9 | 11 |
Paschasius Radbertus
Expositio in Matthaeum
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
PROLOGUS LIBRI DECIMI. p. 0735|
p. 0735C| Nemo evangelistas cum legit aestimet eos de Christo aliquid falsum finxisse, ut multi Judaeorum calumniantur; p. 0735D| neque aliquid ei plus tribuisse, quam se veritas habet, ut quidam paganorum mentiuntur; neque quamvis inter se verbis discrepare videantur, sensu 900 in aliquo sibi contraria protulisse, ut plurimi veritatis inimici senserunt: quoniam unus in eis spiritus fuit, una et perfecta scientia de Christo, et una fides. Quod ut plenius possis cognoscere, prudens lector, quam concorditer dixerint, quam consone, licet in multis variando verbis, ob dispensationem sacramentorum Dei, nonnulla etiam praetermittendo, seu propria dicendo, vel postponendo aliqua, interdum anticipando vel recapitulando plurima, haec omnia vicissim quae contraria videntur indoctis vel ineruditis, velim legas beati Augustini libros quatuor, quos edidit de Concordia evangelistarum; p. 0736C| in brevi forte, sensum eorum poteris dignoscere ad plenum, quanta unitas in eis sit, quantaque sententiarum p. 0736D| concordia, quanta virtutum harmonia, et splendor varietatis; quantusque ornatus dictorum, necnon et multiplicatio sensuum, et claritas sermonum. Ita ut ex eo quod variant divinior sensus intelligatur inesse illis, et affluentia Spiritus sancti uberior. Quia etsi quatuor sunt Evangelia, unus est fons surgens de terra ex qua veritas orta est, qui omnem irrigat terram et paradisum a principio primae creationis Dei. Ipseque dividit in quatuor fluminum capita, et inebriat totum quadratum orbem superfundens omnia. Et ideo non possunt, ut pravi homines conantur asserere, inter se esse diversi, quia ab uno fluunt fontis impetu, nec aliunde manare probantur quam de paradiso Dei, unde ista justitia coelestis de coelo prospexit, et ad nos usque venit, p. 0737A| quia justificamur omnes. Constat igitur, quia non potest esse diversum quod est unum. Nam et ipsi priusquam nati essent in carne, in paradiso, id est in coelo, visi sunt; per quos ac si per vivos Christus huc illucque fluit. Unde et postea a Joanne, cum esset ipse unus ex eisdem, in coelo visi sunt ac si quatuor animalia; ubi cum darent illi gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viginti et quatuor seniores procedunt mittentes coronas suas, et adorant viventem in saecula saeculorum. Quod si in coelo fratres mei visi sunt, et ad voces eorum dicitur surgere illius aeternae curiae senatus, id est omnis ordo praedicatorum, et adorare viventem in saecula saeculorum, quanto magis nos audire oportet et in eorum vocibus intendere, quia non p. 0737B| sunt diversae neque dissonae, quoniam unus in eis spiritus unusque fons. Et ideo communiter unum dicunt; 901 unumque sapiunt, quia ipsi nihil aliud sunt quam organum Spiritus sancti. Verum quia rivus non aliunde fluit quam de fonte, idcirco non sunt audiendi, qui astruunt Christum potius sua per se scribere gesta debuisse, quam per tales qui nec inter seipsos sibi ad invicem conveniunt, cum illi nihil aliud scripserunt, quam quae ille ostendit et dixit. Neque puto dicendum, quod ipse Christus de se scribere noluerit, et non fecit, quandoquidem membra ejus, id est manus et digiti corporis scripserunt, quod dictante capite Christo, ipsi intus audiebant. Nam certum est quod quidquid ille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribere p. 0737C| Spiritus Deus suis manibus imperavit. Quapropter hoc unitatis consortium, et in diversis officiis concorde membrorum sub uno capite Christo ministerium, p. 0738A| quisquis recte intellexerit, non aliter accipiet, istis unum narrantibus, qui ad hoc ante mundi constitutionem praeordinati sunt in