam merces ex dono nulla est, quia debetur ex opere; sed gratuitam gratiam Deus omnibus ex fide, et justificationem dedit, et non ex mercede legis tantum. Et ideo quia credidit Abraham Deo, reputatum est ei ad justitiam. Attende, quaeso, quam naturalis ratio praetexitur, cum ab his incipitur remuneratio, qui sub gratia versantur. Semper enim libentius damus aliquid eis quibus pro solo honore et bonitate nostra damus, quam his quibus cogente mercede quidpiam reddimus. Nam omnes qui ante adventum Christi fuerunt, quasi ex operibus legis, etiam in fide Christi justificantur. Gentes vero pro sola misericordia Dei dona perceperunt salutis. Unde ait Apostolus: Gentes autem super misericordiam honorare Deum p. 0681B| (Rom. XV, 9). Et ideo quidem ad rem pertinet bonitatis Dei, ut novissimi gratuitam perciperent gratiam, dum nihil prioribus in 829 illo defraudatur, vel minuitur merces. Ergo ut ostenderet Deus inaestimabilem misericordiam suam, et divitias bonitatis suae, ordinem non aspexit humanae praesumptionis. Unde cum venissent primi, et vidissent eos qui circa undecimam venerant, accipere singulos denarios, arbitrati sunt quod plus essent accepturi, non recogitantes ex conventione de denario ad eos facta, cum vidissent bonitatem ejus, qui singulos quando voluit conduxerat. Nec enim considerant qua bonitate Dei, quave dispositione et potestate conducti sunt singuli; quia non in eorum fuit arbitrio ut primi nascerentur, sicut nec istorum p. 0681C| ut novissimi. Et ideo non juste murmurant, quia et acceperunt ipsi singulos denarios. Alioquin si in hominis esset potestate quando nasceretur, vel quo ordine ad vineam Christi operarius veniret; fortassis exigere deberet ut priora acciperet, qui primus in opere vineae venisset. Verumtamen etsi unus omnibus redditur denarius, in quo cunctis Christi imago ostenditur, et vita praestatur aeterna; profecto in ipsa eademque vita aeterna diversae sunt mansiones, secundum merita singulorum. Et ideo attendere oportet quae dixit Dominus vineae procuratori suo, ut inciperet a novissimis, sicque ascendendo, quousque perveniret ad primos; ut primi quidem accipiant qui circa undecimam sunt conducti, sicut latro ille de cruce; secundi autem, qui circa nonam; p. 0681D| tertii, qui circa sextam; quarti, qui circa tertiam; novissimi vero, qui mane. Hoc enim dederat ex eo quod dicit, Redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos, qui quanto proximiores gratiae redemptionis nostrae, tanto priores accipiant per easdem lineas vocationis humanae. Per quas sane lineas et horarum spatia, ut supra jam dixi, quasi nova lux exorta post tenebras caecitatis humanae ad nos exivit, ut conduceret operarios in vineam quam plantavit dextera sua. Sed non omnes portaverunt pondus diei et aestus, et ideo non omnes murmurant adversus patremfamilias. Non illi qui circa tertiam et sextam, neque illi qui circa nonam, quoniam hi non totius diei pondus sustinuerunt. Sed forte partem p. 0682A| diei, aestus ac ponderis portaverunt, unusquisque prout vocatus est, secundum mensuram horarum et spatia temporis. Et ideo qui primi venerunt, cum quibus conventio facta est ex denario, murmurasse dicuntur; quamvis nullus 830 murmurans, aut invidus, regnum coelorum accipere possit. Quia et ista itaque murmuratio, non de justitia, sed profecto ex invidia nascitur; eo quod novissimi coaequantur eis in praemio, qui prima hora conducti fuerant, licet ipsi acceperint denarium, de quo conventio facta fuerat. In quibus profecto rebus ac verbis, nimia obscuritas est, nisi diligentius haec, ut parabola discutiatur. Quoniam non personarum acceptio, sed tota justitia est, cum uni reddidit quod debuit, et alteri donavit quod voluit; et hoc est juste facere p. 0682B| quod volo. Utrosque tamen gratis vocavit, et in labore praefecit, ut mererentur accipere. Ubi tota Judaica natio, quae vocata est per hos quinque gradus ad culturam vineae, simul depingitur, ac si uno corpore, in quo et murmurantes fuisse, nulli dubium est, atque invidos. Qui quasi senior frater, ex alia parabola in agro positus et labore, semper se cum patre fuisse causatur, et nunquam mandatum ejus praeterisse. Sed quia junior frater, cum iste foris esset, intus clementer a patre recipitur, eique convivium paratur, iste indignans intrare contemnit ac murmurat invidia permotus. Non quod pater nollet eum suscipere inter epulas et gaudia, sed quia junior frater, id est novissima gentilitas, coaequatur, intrare noluit. Propter quod et hoc loco idem populus, p. 0682C| forte parabolice, murmurans introducitur, ex more magis eorum qui semper in lege gloriabantur, et arbitrabantur se meliores cunctis gentibus, non gratia Dei, sed suis operibus. Unde et hi ex eis qui salvantur non solum ex operibus legis, verum etiam ex fide justificati, cum fideli patriarcha Abraham, interdum etsi murmurasse dicuntur more generis notantur, non ideo tamen ita accipiendum est ut murmurans aut invidus, ut praemisi, aliquis regnum Dei introire debeat: sed murmurasse eorum fuit dilationem ad regnum usque ad Christi adventum, longe diuque multo cum desiderio sustinuisse.

Qua de causa quaerendum, quare non ad omnes qui primi venerunt, et aestimaverunt quod plus essent accepturi, pater familias responderit, cum et p. 0682D| murmurasse dicantur? Sed uni eorum dixit: Amice, non facio tibi injuriam, eo quod ex denario convenisti mecum. Ubi, quantum mihi videtur, etsi unus pro omnibus accipiatur, prior ordo designatur, licet omnes Judaei portaverint onera legis, et pondus omnesque 831 aestus concupiscentiarum suarum. Soli non injuriarum illi et denarium accipiunt repromissum pro laboribus suis justis, qui manserunt in unitate fidei Christi cum Patribus et patriarchis, quibus nulla illata est injustitiae injuria, cum reciproco gradu et ipsis collata est gratia Christi, quia ex operibus legis, teste Apostolo, nemo justificabitur. Quod profecto pondus et aestus diei portasse, non deo dicuntur, quasi aliquis eorum per omne hoc tempus p. 0683A| legis jugum et concupiscentias pertulerit, quibus alternatim, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Sed quia omnis illa natio, donec Christi gratia refrigeravit eorum ardores, et relevavit pondera delictorum, immensis fatigata est concupiscentiarum aestibus, et depressa peccatorum oneribus. Unde Salvator ad eos ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 18). Quoniam totius diei pondera graviter tulerant, quae nec ipsi nec patres eorum portare poterant: ideo et ipsi grati esse debuerant magis quam ingrati, eo quod et ipsis gratia dabatur quae et gentibus, ut omnes non de suis meritis, sed de bonitate Dei praesumerent. Unde ait ac si invido: An oculus tuus nequam est, quia ego p. 0683B| bonus sum? Semper namque invidus dolet, quasi totum sibi sit subtractum quidquid alteri est superadditum. Totum putat sibi minui cum viderit aliquem se fieri ditiorem; vel etiam si viderit quemlibet sibi coaequari. Et hoc totum ei ex vana gloria nascitur. Ac per hoc magis ex more et consuetudine eorum loquitur, qui carnaliter in lege gloriabantur, quam ex affectu illorum qui remunerantur, licet post longam dilationem. Sic erunt, inquit, novissimi primi, et primi novissimi. Repetit eamdem quam praemisit sententiam, de Judaeis et gentibus; quia licet Judaei in primo loco sint vocati ante gentes, gentes tamen quibus est repromissus eum susceperunt, et facti sunt in gratia primi. Et cum plenitudo gentium introierit, tum demum Judaei novissimi salvabuntur, p. 0683C| qui erant olim primi. Haec quippe est totius parabolae summa; haec omnis ejus absolutio. Propter quod et novissimi acceperunt denarium, qui erant primi. Forte non ut novissimi sanctiores ac digniores credantur Patribus, sed ut coaequentur in una spe vocationis, quia nullam differentiam facit temporis causa, sed meritorum gratia. Unde omnes sancti quasi corona sunt in manu Dei; 832 eo quod sicut in corona, quae quasi cyclus in gyro volvitur, nihil invenies quod inveniatur primum, aut habere initium vel finem: sic et inter sanctos, quantum ad tempus spectat in illo saeculo, et illa vita quae per denarium figuratur, nemo novissimus dicitur, nemo primus. Et ideo quam decenter qui prius nati sunt et vocati, novissime remunerantur; et qui novissimi p. 0683D| sunt renati in Christo primi, denario vitae et ipsi remunerantur. Ut illi primam gratiam habentes, istis per hanc coaequentur, sicut et isti per ipsam eamdem Christi gratiam novissimi, ut primi fiant in Christo concorporantur. Sed quia tam priores operarii quam novissimi, omnes in vineam patrisfamilias, ad excolendam eam sunt conducti, non sunt audiendi haeretici, Jovinianus scilicet et caeteri, qui nullam inter eos differentiam volunt haberi, eo quod omnes in vineam sint transmissi et ad culturam conducti. Unde et sero unum omnes denarium, sine ulla exceptione accipiunt, et nemo eorum excluditur a praemio (ut ipsi volunt) quicunque vocati sunt. Quod valde haec sententia contradicit, cum ait: Quia multi p. 0684A| sunt vocati, pauci vero electi. Unde fatendum, quia non secundum electionis gratiam vocati sunt omnes; neque omnes, sed multi vocati sunt, et ex ipsis pauci electi. Quoniam et Judaei omnes ad culturam vineae vocati sunt, et tamen quia non permanserunt in fide patriarcharum Abraham, Isaac et Jacob, neque in repromissione quae ad eos facta est, ideo et ipsi repulsi sunt, et omnes qui non perseverarunt in culturam vineae, ut permanerent in fide Christi quae per dilectionem operatur. Idcirco non de solis gentibus id accipiendum est, ut ipsi volunt haeretici, sed de omni vocatione quinque horarum, ex quibus et reprobi inveniuntur, et fideles atque electi. Eo quod nemo mercenarium ad opus conducit tantum ut manducet et bibat atque torpeat otio, sed ut laboret et p. 0684B| excolat quod ei injunctum est. Nam in foro, id est in negotiis hujus saeculi, a quo vocati sunt, multi aut mortui sunt, aut otio torpent. In cultura vero vineae Christi nemo otiosus esse debet, si vult manere in vite. Alioquin et ipse excidetur, licet palmes esse videatur, et in ignem mittetur, quia negligit ferre fructum boni operis. Idcirco prima laus est Christiano alienum esse a foro, et negotiis hujus saeculi, ac fraudibus; nullam causam 833 habere cum ullo litigio, quia nullus in foro, nisi lucri causa, decertat, a quo omnes ut operemur vocati sumus. Sed quia omnis haec parabola haereticorum fraudibus est depravata, cavenda est eorum intelligentia qua dicunt; quotquot vocati sunt inter operarios vineae, non numerabuntur ad praemium p. 0684C| inter eos si prolapsi sint, et egressi de vinea, et rursus ad forum redierint lucra voluptatis suae sectantes; nec posse rursus quasi poenitentes ab initio vineam operari. Quia non possunt jam dicere patrifamilias, quia nemo nos conduxit. Conducti enim fuerant secundum tempus primum, quando sunt vocati ad fidem. Sed neque dicetur eis, inquiunt, Quid hic statis tota die otiosi? Praesertim quia in mortem prolapsi sunt, nolentes illud considerare, quod si regredi voluerint et surgere inde ubi corruerant, quod in Apocalypsi dictum legimus: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et priora opera tua fac (Apoc. II, 5). Seu et in quamplurimis aliis locis, ubi benignissimus Salvator post culpas ad veniam invitat. Quod si cui prolixa haec expositio displicuerit, p. 0684D| accipiat singulas aetates humanae vitae; et primae horae operarios intelligat Samuelem, Jeremiam, seu Joannem Baptistam, vel tales hujusmodi qui possunt dicere: Ex utero matris meae Deus meus es tu (Psal. LXX, 7). Tertiae vero horae operarii erunt, qui a pubertate Deo servire coeperunt. Sextae quoque horae sunt hi qui, jam perfecta aetate, id est, in juventute, susceperunt jugum Christi. Porro nonae horae operarii nec immerito accipiuntur, qui cum jam declinare videntur ad senectutem, ad fidem veniunt. Sicque deinde horae undecimae operarii in re illa accipiuntur, qui valde senes sunt, quos Graeci non presbyteros, sed gerondas vocant, id est multum decrepitos: et tamen omnes aeternae vitae accipiunt p. 0685A| praemium, quamvis harum horarum diversus sit labor. In qua nimirum vita et si una semper erit aeternitas, diversa tamen meritorum claritas; et ideo remunerati, in nullo ingrati esse debent, sicut paterfamilias in omnibus clemens esse probatur, et in nullo injustus. Quod si in aliquo paterfamilias iniquus esset, non in uno, sed in omnibus iniquus esset. Unde recte probatur quod, non ulli ex merito operis, sed ex gratia Christi, cunctis vita praestatur aeterna.

Ascendens autem Jesus Hierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam et filius 834 hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. p. 0685B| Tertio jam hoc ipsum discipulis replicat, quod et nos supra exposuisse meminimus; nisi quod illic, tantum occidendus dicitur, hic autem et species ipsa occisionis ejus manifestius declaratur, cum dicit se crucifigendum, ne ulla de morte sua dubitatio apostolis remaneret. Et ideo quia multis in medio disputatis, postea quod audierant, poterat a memoria recedere, iturus Hierosolymam, et secum ducturus apostolos, ad tentationem eos parat, et introducit ad mysterium crucis, ne cum venerit persecutio et crucis ignominia, scandalizentur subito pavore perculsi. Unde signanter ait: Ecce ascendimus Hierosolymam; nam ecce, hoc loco contestantis est sermo, ut memoriam praescientiae hujus in cordibus suis p. 0685C| reconderent; tanquam si diceret: Ecce jam nunc tertia vice, aut eo amplius, praedico vobis mysterium passionis meae, testor vobis ut cognoscatis. Quid enim putatis, fratres, si in illa hora passionis Christi fides apostolorum defecit, et praeparationem animae absorbuit timor carnalis, ita ut relicto eo omnes fugerent; quid putatis quanta esset desperatio, nisi praescientia Dei, et voluntas passionis ejus, in causa esset? Et ideo tam saepe praedicit in se quod futurum est, ut ex praescientia divinitatis ejus, plene intelligatur, et consideratio divinitatis fidem ipsorum amplius corroboret et confirmet in tempore passionis; ut totum quod patiebatur dispensationi voluntatis ejus applicent, non necessitatis naturae. Propter quod, quia magnum erat sacramentum, cum plurima p. 0685D| turba sequeretur eum, hos duodecim solos secreto tulit, et illis tantummodo solis plenius expressit mysterium passionis suae; quia semper pretiosior thesaurus et sacratior, fidelioribus credendus est, et in vasis pretiosioribus recondendus. Sed miser Judas, qui adhuc etiam inter duodecim connumeratus, tantos de praescientia Dei haurit thesauros, quae futura sunt per ipsum nesciens, non attendit, cum in nullo hactenus a Domino sit denotatus, sed in omnibus retro una cum caeteris apostolis annumeratus, et missus ad praedicandum. Nondum enim miserat diabolus in cor ejus ut traderet eum. Et ideo quia nescimus de nobis quid futura pariet dies, consideranda est illa sententia 835 semper, apostoli, p. 0686A| ut cum timore et tremore nostram salutem jugiter operemur. Et notandum quod hac vice nemo apostolorum aliquid respondit; neque Petrus, qui supra eum increpaverat, neque aliquis eorum qui Dominum eum increpantem audierant. Quia consequens erat, ut recordarentur quae Dominus Petro dixerat atque observarent, ne forte a pio et clementissimo Magistro acriora reprehensionis audirent verba.

Tunc accessit ad Jesum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Tunc, quod dicit, id est in via, quando dixit Jesus duodecim discipulis suis: Ecce ascendimus Hierosolymam. Sed Marcus non matrem accessisse et postulasse quae Matthaeus narrat, et adorasse, sed filios ejus quasi per se accessisse exponit. Unde manifestum est hanc eadem postulasse quae a filiis suis ei persuasa p. 0686B| sunt, et ideo quasi ipsi per se accesserunt; cum eorum suggestio fuit ut mater pro ipsis intercederet. Quod etiam ex Domini verbis intelligere possumus, quibus non quasi ad mulierem petentem respondit, sed quasi ad filios ea ipsa submittentes. Nescitis, inquit, quid petatis. Aestimo enim quod hi, cum audissent Dominum, de passione sua saepius ac resurrectione sua prophetantem, et eum intelligerent sua sponte passurum, coeperunt cogitare intra se, cum essent jam in fide devoti. Ecce Rex coelestis ascendit, ut regna mortis, regemque et regnum destruat inferorum. Quid aliud restat, cum victor ascenderit de bello, nisi ut regni gloria subsequatur. Praesertim eo quod audierant, jam supra pollicentem p. 0686C| In regeneratione, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Unde valde permoti ad gloriam, satis acute atque ingeniose submittunt matrem ad deprecandum pro se. Forte ne ulla suspicio quod ipsi hoc petierunt nasceretur; neque invidia inter condiscipulos quod ipsi hoc appeteret oriretur; et si reprehensio qualiscunque esse posset, femineus error levius ferretur. Nam ipse sexus, quia proclivis est, suum excusat errorem. Et si importunitas ultra quidpiam applauserit, blandius portatur. Magna siquidem vis amoris in matribus; et ideo forte credebat quod Dominus, qui maternos animos in amore filiorum impleverat, facilius ejus exaudiret affectus, quia non solum illi pro Christo reliquerant patrem, p. 0686D| 836 verum etiam ipsa virum, et secuta fuerat Christum una cum filiis; et ideo forte promptior, quia vivum pro illo reliquerat virum, sicut evangelista demonstrat, ubi ait quod illi reliquerint patrem suum Zebedaeum in navi cum mercenariis, et secuti sunt Jesum. Nisi forte quis dicat, quod interea mortuus fuerit ille, sicque illa demum secuta sit Christum. Tamen secuta est, nec eam vicit maritalis affectus. Quamvis aliquis dicat, quod hoc loco reverentiam spiritalem in Christo vicerit amor carnalis cum spiritalia sint adhuc nesciens quae deposcit, cui Jesus ait: Quid vis? Nequaquam ideo interrogat quasi nesciens, ut audiat quid velit; sed ut illa petente, manifestam faceret irrationabilem petitionem p. 0687A| eorum qui petebant, quasi religiosi et coelestis gloriae amatores, tamen non quasi scientiam habentes. Et ideo cum illa poposcit: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dextram tuam in regno tuo, et alius ad sinistram. Quamvis eis coelestia petiisset, coelestis arbiter non ad verba mulieris, sed ad consilium et suggestionem filiorum respondit: Nescitis, inquit, quid petatis. Ac si diceret, Nunquid non audistis quod qui a sinistris erunt maledicti erunt et reprobi? Idcirco vos vocavi de sinistris ad dextram, ut semper in dextris permaneatis. Et quid est quod vos vestro consilio rursus recurrere vultis ad sinistram? Forte diabolus per mulierem ad consueta recurrit arma, ut per muliebres affectus locum inveniat error. Alias autem, quia proprium est unico Dei Filio Christo p. 0687B| Jesu, ut sedeat ipse ad dextram Dei Patris, quomodo sederet aliquis eorum ad sinistram Filii, nisi medius sederet inter Patrem et Filium, quod nefas est dicere, ac proximior illo? Et ideo Salvator mox, Nescitis, inquit, quid petatis. Licet enim bonum videatur desiderium, sed inconsiderata est petitio, quamvis de amore Domini nata putatur, et propterea non voluntatem, non propositum, forte culpavit, sed ignorantiam petitionis. Unde non confunditur, nec exacerbatur mulier, sed revocatur error, et ignorantia reprehenditur. Potestis, inquit, calicem bibere, quem ego bibiturus sum? Ideo interrogat, ut ex ore confessionis eorum persequatur quod futurum erat; ac si diceret: Nisi eum parati sitis suscipere, et consummari martyrio, p. 0687C| ad dextram meam minime sedere potestis. Quod omnibus concessum est generaliter ut in dextris sint, licet hoc vobis specialiter vindicare velitis, 837 ut in throno sedeatis soli, ubi in circuitu angeli astare dicuntur. Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dextram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Mirabilis responsio! Nunquid non habet potestatem praestare illud cui vult? Quid est quod dicit, Non est meum? Nunquid non Pater diligit Filium, ut alibi ait: Et omnia dedit in manu ejus? Sed et ipse de se Filius: Omnia Patris, inquit, mea sunt. Quod si omnia ejus sunt, quomodo non ejus est, ut det sedere in throno suo ad dextram suam vel sinistram cui vult? Nam etsi paratum est a Patre, p. 0687D| ut sedeant ibi qui sessuri sunt, utique et ab ipso filio ipsa paratur sessio. Dicit enim alibi: In domo Patris mei mansiones multae sunt, et si quominus dixissem vobis; vado parare vobis locum (Joan. XIV, 2). Quapropter ipse locus, vel sessio, seu mansio singulorum, est jam ab initio in praescientia Dei parata singulis, et paratur quotidie per fidem eorum qui credunt ut perveniant. Et ideo recte dicit quod non est suum dare, sed eorum est promereri per fidem, qui accepturi sunt, quod eis jam paratum est a Patre, et quotidie paratur etiam ab ipso Filio. Unde dicturus legitur in novissimo: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Non p. 0688A| enim suam denegat Christus potestatem dandi, quamvis haeresis Feliciana gaudens hic assurgat contra fidem catholicam; quasi quia nuncupativus erat Dei Filius vel adoptivus secundum hominem: ideo dicat: Non est meum dare vobis, cum longe aliter ipse dicat: Non est meum. Ac si diceret: Mea forma in qua homo sum, ut vos creditis, non est meae possibilitatis dare quae poscitis. Ergo cum ita sit intelligendum, non attendit caeca praesumptio causam cur hoc dixerit Salvator, cui omnia dedit Pater in manus (Joan. XIII, 3). Non enim ideo non erat suum dare, eo quod non possit, sed quia ipsi male petebant. Hinc quoque protinus causam intulit manifestius. Nescitis, inquit, quid petatis. Haec namque causa impossibilitatis fuit, et non illa quam iste p. 0688B| miser in adoptionem Filii Dei retorsit de Christo, quod nusquam et nunquam legit. Nequaquam igitur cum dixisset: Non est meum dare vobis, continuo ut consequens erat, subjunxit: Sed quibus Pater meus dabit illud, eorum erit. Neque ita sic diceret, per adoptionem Filium Dei Patris esse se ostenderet, quanto magis nunc cum ait: Sed quibus 838 paratum est a Patre meo; ex quo insinuat nihil ei fuisse impossibile, neque in dando difficile, sed qualitas petitionis difficultatem genuit poscentibus. Idcirco quaerendum prius est in omnibus, utrum recte an non recte quod salutis est petas. Alioquin nemo in nomine Salvatoris petit, ni qui quod salutis est, et quod oportet, et prout oportet, petit. Sin alias, non est ejus dare illi qui male petit. Et ideo Dominus p. 0688C| non generaliter de omnibus dixit, qui quam frequenter recte satis prout oportet petunt, ut diceret: Non est meum dare cuilibet hominum, sed signanter vobis. Ac si patenter diceret: Vobis utique, qui nescitis quid petere vel quomodo petere debeatis; qui me adhuc nescitis prout oportet, apud quem petatis. Neque sic conclusit sententiam locutionis suae, ut sibi abnegaret hanc potestatem, sed addidit: Quibus paratum est a Patre meo. Ac si diceret: Illis est meum dare, quibus est paratum a Patre, ut me credant et intelligant aequalem Deo Patri, quibus Pater meus revelat sicut Petro, ut confiteantur me Christum Dei vivi Filium, quia tunc erit meum et illis dare, sicut dedi et Petro beatitudinem aeternam et claves regni coelorum. Quibus ergo parat Pater mentes, p. 0688D| ut perfecte credant et recte petant, illis est Filii dare regnum coelorum. Quia nemo Patrem recte credit sine Filio, neque Filium sine Patre. Unde dicit ipse loquens ad Patrem: Haec est vita aeterna, ut credant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Hoc quippe iste quia non credebat, male desipuit et condemnatus est. Nec ergo illi Christus ad Patrem ascenderat, sicut nec Mariae; et ideo nuncupativum eum Dei Filium dicebat, vel adoptivum. Nec enim tetigerat eum (infelix) per fidem, quem nec vere Deum, nec omnipotentem credebat, sed dividebat unum Dei Filium in duos. Unum siquidem dicens proprium, et alterum adoptivum; ut jam non Trinitas Deus esset, p. 0689A| sed quaternitas; quod qui sapit, totus desipit.

Haec idcirco prolixius dixerim, ut prudens lector, tam in hoc loco quam in aliis quamplurimis, haereticorum venena fugiat; et quae petenda sunt, vel quomodo, vel apud quem, petenda sunt, caste intelligat et devote quaerat. Quia in hac duorum fratrum petitione, omnium fere non recte petentium summa consistit, et repercutitur praesumptio male petentium. 839 Celsitudo quoque divinitatis ejus monstratur, cum aequalem se Patri vult confiteri, dum istos repellit, qui quasi hominem tantummodo Deum sapiebant; quibus juxta cordis intentionem suae responsionis, sapientia Dei Patris sic temperavit sermonem, ut ex hoc magis Deum intelligerent. Ac si diceret: Quia vos me hominem adhuc, et nondum p. 0689B| perfecte creditis, non est meum, id est non est humanae potestatis, neque humanae naturae solius, illud dare. Sed quia simul Deus et homo sum in una persona, meum est dare; sed quibus paratum a Patre, ut ita credant et recte petant. Sed quia pene in omnibus Scripturarum locis, haeretici sua venena diffundunt, maxime ubi de Filio loquuntur, semper observanda est catholica fides, quemadmodum ipsa Scriptura divina, sicut Paulus de se ac de suis dicebat: alius est odor vitae ad vitam, et alius est odor mortis ad mortem (II Cor. II, 16); quia recte intelligentibus vitam praestat aeternam, depravatoribus autem suis et male intelligentibus mortem infert perpetuam. In omnibus tamen sententiarum suarum dictis, bonum ex Deo, bonis et rectis corde, de se p. 0689C| praebet odorem: et non sicut Ariani garriunt hoc loco Filius minor Patre praedicatur; sed sic temperavit benignissimus Magister sententiam suam, ut et stultitiam eorum retunderet, et eis quae petierant, si operam impenderent fidei, non negaret. Et non solum caeteros etiam condiscipulos, verum et omnes quicunque per fidem salvantur, egregius Magister in hac responsione, ne ullus scandalizari posset de duobus fratribus, simul collegit, et docuit ne ullus eorum illud vanis appeteret ausibus. Si enim competitio eorum non est suscepta a Domino, quamvis bona sibi peterent, caeteri apostoli indignati sunt, quare vel hoc ipsi id petere ausi sunt, quanto magis fuerant conturbandi, si petitio eorum a Domino suscepta fuisset. Nam si eorum temeritas vel praesumptio p. 0689D| audita esset, qui talia sine auxilio vel gratia Spiritus sancti poscebant, caeteri adhuc quia carnaliter sapiebant, poterant magis scandalizari, si duobus concederetur, quod omnibus debebatur, et omnes sperare debebant. Verum quod omnibus regni illius facultas, et gloria danda est communiter, et non a duobus subripienda. Idcirco sapientia quam sapienter illis respondeat, pium est cogitare. Sic enim sententiam temperat, ut nullum offendere possit. Non enim dixit: 840 Nunquam ibi sedebitis, ne duos confunderet; neque concessit ut diceret, sedebitis, ne caeteros irritaret ad scandalum. Sed quid dicit: Non est meum dare vobis? Sic namque benignissimus Magister provide omnia disponit, ut et ipsi p. 0690A| ac caeteri erudiantur, et inter fratres unanimitas et germana charitas non corrumpatur. Ad hoc quippe etiam supra interrogat, Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Ut illis respondentibus quia possumus, audiant et caeteri ac conquiescant. Intelligentes quod si et ipsi parati sint mori pro Christo, nihilominus possunt et ipsi juxta Christum sedere, nequaquam exclusi pro duobus. Sed sicut repromissum est per Prophetam ex persona Domini: Oculi mei ad fideles terrae ut sedeant mecum (Psal. C, 6). Ubi quaerendum quid sit quod Marcus cum dixisset: Potestis bibere calicem quem ego bibo, addidit: Et baptismo quo ego baptizo, baptizari? (Marc. X, 39.) Quod Matthaeus omnino praetermisit. Et videndum ne forte uterque sensus in hac una sententia explicitus p. 0690B| videatur, quem Marcus in duabus apertius explicuisse probatur. Nam calix non immerito dicitur, dolor vel passio quae fit ante mortem; baptismus vero ipsa mors, per quam renascitur anima in salutem. Dicitur autem βἁπτισμα Graece, Latine vero tinctio, secundum similitudinem lanae tinctae, ut puta naturalem habens colorem cum tingitur et vertitur in purpuram, vel alicujus coloris accipiens dignitatem: sic et cum homo cum Christo in mortem venerit, etsi fuerit aliquo infectus colore peccati vel corruptionis, totus ad Christum transit mundus, et innovatus, jam spiritalis effectus, sicut ait Apostolus: Seminatur in infirmitate, surgit in virtute; seminatur in ignobilitate, surgit in gloria, seminatur corpus animale, surgit spiritale (I Cor. XV, p. 0690C| 43, 44). Omnis quidem mors, utique habet in se passionem, non et tamen habet mortem in se omnis passio. Multi siquidem fuerunt qui passi sunt, et non sunt occisi, quales fuerunt multi confessores Christi, qui omnes calicem Domini biberunt, baptismo autem ejus, id est mortis non baptizati sunt, nisi in eo quo prius renati sunt. Et ideo Joannes, licet non sit per mortem carnis martyrio consummatus, tamen calicem Domini bibit, cum in multis est passus. Sed et ipsa mors non immerito calix appellatur, de qua Dominus cum ad horam passionis venisset, ait: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Matth. XXVI, 39), ut monstraret suis quia, etsi dolorem 841 habet passio, magnum tamen timorem affert tentatio mortis. Quem forte timorem adhuc inexperti p. 0690D| erant isti, et ideo tam libere interrogati si possent bibere illum, responderunt possumus. Felix error, ut ita dicam, istorum, qui tantum a credentibus tollit errorem. Quia nisi isti errassent, non poteramus cognoscere quod non omne quod videtur bonum temere appetendum est. Quoniam aliud est opus bonum, aliud primatus honoris, quem concupiscere vanitas est. Unde Apostolus: Qui episcopatum, inquit, desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III, 1); quia vult ut non honorem, sed ut opus honoris quis ambiat. Quia hoc bonum implere nostrae voluntatis est a Deo concessae, nostrique operis ac laboris; primatum autem consequi in Dei esse debet judicio, et non in nostro desiderio. Unde sequitur:

p. 0691A| Et advocans Jesus duodecim discipulos, ait illis: Scitis quod principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos. Sed quicunque voluerit inter vos major fieri, erit omnium minister; et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Revocat autem eos ad humilitatis satisfactionem, cum fructum humilitatis posuit primatum coelestem: sicut et in primatu terreni honoris fructum ostendit confusionem coelestem. Ut quicunque desiderat dignitatem coelestem, sequatur humilitatem: et quicunque magis quaesierit honores saeculi in terra, et dominari, inveniet confusionem in coelo. Et ideo advocat simul omnes duodecim, ne aut illos duos solummodo arguendo confunderet pro desiderio et cupiditate, qua p. 0691B| suam excesserant mensuram, ut soli appeterent quod omnibus parabatur; aut certe reliquos decem, pro indignatione et livore, durius arguere videbatur vel increpare. Unde benignissimus Magister tale proposuit exemplum, quo doceat illum esse majorem, qui pro humilitate minimus esse voluerit, et pro religione Christi non Dominus, sed omnium servus fuerit. Ac si diceret: Non hoc erit inter vos, quod inter principes gentium, quia illi nonnisi dominari gaudent, et potestatem exercere. Ideo frustra aut hi alta seu immoderata quaerunt, aut vos sine causa pro his indignamini pro superbia duorum, quod ipsi se majora petant, cum non ad summitatem virtutum, neque ad culmen veri honoris, per potentiam et dominium, sed per humilitatem et mansuetudinem p. 0691C| pervenitur. Et ideo ne videretur 842 alicui mandatum hujusmodi humilitatis, inter eos, qui videntur esse rectores Ecclesiarum ac principes et magistri, impossibile, semetipsum proponit in exemplum: Sicut filius hominis, inquit, non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam dare pro multis. Ac per hoc qui vult magister esse in schola virtutum, prius appetat minister operis fieri et servus, in ea virtute quae per dilectionem operatur: ut ea deinceps doceat de se, quae Salvator per suum docuit magisterium. Ait namque: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Hanc quippe formam exhibere de se quisque debet, qui jam in Ecclesia Christi locum regiminis tenet, et antequam accedat ad gratiam, vocante Deo, eam p. 0691D| plenius enutrire oportet. Alioquin primatum honoris in Ecclesia quaerere vel concupiscere, nec ratio est, nec causa, si aliter quaeritur; quia neque justum esse potest, nec utile. Quod forte principibus saeculi, et si ratio non est solummodo dominari, saltem illis causa est sola voluntas, etsi justum non est, vel utile illis videtur; quod nulli sapienti jure esse potest, se ultro periculis subjicere alienae vitae, qui suam nescit moderari; servituti sine fructu mercedis se addicere, laboribus et doloribus se miscere; et quod majus est, dispendium vitae suae quotidie sustinere, quasi pro omni Ecclesia, cum ipse reus habetur, quia recte non principatur, secundum formam veri magistri, unde in capite a vero judice p. 0692A| condemnatur. Quapropter quis est qui velit saeculariter appetere quae Dominus et judex, ultor omnium, prohibet, nisi qui judicium pro his futurum non credit? Idcirco nemo de se praesumat incaute, etsi sanctus videatur. Quia etsi differentiam inter sanctos negare non possumus et plebeios, tamen ut cognoscat se unusquisque, utrum melior sit an deterior apud Deum, nemini est concessum. Et ideo audiendus est benignissimus Dominus et Magister, qui non venit in forma servi ministrari (quamvis angeli ministraverunt ei), sed ministrare et servire suis; animam quoque suam dare pro multis in mortem, quod nemo alter fecit justus pro injustis. Neque enim dicit pro omnibus, sed pro multis; quia etsi pro omnibus passus est, ut omnibus daret veniam, p. 0692B| non omnes eam receperunt perfecte, sicut nec Judas, qui inter eos, quando haec loquebatur Jesus, unus ex duodecim 843 erat. Erat quidem in numero, sed non erat in merito. Sicut et hi qui in gradibus Ecclesiae sunt, quia lucra magis sectantur et honores quam salutem animarum, magis mercenarii vocantur a pio judice, et lupi, quam pastores.

Egredientibus autem illis ab Jericho, secuta est turba multa. Et ecce duo caeci, sedentes secus viam, audierunt quia Jesus transiret, et clamaverunt dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Quaeso intendat diligens auditor, divina sapientia quam provide cuncta dispensat. Nam supra dixerat: Ecce ascendimus Hierosolymam, et filius hominis tradetur p. 0692C| principibus sacerdotum et Scribis, ac reliqua, quae non parum jam tertio animos discipulorum commovere poterant. Et ecce mox, quam divina, priusquam impleat quae proponit, quamque deifica operatur salutis humanae. Sicque futuram introducit mortem suam, ut se semper Deum declaret, et animos discipulorum ad sacramenta redemptionis humanae introducat, et eos ipsos ad Deum erigat. Unde etsi prius formidanda de se promittit, mox divina ostendit, et mira conjungit; et superioribus posteriora, ut in cordibus apostolorum, Deus et homo, unus idemque formetur Christus, et firmetur fides alternis successibus, ut tota humanitas in Divinitate sua credatur quae divina sunt operari, sicut et Divinitas in humanitate sua, quae humana sunt pati. Verumtamen non p. 0692D| commistionem passus, neque divisione sejunctus, sed in unitate personae unus est Christus. Et ideo tota series Evangeliorum, et vicissitudo causarum, et contextus sententiarum, sic alternatim ponitur, ut tota Divinitas ejus, in uno eodemque Christo inconfusa credatur, sicut et tota humanitas in Divinitate sua catholice counita personaliter praedicatur. Sicque factum est ut sit Mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5), jungatque simul in se quae divina sunt humanis, et quae humana sunt divinis. Unde quam provide cum egrederetur ab Jericho, duo ei in via isti occurrerunt caeci; quorum in specie monstrabatur quod futurum erat in omni genere, ut et fides firmaretur ex miraculo, et in specie praedicaretur p. 0693A| humani generis Christus, cum exiret de mundo, illuminatio. Et ideo ad hoc descendit in Jericho, ut multam turbam secum trahat. Nam multi latrones erant in ea, qui egredientes ad descendentes ab Hierosolymis, interficere et vulnerare consueverant. Idcirco Dominus cum discipulis suis venit in eam, ut liberet vulneratos, 844 et multam turbam trahat secum. Qui nisi illuc venisset, nec turbae sequerentur eum, nec caeci lumen reciperent. Ibi enim venit Raab illa quae cum multis amatoribus fornicata erat. Sed nec mirum si, relictis suis, turba secuta est Dominum, quoniam multus odor divinitatis fragabat in eo. Ipse namque est rosa illa in campis Jericho plantata, de qua Sapientia loquitur per Salomonem: Sicut palma exaltata sum in Gades, p. 0693B| et sicut plantatio rosae in Jericho (Eccli. XXIV, 18). Quoniam ipse est Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3), candidus et rubicundus (Cant. V, 10). Candidus sanctitate, justitia et virtutibus decoratus; proprio vero sanguine suo rubicundus. Cujus in eo divinitas sicut in rosa odor, antequam videretur, sentiebatur, et antequam inveniretur, fragrabat in odoribus virtutum suarum. Unde et turba eum sequebatur, et caeci a longe transeuntem, antequam viderent, divinitatis ejus odorem sentiebant. Unde non fortuito casu, neque ex eventu, sed ex praeparatione Dei, qui cuncta disponit, ecce duo caeci secus viam sedentes audierunt et senserunt quia Jesus transiret. Nam Ecce cum dicit, opportunitatem rei gestae declarat, quoniam satis opportunissime p. 0693C| a providentia Dei oblati sunt ad doctrinam futurorum ante faciem Christi, ut apertis oculis, quasi testes virtutis ejus, ascenderent cum eo in Jerusalem, contra omnium contradicentium conspiramenta: et quod majus est, ut omnium formam tenerent credentium, qui volunt ascendere ad patriam paradisi. Unde quaerendum (quia multi doctorum id diverse tradunt) quorum personam isti duo teneant caeci. Alii namque dicunt, quod duorum populorum, qui crediderunt ex Judaeis et gentibus, et confessi sunt eum Dominum ac filium David. Qui non in via, sed secus viam sedisse dicuntur. Caeci, eo quod illi juxta litteram legis sedentes, necdum illuminati erant spiritu veritatis: et gentes secus legem naturae torpentes, caecitate perculsi idola colebant. Alii vero p. 0693D| dicunt per eosdem Pharisaeos et Sadducaeos melius designari. Et nonnulli, duos similiter ex Judaeis populos, Judam videlicet et Israel, esse dicunt, qui omnes in Jericho caeci sedebant; quia necdum poterant dicere Deo Patri: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Necdum enim noverant Filium Dei vivi, et ideo quasi communi vocabulo Dominum et Filium Dei vocant. Quem sane intellectum quidam refugientes, ambos ex gentibus significatos esse, 845 senserunt, ut unus eorum esset ex Cham, et alius ex Japhet. Ideo autem caeci sedebant, quia nondum eis apparuerat unigenita lux ex Deo Patre nata. Qui jam cum praetereuntem Jesum audissent, secus viam, id est juxta veritatem, versabantur. p. 0694A| Quod et de omnibus supradictis recte intelligi potest, quia omnes sine Christo, in defectione caeci sedebant, id est in Jericho. Jericho namque luna interpretatur; luna autem pro defectione carnis ponitur: in qua nimirum defectione utrosque populos caecos sedisse nulli dubium est, donec Jesus descendit, et Jericho cum suis venit. De qua Hierosolymam, ex qua descenderat, repetens, audito quia praeteriret, secundum humanitatem, coeperunt simul duo caeci clamare: Domine, fili David, miserere nostri. Et inde juxta viam sedent, quia ipsum, qui via est, jam praetereuntem sentiebant. Quem nisi sentirent, et se caecos intelligerent, non clamarent: et nisi juxta viam, quae Christus est (quia ad eos venerat) jam essent; quia tempus miserandi advenerat, nisi sentirent, p. 0694B| nec sequi possent, quia in tenebris erant. Sed cum dies advenit lucis, et clamare incipiunt, et recepto lumine, sequi queunt, qui sedebant in tenebris et umbra mortis; eo quod olim omnes viam perdiderant: Judaei, quia justitiam suam statuere volentes, justitiae Dei non sunt subjecti: gentes vero, quia relicto Deo, longius recesserant idola colentes. Qui utrique audientes quod Jesus praeteriret in carnem Verbum factum, clamaverunt simul dicentes: Miserere nostri, fili David.