Evangelio hoc quadripartito, quam si ipsam manum Domini, quam in proprio corpore suo gestabat, scribentem conspexerit. Et ideo ratio est ut sicut ante thronum Dei ad vocem eorum viginti et quatuor seniores procedunt et adorant: ita et nos consona voce demus honorem Deo et laudem ac gloriam, et adoremus viventem in saecula saeculorum, qui resurrexit a mortuis, et venturus est ad judicium; in quorum vocibus, quia multa nobis de Deo, et ineffabilia reserata sunt sacramenta, nemo de his dubitet quae Spiritus sanctus per eos Ecclesiis dictavit; nemo, etsi aperta videntur quae dicunt, totum se intelligere praesumat, p. 0738B| quod ab eis est promulgatum. Non vili quidem, ut quidam aestimant sermone, sed divino, in quo non eloquentia, sed virtus renitet sapientiae. Interea tamen, quamvis et ego tanto indignus videar opere, nec intelligam, mallem suavis esse sententiis et efficax intellectu, quam facundus in verbis. Quia sicut Scriptura dicit divina: Qui suavis est eloquio, majora percipiet. Nam suavis Graece Χρίστος dicitur, quo verbo et bonus intelligitur, et suavis ac lenis et unctus. Quae omnia bono congruunt viro, maxime ut Spiritu sancto sit delinitus, quo sapienter magis quam eloquenter possit dicere. Unde licet in nullo horum me sufficere credam, tamen utrorumque quia debitor sum, tam vobis quibus scribo charissimis, quam et fratribus quibus servitutis vota persolvo, p. 0738C| precibus confido 902 et praesumo meritis, quod ipse dabit dicendi effectum, qui dedit ut facerem charitatis explendae votum.
LIBER DECIMUS.
p. 0737|
p. 0737C| Cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret, et quaerentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam, sicut prophetam eum habebant. Ecce propter duritiam cordis et incredulitatem atque impietatem, quam habebant in Filium Dei, audiunt auribus quae p. 0737D| corde credere noluerunt. Audiunt apertas propositiones a Christo, quas negare non poterant, et intelligunt omnes contra se Domini sententias esse quibus debuerant emoliri ad fidem. Sed unde converti debuerant ad veniam, inde potius convertuntur ad impietatem, ut videntes non videant, et intelligentes non intelligant. Et volentes tenere ut occiderent, timebant non Deum, sed turbas, quia sicut prophetam eum habebant. Quod volunt eum tenere et occidere, ut supra jam dixi, non modo de ignorantia venit, quod ipse sit Christus, sed de perfidia et contemptu. Quia juxta Salomonem, impius cum in profundum malorum venerit, contemnit. Et ideo nec sibi parcunt, quia multis obruti malis ad lucem jam respicere nequeunt. Quicunque ergo ficte vel dolose p. 0738C| seu insidiatorie Jesum tenere volunt, aut verbum veritatis apprehendere, nunquam eum tenere queunt, nec apprehendere. Multa denique differentia est inter eos qui eum amore tenere quaerunt, et inter eos qui odio. Sicut isti eum aliter quaerunt tenere, et aliter sponsa in Canticis, quae surgens ibat per plateas p. 0738D| circuiens civitatem et nundinas; quae postquam pertransivit omnes vix inveniens, tenuit eum ac dixit: Tenebo eum, et non dimittam illum. Sicque tenuerunt pedes mulieres illae, ex resurrectione, quae illum adoraverunt; verumtamen non quae eum suspicata est hortulanum, cui dictum est (quia necdum eum Verbum Patris esse credebat) Noli me tangere (Joan. XX, 17). Et ideo, ut dixi, nemo tenere Christum potest, nemo tangere, nisi is qui ex fide est, et cui permiserit ipse. Turbae autem quas timebant principes populi et sacerdotes 903 ipsi huc illucque fluctibus trahebantur, quia imperfecti erant. Forte ipsi erant qui supra osanna canentes, dicebant: Benedictus qui venit in nomine Domini. Sed quia miseri sacerdotes ab eis tulerant clavem p. 0739A| scientiae, non poterant firmi stare in fide. Propterea quem nunc quasi prophetam venerantur, demum etsi non omnes, quidam eorum contra eum clamant ad favorem seniorum: Crucifige, crucifige. Sapiebant quidem turbae multa de eo quae vera erant, nec tamen magnitudinem ejus intelligebant, sicut nec vulgus noster. Erat enim Jesus et propheta quidem, sicut ait Moyses: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus noster de fratribus vestris tanquam meipsum, audietis eum secundum omnia quaecunque locutus fuerit (Deut. XVIII, 15). Quicunque ergo non audierit prophetam illum interibit, sive exterminabitur, de populo suo. Tamen eminentia majestatis ejus non declaratur, quod vocatur propheta, sed in eo quia est Dei Filius primogenitus universae creaturae per p. 0739B| quem creata sunt omnia quae in coelis sunt, et quae in terra. Et ideo eminentia ejus est, quod: In principio erat Verbum (Joan. I, 1), etc. Sed hoc necdum sapiebant turbae, licet parati essent pugnare pro eo; quos timebant principes sacerdotum et scribae, ita ut non auderent eum tenere. Et si turbae nihil magnum sapiebant de Christo, quia tantum sicut prophetam eum habebant, minus tamen sacerdotes et scribae invidia caecati et odio, qui neque vulgi scientiae acquiescere volunt. Quia etsi ex parte eum sciebant Deum, nihil de illo dignum ulli declarare sinebant. Tales igitur sunt omnes haeretici, qui nec ipsi credere recte de Christo volunt, neque alios catholice fidem rectam confiteri permittunt.
(CAP. XXII.) Et respondens Jesus iterum dixit eis p. 0739C| in parabolis: Simile est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo, etc. Parabolam istam solus Matthaeus videtur narrasse, verumtamen etiam Lucas magna ex parte quiddam simile et ipse suo in loco narrare probatur. Unde quidam contendunt, quod una eademque parabola sit in utrisque, licet unus eorum aliquid dixerit plus, sicut de homine non vestito veste nuptiali, quod alter praetermisit. Sed non est hoc ita, quia Lucas nullam nuptiarum facit mentionem. Sod hoc et quod Matthaeus prandium dicit, Lucas coenam vocat; neque si vellet ibi hominem non vestitum veste nuptiali, ac rejectum introducere, recte poterat. Quia per coenam illam, 904 ultimum convivium quod habituri sunt sancti in regno Dei utique designatur: per prandium vero p. 0739D| et per has nuptias, ad quas boni et mali simul vocantur et intrant, praesens Ecclesia omnino intelligitur, quia post prandium coena fit, post coenam vero nullum restat convivium, nisi forte ipsa eademque coena pro prandio ponatur, sicut apud antiquos mos fuit in vespere tantum prandere; ac sic quodam modo per ipsam coenam praesens intelligatur Ecclesia, et convivium Scripturarum ac mysteria, de quibus simul boni ac mali epulantur quotidie, quousque ad illud ultimum perveniatur. Non semper responsio ad interrogata refertur, verum etiam et ad merita, et ad ea quae per responsionem jure tanguntur, sicuti hoc loco. Quia dixerat a Judaeis regnum Dei auferendum seu caetera, et non sunt territi, p. 0740A| neque permoti ad poenitentiam, sed magis inflammati ad iracundiam volentes manus mittere in eum. Quod intelligens Dominus, nihilominus per aliam parabolam respondet, et tangit duritiam cordis eorum. Et quia noluerunt recipere antidotum salutis, post fomenta exhortationis et unguenta, inferret ferrum adustionis, et potiorem eis vindictam pronuntiat esse venturam. Ne forte benignissimus Salvator, quia illi magis exasperati sunt, videretur timuisse, et ideo tacuisse. Nam si et illos malitia faciebat audaces, Christum autem potestas immensa reddebat securum, et charitas perurgebat, ut eos infatigabiliter ad veniam invitaret. Terribilior est Rex ad ulciscendum, missis exercitibus suis ut perderet homicidas illos, quam paterfamilias, qui non p. 0740B| nisi sua auferre videtur. Sed quaerendum cur