O quam mira et admirabilis Dei gemina operatio, ut et Deus homo transeat in humanitate, et homo Deus stet in Divinitate! Quia transire humanitatis ejus est, stare vero Divinitatis, eo quod semper ubique et incommutabilis est. Ad cujus transitum p. 0694C| gentes cum audissent currentium strepitum, et undique caeteris festinantibus, quia prae cunctis soli sedebant caeci, indissolubili caligine tenebrati et ligati, nihil solutum de toto corpore habentes praeter vocem, ideo sequi eum non poterant. Vocem tantum habebant confessionis, et cor jam credulum, dicentes, Miserere nostri, Domine, fili David. Sed qui praeibant increpabant eos, ut tacerent. Ergo qui praeibant gentibus Judaei sunt, qui semper invidia moti, vetant adhuc hodie Christum invocare Dominum, et filium David confiteri. Increpabant 846 autem ut taceatur de Christo. Sed et quotidie in cordibus nostris antecedunt turbae cogitationum nostrarum, maxime cum Jesus transit, nec stat in nobis; et cum incipimus ad eum clamare, increpant p. 0694D| nos, et non sinunt libere clamare, quoniam obscuratum est insipiens cor nostrum, et non possumus obcaecati lumen, quod Christus est, videre. Sed si fide constanter insistimus, et clamamus intus perseveranter clamore cordis, continuo stat nobis Jesus, qui ante transibat, ita ut deinceps jam non talibus aliquando patiamur phantasmatibus. Non est enim honorare Christum, cum a precibus et clamoribus cordis cessare jubemur. Fatuus est namque iste honor, istaque sapientia, si putamus injuriam pati Christum, cum exercitatur intus precibus. Unde, fratres, cum a talibus prohibemur cogitationum phantasmatibus, magis magisque clamandum est, et dicendum: Miserere nostri, Domine, fili David. Talis p. 0695A| ergo est natura fidei; unde et in persecutionibus Ecclesiam Christi magis crevisse cognoscimus: quoniam quanto magis affligebatur, tanto amplius est intus semper accensa: et ideo in nullo est victa, sed inter ipsa pericula fidei calore corroborata. Dilatatur, nec vincitur terroribus. Quibus Jesus stans jussit eos venire ad se; quo jubente nullus prohibere poterat. Et ideo recte stetisse dicitur, ne turba eos prohibeat. Quia, ut dixi, stare ejus divinitatis est, cui nulla vis inimici potest resistere. Et interrogabat quid vellent. Nequaquam igitur dixerim, quod haec interrogatio de ignorantia venerit, cum ipsa caecitas in aperto erat, sed ex dispensatione mysterii, ut fides amplior praedicetur. Ubi jam non filium David, sed solummodo Dominum vocant. Domine, p. 0695B| inquiunt, ut aperiantur oculi nostri. Quia caecorum oculos aperire, solius Divinitatis est, et non sicut quidam garriunt, larvalis quaedam curatio, sed plena sacramentis Dei et hominis Christi Jesu mystica et gemina operatio. Et ideo tangit oculos eorum quasi homo, et curat eos virtute sua quasi Deus. Neque enim homo Christus sine Deo aliquid operatur, neque Deus Christus sine homine. Ac per hoc Deus et homo unus est Christus; unus idemque est filius David et Dei Filius. Ac per hoc Dominus et filius David, non duo, sed unus est Christus, quem deprecantur caeci ut eorum misereatur. In hac quippe fide, omnes illuminati sunt qui sedebant 847 in tenebris, in umbra mortis. Ideo quippe illuminati, ut possint exire de Jericho, quo multae foveae sunt, multique p. 0695C| laquei, et sequi Christum ad illam coelestem Jerusalem; non ad illam quam ipse mox ruituram deplorat, sed ad illam quae sursum est et est mater omnium electorum. Quem sane locum Marcus et Lucas longe aliter posuerunt: ita ut secundum quosdam hanc videantur exponere historiam; secundum alios vero, alteram texere: ita ut corporaliter diversitas gestorum intelligenda sit, dum alia vice duos istos caecos sanatos dicunt a Christo. Alia autem unum illum quem Marcus posuit, exeunte Domino ab Jericho, in via solum sanasse; cujus et nomen dicit et patrem insinuat. Tertia vero vice, eum quem scribit Lucas, ita dicens: Et factum est, inquit, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Ubi etsi diverso videtur curatus in tempore; p. 0695D| uno tamen loco, id est secus viam, quo et in tribus res gesta videtur. Sed et Matthaeus et Marcus egrediente Jesu de Jericho hoc factum dicunt, Lucas vero ingrediente. Unde potest fieri, quia Lucas dicit appropinquante Jesu Jericho caecum curatum, et Marcus egrediente illo similiter alium esse curatum, ut duos istos caecos Matthaeus in una narratione, propter compendium brevitatis, simul colligeret, cum uterque eorum secus viam caecus sedisse dicitur, et clamasse. Forte quod unus evangelista ait: Domine, alter, Rabbi, quod simul dici potest, Miserere Domine Rabboni, fili David; sicut quamsaepe faciunt, quod unus praemittit, ut alter illud describat. Neque discrepat a vero juxta modum locutionis, si Matthaeus p. 0696A| de utrisque dicat, egrediente Jesu, quod eo in tempore ita in via factum est ut narratur. Quod si alicui hoc minus congruere videtur, nihil impedit si tot esse dicantur, tantum ut illuminatos eos esse concedat; cum in figura eorum et in specie, totum genus humanum a Domino sanatum esse credimus. Potest tamen recte aestimari, quamvis ille secundum Lucam alius fuerit, et alio in tempore, ut unus iste quem Marcus ponit; quod fuerit Timaei filius, Bartimaeus nomine, ipse sit unus ex duobus quos Matthaeus narrat. Sed Marcum ideo hunc solum posuisse, quoniam ipse notior erat et famosissimus, sicut ex 848 nomine declaratur, ut dicatur filius Timaei, quia Bar in Hebraeo sermone vel Syro filius dicitur. Unde factum est satis decenter, ut hic composite p. 0696B| Bar timaeus a patre sit vocatus. Tamen et in mysterio nihil distat a vero, si per hunc unum figura totius humani generis accipiatur. Quia sicut huic praestitit Salvator, quae natura non dederat, vel perdiderat debilitas: ita concessit omnibus per gratiam ampliora salutis, dum culpam remisit, dona praestitit. Tantum si, egrediente illo ab Jericho, una cum illis qui cum eo ad illam coelestem Jerusalem quotidie comitantur, sequi volumus, ut ad eam cum laudibus feliciter pervenire possimus. Nam, ascendente eo de Jericho, id est de mundo, per resurrectionem et ascensionem ad coelos, sequuntur eum turbae multae, quia crediderunt in eum mox populi et gentes. Et ideo Matthaeus (quotquot fuerint) bene duos caecos sedentes juxta viam narrat, significat de p. 0696C| utroque populo quosdam jam cohaerentes dispositioni temporali per fidem, secundum quam Christus nobis via est. Et inde est, quod desiderantes illuminari, id est aliquid de ejus aeternitate et Verbi incarnatione intelligere, clamabant. Quia transeunte Jesu secundum humanitatem impetrare gaudebant, id est per meritum fidei, qua creditur Filius Dei factus homo, natus ex semine David, et passus propter nos, ascendit Jerosolymam, id est ad coelos, per quam dispensationem quasi transit Jesus, quia talis actio temporalis fuit. Unde oportuit, et semper pernecessarium est, ut tantum clamet unusquisque nostrum, donec resistentis sibi turbae strepitum vincat, id est tam perseveranter intendat animo, orando, quaerendo, et ad eum pulsando, quousque consuetudinem p. 0696D| desideriorum carnalium, quae tanquam turba obstrepit intentionibus nostris et clamoribus, lucem veritatis aeternae videre conemur, ipsamque turbam, seu hominum carnalium, seu cogitationum, seu concupiscentiarum, fortissima intentione vincamus. Itaque benignissimus Jesus noster, qui ait: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, venientes ad se, scilicet ardore desiderii, et pervenientes ad id quod intus recte desiderant, continuo stans, tangit oculos cordis nostri, et illuminat: non enim, ut dixi, sicut illa dispensatio temporalis transit, ita etiam 849 verbi aeternitas, quae in seipsa manens, innovat omnia. Quapropter quia fides incarnationis Christi temporalis ad aeterna intelligenda p. 0697A| nos praeparat transeunte Jesu, et nos admoniti sumus ut illuminemur. Ac per hoc, quia temporalia cuncta transeunt, et aeterna stant, sequamur Jesum usque ad Jerusalem quo festinat ascendere, ut a stante in via illuminemur, et cum eo illuc ascendendo, quantocius perveniamus.

(CAP. XXI.) Et cum appropinquasset Hierosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti, tunc Jesus misit duos discipulos suos, et ait illis: Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea. Post mirabilia Salvatoris et opera gloriosa, non absque magno est sacramento, quod Evangelistae tam diligenter voluerunt describere de asina et pullo, seu de his quae gesta sunt vel dicta Hierosolymis cum appropinquasset. p. 0697B| Nam licet frequenter eam intrasset civitatem, nunquam tamen legimus vehiculo aliquo eguisse neque quaesisse, etsi lassus ex itinere, vel fatigatus sedisse super puteum legatur; qui semper pedibus omnia circuibat castella, sicut fecisse legimus, quando ab Hierosolymis transiens per Samariam ibat in Galilaeam. Quid autem quod nunc ipse Jesus tam diligentissime asinam et pullum sibi exhibere jubet; etiam et ligatam eam solvere mandat? Numquid tam hebetes erant discipuli, cum ligatam eam cernerent, quia aliter non poterant adducere, ut non prius eam solverent? Insuper et jubet dicenti sibi, quare solvitis, ut dicant, Quia Dominus his opus habet. Patet profecto, quia talis tantaque res gesta, divinis plena est sacramentis, praesertim cum de p. 0697C| hac re Zacharias longe ante praedixerit, Gaude valde, filia Sion, jubila, filia Jerusalem. Ecce Rex tuus veniet tibi justus et Salvator, ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asinae. Ubi Septuaginta subjugalem dixerunt, et pullum ejus novellum. Sed Matthaeus, nec secundum quod in Hebraeo est, hoc exemplum posuit, nec sicut in Septuaginta. Quia non est idem dicere, Gaude valde, filia Sion, jubila, seu praedica, filia Jerusalem, quod est dicere, Dicite, filiae Sion, vel, Noli timere, filia Sion, seu caetera, quae longe aliter etiam et Joannes posuit, tantum mentionem hujus prophetiae faciens; sicut et Matthaeus, qui sensum solummodo collegit, 850 et ideo nec ipsum prophetam Zachariam praenotavit, sed tantum, quod dictum est per prophetam, p. 0697D| dixit. Unde quaerere oportet, quare gaudere valde filiam Sion propheta jubeat, et jubilare filiam Jerusalem propter eum qui sedit super asinam et pullum novellum, cum post modicum videns Jerusalem Dominus flevit et dixit ei: Quia si cognovisses, et tu, id est fleres; et alibi: Jerusalem, Jerusalem, plangentis affectu ait, quae occidis prophetas, etc. (Matth. XXIII, 37.) In quibus profecto verbis, non gaudium, neque jubilatio, sed lamentum et luctus miserae civitatis praedicatur. Quod sciens Evangelista, potius, Dicite, filiae Sion maluit dicere, quam Gaude. Sciens procul dubio cum ei nuntiatum fuerit, et ipse advenerit, quod occisura sit Dominum. Unde propheta forte non ad illam quae Dominum p. 0698A| crucifixit, sermonem suum dirigit, sed ad illam coelestem Jerusalem, quae crucifixum Dominum venerabiliter gaudens suscepit. De qua dicit Apostolus ad Hebraeos: Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei vivi, Jerusalem coelestem (Hebr. XII, 22). Quia juxta eumdem Apostolum,. Illa quae sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra (Gal. IV, 26), cui omnia congruunt haec mysteria Salvatoris. Et ideo ante passionem Christi, duabus de causis talis non abs re, tantusque ejus celebratur triumphus. Quarum una est illa quae deorsum est ancilla, et servit cum filiis suis (quia tempus passionis ejus imminebat) audiens tantam gloriam tantasque laudes ad ejus ingressum, ut amplius illorum adversus se, jam jamque excitaret p. 0698B| invidiae rabiem, quia jam tempus instabat passionis, ut perficerent quod ante multis moliebantur insidiis. Alias autem Jesus frequenter venerat in Jerusalem, ut dixi, nunquam sibi adhibuit ministeria jumentorum; nec virentium circa se ornamenta constituit, nec terribili laude divinitatis suae animos excitavit concurrentium. Quod ideo non absurde creditur, ut diximus, factum, ut relaxaret noxios jam ad mortem suam, ut possent facere quod prius quam saepe voluerant. Quibus nunc cum impletum est tempus, quando ab ipso, ut fieret, olim decretum est, datur facultas ut facerent; nec mutatur voluntas, nec impellitur ad facinus, nisi quantum a propria ipsi inflammantur invidia et odio pravitatis. Alia vero causa est, ascendente 851 illo de Jericho in Jerusalem, p. 0698C| quod cum tanto ascendit triumpho, ac si cum palmis victoriae et laudibus, ut illam declaret ascensionem, quando jam devicto mundo ad illam Jerusalem victor ascendit quae sursum est. Et ideo quia passio Christi, triumphus victoriae ejus erat, sic ascendit ad passionem, ut in ipsa ascensione omnia praemonstret signis, quae futura erant post resurrectionem, quando jam victor gloriosissimus ascendit ad coelos. Nam terreni reges devictis hostibus victoriarum suarum triumphos erigunt, suasque laudes concelebrare gaudent. At vero Christus, cujus victoria est in sua potestate; qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 18), antequam monomachiam intrepidus pro omnibus suscipiat, quae propheta Zacharias olim, ut dixi, praedixerat, p. 0698D| rebus explere voluit; ut sui recognoscerent, quia sicut praedictum fuerat, et de rerum expletione ipse propheta Christus, ampliorem gloriae suae, et gloriosiorem triumphi sui prophetiam omnibus in futuro commendaret legentibus. Quamvis enim prophetalis sermo et ad illum ascensionis Christi triumphum se extendat, tamen ut Evangelista sensit, et de his accipiendum est, quae nunc geruntur, ut ad litteram completa jam cernantur, et quae futura sunt per Christum, altius in eisdem factis praefigurata intelligantur. Ac per hoc miro et ineffabili modo res quae geritur utrasque amplectitur partes, ut et praeteriti vaticinii teneat veritatem, et ipsa demum veritas vaticinium habeat et figuram futurorum. p. 0699A| Unde curramus per singula si quo modo intelligere possimus quam divina sint ac mystica quae aguntur.

Cum appropinquasset Hierosolymis, et venisset Bethphage ad montem Oliveti, tunc Jesus misit duos discipulos suos, dicens: Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea, solvite, et adducite mihi. Egrediente igitur Jesu de Jericho, id est, ut dixi, de hoc mundo, turbis eductis inde quamplurimis, et caecis jam reddita sanitate, cum appropinquasset Hierosolymis magnis ditatus mercibus ex salute credentium, vult redire et ingredi cupit jam jamque urbem pacis et locum visionis Dei, et arcem speculationis. Sed prius cum venisset Bethphage ad domum maxillarum, p. 0699B| qui sacerdotum viculus erat, et confessionis portabat typum, et erat situs in monte Oliveti, ubi lumen scientiae, ubi laborum et dolorum 852 est requies; inde misit duos discipulos suos, et jubet adduci illuc jam solutos asinam et pullum; quoniam ibi erat fons ille qui legitur in libro Judicum, ex maxilla asini largissime profluxisse, unde et vocatus est locus ille fons maxillae, de quo bibit satis abundeque Samson ille fortissimus, quo et dedicata est domus, quae domus jure vocatur maxillae, ut inde fluat omnibus fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14). Sed et Marcus nihilominus significantius, ex Bethania eos missos commemorat, ut ipsi obediendo ad domum obedientiae, eos qui crediderint et soluti fuerint a vinculis delictorum, p. 0699C| perducant. Hoc quippe Bethania interpretatur. Ergo ad domum obedientiae illi perducuntur, qui fuerint soluti a vinculis suorum delictorum, et recreati fonte salutis, qui jam favente Deo fluit ex maxilla asini, ipsi perveniunt ad domum sacerdotalem, quae est domus maxillarum, vel patientiae, ut inde ascendat Jesus super eos, quos secundum praeceptum Domini et Salvatoris Dei, solverint discipuli ejus et perduxerint ad eum. Mons autem in quo sita sunt ea loca, est Christi Ecclesia, in qua fructificantes fideles, dicere possunt cum Propheta, Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei (Psal. LI, 10). Quoniam illi qui primitus adducti sunt officio Apostolorum ad Christum, habentes initia fidei, fuerunt sicut novellae olivarum in circuitu mensae Christi, cujus et filii p. 0699D| sunt facti. Ad quos licet solvendos et adducendos, omnes Apostoli sint missi, duo tamen in hac figura introducuntur, vel propter geminam charitatem quam omnes praedicaverunt, vel propter θεωρητικὴν et πρακτικὴν, id est scientiam et opera. Quos mittit in castellum quod contra apostolos fuisse nemo dubitat, id est mundus, qui nec doctrinarum jugum volebat accipere, nec acquiescere virtutibus bonae operationis. Sed melius duos illos discipulos inprimis forte qui mittuntur a Domino, quamvis et ista probabilis sit traditio, enarrare mysteria salutis, et solvere eos qui vincti erant compedibus, et congruentius accipere possumus in ministerio Petrum et Paulum, qui sibi dextras dederunt ad p. 0700A| invicem societatis, ut Petrus quidem iret in circumcisionem, ad synagogam, quae subjugalis ideo vocata est, quia sub jugo legis edomita erat; Paulus vero ad Gentes, quas Septuaginta vocant pullum novellum, eo quod indomitae noviter 853 venerint ad Christum. Erant autem ambo, id est populus ex Judaeis, et populus ex Gentibus, adhuc rurales et agrestes a fide; ideo in villa alligati erant peccatorum vinculis, et non in civitate Sion, vel Jerusalem, quae est Ecclesia Dei vivi. Ad quos missi apostoli, solvunt utrosque, et ad Christum perducunt, ut ascendat super eos in domo obedientiae, cum soluti fuerint a nexibus peccatorum, accipientes remissionem eorum; quia super alligatos adhuc, et vinculis peccatorum suorum compeditos, p. 0700B| non sedet Jesus. Nec mireris, lector, quod dixi etiam pullum lascivientem nexibus alligatum, quia secundum Lucam et Marcum etiam ipse introducitur alligatus, super quem nemo hominum sederat. Qui propterea ligatus quam bene dicitur fuisse, quoniam ii quorum figuram tenet, diabolicis erant connexi funibus, et nemo hominum sederat super eos. Quia nemo prophetarum, neque aliquis hominum ad eos missus fuerat, et ideo nihil in eis rationale neque institutionis secundum disciplinam eruditionis Dei adhuc erat. Sed totum gratis a Deo sine suis meritis sunt consecuti, ut verbum Dei super eos, id est in cordibus eorum sederet; ut eo ducente, ac si praesidente in curru suo, ascendant feliciter, portantes Deum in corpore suo, in illam p. 0700C| coelestem Jerusalem. Nec mireris, si gentes dicantur ex Judaeis, ac si pullus ex matre; quia Judaea secundum Deum, ex fide mater est gentium. Sic enim dicit Dominus per Isaiam prophetam de synagoga Judaeorum: Et constituam principes tuos, sicut prius, et consiliarios tuos sicut ab initio. Et tunc vocaberis civitas justitiae, et mater civitatum (Isa. I, 26), id est Ecclesiarum fidelis Sion. Propter quasdam igitur similitudines Judaei et Gentes assimilati sunt hujusmodi animalibus; quoniam et Judaei, et Gentes, nimis ante adventum Christi versabantur in mundo, multis oneribus praegravati et alligati vinculis. Est enim hoc animal prae caeteris pene jumentis irrationabile, et brutum nimis, ac stultum, et ignobile satis, oneriferum valde, et infirmum. Sic quoque fuerunt p. 0700D| pene omnes homines ante notitiam Christi, etiam ipsi Judaei. Propterea quam saepe in excelsis sacrificabant, et colebant idola, obliti opera legis, et Deum utique frequenter ignorantes. Et ideo nec mirum si jumenta dicantur homines; maxime cum Propheta dicat Domino: Ut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII, 23). 854 Nam quantum ad Deum, jumenta sumus non solum nos, verum etiam nobis multo prudentiores, quanto magis et ii qui tam irrationabiliter conversabantur in carne, secundum carnem viventes. Hinc ergo est, quod secundum Lucam idem pullus frenorum impatiens, multos habebat dominos, non uno errori vel dogmati subditus; et tamen licet multi domini in eo potestatem p. 0701A| illicitam longe diu vindicassent, videntes verum Dominum et servos ejus venisse, qui ad solvendum missi fuerant, non audent resistere, sicut nec cujus erant, restitit. Unde Salvator dicit: Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, ad mysterium utique potius quam ad invitandum. Ita namque hoc dicit in figura, quasi nullus eis alius esset dominus, etsi illicite aliqui eorum dominabantur, qui alligati erant vinculis peccatorum, ut seipsum ostendat solum et verum Dominum. Et ideo, confestim dimittet eos; quia nullus resistere poterat potentiae ejus, licet alii codices habeant, Et confestim remittet eos. Ut sit sensus, postquam venerint ad Christum, quia Dominus his opus habet, et fuerint meliorati per fidem, atque ejus disciplina p. 0701B| ad plenum imbuti, rursus eum susceperint superse Christum sessorem, debeant remitti ad populum Judaeorum, vel ad Gentes nondum credentes, ut reversi jam fideles praedicarent eis Dominum Jesum Christum, hinc et opus eorum Dominus habuisse dicitur. Sed non omnes evangelizandi gratiam habuere. Idcirco melius Dominus eorum habuisse opus intelligitur, ut faciant voluntatem Patris credendo et operando, sicut ipse ait, opus meum est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est. Porro de testimonio prophetae, quod Matthaeus subjunxit: Hoc factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, jam diximus; et adhuc videamus quomodo ad utramque Christi pertineat ascensionem. Dominus quidem ascensurus ad mortem in Jerusalem, p. 0701C| voluit olim prophetiam de hoc ascensu magnam praemittere, quam mundo universo quasi in testamento relinqueret pacis et concordiae, dum viderent jam completa, quae praedicta erant, et quae completa erant, et quae praedicta, rursus in ascensione sua generaliter, quae in rebus prophetata praecesserant, omnia perfectius esse complenda, ut Judaeos et Gentes simul, suo dignos judicaret obsequio. Sed quia Judaei contradicturi erant Christo ascendent 855 in templum, ideo praemissa est prophetia, quae rebus tunc expleta est, et talis, ut nobis adhuc hodie sit in testimonium; et quae tunc expleta sunt in sapientia Dei secundum humanitatem, adhuc hodie expleantur in sacramento salutis. Unde ait propheta: Dicite, filiae Sion: Ecce Rex p. 0701D| tuus venit tibi. Nam ecce, ostendentis est verbum; ac si diceret: Videte, non carnali aspectu, sed spirituali intellectu, opera virtutum ejus, et non formam servi. Ante tempora namque dicta sunt, quae modo complentur; et quae dicta sunt in Christo, jam propheta spiritali cernebat visu, quamvis necdum natus esset in carne. Et ideo dicebat ecce, ut ostenderet, quia ille, de quo loquebatur antequam nasceretur, jam erat. Quod si miseri intelligerent Judaei, nequaquam interrogarent, in qua potestate ista facis? Quia etsi magna videbantur quae fiebant, majora tamen sunt et ista quae in his praefigurabantur. Unde considerare oportet, fratres mei, quam perspicuus fuerit prophetarum aspectus, quam providus, p. 0702A| quo in una eademque re tanta praevidebant, ut et ista cernerent ad liquidum fienda, et in istis quae rursus futura erant, significanda. Et ideo ad illam in coelos ascensionem superextendens oculum, addidit, Et exterminabit, inquit, currus ex Ephraim, et equum ex Jerusalem; et exterminabitur arcus bellicus, et principabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad exitus terrae. Deinde propheta convertit sermonem ad ipsum regem humilem et mansuetum, atque salvantem; Et tu, inquit, in sanguine testamenti dimisisti vinctos de lacu in quo non est aqua. Haec idcirco dixerim ut intelligat prudens lector, quod ad utramque ascensionem prophetalis sermo pertineat; sed totus illius ad coelum, hic jam quasi victori, celebratur triumphus. p. 0702B| Quaerendum sane quomodo secundum litteram stare possit quod dicit: Quia euntes discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus, et adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Quia licet super utrumque animal vestimenta sua posuerint, omnino in tam parvo spatio itineris super eorum utrumque sedere non potuit, nec enim natura hoc sinit humana. Aut enim asinae insedit, et pullus absque sessore fuit; aut si pullo, qui magis indomitus erat ad sedendum, et lascivus, asina ducta est libera. Unde cum historia impossibilitatem habeat, etiam et 856 turpitudo si fieret; scire oportet, quod ad altiora Evangelista nos transmittit intelligenda, sicut et de caecis supra fecisse credimus; p. 0702C| ut asina ista, quae subjugalis fuit et edomita, et jugum legis traxerat, ut dixi, synagoga intelligatur: pullus autem asinae, lascivus et liber, Gentium populus, quibus utrisque feliciter sedit Dominus. Quos Apostoli nudos utrosque invenerunt, et sordidos, quia erant absque ullo operimento salutis, frigore infidelitatis congelati. Quamvis enim Judaei viderentur cooperti foliis fici, id est mandatis asperae legis, nudi tamen erant a gratia, ipsaque nuditate deturpati, qua se vidit Adam in paradiso nudatum, et ideo seipsum mox ferre non potuit, sed obtexit se foliis ficus, unde et Judaei ac si naturaliter adhuc et ipsi in peccatis erant; pro quo Paulus, Fuimus et nos, inquit, natura filii irae (Ephes. II, 3), ut caeteri. Qui ergo exspoliantur a gratia, quod nudi p. 0702D| sint ostendit Dominus, cum de synagoga loquitur per Osee prophetam, Et auferam, inquit, vestimenta mea et linteamina, et ostendam gentibus turpitudinem ejus. Hinc liquido patet, quod Apostoli imposuerunt vestimenta sua super eos in prophetia rerum futurarum, id est mandata, et gratiam, quam ipsi a Christo jam acceperant, et super Judaeos et Gentes imposuerunt dum tradiderunt eis baptisma salutis, ut Christum induerent, et mandata ejus servarent. Sicque Christum Dominum desuper sedere fecerunt, id est habitare per fidem in cordibus eorum. Nec enim aliter requiescere, vel sedere in eis potuisset Christus, nisi expulsa vetustate, obtecti fide, mandata ejus et gratiam suscepissent. De cujus p. 0703A| equitatu olim Abacuc cecinerat, quod ascenderit super equos suos, Et equitatio tua, inquit, salus. Sed et Jacob, cum benediceret Judam filium suum, de his duobus animalibus figura Christi prophetavit dicens: Alligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam (Gen. XXIX, 11). Ergo quod ipse expressit vitis, testatur ipse de se in Evangelio, cum ait: Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1). Ad quam vitem alligavit utique vineam, quae translata est in Aegypto et transplantata est in Oriente. Ad quam rursus vineam alligavit pullum suum novellum, id est Ecclesiam de Gentibus, et fecit sicut Noe ait, habitare Japheth in tabernaculis Sem. Et haec omnia non in virtute apostolorum, sed in verbo Christi facta sunt: ministerium quidem fuit illorum, ut irent ac 857 p. 0703B| dicerent, quia Dominus his opus habet, ac solverent, deinde ut vestimentis eos vestirent. Virtus autem Christi fuit, ut solverentur, et auctoritas. Nec enim tollere potuissent jumenta aliena, ab eo domino qui eos non cognoscebat qui essent, nisi Dominus Christus et Spiritus ejus praevenisset in prophetia futurorum corda dominorum, et praeparasset ad relaxandum. Ac per hoc quidquid apostoli potuerunt in mundo tam pauci et viles, totum virtus Christi fuit, et gratia Salvatoris Dei.