addiderit, regnum coelorum homini regi, cum potuerit illud dicere sine additamento hominis. Unde non immerito quaeritur quid necesse fuit addere homini. Sed et multa alia habemus exempla in Evangeliis, in quibus Deus Pater assimilatur homini, et in persona hominis licet parabolice figuratur. Et dicitur in eisdem parabolis Deus Pater, homo. Et sunt haec exempla valde necessaria contra quosdam haereticos, qui reprehendunt Deum Veteris Testamenti, cum hujus introducitur lineamentis, et dicitur passionibus subjacere; unde legis Deum et prophetarum malum esse fingunt, crudelem et sanguinarium. Quapropter audiant ex Evangelio secundum parabolas, et non secundum naturam, Deum 905 p. 0740C| Patrem, hominem vocari, et secundum consequentiam parabolarum, suscipere oportet iracundum Deum, sicut et in Veteri Testamento, et furorem ejus ac patientiam, aversionem quoque vultus, et sessionem, stationem Dei, et incessionem, et somnum: quae omnia de Deo scripta sunt in lege et in prophetis, et ab initio ostenduntur. Quod si nihil Deus habet in se figurate, quod videatur humanum aut dicatur, cum ipse immensus sit et incomparabilis atque incorporeus, dicant haeretici utrum iste Deus, qui secundum parabolas Evangeliorum homo dicitur, et iratus proponitur secundum humanam naturam, ipse est pater Christi, an alius praeter eum? Et necesse habent, aut alium aliquem extra hunc, patrem Christi dicere, quem parabolae et patrem p. 0740D| Christi demonstrant, et similem eum humanae naturae proponunt. Et si dixerint hunc ipsum esse patrem Christi, coguntur confiteri, quod multa in eo secundum passibilem naturam hominum dicantur; non quod Pater passibilis sit, sed quia propter imbecillitatem nostram, secundum passibilem hominis naturam de Deo ista dicantur, ut capere de eo quippiam possit infantia nostra, saltem juxta mores humanos. Quia quandiu homines sumus, non possumus capere de Deo secundum se, neque multitudinem magnitudinis ejus intellectu apprehendere, et ideo necesse fuit addere, Simile est regnum coelorum homini regi, ut hominibus quasi homo apud homines loqueretur. Quia si secundum se juxta quod p. 0741A| Deus est locuturus esset, nemo mortalium sustineret. Dispensat autem Deus homines non capientes dispensari se satis a Deo, quia omnino Deus est, et in eo quod dispensat homines; unde necesse habuit, homini addere. Quia non secundum se Deus Pater, sed secundum mores nostros nobis hominibus loquebatur; et adhuc more humano loquitur, donec dicatur nobis: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6): et tunc, ut credo, cessabunt istae similitudines, quando videbitur Deus ut est, et quando ipse Filius palam de Patre annuntiabit nobis, qui fecit nuptias filio suo. Jam quia in manifesto est persona Patris et Filii, cui factae sunt nuptiae, distinguenda est haec parabola; quibus temporibus factae sint; quoniam nuptias facere, et auctoris et p. 0741B| temporis est. Legimus itaque in alia parabola tempus nuptiarum esse futurum, quando ex decem virginibus quinque 906 quae paratae erunt, intrabunt cum sponso Christo ad nuptias, cui factae istae creduntur. Unde si de his nuptiis nunc sermo est, nova ratio est sic invitasse ad easdem nuptias; etiam factas esse, dixisse. Verum quia hae nuptiae vitae coelestis est introitus, et ex resurrectione suscipiendum est aeternae gloriae sacramentum. Unde nec immerito a Patre jam factae dicuntur; quia aeternitatis hujus societas, et novi corporis dispensatio, jam perfecta facta erat in Christo, et tunc facta est tam nova et inaudita conjunctio, quando in utero virginis: Verbum caro factum est, et per hoc habitavit in nobis (Joan. I, 14). Quia sicut omnium electorum p. 0741C| resurrectio in Christi est resurrectione: ita et hae nuptiae in ipso celebratae sunt, et