Plurima autem turba sternebant vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Multus ergo populus ascendebat cum Christo in Jerusalem: sed valde multiplicior est, qui per eos in spiritu prophetiae figurabatur. Ubi tres p. 0703C| provide satis introducuntur ordines; unus eorum qui ramos caedebant de arboribus, et aliquam praeparabant itineris pulchritudinem, per quod proficiscebatur una cum plebibus in Jerusalem. Qui licet perfecti essent in fide, et sancti in virtute, ac docti, doctiores tamen sunt et sanctiores, atque perfectiores in alio ordine, qui habitu Christi induti, ornamenta doctrinarum suarum et virtutem vestes prosternebant in via, per quam asina et pullus, id est plebs fidelium transiret ad illam patriam coelestem, quatenus mundissime incederent, ne in aspera incurrerent loca, laborarunt. Verum agunt haec ut nec terram saltem contingant neque rerum terrenarum aliquid pulvereum; sed sint illis omnia plana viarum itinera et prava in directum fiant. Qui licet perfectiores p. 0703D| sint et doctiores tales, qui eo aguntur spiritu, nemo tamen ad culmen eorum potest contingere, qui eos primum jussu Dei et solvunt et adducunt ad Christum, et sternunt ornamenta virtutum suarum super eos, eumque desuper sedere faciunt. Et quia omnis comparatio, etiam secundum saecularem litteraturam, in tribus comparatur gradibus, jure omnis ordo apostolorum, eosque imitantium, perfectissimus vocatur atque sanctissimus. In quibus profecto tribus ordinibus, favente Deo, nemo nisi bonus et devotus in fide, Deo comparatur, ut Christi Ecclesia ad illam coelestem Jerusalem, recto itinere, ipso praesidente, dirigatur. Haec pro captu nostro de his dixisse sufficiat, licet alii longe aliter hunc locum p. 0704A| edisseruerunt. Qui et vestimenta, et frondes de arboribus, quae projecta sunt in via, mandata legis, et figuras atque diversas 858 species et caeremonias Judaicae religionis volunt intelligi. Quae omnia a Christianis fuerant conculcanda in via, id est in Christo: et ideo tunc eos sub pedibus jumentorum stravisse ea, ut intelligeremus quod mandatis apostolorum et doctrinis sternuntur Christiani, et exhortantur; legis autem mandata, et caeremoniae, omnia sunt pedibus conculcanda. Non solum igitur mandata et caeremonias, verum etiam et omnem gloriam quam habebant ex lege, hi qui venerant ex circumcisione, projecerunt, ut Christo lucrifierent. Quam sane expositionem lectoris arbitrio derelinquo; tantum ut quae gesta sunt, figuram totius p. 0704B| Ecclesiae esse intelligat, et prophetiam magnarum rerum. Unde et, Qui praecedebant, et qui sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini. Turbae quae exierant cum eo de Jericho, et viderant mirabilia quae ostendit eis, caecos illuminatos, et Lazarum resurgentem, valde permoti miraculis, et sanitatibus quas praestitit eis, exsultando se forte transfundunt in laudes, ut impleatur ad litteram, quod per prophetam jam supra dixisse meminimus, Gaude valde, filia Sion, jubila, filia Jerusalem; quoniam non sine magna cordis exsultatione populus, et qui praeibat, et qui sequebatur, forte talia clamabat. Nam in his uterque populus intelligitur, qui et ante Evangelium, et post in Christum crediderunt; ipsi namque sunt p. 0704C| qui et praecedunt et sequuntur. Omnes tamen unum dicunt, neque aliud qui praecedunt, et aliud qui sequuntur: sed omnes simul clamabant consona voce. Humanam quidem Christi dispensationem laudantes, et divinam praedicabant, in eo quod praedicabant, Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini. Non enim aliter nisi Deus esset, in nomine Domini venire potuisset. Sed quia Deus homo factus est, mirabiliter restitutionem ejus praedicant, in illa coelesti Jerusalem sancta; in eo quod dicitur Hosanna in excelsis. Quem sane versum turba de psalmo centesimo septimo decimo assumit, qui manifeste de Christo prophetatur, et in synagogis Judaeorum celeberrime ac crebo legabatur: unde et illi populo notior erat. Et ideo assumunt eosdem versus, ex p. 0704D| quibus ostendatur, quod ille, qui tam ibi, quam et alibi, repromittebatur de genere David venturus, jam venerit salvaturus Israel, dicente David in eodem psalmo: Lapidem quem reprobaverunt 859 aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris, etc. (Psal. XI, 22, 23.) Unde et evangelistarum scriptura commemorat, mox Pharisaeos et Scribas ob hoc indignatos, quod viderunt populum, psalmi prophetiam super Christo intellexisse completam, et clamantes pueros, Hosanna filio David, et dixisse ei, Audis quid isti dicunt? et Jesum respondisse eis, nunquam legistis, Ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem. Ecce ut cernis, lector, de assertione p. 0705A| quae facile exprimi poterat, Benedictus qui venit in nomine Domini, omnium Evangelistarum scriptura consentit; de verbo autem Osanna, quia in Graecum transferri non poterat, sicut nec Alleluia, nec Amen aliter interpretari, sicut et in plerisque factum videmus, ipsum verbum Haebraeum posuerunt dicentes Osanna. Lucas vero, qui inter eos Graeci sermonis eruditissimus fuit, et in Graeco Evangelium scripsit, quia se vidit proprietatem sermonis transferre non posse, melius arbitratus est tacere, teste Hieronymo, quam id ponere quod legenti faceret quaestionem. Nam Osanna, sicut idem ait, corrupte legitur Osanna propter ignorantiam, et interpretatur salvifica, sive salvum fac, sicut ex omnium interpretatione signatum est. Nam anna, interjectio est p. 0705B| apud Hebraeos deprecantis, sicut et apud nos est, heu, dolentis, atque, papae, admirantis, et caetera hujusmodi. Unde et apud eos dicitur, Anna Adonai, quod nostri dixerunt, o Domine, osi. Igitur salvifica interpretatur, sive salvum fac. Porro, anna, interjectio est, ut dixi, deprecantis. Quod si ex his duobus volueris compositum verbum facere, dices osianna, sive ut jam consuetudo est osanna, media vocali littera, ut mos est metricis, intercepta. Quod et Graeci faciunt quam frequenter, etiam et in prosa. Et ideo anna, quia deprecantis est, possumus hunc versum Hebraicum sensum ita legere, Obsecro, Domine, salvum me fac, Obsecro, Domine, prosperare: quia sic est gemina posita apud eos interjectio, Anna Adonai, anna Adonai, sicut et o Domine, apud nos. p. 0705C| Nam salvum fac quod dicitur, sic est dictum ut subaudiamus, populum tuum Israel, sive generaliter mundum. Sed quod in nostris codicibus habetur osanna filio David, juxta hunc sensum quibusdam visum est esse latinius, ut dicatur, osanna, fili David, vocativo casu, et sit sensus, obsecro, Domine, fili David, salvum fac: quod et plures 860 in suis codicibus emendare jam ausi sunt. Quod non immerito temerarium esse videtur, cum et Graeci codices et Latini, quoscunque inspicere potui, dativum habeant casum. Secundum quod et Matthaeus, qui hoc Evangelium Hebraeo sermone scripsit, hoc verbum in fine proposuit osanna rania, quod est, secundo dicere salus in excelsis. Eo quod Salvatore nascente in coelum usque salus pervenerit, etiam ad excelsa, pace p. 0705D| facta, non solum in terra, verum et in coelo, ut jam aliquando cessaret dicere, inebriatus est gladius meus in coelo. Ac per hoc cum dicitur prius, osanna filio David, repetunt turbae idipsum gratulabundis vocibus, osanna in excelsis. Ubi si recte inspicitur, melius, osanna filio David, quam fili David vocativo casu, sonare videtur. Neque idipsum verbum osanna, ex duobus verbis Graeco videlicet et Hebraeo, ut quidam putarunt, compositum aestimare debemus; sed totum Hebraeum esse et satis obscurissimum; quod, qui legerit epistolam beati Hieronymi ad Damasum papam missam, animadvertere poterit, et alia quam plura, quae brevitatis causa omittimus.

p. 0706A| Et cum introisset Hierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Introeunte Jesu cum turbis et laudibus, non immerito de tam insolitis Hierosolymorum civitas commovetur clamoribus, mirans tantam populi frequentiam, et tam inauditam equitatus ipsius continentiam. Qui profecto nescientes veritatem rei, neque sacramenta salutis, dicunt Quis est? Quod quidem, sicut jam supra in paucis diximus, quia ista omnia parabolicis aguntur mysteriis, mirantur isti, et commovetur tota civitas, sicut et illam supernam Jerusalem fecisse, dicentibus angelis ascendente Christo, legimus: Quis est iste Rex gloriae? (Psal. XXIII, 8.) Admirantes namque virtutes coelorum et angeli, quae vera est civitas Hierosolymorum, ista interrogant propter novum p. 0706B| indumentum corporis ejus. Quibus cum diceretur (Ibid., 10): Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales et introibit Rex gloriae. Non immerito, ac si obstupefacti, admirantes dicunt: Quis est iste Rex gloriae? Sic et in Isaia: Quis est iste qui venit ex Edom, tinctis vestibus de Bosor? Iste formosus in stola sua gradiens (Isa. LXIII, 1, 2). Haec idcirco repetens dixerim, ut ostenderem mysterium esse futurorum quae aguntur et dicuntur. Unde et ascendente illo in Jerusalem dicitur, Quis est hic? Quoniam 861 commota est universa civitas. Quia in his gestorum effectibus species futurorum formatur, et divinitas praedicatur; et totum decoris quidquid plebs Judaeorum habuit, ut alicujus sensu loquar, patriarcharum et prophetarum doctrinis est exornatum. p. 0706C| Et ne offenderent in lapidem offensionis, via substrata est et exaequata mandatis praeceptorum; deinde gentilitas apostolorum est Deo subjecta laboribus et disciplinis imbuta divinis. Quorum officiis rami qui caeduntur de arboribus, ad ingressum viae coelestis sternuntur per ordinem, in tantum ut etiam exuvias corporum devotissime prosternant in mortem, ut Christi Ecclesia secura, sine offensione, Deum in se portans, felix incedat. Alioquin haec nisi mystica essent, quae hujusmodi reverentiae utilitas esset? Quae magis impedire posset omnino, quam prodesse. Idcirco, ut dixi, omnis hic ratio in prophetia futuri formatur. Propterea etiam et interrogantibus, vilis plebecula respondens, confitetur, a minoribus incipiens, ut ad majora perveniat, et dicit: p. 0706D| Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae. Quod enim dicunt, Hic est Jesus propheta, magis aliquid eum esse insinuant, quam prophetam: et ideo proprie apud Graecos cum articulo scribitur, sicut et nos hic, non loci adverbium, sed pronomen demonstrantis proponimus, ut intelligatur, hic est quem Moyses similem sibi dixit esse venturum. A Nazareth autem Galilaeae, quia ibi fuerat educatus, ut flos campi nutriretur in flore virtutum. Nec igitur puto, quod qui eum tantis laudibus prosequuntur, et tam divina retexunt verbis, ipsos nescisse, quid dicerent, ut quidam volunt, vel quem laudarent; quem tam evidenter ac si ex lege, prophetam repromissum demonstrant. Quem, licet illi commoverentur indignantes, p. 0707A| isti non tacent. Unde et illi magis magisque inde movebantur, audientes rem mirabilem, quod homo laudabatur a turbis, et Deus praedicabatur in homine. Poterat fieri ut Spiritus sanctus subito aspiraret in eos, nec intelligerent animo verba quae fundebant veritatis. Sed non est credendum, ut eos omnes sic Spiritus sanctus intus afflaret, qui praecedebant, et qui sequebantur, ne intelligerent quid dicebant, neque scirent quid facerent. Quod etiam quidam Graecorum tam de istis, quam de prophetis dicere voluerunt. Profecto cum isti in sua loquuntur lingua, et ex auctoritate 862 Psalmi, ut dixi, ubi multa dicuntur de Christo, illud decantant. Et maxime eum eligunt versum, in quo adventus ejus ad eos praedicatur, et Divinitas atque humanitas p. 0707B| ejus simul in una persona ostenditur. Et ut manifestior esset sensus, addunt divinitus inspirati, ac si de suo, illud juxta Marcum, Benedictum quod venit regnum patris nostri David, et repetunt, osanna in excelsis. Quod etiam interrogati, fideliter prosequuntur, et praedicant eum hunc esse Salvatorem et prophetam a Nazareth. Unde potest fieri, ut ea quae agunt rebus nescirent quid futurorum in se praemonstrabant. Hoc tamen non oportet credere, ubi omnes apostoli et multi alii discipulorum, simul cum eo, qui jam crediderant, comitabantur. Necnon et mulieres quae cum eo a Galilaea venerant, non intelligerent. Et turba quae tot miracula viderat, omnino non ob aliud haec omnia, nisi ad laudem et ejus gloriam agebant, cui consona voce tam mirificas decantabant p. 0707C| laudes. Non dico, quod sine Spiritu sancto ista agerent, sed etiam quod agebant divinitus inspirati, totum devote ac satis religiose agebant, pro omnibus quae ab eo gloriose nimis facta viderant vel audierant. Qua de causa Christi Ecclesia eadem gesta per singulos annos decenter ante festum diem Paschae in memoriam eorum quae gesta sunt, et in exemplum, concelebrat. Ferentes singuli ramos arborum virentes cum palmis et floribus, ac si victricia Christi signa, in manibus; gaudentes ejus digne glorificare passionis triumphum, et praedicare ad illam coelestem Hierusalem valde mirabilem cum palmis victricibus ingressum. Sequitur:

Et introivit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, p. 0707D| et cathedras vendentium columbas evertit. Primum est, ut admiremur rem gestam, quoniam supra naturam humanitatis est, id est secundum quod videbatur fabri et Mariae pauperculae mulieris ipse pauper filius, ut tanta uteretur fiducia, tantaque potestate, ejiciens omnes vendentes et ementes de templo, quod augustius renitebat et venerabatur in toto orbe terrarum; quia nec princeps alicujus gentis, utens qualibet potestate, forte poterat facile explicare quod fecit Jesus. Et hoc quod memini supra jam dixisse, quia nisi aliquid in eo divinitus refulsisset in vultu, quando talia gerebantur, quod percelleret adversarios, 863 nequaquam dixerim quod humana virtute facere potuisset, ubi nescio ad diem p. 0708A| festum, quot millia sacerdotum, quot Levitarum, quot hominum convenerant. Unde fateor plane quod, pro exiguitate sensus mei, non dico explicare verbis, verum nec admirari digne queo ea quae dictis contexuntur, quaeve facta narrantur, dum mira gestorum miris succedunt rebus. Neque enim effari queo, quomodo in uno eodemque Christo divina refulgent miracula, et cooperantur humanis actibus in una Christi persona; et quae humanitatis ejus sunt, sustollunt se et copulantur divinis: ita ut nec divina fiant sine humanitate Christi, nec humanitas operetur aliquid sine Divinitate sua. Quae nimirum gemina operatio, sic in uno conjungitur Christo, ut totum intelligatur, quid Deo, quid homini, tribuere debeamus. Quae tamen a principio Evangelii, sic p. 0708B| sententiae sententiis, et miracula miraculis copulantur, ut juxta Ezechielem, intus et foris plena sint oculis, neque sinunt respirare lectorem, nisi et quae Dei sunt, et quae hominis in uno eodemque Christo simul jungantur. Idcirco quae nunc aguntur in templo, etsi juxta humanitatem ejus facta videntur, quia mira sunt, divina tamen esse probantur, eaque ipsa quae tunc gessit Deus, homo in specie quotidie divinitus operatur in genere. Unde primum videamus ad litteram quae sunt ea quae evertit, et qui sint quos ejecit, et non aliunde quam de templo. Nimis enim omnis religio templi ob avaritiam sacerdotum, violata erat, cum et boves et oves, seu caetera quae in sacrificiis offerebantur divinis, in templo (sicut Joannes plenius insinuat) venalia introducebantur; p. 0708C| ita ut in eo nihil aliud quam nundinae viderentur, et forus venalium. Ubi cum intrasset primum, et vidisset, sicut Marcus narrat (Marc. XI, 11), Circumspectis omnibus, ne inconsiderate faceret, jam vespere facto, exivit in Bethania, unde mane regressus et ingressus in templo, coepit ejicere facto flagello de restibus omnes vendentes et ementes. Nam eo in tempore de cunctis pene regionibus Judaeorum, illuc populus confluxerat, innumerabilesque immolabantur hostiae, maxime in diebus festis, taurorum scilicet, arietum et hircorum, caeterorumque animalium quae munda in lege dicebantur. Invenerat ergo sacerdotum cupiditas, ut haec omnia, ne ulli deesset quod offerret haberentur in templo venalia; et ne ullus ex pauperibus ea 864 die absque p. 0708D| sacrificio esset. Erant et pulli columbarum venales, ac turtures seu passeres, et caetera, quae in volatilibus offerebantur. Quia plerumque accidere solebat, ut qui de longe venerant victimas non haberent; idcirco excogitaverant quomodo sibi praedam de populo facerent, et omnia quae ad sacrificia opus erant, vendebantur, ut et pretium haberent rerum, et ipsi rursus empta reciperent. Hanc calliditatem eorum plerumque quorumdam inopia dissipabat, qui non solum hostias non habebant, verum ne unde emerent, saltem aves, seu vilia munuscula; unde inibi posuerunt et nummularios, qui mutuam sub cautione darent non habentibus pecuniam. Et, sicut Hieronymus testatur, qui eorum usus inter eos p. 0709A| conversatus, ad plenum didicerat; quia erat praeceptum in lege, ut nemo eorum usuras acciperet, parum eis prodesse poterat pecunia fenerata, quae commodi nil haberet, et interdum sortem perderet, excogitaverunt, ut ipse ait, et aliam technam, ut pro nummulariis collybistas facerent, cujus verbi proprietatem dicit latinam linguam non exprimere. Sed quod ibi collyba dicunt, nos, inquit, appellamus tragemata vel vilia munuscula, verbi gratia frixi ciceris uvarum passarum et poma diversi generis; ut quia usuras accipere non poterant collybistae, qui pecuniam fenerati erant, pro usuris accipiebant varias species, ut quod in nummo non licebat in his rebus exigerent, quae nummis coemuntur, quasi non hoc ipsum Ezechiel praedicaverit, dicens: Usuram p. 0709B| et superabundantiam non accipietis (Ezech. XVIII, 17). Quae utinam et nos in hac Christi Ecclesia fieri non nossemus. Istiusmodi ergo Dominus cernens in domo Patris sui negotiationem ferre non potuit, quae domus nimirum et ipsius erat, sicut praesens Evangelista Dominum dixisse testatur, quod dixerit, sicut scriptum est: Domus mea, domus orationis vocabitur (Marc. XI, 17). Et Joannes ait, quod dixerit: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis (Joan. II, 16). Ac per hoc utrumque dixisse Dominum nemo ambigat, quia omnia Patris ejus sunt, et ideo Patris domus ipsius est. Vos autem, inquit, fecistis eam speluncam latronum. Latro enim est qui templum Dei latrocinando convertit in specu, qui lucra sectatur de religione; cultusque ejus, p. 0709C| non tam cultus Dei, quam negotiationis occasio est. Hoc juxta historiam dixisse sufficiat. Caeterum haec omnia in mysterio facta sunt, quia tunc fecit 865 visibiliter quae semper in Ecclesia (quae vere domus Dei est) agit. Ejicit namque vendentes quotidie et ementes de ea, maxime eos qui quaestum lucri aestimant pietatem, et omnia quae in Ecclesiasticis aguntur rebus venalia ducunt, cum praeceptum sit, Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Alias autem periculi est, propter avaritiam sacerdotum altaria Dei nummulariorum mensas appellari, et templum Dei speluncam latronum fieri. Quia qui vendunt quae Christi sunt dona, Spiritus sancti gratiam vendunt. Neque enim ad hoc constituti sunt clerici et ministri altaris, ut quasi pro religione, negotiationibus p. 0709D| saeculi inserviant et lucris, ac si causa Dei, emptionibus et venditionibus; quia non illis congruit quibus non expedit, neque in loco fieri quo non competit, maxime in eo ubi non debent nisi orationibus vacare. Et hoc de templo diximus materialibus rebus Deo constructo, quo non debeant vendere, vel emere, vel aliquid agere quae non deceant. Quanto magis arbitror cogitandum de templo Dei ex lapidibus vivis constructo, de quo ait Apostolus, Templum Dei vivi estis vos (II Cor. VI, 16), quia Spiritus sanctus habitat in vobis. Quapropter quicunque templum Spiritus sancti est, videat ne ad forum redeat, unde ad vineam vocatus est et locatus; quia non oportet animam Christiani speluncam esse latronum, neque p. 0710A| venalia exercere, lucri causa, quia vix aut nunquam sine peccato agitur. Multo magis igitur servis Dei, et divinis officiis Clericis mancipatis cavendum, ne hoc faciant in domo Dei, ut divitias sibi et multas possessiones acquirant; ne forte sub illis fiat Ecclesia in qua degunt, ipsi mercatores jam facti, spelunca latronum. Caeterum de venditione columbarum satis abundeque disputatum est a sanctis Patribus, multis in locis; maxime contra simoniacam haeresim, quae multoties est propugnata in Galliis, sed nunquam expugnata; quia latrones facti sunt, et qui emunt quae proprie Ecclesiae sunt, et qui vendunt. Quae nimirum haeresis, etsi damnari potuit, ideo non potuit hactenus expugnari: quia latro sicut a latendo dictus est, ita et isti quam saepe p. 0710B| 866 latenter faciunt, aut ita tamen audenter quamvis impudice, ut nullus audeat contraire. Quod factum hodie, ut ita fatear, tota Gallia sentit et dolet. Nec immerito, quia Jesus non sine causa flebat miseram illam Jerusalem, nec irrationabiliter. Quanto magis rationabilius esse videtur, quia in Ecclesia sua Christus pro talibus dolet, ut ipse dolentes et gementes faciat; quapropter turpia lucra et luxum quorumdam, secundum propriam voluntatem Ecclesias Christi illis committunt, qui non quae Jesu Christi sunt, sed quae sua sunt quaerunt. Non enim dico isto in tempore, qui cathedras tenent Ecclesiarum, quod columbas vendant: sed quia quibus non oporteat, Ecclesiae committuntur, non ad lucrum animarum, sed ad luxum et voluntates proprias Hinc sane praecavendum p. 0710C| valde arbitror, ne forte columbas sit eis vendere, qui tradunt Ecclesias Christo Domino consecratas flagitiosis et avaris hominibus, tyrannice, quibus non oportuerat, indisciplinatis et irreligiosis. Propter quod cathedras ac mensas nummulariorum tantummodo appellavit Evangelista eversas esse ab Jesu. Quod utinam audirent qui gloriantur in talibus, et vendunt Ecclesias, quas non immerito columbas dicimus, et committunt eas non pastoribus, sed mercenariis et raptoribus; pro quibus nunc magis deflere convenit, quam exponere mala quae non latent. Nam esti nunc Jesus silere creditur, erit tempus quando introspecturus Ecclesiam suam, considerabit omnes, quod et tunc fecisse legitur; et ejiciet vel evertet quos invenerit non digne sedentes in loco regiminis.

p. 0710D| Et accesserunt ad eum caeci, et claudi, in templo et sanavit eos. Ecce mysticis rebus et gestis miracula succedunt; ut in uno eodemque templo monstraret, quid in omni tempore ipse in sua facit Ecclesia. Fecit enim nova et inaudita prius, deinde mira sibique consueta, ut ex uno eorum terreantur reprobi, ex altero vero releventur infirmi: quoniam etsi justus est in flagello, pius et misericors est in subventu. Non enim desunt caeci et claudi in Ecclesia, et ideo operatur solita pietate ut se 867 Deum insinuet, sine cujus gratia nemo lucem videt, sine cujus ducatu, nemo in via nisi claudus ambulat. Tria sunt quae condemnat et duo impraesentiarum quae restaurat: caeci ut p. 0711A| lumen videant, et claudi ut rectis gressibus ad patriam, per viam quae ipse est, feliciter incedant. Porro eos qui non solum ad forum redeunt, verum etiam intra Christi Ecclesiam, ac si cum essent in foro, vendentes et ementes, nundinas et turpia sectantur lucra, flagellatos peccatorum suorum funibus foras ejecit. Ob hoc igitur videtur flagellum fecisse, signanter de funiculis vel restibus, quia unusquisque funiculis peccatorum suorum, quibus constringitur, merito flagellatur et ejicitur. Deinde mensas nummulariorum et cathedras evertit, columbas vendentium, quia ubi panis propositionum offerebatur prius Deo, nihil ad aliud quam ad turpia lucra sectanda ponebantur, et cathedrae doctorum, de quibus lex et doctrina manare debuerat gratis, quia venalia sectabantur, p. 0711B| evertuntur funditus, qui dona gratuita Christi gratis dare deberent. Sed quia caeci omnia profanabant, et tulerant clavem scientiae, ne aut ipsi intrarent ad sancta, aut nec alii possent intrare. Et ideo quam pie tales subvertuntur, ut alii qui caeci sunt in templo, ex eorum corruptione queant recipere lumen. Alioquin nisi mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertisset Jesus, caeci et claudi lucem pristinam, et gressus concitos, non meruissent recipere. Non enim ob aliam causam solas columbas hoc loco Evangelista nominavit, cum de eversione sedium sacerdotum loqueretur; sed ideo hoc fecit, ut nemo dona sancti Spiritus in vacuum accipiat; ne forte (quod absit) cum Simone sententiam damnationis, si ea vendere vel emere tentaverit, haereticus p. 0711C| magis factus, quam doctor, damnatus excipiat.

Videntes autem principes sacerdotum et Scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo Osanna filio David, indignati sunt et dicebant ei, Audis quid isti dicunt? Mira caecitas Pharisaeorum, et nimia cordis duritia. Turbae verbis eum Dominum clamant, et Christus se factis ostendit; fit enim vocibus illorum ipse testis, cum sanat caecos ut videant, et claudos ut ambulent, ut ipsi qui caeci erant 868 principes et claudi, dirigerent gressus suos ad Dominum, et miraculis illuminarentur: ipsi vero unde sanari debuerunt, indignantur et pejores fiunt. Et non solum ista viderant, sed etiam majora atque innumera; nam et Lazarum quatriduanum nuper mortuum resurgentem viderant, et forte tunc ibi testis erat, unde p. 0711D| et eum jam occidere, teste Evangelista, volebant, sed et caecum ex utero matris suae illuminatum viderant. Quod si altiora repetimus, in Jordane vocem Patris de coelo super eum intonantem audierant, Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII, 5). Haec quidem magna sunt, et alia innumerabilia quae fecit. Sed mihi, ut praemisi paulo superius, inter omnia signa quae fecit, hoc videtur esse mirabilius, quod unus homo, et illo in tempore vilis inter eos, et contemptibilis atque despectus, et in tantum vilis ac si cruce dignus, ut postea crucifigeretur; quandoquidem Scribis et Pharisaeis contra se saevientibus, maxime eo quod vidissent lucra sua destrui, potuerit ad unius flagelli verbera, tantam ejicere multitudinem mensasque p. 0712A| eorum in templo subvertere, et cathedras dejicere ac conterere, et talia facere quae infinitus non fecisset exercitus. Unde, sicut jam supra dixi, aliquid, igneum atque sidereum oportebat radiaret ex oculis ejus, et divinitatis majestas, sicut majores nostri dixerunt, relucebat in facie. Unde, quia manus in cum non audent injicere, quia tempus nondum erat, tamen operibus calumniantur, et testimonium reprehendunt populi, quod cum clamoribus a descensu montis Oliveti usque ad templum, et in templo, sine intermissione fortiter resonabant. Quas nimirum laudes in calumniam vertunt; eo quod intelligunt, quia non competit ut alicui dicatur, Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini, nisi Filio Dei: et ideo dicunt ei, Audis quid isti dicunt? Ac si dicant, p. 0712B| Tu homo cum sis, fabri filius, cur permittis, ut divinis laudibus te acclament? Quare non increpas eos ut taceant? Jesus autem dicit eis, Utique. Ac si diceret, Utique audio et approbo miraculis, quod ipsi voce proclamant. Et adjecit dicens: Nunquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Mira siquidem, sicut in omnibus, et prudens responsio. Non enim dixit quod Scribae 869 audire cupiebant, benefaciunt pueri ut mihi testimonium perhibeant; neque dixit errant, quia pueri sunt et insipientes, ideo debetis eis ignoscere, sed profert exemplum tam moderate de psalmo octavo, sicque temperat sententiam, ut ad utramque possit congruere partem, sine calumnia prolatoris, id est ut et insidiantes divina comprimat auctoritate, et p. 0712C| testimonio Scripturarum, ipso tacente, puerorum seu plebis dicta firmaret, quia in Spiritu sancto olim praenuntiata erant quae dicebant. Sicut et ipsi eodem tunc Spiritu afflati tacere non poterant, ne clamarent. Ipse enim sibi Deus in talibus perficit laudem; pro quibus gratias agens Patri Filius dicebat: Confiteor tibi, Pater, Domine, coeli et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Non quod parvuli ac lactentes erant qui clamabant, cum paulo superius dictum sit quod, Turbae quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant. Unde intelligimus, quia infantes dicebantur non aetate, sed simplicitate cordis. Alias autem, infantes nec intelligere aliquem, nec laudare queunt. Sed infantes jure dicuntur et lactentes, quia quasi p. 0712D| lactis suavitate in animo excitati, ita miraculorum Dei, intus delectatione accensi, clamabant. Nec immerito igitur opus miraculorum Christi quasi lac vocatur; quia infideles et parvuli adhuc in fide, his egent, ut credant et firmentur. Doctrina vero, ac si solidus cibus, perfectorum est, quod necdum isti fuisse probantur. Ecce quomodo calumnia eorum qui culpabant Jesum, quod non increparet clamantes, compressa est auctoritate Scripturarum; tanquam si diceret: Etsi mea culpa est quod isti clamant, nunquid mea culpa est, quod ante tot millia annorum hoc futurum propheta praedixit? Forte in ea turba tunc tales erant, qui postea clamaturi erant, Crucifige, Crucifige eum (Joan. XIX, 6). Sed p. 0713A| miraculis, ut dixi, excitati, non poterant silere quod in Spiritu sancto agebatur. Et ideo Salvator secundum evangelistam aliud addidit, dicens: Quod si isti tacuerint, lapides clamabunt (Luc. XIX, 40). Nec mirum igitur, si laudes Domini isti decantant, permoti miraculis, quamvis scopulis sint ipsi duriores, cum contra naturam suam saxa respondeant, quae et scissa dicuntur 870 in passione ipsius; quoniam omnis creatura, etsi insensibilis, sentit Creatorem, et ejus subditur imperiis, jussu dominante divino. Sequitur:

Et relictis illis, abiit, oras extra civitatem in Bethaniam, et mansit ibi. Mane autem facto, revertens in civitatem, esuriit. Et videns ficus arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi p. 0713B| folia tantum, et ait illi: Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Facta factis succedunt, et miracula miraculis, quae non omnia uno in loco ab evangelistis narrantur, ne videantur solummodo historiam texere Salvatoris; sed sic vicissim omnia ponunt, ut singuli sua exornent, et unusquisque eorum, quod intus mirabiliter conspicit congruere in mysterio, foris exornet et retexat in oraculo. Ita ut nesciat, quamvis prudens videatur esse doctor, quid primum mirari debeat: quod unus eorum in ordinem ponit, an quod immutat alius, et tamen divinitus sic sua contexit, ut verum unusquisque eorum dicat, nihil dissentiens ab aliis; et in significationibus suis ac figuris et rebus, pulchriora singuli, ac si lapillos gemmarum, ponentes in fabrica, p. 0713C| ornatius construant sacramenta gestorum. Unde et hoc loco, quod Marcus secunda die mane factum dicit in ordine narrationis de ficu, et postea tertia die arefactam repetit, et addidit quod nondum erat tempus ficorum; Matthaeus quidem tertia die simul narrat, quando discipuli mirati sunt eam subito aruisse; quia per singulas noctes, ut Evangelium declarat, relictis illis, exibat una cum suis ab Jerusalem, et manebat in Bethania, id est in domo obedientiae, apud Lazarum, sororesque ejus: eorum quippe vicus Bethania erat. Jam tunc vocationem gentium praefigurabat, quia in Jerusalem permanere non potuit, sicut jam retro multis praemonstratum est indiciis. Nam et ficulnea haec, nihil aliud quam ariditatem Judaeorum declarat. Alioquin tanta virtus p. 0713D| Christi, tantaque sapientia quid sibi vult quod esuriens venit ad ficulneam, quaerens fructum in ea, cum evangelista dicat, quia non erat tempus ficorum? Nunquid qui omnia cognoscebat, occulta etiam antequam fierent, 871 nescire poterat quod cunctis in aperto erat? vel quomodo esurisse recte credatur, cum mane fuisse dicitur? Patet igitur, sicut quam saepe me dixisse recolo, quia omnia quae fiebant ab eo, licet mira essent ut fides corroboraretur, plena sunt sacramentis, plenaque oculis intus et foris. Quapropter discussis noctis tenebris, cum matutina lux jam radiaret, et vicina meridies jam adesset, in qua Dominus passione sua, seu resurrectione, illustraturus erat orbem, cum in civitatem p. 0714A| reverteretur, esuriit, vel veritatem humanae carnis ostendens, vel esuriens, quod magis fatendum est, salutem credentium, et aestuans zelo ad incredulitatem Israelis, in qua permanere non potuit. Mira siquidem infidelitas eorum, ut in urbe maxima, his diebus, nullum hospitem, nullamque mansionem invenerit. Unde cum vidisset arborem unam, per quam intelligi, ac si divino affatu, Synagoga poterat Judaeorum, et omnia eorum conciliabula juxta viam, quia non erant in via quae Christus est, sed juxta viam legis, secus quam sine fructu virides videbantur: quorum esuriens salutem venit ad Synagogam, et invenit eam infecundam, sine fructu, foliis tantummodo vestitam, id est, verbis inanibus gloriantem, et fructibus vacuam, operibus quidem bonis p. 0714B| sterilem. Et quia poenitendi tempus illi excesserat, in perpetuum sententia coelestis judicis, ut ipsi cernimus, arefacta in testimonium manet. Nescio si evidentius aliquid inveniatur, quo persona Synagogae in arboribus commendetur, quam si huic licui ex ratione comparetur. Haec namque arbor valde dissimiliter caeterarum arborum, et natura et conditione florere dicitur. Nam flos ejus primus in pomis est; sed non ea quae primum emerserint, maturitatem consequuntur: grossa enim haec, et communis usus, et prophetica auctoritas nuncupavit. Verum postea, ut cernimus, internae fecunditatis virtute exuberante, in ejusdem speciem atque formam rursus poma prorumpunt, quibus prorumpentibus, ista truduntur, et dissolutis quibus continebantur p. 0714C| caudis, decidunt, aliaque illa euntia usque ad maturitatem proveniunt. Sed et de superioribus illis quam saepe contingit, ut quaedam maneant semper, et non sicut caetera decidant grossa: sed haerent tantum poma, quae caetera maturitate praeveniunt. 872 Et hos pulcherrimos fructus arbor illa ex se dat, qui cum grossis caeteris promergentes de medio utrarumque virgularum claviculi proferuntur. Quapropter ex conditione arboris hujus, propria et nimis competens synagogae similitudo a Domino proposita est. Primos enim populi fructus, quos ab exordio synagoga protulerat, grossorum amisit exemplo; quia plebem ejus inutilem, fidelis emergens populus gentium, et pertinax in viriditate fidei, et usque ad consummationem temporum manens in p. 0714D| fide patriarcharum, protrusit. Deinde credentes primi ex Israel apostoli, inter legem et evangelia, grossorum modo inhaerentes, resurrectionis gloria et tempore anteibunt caeteros. Siquidem et in exordio Genesis, in hujus rei formam, Adam pudorem suum, atque Eva, hujus arboris foliis texerunt, cum seipsos ad adventum Domini vocantis occuluerunt. Quia Synagoga infidelis, legis mandata transgrediens, impudentiae suae foeditates et turpitudinum confusionem, infructuosis esset verborum velamentis, tanquam ficus foliis, contectura. Sed misericors Dominus mane revertens ad eam, esuriit, non quasi homo, sed quasi Deus, salutem eorum; nec quasi indigens nostra justitia, aut fide, sed quasi misericors desiderans p. 0715A| ex nobis boni operis fructum. Si autem quasi homo esurisset, nunquam cibum esurisset humanum. Sed mane esuriit, quia semper nostram esuriit justitiam, et Judaeorum salutem. Nam primo mane tunc eorum esurivit justitiam, et opus boni operis, quando ante tot millia annorum exivit conducere operarios in vineam suam. Et quia rarus fuit qui fructum ferret fidei, rursus post noctem infidelitatis, mane egressus est ad Noe, sic et ad Abraham, et ad caeteros, de quibus jam supra diximus. Quia singulae istae aetates saeculi suam habuerunt vesperam, suumque mane; in quibus temporibus semper ad eos esuriens venit eorum justitiam. Sed quia ipsi magis magisque suas coacervabant iniquitates, Christus; quasi lux a nocte, longe recessit ab eis. Quamvis quia Sol p. 0715B| justitiae iterum iterumque per singula tempora revertens, reduxit eis novum mane, donec ipse jam homo factus ad eos venit, ac si in hora undecima, et mane facto, nullum in eis fructum invenit. Et 873 ideo, quia per tot saecula infructuosi fuerunt, occupantes terram, dixit in prophetia ad arborem, quod erat in gente Judaeorum futurum: Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Non quia maledixit arborem, ideo fructus non dedit Synagoga, sed quia non dabat, maledixit ei, ut nec folia ipsa proferret. Verum quia non ideo Judaei justitiam fidei perdiderunt, quia eos Deus dereliquit; sed ideo eos dereliquit Deus, quia justitiam non afferebant, ut nec ipsa species pietatis esset in eis, nec sermo. Nam vere, sicut melius est ut nec sit arbor, p. 0715C| quam ut sit quidem in horto deliciarum, et fructum non ferat: sic melius est, ut nec sit homo Dei, quam ut sit quidem, et fructum vel conversionem nunquam habeat secundum Deum. Et arefacta est ficulnea continuo. Quam videntes discipuli, mirati sunt quomodo sic cito aruit. Mirati sunt, quia sermo ejus citius quam flamma ad radices illius descendit; quia sermo Jesu penetrabitior est omni gladio bicipiti (Hebr. XIV, 12), et fortior securi, quae posita est ad radices arborum. Hoc idcirco in figura Synagogae factum est, quia non invenit in illa nisi folia tantum, traditiones scilicet Pharisaicas et promissiones legis, strepitum quoque jactantiae, et ornamenta verborum. Cui dixit: Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Non itaque levitatis verba sunt haec, quae p. 0715D| veniunt ex fellis commotione, sed severitas judicii, et diu suspensa sententia aequitate plena. Porro in sempiternum quod dicit, tale est ac si dicat in saeculum; utrumque εἰς τὸν αἱῶνα Graecum significat. Et dicit, ex parte reproborum, qui fidem Christi recipere noluerunt, ex quibus nullus nascetur fructus in hoc saeculo, donec plenitudo gentium introeat, et tunc Israel salvus fiat. Vel quia sempiternus Christus est, in Christo nullum fructum allaturi sunt, qui extra eum reprobi inveniuntur et steriles. Quapropter quisquis in ea permanserit Synagoga, quae degeneravit a vite, et fecit spinas, fructus ex ea justitiae nunquam erit. Sic autem aruerunt hujus arboris rami et folia, ut truncus ipse remaneret, sicut ait p. 0716A| Apostolus; in quo quia fracti et arefacti sunt rami, tu inseraris in radice viriditatis. Ex qua rursus etsi et ipsi credere noluerint, saltem in novissimo tempore virgulta fidei pullulabunt, impleturque Scriptura dicens, Est arboris spes, quod ad odorem aquae rursus 874 debeat germinare. Caeterum juxta litteram Dominus in proximo passurus, et bajulaturus scandalum crucis, debuit animos discipulorum multis confirmare et erudire indiciis, et signorum anticipatione solidare. Unde et ipsi mirantur dicentes, Quomodo continuo aruit? In quo forte miraculo intellexerunt Synagogam a Domino reprobatam, et inde poterant cogitare, quod eadem virtute, etiam inimicos siccare suos et interficere potuisset, nisi eorum per patientiam poenitentiae exspectasset salutem. p. 0716B| Ecce ostendit illis in Lazaro, quod vivificandi habeat potestatem; ecce in ficulnea quod occidendi et ipse obtineat virtutem. Sed interfectio quam clementer defertur, etiam in hoc ipso monstratur exemplo, cum non homo, sed arbor damnatur; ut ex ipso facto homo rationabilis erudiatur, idcirco acceleratur ariditas arboris, et differtur in Judaeis poena mortis.