juncta est sponso Ecclesia jure sponsalitatis, quando dona Spiritus sancti ex integro homo Deus accepit, et tota corporaliter divinitas in illo mansit. Ex quibus profecto donis, ut dixi, sponsa jure sponsalitatis jam pro dote arrhas accepit, et dona ejusdem Spiritus sancti, qui totus in Christo mansit; ex quo homo factus est, et processit tanquam sponsus de utero Virginis, quia uterus ejus thalamus fuit. At vero Ecclesia in eodem renata spiritu ex aqua, unum corpus efficitur in Christo, ut sint duo in carne una, quod magnum est sacramentum in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Tenditur autem tempus nuptiarum ab exordio incarnationis Christi, quousque ipse redeat Christus p. 0741D| ut omnia nuptiarum compleantur sacramenta; et tunc quae servaverunt legitime jura tantae sponsalitatis, et paratae erunt, intrabunt officiosissime cum eo ad illas aeternas nuptias. Interim etenim ducitur Christo viro, uxor et sponsa; et sponsatur quotidie in fide et misericordia donec redeat ipse. Et hinc est quod Paulus aiebat: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (I Cor. XI, 2); ut cum venerit, simul collecta Ecclesia tam de Judaeis quam de Gentibus, una amplectatur sponsa, conjux, et uxor. Omnes namque sancti Veteris Testamenti, qui ab initio saeculi fuerunt, ad has pertinent nuptias, quas per fidem, et si a longe conspexerunt, quicunque Christum pro salute humani generis venturum p. 0742A| in carne crediderunt. Unde ait: Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias. Jam enim qui vocantur, invitati erant; quoniam omnes ab ipso Abel justo, hujus adventum, inspirati a Deo, exspectabant. Unde in figura Christi agnum obtulisse legitur; et ideo Respexit 907 ad eum Dominus, et ad munera ejus (Gen. IV, 4): respexit autem sicut alibi legimus, quia inflammavit. Idcirco recte dicimus, quia ad has nuptias omnis natio humani generis per legem naturae invitata fuit. Nam alia exemplaria, hoc loco non servos pluraliter, sed servum suum, habent; per quem forte servum recte Moyses intelligitur. Quod si servos legerimus, ut et in Graeco habetur, prophetas apertissime incarnationem Christi praedicantes, accipere debemus. Sed illi primum nolebant venire, p. 0742B| quia credere noluerunt.
Iterum misit alios servos dicens: Dicite invitatis: ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata, venite ad nuptias. Bis siquidem misit, quia primum prophetae, deinde apostoli missi sunt; ut quae prophetae prius futura nuntiarunt, postea per apostolos exhibita, ministrarentur, atque operibus confirmata. Licet quidam ideo bis misisse dicant, eo quod prophetas secundi ordinis miserit. Sed melius haec secunda invitatio, quia supra plures missi sunt, ad apostolos refertur, per quos jam manifeste dicitur: Ecce prandium meum paravi, etc. Quoniam per tauros bene Patres Veteris Testamenti accipiuntur, quibus virtute corporis ac si cornu ferire licitum erat, et ulcisci de inimicis suis, sicut p. 0742C| dictum est: Et odio habebis inimicum tuum. Porro per altilia Patres Novi Testamenti designantur, eo quod fuerint amplius et perfectius Spiritus sancti gratia saginati. Nam in Graeco non altilia, sed saginata habet, unde et altilia dicuntur alatilia, ab eo quod est alere. Et ideo apostolos atque apostolicos viros, recte vocamus altilia, qui dum gratia internae pinguedinis saginantur, ad sublimiora contemplationis dona penna levantur. Quae bene occisa et parata jam omnia dicuntur, et dicit, Venite ad nuptias. Ac si diceret: Patrum praecedentium pro fide, montes aspicite, sicque per eorum exempla instituti ad fidem, remedia vestrae vitae cogitate, atque pabula aeterni convivii quaerite. Quam bene igitur priori invitatione nihil de tauris dicitur, in secunda vero, p. 0742D| et tauri et altilia occisa, et omnia parata memorantur. Quia Deus omnipotens, cum verba audire volumus, exempla saepissime jungit, ut convincat pravitatem humanam, et nemo de impossibilitate causetur. Verumtamen tauri et altilia, quae occisa dicuntur, nunquam pro Christi nuptiis occiderentur ad epulas etiam convivantium, nisi et ipsi prius, 908 jam convivio verbi Dei pasti essent et enutriti. Quoniam qui ab hoc convivio Verbi est jejunus, utique non vivit; quia Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 4). Vere verba Dei aeternae vitae prandium sunt, et qui his fuerit saginatus, spiritali convivio pinguescit; impletur Spiritu sancto, et dilatatur sensibus, nutritur p. 0743A| fide, crescit in charitate: et qui ab his jejunat evacuatur spiritu, languescit sensibus, et arescit fide. Interdum autem inedia victus, sicque ruit in mortem. Et quia omnes sunt invitati ab initio fidei ad hoc prandium nuptiarum, exire nos oportet cum fideli Abraham de terra carnis nostrae, et de cognatione vitiorum, cui dictum est: Veni in terram, quam monstravero tibi (Gen. II, 1). Quae nimirum terra, terra viventium est, ad quam suspirat David, dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Et si quaeris, lector, quando incoeperit ista invitatio Judaeorum? audi Dominum invitantem patrem nostrum Abraham, qui appellatus est pater multarum gentium, cui dictum est: Omnem terram quamcunque calcaverit pes tuus, p. 0743B| tibi dabo et semini tuo post te in aeternum; terram utique fluentem lac et mel, quibus nutritur et pascitur omnis anima, quae versatur in convivio Dei. Quod sane convivium Deus Pater instituit in Christo, et paravit prandium nuptiarum. Non enim est de terra hac, quoniam in eo aeterna societas celebratur, neque de terra hujus saeculi, quoniam illa nunquam lac fluxit neque mel. Sed terra illa rationalis quam Christus suscepit, de qua nostra pascitur infantia, de qua omnis dulcedo manat; et parantur epulae nuptiarum. Quae nuptiae quando Christus haec loquebatur, jam erant in ipso propter conjunctionem et susceptionem novi hominis, quod magnum est sacramentum in Christo et in Ecclesia. Forte igitur quaerit aliquis, qui ante Abraham fuerunt, utrumne p. 0743C| fuerint invitati? Quod jam in Abel ostendimus; videat ipse per omnes Patres, et intelligat in cujus figura Noe arcam fabricaverit, ne periret aliquis; et videre poterit quod ab initio ad has nuptias, et ad hoc convivium omnes sunt invitati, quamvis fide noluerint venire. Sicut et adhuc hodie multi sunt qui in hanc arcam, id est Christi Ecclesiam, nolunt intrare, neque foedera nuptiarum nobiscum, vel convivium, suscipere. Quod sane prandium, sicut et nuptiae, hic praegustatur, sed in illa aeterna 909 satietate ad plenum perfruetur. Interim vero ac si regale convivium, multis deliciarum speciebus exornatur, et diversis Scripturarum, veluti ferculis, dapibus decoratur, ita ut illic invenies quidquid dulcedinis est, quidquid aeternae suavitatis. Sed cum p. 0743D| ita essent omnia in Christo jam parata, abierunt, Alius in villam suam, alius in negotiationem suam; reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. Haec tam ad primam vocationem Judaeorum pertinere probantur, quam ad secundam. Quia non minus prophetas quam et apostolos contumeliis affecerunt, et occiderunt plurimos ex illis. Tamen non omnes Judaei hoc fecerunt, sed Scribae ac Pharisaei, et seniores populi. Unde minoris criminis sunt qui occupati aliis rebus venire noluerunt, quam illi qui solum contempserunt vocantis imperium, verum etiam beneficia, et humanitatem pietatis, ac gratiam verterunt in injuriam et crudelitatem nimiam. Quoniam contumelia eorum qui missi sunt, despectio p. 0744A| probatur esse mittentis. Quorum insolentia attingit etiam usque ad injuriam sponsi, et