Respondens autem Jesus dixit eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle et jacta te in mare, fiet. Quanquam igitur juxta litteram haec facta non legantur ab apostolis, sicut quidam paganorum calumniati sunt, et garriunt contra nos, etiam in suis scriptis asserentes Apostolos non p. 0716C| habuisse fidem, quia montes non transtulerunt, neque ficulneas verbo exsiccarunt: contra tamen jam responsum est a majoribus nostris, multa facta esse signa a Domino juxta Joannis Evangelium, quae si scripta essent, mundus capere non posset; non quod volumina mundus capere non posset, quae potest, quamvis multiplicia sint, unum armariolum capere; sed quod magnitudinem signorum, pro miraculis et incredulitate perfidorum, ferre non posset. Igitur et haec credimus ad litteram fecisse apostolos, seu majora: sed ideo scripta non esse, ne infidelibus contradicendi major daretur occasio. Alioquin interrogandi sunt, utrum credant signis quae scripta narrantur, an non? Et cum incredulos viderimus, consequenter probabimus, nec majoribus eos credituros p. 0716D| fuisse, qui minoribus non crediderint. Caeterum ficulnea illa ad quam hoc signum dirigitur, id est Synagoga, quomodo aruerit, discipuli Christi fideles, nihilque haesitantes insinuant ipsi, cum dicunt ad eam, Vobis primum oportebat loqui verbum Dei; sed quia vos 875 indignos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46); et relinquentes eam siccam, cum viror gratiae et vitalis virtus transfertur ab eis. Hoc quippe intellexerant apostoli in illa ficulnea, et hoc fecerunt ex fide nihil haesitantes, quod et isti arescerent, ut cernimus, et gentes gratiam sancti Spiritus reciperent, quod gaudemus. Super illud autem quod fecerunt in ficulnea, adhuc eis et aliud repromittit, Si habueritis, inquit, fidem, nihil p. 0717A| haesitantes, et dixeritis monti huic; quia ab ipso Christo videbatur, et manifestus erat, et ideo quasi digito monstrabatur. Quo translato de cordibus credentium, et foras misso in mare, major virtus probatur, atque salubrior hominibus, quam si montes volare fecissent. Ac per hoc mons iste, de quo dicit, contraria potestas jure intelligitur, qui se extollit etiam contra Deum. Cui dixerunt apostoli verbo, tolle te hinc a cordibus fidelium, et missus est satanas id est, altitudo illa totius malitiae, in mare, id est in abyssum, gehennae locum. De quo mari dicitur in Psalmo: Hoc mare magnum et spatiosum: illic naves pertransibunt: ibi animalia pusilla cum magnis, et draco, qui formatus est, ad illudendum ei (Psal. CIII, 25, 26, 27); et alibi: Tu confregisti capita draconum p. 0717B| in aquis, et dedisti eum in escam populis Aethiopum (Psal. LXXIII, 14). Ipse igitur est, qui a propheta mons corruptus vocatur, eo quod superbiat semper, et erigat se contra factorem suum. Qui cum jubetur ab apostolis, vel a fidelibus sanctis, de cordibus credentium exire, et in mare ire, quo semper saevit tempestas, utique fit, et transfertur ad loca salsissima et fluctuantia, semperque amara, quae nullam habent dulcedinem Dei. De quibus montibus in persona apostolorum, seu caeterorum fidelium in psalmo legitur: Non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris (Psal. XLIII, 3). Nonnulli volunt de Christo hoc dictum accipere in vertice omnium montium elevato, super quem civitas aedificata non potest latere. Quem sane montem, p. 0717C| cum ficulnea arefacta est, apostoli transtulerunt a Judaeis, et miserunt eum ac collocaverunt in cor maris, id est per fidem plantaverunt, et transposuerunt Christum in cordibus gentium, cum per verbum eorum de Judaeis venit ad gentes. Et omnia quaecunque petieritis in oratione credentes, accipietis. Magna siquidem gratia fidei declaratur, magnum donum, magnumque sacramentum. Sed in parvo magna monstrantur, quae non nisi magni capiunt, 876 quos fides (quae per dilectionem operatur) magnos facit; quia non continuo perfecta sunt omnia, neque integra, vel robusta mox ut initium coeperint. Alioquin si nulla indigna gigneret vel proferret natura, et si omnia mox virtutum perfecta darentur, profecto aboleretur pietas, studia cessarent p. 0717D| religionis. Et ideo imploranda et excolenda est fides, charitas nutrienda. Quoniam est et modica fides, est et magna nihil haesitans, praesertim eum ipsa. Veritas, nihil petentibus et pie cupientibus, praedixit esse negandum, dicendo: Quia si duo ex vobis, vel tres, consenserint super terram de omni re, quaecunque petieritis a Patre meo, fiet vobis (Matth. XVIII, 19). Idcirco meditandum omni Christiano, ut integra sit ei fides, et non qualiscunque, sed ea per quam Deus in mente totus intus inhabitat, et per quam possibilia sunt omnia recte petenti. Nemo Christianorum est qui fidem se non profiteatur habere, sed rarus qui talem tantamque habeat, tam eruditam, tamque spe et charitate plenam, ut primum bene p. 0718A| roget, deinde quae rogat spe certa jam contingat, charitate adhuc pulsans jam possideat, cum Deum totum in se habeat, quem rogat, non extra se, sed intra, ubi accedit ad eum fiducialiter devotus secundum Deum, ut percipiat ea perseverans quandoque, quae digna Deo implorat.

Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem? Haec tertia die dicta sunt, quando et discipuli juxta Marcum mirati sunt de ariditate ficulnea. Tunc accesserunt, non animo ut crederent, sed corpore ut tentarent. Ubi ambiguum videtur de qua potestate interrogent, cum nulla est nisi a Deo; an de potestate Caesaris, aut praesidis, aut sacerdotum, p. 0718B| aut certe si in potestate alicujus prophetiae dicere vellet, cum illi tamen non in alterius potestate ista fieri, quam in Beelzebub principis daemoniorum calumniabantur. Multa igitur erant quae fecerat, et grandia ac deifica, quod Lazarum suscitarat, quod caecos illuminarat, quod cum tantis laudibus templum introierat, quod mensas et cathedras doctorum everterat, et rursus in templo caecos et claudos curaverat, quod ficulneam verbo arefecerat. Sed cum talia tantaque sint, interrogant: Quis tibi dedit hanc potestatem? Ex quo manifestissime liquet, quia negant eum Dei Filium, dum putant 877 eum non sua virtute ista operari, sed aliena. Attamen licet dixerim dubium esse, de qua potestate interrogent, sic sonare eorum interrogatio videtur, p. 0718C| quasi duas solas intelligerent potestates; unam quidem Dei, qui talia potest facere, aliam vero diaboli, a quo ista retorquebant facta; quod omnino non convenit ut ille hujusmodi signa faciat. Sed isti sua caecati pravitate, non ob aliud interrogant, nisi ut ex Deo ea esse contradicant, et calumniam respondenti inferant. At Dominus non ad interrogata eorum respondit, sed pro duabus eorum interrogationibus respondens, dixit illis: Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio: Baptismus Joannis unde erat? de coelo, an ex hominibus? Fecit ergo Salvator quod vulgo dicitur, quia malo arboris nodo malus clavus, vel durus cuneus infigendus est, et duo contra duo objicit, ut quidquid horum dixissent p. 0718D| sua caperentur responso; quod ipsi non poterant Christum, si diceret non nisi in potestate Dei se facere, eo quod verum esse nemo fidelis dubitat. Alias non poterat fieri ut in potestate diaboli diceret; quod nec ipse homo peccati, qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut colitur, responderet quod esset verum, cum omnia signa et prodigia quibus seducat electos Dei, in eo facturus est. Quod si nec ille hoc diceret, quanto magis Dominus Salvator nequaquam aliud responderet si vellet, nisi in potestate Dei? Et ideo ad tam manifestam rationem, satis videtur talis interrogatio, nisi forte aliquis velit dicere, quod non interrogantis tantum affectu principes sacerdotum et seniores populi p. 0719A| ista quaerebant, sed comminantis, vel deterrentis astu; sicut quam saepe dicimus nostris, quando nobis non placent quae facit aliquis. Dicimus itaque ei: Quis te jussit hoc facere? Non volentes responsum audire, sed eum deterrere, ut ille sciens, quia nemo ei jussit, recedat ab actu. Sic et isti forte interrogabant Dominum, non ut discerent, sed eum quasi hominem deterrerent, ne ulterius tam publice doceret in templo, vel quocunque in loco, neque talia ultra faceret. Sed si ita esset intelligenda ista interrogatio, ut quidam volunt, mihi videtur, nunquam sic eis respondisset; si vellent verum dicere, ut eis responsum redditurus esset. Sed magis hoc sentiendum quod supra jam dixi, quia duas generaliter potestates ex 878 traditionibus suorum tenebant; p. 0719B| unam ex parte Dei, et alteram ex parte diaboli. In quibus, et ex quibus partibus, diversae specialiter et plures accipiebant potestates; de quibus Apostolus loquitur, omnia a Deo creata, quae in coelis sunt, et quae in terris, visibilia et invisibilia, sive sedes, sive dominationes, sive principatus, et potestates (Colos. I, 16). In quibus ordinibus, non unam earum dixit, sed multas potestates et dominationes, seu caetera. Similiter et ex parte diaboli, multi principatus dicuntur et potestates, sicut et ipse testatur Apostolus, quod non sit nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates (Ephes. VI, 12). Talia igitur et alia quamplura, principes sacerdotum, et seniores cognoscentes de potestatibus et sacramentorum gradibus coelestium, p. 0719C| sive ex traditione majorum, sive de secretis quibusdam rationabiliter aut irrationabiliter excitati, quia videbant Jesum multa signa atque prodigia facientem; aestimabant forte, non sine aliqua potestate sibi subjecta ea fieri; et ideo potestatis illius speciem, et proprietatem volebant audire a Christo. Quod si de sola doctrina interrogant, qua docebat in templo populum, quando accedunt ad eum, quis ei dederit potestatem docendi, potest superior expositio congruere. Quorum calliditatem interrogando Dominus sic refellit, ut suo vel silentio vel sententia responsionis condemnentur. Quia si respondissent baptismum Joannis esse de coelo, ut verum dicerent, quod ipsi astuti in malitia pertractarunt, consequens erat responsio: Quare ergo vos non credidistis ei, et p. 0719D| quare non estis baptizati in eo? Et si dicere voluissent, humana deceptione compositum ab Joanne, et nihil habuisse divinum, seditionem populi formidabant. Omnis enim congregata multitudo Joannis baptisma receperat, et sic eum habebant quasi prophetam. Respondit autem impiissima factio, et quasi humilitatis verbis usa, dixerunt: Nescimus. Quibus ipse ait: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. Sicque ex sua Christus interrogatione prudenter egit, ut et eos a se repelleret, et ne sanctum daret canibus, pandens eis divina mysteria. Nam in eo quod nescire responderunt, mentiti sunt: et consequens erat juxta responsionem eorum Dominum dicere, nec ego scio quae quaesistis. Sed mentiri veritas p. 0720A| non potest. Ex quo ostendit se nosse, quia non est potestas nisi a Deo, quam proprie habebat ut Deus, sed se eis respondere nolle; et 879 ideo non dicere, quia illi quod sciebant insidiose tacere decreverant. Unde non fortuitu haec de Joanne interrogat, neque solummodo ut eos a se repellat, sed etiam ut eos convineat falsa sentire de Joanne, quod ejus baptismus ex hominibus esset. Propter quod respondens cogitationibus eorum, ut Deus qui cuncta novit, satis ad hoc mirabilem et consequentem parabolam introducit.

Quid vobis videtur, inquit: Homo quidam habuit duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie operari in vineam meam. Ille autem respondens ait: Nolo. Postea autem poenitentia motus abiit. Et p. 0720B| accedens ad alterum, dixit similiter. At ille respondens ait: Eo, Domine; et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem Patris? Dicunt: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quod publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. Venit autem Joannes ad vos in via justitiae, et non credidistis ei. Publicani et meretrices crediderunt ei; vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea ut crederetis ei. Totam hanc parabolam simul proposui ex integro, ut intelligant auditores quanta sit in respondedo, et in proponendo sapientia Salvatoris; qui cum, ut ipsi Judaei calumniantur, litteras non didicerit, vincit omnem eloquentiam philosophorum, et omnium eorum, quos rhetores vocant, facundiam, et in proponendo quae suae partis sunt, in revincendo quae objecta sunt, p. 0720C| in proterendo quae adversariorum sunt, ita ut reos quos contra se proponit in causa, ipsos et judices petat. Mirabilius ergo agere videtur contra causidicos legis, et peritiam sacerdotum, quam ulla ars doceat juridica, dum sibi adversantes de suis a se objectis judicare compellit: quoniam ipsa se veritas propria defendit manu, et adversarios ut gloriose vincat, propriis alligat vinculis, et expugnat armis, ut sit judicii justa deliberatio quod a nullo mereantur absolvi, qui seipsos suo condemnant judicio. Ex quo patet quam magna sit fiducia justitiae, ubi causa adversario ipsi committitur. Sed de re formidabili, ne veritas nuda primum advesarios deterreat aequitatis proferre judicium, utitur Magister bonus argumento rerum gestarum, et figurat in parabolis personas p. 0720D| eorum, ut quo modo intelligunt ac si de altero ipsi adversus se sententiam dictent sui reatus. Sic et David aliquando cum in peccatum corruisset fecisse legimus cum Nathan parabolarum retibus eum oblgasset, ita ut ispe adversus 880 se judicium mortis proferret. Sed altera in eo conditio fuit, altera vero in istis; dum ille ad poenitentiam evocatur, et isti ad malitiam magis sunt excitati. Haec enim proprietas bonorum hominum et malorum est, ut bonus deprehensus in peccato ingemiscat, quia peccavit; malus vero frendet et tabescit, non quia peccavit, sed quia deprehensus est in peccato. Homo qui habuit duos filios, Deus est, qui creavit omnes homines paterno affectu. Qui cum sit natura Dominus, p. 0721A| tamen magis vult se diligi quasi pater, quam timeri ut Dominus. Et propterea in lege non dicitur, timebis Dominum Deum tuum de toto corde tuo, sed diliges. Dilectionem enim exigere ab hominibus, non domini est, sed patris. Qui habuit filios, unum quidem gentium populum, alterum Judaeorum. Quorum prior filius gentium erat populus, qui ex tempore Noe esse coepit, minor vero, populus Judaeorum, qui ex tempore Abraham per circumcisionem segregati sunt a gentibus, ut essent duo filii Dei, unus in praeputio, et alter in circumcisione. Sed primo dixit, cum ei naturalem legem in mente instituit, Fili, vade operari in vineam meam hodie, id est in omni tempore hujus saeculi, sicut jam et in alia parabola vineae monstratum est. Nequaquam in facie ut homo, p. 0721B| his omnibus locutus est, sed in cordibus ut Deus, neque in auribus exterius, sed intus in intellectu mentis. At ille dixit, Nolo. Quomodo dixit, Nolo, nisi in cogitatu et voluntate? Quoniam a natura est homini cognoscere quid sit inter bonum et malum. Quod bonum cum relinquit homo, et sequitur malum, in mente et cogitatione atque studiis suis, contra Deum, qui naturalem legem instituit, respondere videtur: Nolo. Sicut in psalmo, Dixit injustus ut delinquant in semetipso (Psal. XXXV, 2). Unde gentes a principio relinquentes Deum, et omnia virtutum opera, noluerunt excolere fidem Christi, neque quae ad culturam pertinent virtutum et salutem animarum. Tunc paterfamilias videns abolitam in cordibus eorum legem naturae, dixit minori filio similiter, quando p. 0721C| circumcisionem ei dedit, et legem per Moysen. Qui dixerunt Moyse interrogante et Jesu Nave, Omnia quaecunque praecepit nobis Dominus, faciemus (Psal. XVII, 46). Sed postea aversi mentiti sunt sicut dicit propheta ex persona Domini, Filii alieni mentiti sunt mihi: Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. 881 Et interrogavit eos quis eorum fecit voluntatem patris: at illi responderunt, Primus. Ecce quomodo introducti sunt, ut supra jam diximus, parabolice et attracti, ut adversus se (veritati consentientes) sententiam protulerint dicentes, priorem filium fecisse voluntatem patris, et non eum qui in alia parabola dicit patri, Ego mandatum tuum nunquam praeterivi. Quorum judicium, quia ipsi se obligaverant, abundanter confirmat, dicens: Amen dico vobis, quod publicani p. 0721D| et meretrices praecedent vos in regnum Dei. Ac si diceret: Non solum populus gentium melior est vobis Judaeis, sicut judicastis, verum etiam et ipsi publicani et meretrices, qui sunt inter vos, quorum pessimam non ignoratis vitam. In quibus duabus personis omnium peccatorum genera comprehendit. In publicanis scilicet omnium virorum, qui per avaritiam et lucra diversa peccare probantur; per meretrices vero, omnium mulierum peccantium. Quoniam sicut in viris avaritia maxime abundat et lucra pecuniarum; ita in mulieribus fornicatio. Interea exponit causam continuo propter quam publicani et meretrices praecedant eos. Venit ad vos, inquit, Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani p. 0722A| autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis ut crederetis ei. Considera quantum exaggerat officium et personam Joannis cum ait, Quia venit ad eos in via justitiae. Quod si tantum praedicasset baptismum poenitentiae, ipsi quasi sacerdotes prudentes, et quasi judices non personarum, sed rerum, debueratis ei credere; etsi non quasi justo, tamen quasi justa et vera docenti. Quanto magis nunc, quia venit ad vos in via justitiae. Et tam manifesta fuit ejus conversatio, et tam venerabilis et angelica vita, ut etiam publicanorum et meretricum corda concuteret, et concussa pavore flecteret ad poenitetntiam, et vestra quae dicebat nec potuerunt contingere corda. Idcirco publicani et meretrices jure praecedent vos in regnum Dei. Considerate, p. 0722B| quaeso, quomodo conversatio sancta praedicatoris praedicationi suae tantam praestat virtutem, ut aliquando etiam indomabilia sibi edomet corda. Et notandum, quia concludens Dominus parabolam suam, consequens erat ut diceret, Amen dico vobis, quia gentes praecedent vos in regnum Dei. Nunc autem dicit, quia publicani et meretrices praecedent vos. Ubi forte vulgi populi ostendit conditionem, 882 vel peccatorum magis quam gentium statum. Ut videant, quod etiam vulgus populus, et laicalis, eo in tempore, melior esset illis, nisi et ipsi, qui de gentibus venerunt, publicani et meretrices jure intelligantur, et si ista minus idonea videtur traditio, sufficit quod supra diximus, quod exaggerationis causa publicanos et meretrices introduxit eos praecedere p. 0722C| in regnum Dei. Et ad eum autem filium qui dixit, Vado, Domine, et non abiit, hoc infert, Venit ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei. Iterum autem ad primum, quia publicani et meretrices crediderunt ei, et ideo poenitentiam egerunt. Hanc itaque parabolam Hilarius doctor egregius longe aliter exposuit, forte falsitate codicum introductus. Quia in nonnullis codicibus, quando interrogavit quis ex duobus filiis fecerit voluntatem patris, illos respondisse non primum, sed novissimum, invenitur. Sciendum tamen, quod in pluribus et verioribus exemplaribus non novissimum habet, sed primum. Necnon et in Graeco, non ἔσχατος, quod est novissimus, sed πρῶτος, quod est primus, habet. Sicque juxta consequentiam parabolae et circumstantiam p. 0722D| lectionis, melius esse puto: ut quia supra aridi sunt praemonstrati in ficu, dignum erat ut ipsi proprio suo se judicio condemnarent, sicut et sequenti parabola satis aperte faciunt. Nam etsi novissimum voluerit quis legere, manifesta erit interpretatio, ut intelligamus Judaeos veritatem noluisse dicere, sed tergiversari; et noluisse respondere de se quod sentiebant, sicut et de baptismo Joannis, licet sentirent eum esse de coelo, dicere noluerunt. Sequitur:

Aliam paravolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, etc. Prolixitas quidem libri poscebat jam finem: sed has duas dividere parabolas ratio non sinit, quae simul principibus et Scribis in p. 0723A| responsionem sunt prolatae. Quibus duabus in templo parabolis, sic duritiam cordis eorum miro modo fortiter percutit, ac si duobus malleis mens feriretur. Quapropter duritiam cordis eorum, ut proficerent mollire nequiverunt; tamen sic introducuntur duricordes in utraque parabola, ut ipsi se suo condemnent judicio. Ac per hoc licet diversas habeant figuras, una tamen est intentio introducentis. Unde etsi alia dicitur parabola, una est manus ferientis, ut sint inexcusabiles. Vult enim clementissimus Dominus, ut aliquando sentirent dolorem vulnerum suorum, et 883 ideo quasi pius medicus rursus aliud ei apponit vulnus asperae concisionis. Expendit enim quasi omnem artis suae peritiam Salvator in eis, ne videatur culpa, sed ut ostendatur in eis fuisse morbus p. 0723B| insanabilis: quia tunc laudabilis est medicus, etsi non curat interdum, cum expleverit omnem peritiam artis suae et diligentiam adhibuerit curandi. Homo erat, inquit, paterfamilias. Hominis siquidem nomine, ut in parabolis solet fieri, Deus pater accipitur, et non natura. Etsi aliqua in similitudine ob nostram exiguitatem Deus pater homo dicitur, non in veritate accipiendum, ut aliquid ei digne comparetur, vel ipse similis alicui esse dicatur. Sed ideo homo paterfamilias, cum sit invisibilis et incorporeus, dicitur; quia coelum et terra et omnia quaecunque sunt creata, quasi una est domus; in qua nimirum domo angelorum et hominum, quia natura dominus est, regit et gubernat eos, cum omni benevolentia patris affectu. Qui ideo se patrem maluit p. 0723C| dici, ut omnes bonitatem ejus considerantes non inviti serviant ei, ut mali servi, sed in voluntate libera, quasi boni filii amantissimo genitori. Qui plantavit vineam. Quoniam diversae parabolae sunt vineam nominantes, tam in Evangelio quam in prophetis, quaerendum utrum secundum diversas res vinea intelligenda sit, an secundum unam eamdemque rem: praesertim cum in fine hujus parabolae, dicat principibus sacerdotum et Scribis: Amen dico vobis quia tolletur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus suos. Quid putas regnum Dei dicatur, quod tollitur a pessimis doctoribus, nisi ipsa vinea, quae locatur aliis agricolis, pessimis perditis. Fortassis ergo ipsa est vinea quae colebatur, quod et regnum Dei, quod tollitur a prioribus colonis, p. 0723D| et datur genti alteri, aut aliud aestimare debemus esse regnum Dei, et aliud vineam. Nam vineam quid intelligere debeamus esse, ostendit nobis Isaias propheta manifestius: Cantabo, inquit (Isa. V, 1, 2), dilecto meo canticum dilectae meae vineae: vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi. Et sepe circumdedi eam et fodi, et plantavi vineam Sorech. Et ut eamdem vineam istam esse insinuet ex Evangelio, Et aedificavit, inquit, turrim in medio ejus, et torcular fodit in ea. Et post pauca, Vinea enim, inquit, Domini sabaoth, domus Israel est, et homo Juda novellum germen. In qua nimirum parabola, seu cantico, quaedam similia habentur, quae et in hoc loco, quaedam 884 autem dissimilia. Quapropter videamus p. 0724A| dissimilia, ut ex dissimilibus discamus differentias dissimilium. Simile est ergo quod ait, quia plantavit vineam, et sepe circumdedit eam, seu maceria, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim. Dissimile vero, quod in Isaia ipsam vineam accusat plantator vineae cum ait: Exspectavi ut faceret uvas, et fecit spinas. Porro in Evangelio non vinea accusatur, quasi quae non fecerit fructum in tempore suo, sed coloni, qui susceperunt, et patrisfamilias servos diversis contumeliis affecerunt, novissime et ipsius patrisfamilias filium occiderunt. At vero rursus in Isaia ipsi vineae comminatur, dicens: Auferam sepem ejus, et erit in rapinam, et destruam maceriam ejus, et erit in conculcationem (Isa. V, 5), etc. Sed et nubibus se promittit mandaturum, ne super vineam p. 0724B| illam pluant imbrem, quae fuit juxta eamdem prophetiam domus Israel, quia nullum fructum fecerunt. In hac vero parabola vineae, non aliquid vineam invenimus patientem, sed magis consecutam, ut fructus possit ferre ampliores, Dei providentiam. Unde et aufertur ab impiis colonis, et datur genti meliori. Coloni autem pravi et pessimi omnem excipiunt iram, et ipsi contra se sententiam inferunt suae damnationis, cum dicunt interrogati, Malos male perdet, etc. De eadem namque vinea Jeremias dicit ad populum, Ego te plantavi vineam, fructiferam, vel electam, omne semen verum, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? (Jer. II, 23.) Videtis quoniam in prophetis populus Judaicus vinea appellatur, et in eisdem comminatio patrisfamilias p. 0724C| contra vineam fit. At vero in Evangelio vinea omnino non culpatur, sed coloni. Et ideo quidam eximii doctores, vineam hoc loco non ad populum, sed ad doctrinam legis, vel ad justitiam quae ex lege est, transtulerunt; eo quod cultus et providentia Dei in eisdem Scripturis sacris insita est. Unde et Dominus, Tolletur a vobis, inquit, regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Manifeste per mysterium regnum Dei voluit vineam intelligi, id est legem et prophetas, et omnes divinas Scripturas, quas tradidit Dominus vineae. Primum quidem colonis, populo illi priori, quia primum eis credita sunt eloquia Dei: deinde illis abjectis, secundo tradidit ea gentibus, fructum Scripturarum facientibus. A qua sane vinea, jam ultra nec sepis aufertur, nec p. 0724D| maceria destruitur, neque ultra in rapinam et conculcationem 885 Scripturarum venire creditur. Sicque deinceps ex eisdem Scripturis et torcularia traduntur, et turris in contemplatione, et repulsione hostium, ab eis satis decenter erigitur. Sed nos, quia et in alia parabola vineae, ipsos cultores vineae, et operarios qui missi sunt per diversa horarum spatia, ad operandum in ea, ipsam vineam esse diximus, eo quod palmites essent vitis verae; et quot sanctos ab initio saeculi usque in finem, in ea Christus conduxit, quasi tot palmites in se propagavit, ex quibus haec vinea tota fructificat et crescit. Idcirco hanc, quam locavit agricolis, non aliam nos intelligere oportet, quam ipsam eamdemque, in p. 0725A| qua supra conduxit operarios, hora prima, et tertia, et sexta, nonaque. Et peregre profectus est, non loci mutatione, sed pro libertate arbitrii dicit, ut vinitoribus daretur facultas interdum operandi. Alioquin Deus unde abesse potest, qui complet et circumplectitur omnia, sicut ipse ait per Jeremiam: Ego Deus appropinquans, et non de longe? Sed hujus vineae parabola ideo alia videtur quam illa superior, vel de qua prophetae loquuntur, quia ut supra ostendimus, longe aliter figura ipsius introducitur abumbrata. In qua non solum cultoribus vineae nulla repromittuntur praemia; verum ipsi, ac si prophetali Spiritu, suo se condemnant judicio. Ad hoc quippe contra eos qui superbe Dominum in templo docentem sunt congressi, haec parabola introducitur, p. 0725B| ut eos revincat potius exterminatores vineae fuisse, quam cultores. Unde quam provide satis, et quam bene praesens parabola vineae variatur: sicut et, in quamplurimis locis Scripturarum consuetudo est, ut una eademque res varie figuretur in parabolis, et singulae suis habeant singula locis ac personis, et temporibus, negotia causarum diligentius attributa. Unde prior parabola vineae simul ab initio saeculi usque ad finem omne tempus concludit; operarios in vineam conduxit, nec ullum tamen a conventione denarii privat, sed omnes quoscunque conduxit, in fine mercede remunerat sui laboris. Et ideo non nisi solos electos, quos praescivit et praedestinavit, in ea parabola jure vocatos accipimus: qui omnes novissimi ac primi, simul p. 0725C| in unitate vineae laborarunt, unaque aeternitate beatae immortalitatis glorificantur. In hac vero parabola ipsa eademque vinea commendatur, et cura amplior ac diligentia exprimitur, seu quidquid in illa 886 praetermissum est, tam hic, quam in prophetis, ad liquidum describitur. Insuper et reprobi operarii vel coloni, qui ad eam excolendam vocati erant, quos aliae parabolae praetermiserant, ista in persona Pharisaeorum et Scribarum manifeste condemnant. Propter quod haec parabola sic contexitur, quia boni et mali simul, olim ab initio legis, sicut et nunc, misti erant; ut ea pars vineae, licet in paucis, quae fidem Christi receptura erat, incontaminata ad excolendum aliis tradatur colonis; ea vero quae non solum fructum ferre contempsit, p. 0725D| verum etiam ac si operarii vineae, qui ad se missi sunt servos peremerunt. Idcirco haec parabola introducta non latior esse videtur, quam ex eo tempore quo Judaei translati sunt ex Aegypto, usque ad Christum: de qua David canit, dicens: Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam (Psal. LXXIX, 9). Quae nimirum vinea non solum et in Aegypto jam erat, verum etiam ab initio saeculi propagabatur in sanctis patribus et patriarchis. Sed inde ac si in sexta hora diei translata, ejectis gentibus, quia infructuosae erant, plantata est dextera Dei in terra olim patribus repromissa; cujus umbra operuit montes, et arbusta ejus cedros Dei, et extendit palmites suos usque ad mare, p. 0726A| et usque ad flumen propagines ejus (Ibid. v. 11, 12). In qua nimirum vinea; aliae fuerunt vites quae conversae sunt in amaritudinem, juxta Jeremiam, vitis alienae, aliae quae placabilem Deo fructum tulerunt. Ex quibus utrisque partibus ipse testatur propheta David, quod alia pars ejus male perdenda esset, alia vero in melius perficienda, et super filium hominis, ac super montem collocanda. Unde ex una earum parte prophetans ac gemens dicit: Ut quid defluxisti maceriam ejus, vel sepem, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam? (Ibid., 13) Quam sane vineam, quia poenitere noluit, exterminavit aper de silva, et ferus depastus est eam (Ibid., 14), id est exercitus Romanorum sub Tito et Vespasiano, qui missi sunt ad perdendos malos et pessimos vineae colonos; p. 0726B| qui non solum vineam sibi commissam excolere, ut fructum ferret Dei, noluerunt, verum etiam seipsos de propagine verae vitis absciderunt, insuper et eos qui fructum in vite per fidem manentes ferre curabant, perimere semper gestiebant. De qua profecto vinea, quae permansit in vite, orat praefatus Propheta dicens: Deus virtutum, convertere, respice de coelo et vide, et visita vineam 887 istam et perfice eam, quam plantavit dextera tua, et super filium hominis, inquit, quem confirmasti tibi (Ibid., 15). Quia in eo et ipsi plantati erant, et confirmati fide, ideo permanserunt in radice suae pinguedinis. Caeteri vero rami, vel palmites vineae, quia confracti sunt, aruerunt. Isti autem dextera Dei introducti sunt, sicut Maria canit soror Aaron in Cantico, in p. 0726C| monte haereditatis Dei, et plantati in habitaculo firmissimo Dei, quod operatus est Deus, et non homo, et in sanctuario quod firmaverunt manus ejus. Quae bene vinea, perditis et ejectis malis colonis, locata est et commissa apostolis, vel apostolicis viris. Ad quam omnis natio gentium, et in qua auctore Deo inserta est, et propagata de vite quae Christus est, in qua Pater est agricola, et dilatatur quotidie per universum orbem. Nam regnum coelorum saepe praesens Ecclesia dicitur. Dicitur autem et Christus, qui in ea caput est, frequenter regnum coelorum. Unde cum illi pessimi coloni indignos se judicaverunt aeternae vitae, nolentes Christum recipere, aufertur ab eis Christus, aufertur et Ecclesia, auferuntur p. 0726D| et omnia sacramenta salutis, et datur his qui credunt in Christo, tam Judaeis quam et ex gentibus, ut reddant singuli fructum fidei temporibus suis. Ac per hoc non est necesse regnum Dei solas Scripturas divinas intelligere, sicut nonnulli volunt, ut ab eis liceat de ipsa vinea latius dogmatizare, et nonnulla introducere sui erroris. Porro vineam quam prophetae degenerasse plangunt, quia non permanserat in vera vite, ideo in hoc loco Christus malos colonos vocat, et transformat parabolam suam ad ipsos, ut ipsi non vinea sed agricolae dicantur, quatenus de se manifeste principes sacerdotum et scribae dictum intelligant, seque proprio condemnent judicio, et alienos ab hac vinea se recognoscant; ut seniores populi qui interrogaverunt Dominum In qua p. 0727A| potestate haec facis, et quis tibi dedit hanc potestatem, et volebant in verbo capere sapientiam ejus, superarentur verbis, et ipsi se suis alligent vinculis, ne ultra ei loqui audeant. Alias autem, quia sacras Scripturas dicunt pravi dogmatizatores, ipsam viam esse, vel regnum Dei quod aufertur a Judaeis. Quomodo aufertur ab eis quod habent, nisi cum Christus, qui in eis praedicatur, aufertur, imo ne credatur repellitur; omnis intelligentia Scripturarum evacuatur et tollitur ab eis. Et cum igitur per apostolos 888 transfertur in gentibus, quibus Ecclesia commissa est, radicatur in cordibus eorum, et plantatur Christus vitis vera, ut omnes ex eo propagentur, et crescat in toto terrarum orbe vinea una, quam bonis et melioribus Christus commisit agricolis, p. 0727B| qui reddant ei fructum multiplicem temporibus suis. Quibus ita dictis contra eos qui dicunt ex vinea neminem posse perire; et aiunt non solum in hac parabola nullam culpari vitem, verum etiam salva melioribus committitur colonis.

Tandem redeamus ad ordinem ipsius parabolae, quoniam quidquid aedificatum dicitur in ea totum augustius hodie cernitur in Ecclesia. Et sepe circumdedit eam, inquit, id est muro Jerusalem, vel melius angelorum custodia. Angelos enim illis praefuisse ad custodiam nemo qui dubitet, cum in multis locis Scripturarum sit ostensum. Unde, ut ipse Josephus narrat, cum jam destruenda esset misera civitas, et populus obsessus, vocibus in ea clamasse, p. 0727C| Transeamus ex his sedibus. Et fodit in ea torcular, altare scilicet in quo omnia eorum eliquabantur vota. Vel etiam hoc propter illa torcularia dicit, quae in titulis trium psalmorum praenotantur; eo quod in his mysteria Dominicae passionis et Ecclesiae sacramenta praemonstrantur. Non enim fuit populus Judaeorum sine pressura tentationum, neque ex toto Synagoga eorum sine fervore Spiritus sancti. Quae torcularia cum in Ecclesia sint translata, repleverunt musto Spiritus sancti corda credentium; cujus fervore cum essent potati, ebrii dicebantur et pleni musto. Inde igitur est quod prophetae et sancti omnes sancto ferventes Spiritu afficiebantur ardore charitatis, de quorum passionibus et pressuris bene dictum est, quod vino torcularia redundabunt p. 0727D| (Prov. III, 10). Alioquin sancti omnes, nisi isto ebrii essent musto, nunquam talia tantaque ferrent sponte, quae pertulerunt, quos Spiritus sanctus mundabat. Et bene dictum est, quia fodit in ea torcular, eo quod interior ubertas fructus gratiae, nisi haberet latius in charitate corda defossa, non esset quod flueret tanta vini exuberantia. Ad hoc quippe defossum est torcular, ut ex pressura tribulationis ebrietas amoris et mustum aeternae dulcedinis copiosius ac latius fluat. Et aedificavit turrim. Haud dubium quin templum, de quo dicitur per Michaeam. Et tu turris gregis nebulosa filia Sion ad te veniat potestas prima (Mich. IV, 8). Sed forte melius 889 verticem legis, et intelligentiam de Christo p. 0728A| esse dicimus, quoniam omnis speculatio legis, et fortitudo contra hostes in ea est; unde bene ad eum oramus: Esto nobis, Domine, turris fortitudinis, a facie inimici (Psal. LX, 4), quoniam de ipso, et in ipso, est omnis contemplatio nostra, ne capiamur ab hostibus, et ipse omnis fortitudo et refugium, et protectio nostra. Quem quia Judaei rejecerunt, capti sunt ab hostibus, et subversa sunt eorum torcularia, sepes quoque ab eis ablata. Quam sane sepem vineae extrinsecus circumpositam, ipsas Scripturas juxta litteram esse quidam dixerunt, eo quod quasi murus aut sepis claudant a foris quae intus sunt, ne videantur fructus vineae, qui sunt in abscondito. Porro severitas legis, et grave jugum, torcular ab eis accipitur. De quo jugo vel pressura Apostolus p. 0728B| dicit, quod nec nos potuimus portare, nec patres nostri. Turrim vero, ut dixi, aedificatam in ea, ascensum Scripturarum habentem, eminentiam et altitudinem intelligentiae, super vineam ipsam, et super sepem, et super torcularia, quod est verbum de ipso Deo, et de dispensatione Christi, et templum divini sensus, quod construitur in eo; quia quicunque in Christi protectione subsistit, nunquam facile vulneratur, nunquam ab hoste incaute decipitur. Sed miseri sacerdotes et Scribae, qui nec ex torcularibus prophetarum, in quibus gratia sancti Spiritus fluebat, mustum hauserunt defecatae vindemiae, neque ascenderunt altitudinem legis et prophetarum; ex qua velut speculatores Christum venturum prospicerent, et specularentur quae ventura praenuntiabantur p. 0728C| in eis.