contumeliam nuptiarum. Et notandum in hac parabola, quod de immolatione sua tacuit, qui jam de se supra in alia parabola proposuerat, propter cujus odium et ista facta sunt. Duarum vero partium distinctio, quae ad villam fit, et quae ad negotiationem, omnes actus quos agunt homines in hoc mundo, vitae necessarios, depingit. Quorum duplex actio, aut villam exercet, aut negotiationem. Ad villam ergo ire, est exercere terram, aut aliquod opus terrenum manibus operari, ut puta agrum vel vineam, vel opus ligni aut ferri, aut alicujus artificii. Quae omnia dum manibus operantur, villam incolere est, id est terrena operari. Quod autem non in labore manuum nostrarum, sed aliunde p. 0744B| lucra consequuntur, ut puta honores quaerere, in militia permanere, vel alicujus mercimonii causa mercari, seu in aliqua intentione desudare, omnia haec jure negotiatio appellantur. Istis ergo duobus verbis omne opus humanum conclusit. Sed hoc loco solummodo, quod inhoneste fit, et immoderate damnavit. Quod vero honeste potest fieri et moderate fit, non reprehendit, sicut ait Salomon, Ne oderis rusticationem, quoniam ab Altissimo creata est (Eccli. VII, 16). Et Apostolus die ac nocte manibus suis laborat, et laborare jubet. Rogo autem vos, fratres, inquit, studium habere quietis, 910 operantes manibus vestris, et nullius indigeatis ab his qui foris sunt. Nam omnis actio vel negotiatio quae turpis lucri gratia fit, inhonesta jure censetur. Ad quod p. 0744C| forte dicturus est aliquis, quid peccati est ad villam ire? Jam si negotiatio, aut militia, aut honoris sectatio, vix aut nunquam sine peccato est, villam vero excolere nullum peccatum est. Nec nos dicimus; nisi quidquid horum a fide te revocat, vel a religione Christi, et impedimentum est ne possis ire post Christum, peccatum est. Non ergo cultura villarum, peccatum, sed tu praeferendo eam Deo, facis tibi esse peccatum; quia quicunque voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituetur. Et ideo alia, sunt opera justitiae, quae attente facere debemus, alia quae ad sustentationem nostram, et ea transitorie sine sollicitudine agere; quia nemo militaus Deo implicat se negotiis saecularibus. Haec quippe gemina distinctio p. 0744D| unam parit negligentiam, sed duas Judaeorum designat personas. Quia per occupationem villae vulgus, seu popularem demonstrat plebem, quos amor mundi sejunxit a Christo; per negotiationem vero, sacerdotes et principes populi caeterosque ministros templi significat, quos quaestus lucri, vel favor honoris, seu avaritia et ambitio rerum retraxit a fide Christi. Ipsi enim a sollicitudinibus et divitiis suffocati, nullum tulerunt fructum. Et in istis ergo omnibus, alii sunt qui prius venire noluerunt; aliqui neglexerunt mundi amoribus involuti; alii qui contumaciter in servos regis manus miserunt, et occiderunt eos. Sed et in nuptiis, si bene perpendas juxta consuetudinem nuptiarum, alia est sponsa quae nubit, alii invitatores diversi ordinis qui invitant; p. 0745A| alii qui invitantur ad nuptias. Et licet diversa meritorum qualitas figuretur, una tamen est in his omnibus sponsa cui parantur nuptiae; et in ea sunt et qui vocant et qui vocantur. Deus autem scit omnes istos ordines singulorum, earumque virtutes animarum et causas, quo modo singuli in complexione sponsae accipiantur. Omnes tamen una Ecclesia esse debent, ita ut nemo sit in ea, qui non vocet se et alios ad convivium nuptiarum; nemo qui se non intelligat esse vocatum, et in corpore manere sponsi ac sponsae, sicut et operarios vineae unam diximus esse vineam, de vite quae Christus est, fide renatam. Ac per hoc quicunque vocatus est juxta Apocalypsim Joannis, et audit, dicat et ipse: Veni, ut una sit actio 911 omnium, unaque spes vocationis singulorum.