Cum autem appropinquasset tempus fructuum, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. Agricolae autem apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Dederat enim eis praecepta operis, et instituerat culturam vineae, ut fructum perceptum in se exhiberent. Ipsi vero nullum exhibentes fructum vineae servos Domini sui peremerunt, et ideo bene tempus fructuum posuit, et non proventum. Nullus enim fructus justitiae in eis exstitit, nullus in Christo, qui est vitis vera, profectus fidei. De qua profecto vinea ipse ait, Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas. Itaque non laetitiae vino, non spiritali musto torcularia 890 eorum redundarunt, sed cruentum prophetarum p. 0728D| sanguinem fuderunt. Et notandum quod patrisfamilias est solius, cognoscere vere tempus fructuum, quando uniuscujusque hominis appropinquare debeat, vel quando adhuc longius est tempus. Quod satis considerare oportet per singulas aetates, non solum temporum, verum etiam et hominis. Unde considerare oportet ex quo vocatus est unusquisque, et discutiendum est tempus fidei nostrae, ut possit videre quilibet nostrum, quantum vel qualem ferat fructum secundum tempus aetatis suae, et incrementa fidei; ne forte cum debeat aliquis esse magister, secundum maturitatis tempus, iterum opus habeat doceri, qualia sint elementa principii eloquiorum Dei; et cum oportuerit jam quasi uva p. 0729A| praecoqua maturescere mustumque proferre, et jucunditatem sancti Spiritus exhibere, tum primum turgescat in gemmam. Inde igitur est quod cum deberent quidam, quantum ad tempus dispensationis Dei, et secundum vocationem suam, jam fructus afferre ubertatis, ut omnino non habeant; aut cum deberent habere perfectos, habeant extra tempus florentes, et non in tempore suo acervos. Sed paterfamilias novit pro certo quando debeat esse tempus vindemiae, et quando exigendus est fructus singulorum. Et ideo ait de illis: Cum appropinquasset tempus fructuum; quia longe diu erat, quando per Moysen legem acceperant, multisque Dei beneficiis eruditi, jam tempus erat ut fructum fidei de Christo et de Deo Patre saltem in tempore prophetarum p. 0729B| redderent, quam et ipsi abundantius atque perfectius annuntiabant. Sed illi infidelitatis jugo depressi, alium ceciderunt, sicut Michaeam, quando percussit eum Sedecias filius Chanaan in maxillam pseudoprophetae, et jussit ne prophetaret; alium occiderunt, sicut Zachariam, inter templum et altare; alium lapidaverunt, sicut Nabuthan, cujus etsi nullum accepimus propheticum verbum, accepimus tamen in eum propheticum factum; quia multos pro hac vinea futuros martyres proprio sanguine prophetavit. Sed et Jeremiam multis excruciaverunt tormentis, quem demum in lacu miserunt. Isaiam quoque facilius per medium secarunt, a vertice capitis usque ad ima, quam ejus fidem, ejusque constantiam disrumperent. Eo 891 igitur factum est, p. 0729C| quia tempus fructuum instabat, ut complures alios servos ad accipiendos fructus destinasset, ut acciperent fructus uniuscujusque vitis. Nemo igitur est, qui ambigat, servos prophetas dici, qui ad eos quam saepe missi sunt. Sed forte dicit aliquis, quod prophetae non ad accipiendoos fructus missi sunt, quinimo ut operarentur ipsi, et excolerent vineam, operarii potius sunt dicendi. Videamus ergo si possumus dicere, quia spiritales fructus et divinas oblationes Deo Patri ac Filio, jam tempus erat, in lege edocti Judaei, ut persolverent in fide, maxime levitae et sacerdotes, atque principes populi, qui coluerant vineam, et dominabantur eorum. Ad quos transmissi sunt prophetae, ut acciperent perfectam intelligentiam eorum, de Patre p. 0729D| et Filio, etiam et de Spiritu sancto; necnon et omnia rectae fidei opera, quae in lege, tam significandae quam agendae vitae, tradita sunt, et offerrent ea, quasi sacerdotes, Deo. Et quia jam tempus vindemiae permaturum erat, ut ab ipsis acciperent ubertatem spiritalium rerum fructus, et plenam notitiam Deitatis; missi sunt ita ut et ipsi operarii essent vineae perfectissimi, et fructum ferrent uberrimum, ac si palmites verae vitis. Deinde peremptis paucioribus, paterfamilias misit plures prioribus ad eosdem vineae colonos, et fecerunt eis similiter. Plena est Scripturarum series Veteris Testamenti, quod innumeros occiderunt prophetas. Sed et Paulus eorum describit agones, quod per fidem vicerunt regna, p. 0730A| et caetera quae in eo leguntur. Ergo quod plures rursus ad eos mittuntur, nimia bonitas est, et infatigabilis patientia. Qui cum post tanta beneficia, sine exactione Dei, et prophetarum admonitione, debuerant Domino justitiae suae, et fidei de Christo, tributa ac bonorum operum persolvere debita, reddiderunt mala pro bonis. Nec tamen sic credentibus illis, cum debuisset magis pro contumeliis servorum quae intulerant, irasci, mittit adhuc plures; minores scilicet prophetas, simul cum majoribus, quos pene uno in tempore aggregavit pariter cum sacerdotibus et levitis. Quibus interfectis, ita ut Hierusalem, teste propheta, repleretur sanguine, propter bonitatem et nimiam patientiam suam, ut vel sic eos vinceret per clementiam, misit eis filium suum. Et p. 0730B| hunc non quasi ad obnoxios, 892 sententiam poenae bajulantem, sed misericordiam veniae post tot scelera, post omnia damna fructus, post insolentiam pravitatis, adhuc eis locum poenitentiae servans. Et dicit ita: Forsitan verebuntur Filium meum. Vult ergo eos magis confundi, ac revereri, quam punire. Alioquin pro tantis injuriis ultio culparum inferenda jam erat. Sed benignissimo Deo sufficit sola vindicta pudoris ad veniam, et sola perfecta conversio ad indulgentiam. Nam omnis injuria servis illata ad Domini respicit contumeliam. Tamen mittit Filium suum, non adoptivum; non aliunde quam ex se genitum, sed proprium, qui possidet quae Patris sunt a natura, dicens: Forsitan verebuntur Filium meum. Hoc quippe dubitantis proverbium, p. 0730C| non de ignorantia venit, neque ex ulla dubietate praescientiae Dei. Quid enim nesciat paterfamilias, praesertim cum hoc loco Deus Pater intelligatur? Sed ideo ambigere dicitur, ut libera eis voluntas reservetur, et gratia offeratur. Unde arguendi sunt haeretici, qui dicunt Filium ignorare, eo quod ait diem novissimam neminem scire nisi Patrem. Dicit enim quod diem illam nemo novit nisi solus Pater, et cui ipse voluerit eam revelare, et tamen in nullo Filius minor Patre praedicatur, neque in potestate, neque in scientia, neque in ulla alia re. Idcirco sicut ibi ad aliquid se nescire dicit Filius; ita et hic ad aliquid Pater dubitare creditur. Propter quod et sententiam temperat, non ut ignoret p. 0730D| quod futurum erat, sed ut introducat modum loquendi, sicque eos suo capiat judicio quibus loquitur, et praestet, ac si humano eloquio, locum convertendi. At vero haeretici quidquid hoc loco pro parte responderint, totum responsum intelligant et pro Filio, qui se dicit ignorare consummationis diem. Nisi forte alio sensu haec quaestio ista solvatur, ut alii sint ex Judaeis qui reveriti sint Filium Dei, et alii coloni illi, qui dixerunt: Hic est haeres, venite, occidamus eum. Et tamen quasi de omnibus dicit Judaeis, quod occisuri sint eum, cum non omnes Judaei occiderint Christum, sed tantum qui secundum carnem fuerunt servi Judaei; ita et hic totum pro Patre forte ponitur, reverebuntur Filium meum, quasi omnes eum sint reverituri p. 0731A| eum non omnes eum receperunt, sed pauci qui 893 Spiritu sancto sunt illuminati, et crediderunt in eum. Et sic generaliter quasi de omnibus dicit, cum non omnes fuerint, sed pauci qui reverentiam fidei ei praestiterint. Utrumque ergo sensum ideo protulimus, ne alicui videatur Deus Pater nescisse. Quia juxta praesentem textum Evangelii nequaquam Judaei videntur eum reveriti. Sed et dicere aliud esse factum, quam quod praescitum est, aut non praescire Patrem potuisse, impium est sentire. Nam hoc quod dictum est, Hic est haeres, venite, occidamus eum, in illis impletum est, qui videntes Christum, et cognoscentes eum Filium Dei, nihilominus occiderunt eum. Non enim hoc dixerunt illi qui reveriti sunt, et crediderunt in eum, sed illi pessimi et obstinati. p. 0731B| Non quod nescissent eum patrisfamilias Dei esse Filium, sicut quidam incaute affirmant, sed invidia caecati, et fastu superbiae; atque concupiscentia rerum obfirmaverunt faciem suam, sicut et fratres Joseph, ne eum fratrem agnoscerent. Agnoscunt quidem, sed somniatorem eum vocant, unde et eis livor natus fuerat, sicut et isti blasphematorem Christum, et quod Beelzebub omnia fecerit miracula, quae Deifica nemo qui sanus est, negat. Unde et isti licet obcaecati furore saevirent, dicebant ad alterutrum: Nonne hic est Christus? Ad quos alii, veritati resistere gestientes, responderunt: Christus cum venerit, nemo sciet unde est. Hunc autem scimus unde sit. Hoc quippe magis ex negatione veritatis asseverabant mentientes, quam ex ignorantia p. 0731C| prophetarum, qui omnia de illo quae futura erant, et ubi nasceretur, et unde, vel quomodo, luce clarius praemonstrarunt. Sed signa et prodigia videntes, intellexerunt eum esse Christum, quem confiteri noluerunt, sed moliebantur magis eum occidere, quem credere detrectabant. Sicut Herodes impiissimus, cum didicisset a Magis natum esse regem Judaeorum, inde acrius inflammatur, et molitur exstinguere, quem ex Dei oraculis didicit repromissum. Constat igitur principes sacerdotum et seniores populi Christum cognovisse, quia Filius Dei erat, et si sanctum nesciebant, sed nihilominus ausi sunt eum occidere, sicut et Herodes pueros. Alioquin si non credidisset, quia Christus erat rex Judaeorum futurus, nequaquam omnes occidisset infantes, secundum tempus quod p. 0731D| didicisset a Magis. Sicut et duricordes Judaei cognoverunt 894 quidem tam ex prophetia quam ex miraculis, sed quasi si non cognoscerent, obfirmaverunt se, et noluerunt divulgare in populo quod Dei Filius esset; neque ut sermo eorum vel assensus ad plebem pervenisset. Nec mirum, cum et adhuc hodie qui disparsi sunt et ejecti, duriores sint, ne veritatem de Christo secundum Scripturas possint recipere, quam lapides. Unde et illi nimio obfirmati odio; ejecerunt eum extra vineam, et occiderunt. Hinc itaque Apostolus ait, quod extra portam Dominus crucifixus sit, id est extra Jerusalem in monte Calvariae. Quoniam quantum ex ipsis fuit, alienum eum esse judicaverunt coloni pessimi a vinea, id est, a populo p. 0732A| Dei, quando sententiam mortis contra eum tulerunt. Sed bene ejectus est extra illam vineam, quae fecit spinas; et ibi occisus, ut suscipientibus se gentibus, aliis vinea locaretur agricolis.

Cum ergo, inquit, dominus venerit vineae, quid faciet agricolis illis? Interrogat eos Dominus, non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut ipsi propria responsione damnentur. Verum ipsi cur eum occiderint, inter caetera testantur, Hic est haeres, inquiunt, venite occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. Hoc quippe etsi non voce, corde tamen dixerunt. Maxime tunc quando intravit in templum, et omnes vendentes animalia diversi generis, quae ad sacrificium vendebantur, foras ejecit. In quibus sacerdotes avari lucri gratia inflammabantur. Tunc p. 0732B| praecipue, quantum videtur, firmaverunt eum occidere, forte dicentes intra se: Si populus aut nos istum habuerimus in Deum, necesse est ut dimittatur omnis consuetudo hostiarum, quam ad praesens jam conatur destruere, et cessabit ista religio quae ad nostrum pertinet lucrum, et humiliabitur ab isto gloria nostra; sed et cultus peribit templi, qui ad gloriam servatur Dei, et populus iste qui offerunt ea jam non erit in nostra subjectione, neque templum et hostiae nostra possessio, sed hujus erit haereditas universa. Unde occidamus ipsum, et omnia quae ipse sua dicit esse, et Patris, erit nostra haereditas, ut sicut hodie, ita et semper ad nostrum omnia pertineant lucrum et ad nostram pertineant gloriam. Hoc quippe est dicere, nostra erit haereditas. Sed p. 0732C| ipsi a sapientia Dei sapienter conclusi, longe aliter de se responderunt interrogati, 895 sua jam conscientia praedamnati. Aiunt enim illi: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Porro quod dixit aiunt illi, non pluralis est nominativus, ut ad illos referatur, sed singularis est dativus quod ex Graeco aut ω manifestius intelligitur; nequaquam illorum est quod verum responderunt, sed Dei nutu factum est, ut ipsa Veritas violentiam eis inferret ne possint eam celare. Sicut nec Caiphas sacerdos qui non ex se dixit verum, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit (Joan. XI. 51): ita et isti, non sua sponte prophetaverunt contra se, sed Dei nutu, ut dixeram, quod tollenda ab eis essent omnia eloquia p. 0732D| Dei, quae de Christo erant, et in Gentibus Christus et omnis religio, et cultura servitutis Dei, illis abjectis transferenda: ut singulae Gentes singulique homines faciant fructum boni operis in tempore suo. Interea quia longe aliter Lucas narrat, evidens quaestio generatur, quod sacerdotes hoc non dixerint, Malos male perdet, sed Dominus, et hoc cum dixisset, dicunt illi, Absit. Intellexerunt enim secundum Lucam quod contra eos diceret, idcirco mox contradicunt sententiae Christi, et aiunt, Absit. Quae nimirum quaestio duobus modis solvitur, ut uterque evangelista verum dicat, et singuli sensus eorum unam expleant controversiam sacerdotum. Una siquidem earum intelligentia perfacilis est, si respicias ad eos in plebe qui dicebant, Quia bonus est, et p. 0733A| ad eos qui dicebant, Non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12). Quia in eisdem turbis duae partes erant, una quae favebat Christo, quibuslibet ex causis, alia quae contradicebat. Et ideo hoc loco fuerunt, qui responderent interroganti, Malos male perdet; et si non alii forte illi qui clamaverant, Benedictus qui venit in nomine Domini. Iterum fuerant quidam, qui verbis Domini contradicentes, responderunt illud quod Lucas ait, Absit. Porro alio modo, quod nutu Dei, quamvis nollent, ut dixi, in prophetia dixerunt, Malos male perdet, corde vero contra dixerunt, Absit. Unde unus evangelistarum dixit illud quod in corde gesserunt. Sicut dicitur in Psalmis, Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Psal. LXI, 5). Habet enim omnis homo scientiam boni et mali; p. 0733B| et ideo isti, quidquid horum dixerunt, aliud contra dixerunt, unde et cogitationibus eorum secundum impietatem suam interrogatio erat. Quia etsi verbis dixerunt, absit, conscientia confessi sunt, quia, Malos male perdet. Frequenter 896 autem Scriptura cogitationes cordis sic exponit quasi dicta sermonis. Unde Job, Dicit impius Deo, discede a me, vias tuas nosse nolo. Et alibi Propheta, Dixerunt, non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob (Psal. XCIII, 7). Sic et in aliis quamplurimis locis. Alioquin videtur esse contrarium, quia intellexerant contra se dictas esse parabolas; ita ut vellent eum mox tenere, ut corde et ore consentirent quae dicebantur. Unde illis non acquiescentibus, aliud adhuc introducit Scripturae testimonium dicens, Nunquam legistis, ac si p. 0733C| diceret: Quod si parabolam meam non intelligitis, aut non vultis eam recipere, vel istam Scripturam, quae in prophetia vobis data est revolvite, cui contradicere non potestis, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Nam si illi supra acquievissent, ut dicerent dignos se esse poena, non videtur fuisse necesse istud proferre. Nunc autem eos quos dixerat agricolas aedificatores domus vocat; et bene, quia ipsa vinea, teste Propheta, domus Israel erat. Ac si diceret eis, Quia vos aedificatores estis domus quare non cogitatis in cujus aedificii angulo ponendus ille lapis sit, de quo Propheta dicit: Nam vos aedificatores domus, reprobatores inventi estis hujus lapidis. Nunquid in vestra ponendus est structura, qui reprobatur a vobis? Non p. 0733D| utique, sed in alio aedificio, et in angulo duorum populorum, ut una sit domus, sicut et a vobis translata una est vinea, unaque Ecclesia. Quod si aliud aedificium futurum est, vestra aedificatio contemptibilis est. Quae nimirum constructio versus, juxta litteram videtur soloecismus esse, sicut illud, urbem quam statuo vestra est, pro eo quod debuit dicere urbs. Sed hoc genus est locutionis in Scripturis divinis, eo quod oportuit dicere, Lapis quem reprobaverunt, ipse factus est in caput anguli, ut duas in se conjungat parietes. Quia illi, si essent aedificatores probabiles, nunquam hujusmodi lapidem reprobassent. De quo sane lapide Isaias dixerat: Ecce pono in Sion lapidem in fundamentum, lapidem electum, pretiosum, angularem, et qui crediderit p. 0734A| in eum non confundetur (Isa. XXVIII, 16). Ipse namque est lapis adjutorii, lapis quem erexit Jacob in signum, et perfudit oleo; quoniam perunctus est oleo Spiritus sancti prae participibus suis. De quo lapide Petrus quoque loquitur confidenter ad Judaeos: Iste lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, 897 qui factus est in caput anguli. Quoniam et angularis est lapis iste, et fundamentum Ecclesiae. A Domino, inquit, factum est istud, et est mirabile in oculis nostris (Psal. CXVII, 22). Haec vox est sanctorum confessio; quod ab homine, neque humana virtute factum est, sed potentia Dei et virtute Patris, et ideo est mirabile non in conspectu infidelium, sed in oculis omnium eorum qui credentes illuminati sunt per fidem. Quod mirabile prae omnibus p. 0734B| miraculis mirabilius est, ut Deus homo fieret, et ipse lapis crescendo juxta prophetam, omnem terram impleret; qui coelestia simul et terrena jungeret, duasque leges in se uno colligeret. Et ideo valde mirabile est in oculis sanctorum, quorum vox ista est, quia caput est coelestis aedificii, et fundamentum domui donatum a Deo Patre. Ideo, inquit, auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus; de quo jam supra satis diximus, nisi quod diligentius perscrutandum est quod ait, dabitur aliis agricolis qui reddunt ei fructum temporibus suis. Quia nemini datur regnum Dei, id est mysteria verbi Dei, nisi facientibus fructum in eo, et ex eo. Quod si ita est, nemini datur qui peccat. Hinc forte dicturus est aliquis: Si nemini datur regnum Dei, p. 0734C| nisi facienti fructus ejus, quomodo illi populo datum est, a quo ablatum est, quia fructum ejus non fecit. Sed considerandum quia supra illi populo non est dictum, dedit eam colonis, sed, Locavit, vel sicut melius in Graeco habetur, Tradidit eam agricolis. Hic autem aufertur, ait, et dabitur aliis agricolis. Quod si supra ita dixisset, dedit, quemadmodum, locavit, vel tradidit, indissolubilis esset quaestio. Nunc autem dabitur dixit, quia quod datur gratis intelligitur datum, quod vero locatur vel traditur, non omnino gratis datur, neque quasi electis vel fidelibus tradidit vel locavit, sicut quibus gratis dedit cum judicio electionis, et non ex merito suae virtutis, ut sint justitiae Dei subjecti, et non suis operibus ex lege justificati. Quia talis justitia habet meritum, p. 0734D| sed non ex Deo. Sequitur

Et qui cecidit super lapidem istum, confringetur, super quem vero ceciderit, conteret eum. De seipso dicit, quia se vult intelligi positum in fundamentum totius Ecclesiae. Quod aliud est offendere Christum per mala opera, et aliud negare Christum, et a se repellere. Unde qui peccator est, 898 et tamen in illo credit, cadit quidem, sed super lapidem, et ideo confringitur ad poenitentiam, sed non omnino conteritur penitus ad interitum, quia servatur allisus contritione cordis, ad indulgentiam salutis. Super quem vero ille ceciderit, hoc est, quem lapis ipse repulsus a corde oppresserit, id est qui Christum negaverit, sic conteret eum ut nec testa quidem remaneat, p. 0735A| qua hauriatur pusillum aquae, vel in qua portetur igniculus de incendio. Quidam tamen volunt, eos qui super lapidem ceciderint, intelligi qui propter Christum corpora sua in mortem tradiderunt, id est, super ipsum occubuerit et confringatur caro et ossa eorum. Super quos vero Christus ceciderit, id est, qui eum penitus negaverint, ut dixi, veniet illis desuper in judicium, cum poena perditionis. Et ideo dixit, conteret eos, ut sint impii tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Nonnulli vero textum sequentes et circumstantiam lectionis, dicunt gentes esse, quae super Christum allisae sunt, et bene de superbia sua ceciderunt super eum, et confractae in humilitatem ut salvarentur. Quia cum sic ceciderit justus, non conteretur, p. 0735B| quia Dominus supponit manum suam. Super quem vero ceciderit, id est, super Judaeos, qui eum a se expulerunt, conteretur; et ideo sic contriti sunt et comminuti cum venerit ad judicium, ut nihil aliud superveniet eis, nisi repentinus interitus. Magnus est ergo iste lapis et fortis. Et ideo quicunque super eum cadit et percutit eum, ipse se collidit et confringit; lapidem vero Christum nemo laedit; se quidem corrumpit, quia super lapidem peccator cadit. Et non lapis eum tantum confringit quia benignus est, quantum ipse se allidit ad lapidem. Quia non secundum se quod lapis est fortis, frangitur aliquis, sed secundum quam fortiter ipse ceciderit. Fortiter autem cadit, quod cadit aut propter pondus proprii oneris, aut propter altitudinem, qua quisque altius p. 0735C| fuerit sublimatus. Unde non omnis casus aequaliter ruentem confringit, sicut nec aequaliter omnes juxta Apostolum, super fundamentum quod Christus est, aedificant. Et ideo perpendat unusquisque quantum et unde cadit, et quod cadit. Quoniam aliter cadit per humilitatem, ut resurgat, et aliter ille ut confringatur, et male fractus jaceat. Tamen dum super p. 0736A| fundamentum, id est 899 supra petram, quae Christus est, quisque cadit non sic confringitur, ut non potens sit figulus luti de eisdem testulis vas rursus formare in honorem, nisi forte obduruerit aliquis, ne bitumen recipiat charitatis, et ne mollescere possit rursus ad ablutionem peccati. Caeterum super quem lapis cadit, non quaeritur quam grave fuerit quod oppressum est subtus, aut quam leve, ne aut de alto, aut de humili, quia totus conteritur. Et ideo forte Christianus peccans non tantum perit, quantum potest eum perdere Christus, vel quantae virtutis Christus est, sed quantum se ipse secundum opera sua perdiderit. Idcirco cogitet Christianus, dum tempus, et super petram est, quo pondere peccatorum premittur, vel quam de alto, id est de quo p. 0736B| gradu cecidit; ut puta si clericus est aut continens, si sacerdos est, aut Levita vel Monachus, si vidua est vel virgo. Similiter et magnitudo peccati vel enormitas consideranda est. Quia, sicut dixi, tantum unusquisque confringitur, quanto amplius gravius peccaverit. Qui autem non de alto honoris gradu cecidit, neque de pondere gravioris peccati super Christum, neque arena delictorum gravatus fuerit, interdum talis non laeditur, non multum laeditur, quia quotidie in oratione precibus purgatur. Sed quia prolixitas libri finem postulat, orandus est Deus jugiter, ut qui nobis intelligere dedit periculum nostrum, ipse cavere concedat, ne aut de alto jam ultra ruamus, aut gravius peccemus deinceps, vel multiplicius minimis quotidie gravemur delictis. Imo ea p. 0736C| quae admisimus, jugiter deflendo tergamus; quatenus per ipsum Christum, qui est lapis vivus, renovemur, ac solidemur in melius, ut per ipsum et in ipso inter ejus membra connumeremur. Ut in Christo, de quo, et in quo, est finis libri, in ipso et per ipsum sit deinceps finis peccati, et origo totius boni.