p. 0745B| Rex autem cum audisset, iratus est. Servat autem proprietatem parabolae, sed non absque magno intelligentiae documento. Etenim supra dixerat, Simile est regnum coelorum homini regi. Hic autem non homo ponitur, sed solummodo rex. Quod non abs re factum dixerim, ut ubi Deus pater Domini nostri Jesu Christi rex et homo dicatur, ubi satis comparative parat nuptias filio suo; hic autem tantummodo rex, ubi et iratus introducitur, eo quod audierit servos suos in sua injuria contumeliis affectos, et occisos ab eis quibus sua disponebat beneficia praestare gratis. Et quia ultio justissime consequenda erat in eis, jure iratus figuratur, quoniam parabolice supra nisi homo figuraretur, intelligere nuptias filii minus p. 0745C| potuissemus. Et ut posset de Deo intellectus noster has affectiones recipere, introducitur primum rex et homo, quando invitat ad nuptias et agit opera clementiae. Tunc siquidem aperte appositum est nomen hominis; nunc quando ad ultionem sermo festinat, homo bene tacetur, et rex tantum dicitur, et iratus introducitur; quia ira regis nuntius mortis: non quod ira cadit in Deum, sed suam tropicam conservat rationem. Qui, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit igni. Habet enim innumeros exercitus suos, et ideo Dominus sabaoth, id est Dominus aut rex exercituum jure vocatur. Exercitus autem quos misit, seu ultores angelos accipimus, vel poenarum (de quibus in Psalmis dicitur) immissionem per angelos malos (Psal. p. 0745D| LXXVII, 49); seu Romanum exercitum intelligimus, sub duce Vespasiano ac Tito, qui occisis in vindicta Dei Judaeae populis, et distractis, praevaricatricem succendunt civitatem, et vastaverunt omnia. Sed antequam ista complerentur, lapidaverunt Stephanum, etiam et de morte Jacobi gavisi sunt; nec non et Jacobum Alphaei lapidarunt. Propter quae omnia misera Jerusalem destructa est a Romanis. Et notandum quod Romanus exercitus Dei esse dicitur, ejusque ultores; quia nunquam ad eam venisset, nisi Dominus vocasset, sicut et in prophetis quam saepe legimus.
Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ac si dicatur, p. 0746A| Nec illi qui primum noluerunt venire, nec illi qui demum 912 neglexerunt, nec illi qui servos meos occiderunt: Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis, bonos ac malos, vocate ad nuptias. Non enim apostoli primum ad exitus viarum ierunt, quam ipsi Judaei se aeternae vita indignos judicaverunt; et ejecerunt eos a se, tanquam malum. Tunc autem compulsi, jubente Deo, exierunt ad gentes, quas non in viis Dei, sed in exitibus diversarum viarum invenerunt. Quoniam, sicut sunt viae Domini rectae, ita et viae saeculi diversae atque innumerae, secundum errores et adinventiones singulorum. Ut puta professio philosophiae, quae ad diversa tendit dogmata; vel professio culturae multorum deorum, necnon et voluntas singulorum, juxta quod poeta canit. Ducit sua p. 0746B| quemque voluntas. Quae omnia viarum foris a via Dei, exitus viarum saeculi sunt; ubi etiam foris in capite omnium viarum sapientia clamitat, et in plateis dat vocem suam dicens: Si quis diligit sapientiam, ad me declinet et ad me veniat, et inveniet eam et cum eam invenerit, beatus erit si tenuerit eam. Et egressi servi, juxta praeceptum Domini sui a Judaea, sive angeli pacis ab interioribus finibus Jerusalem, congregaverunt quoscunque invenerunt bonos et malos, et impletae sunt nuptiae discumbentium. Itaque non ideo vocantur mali, ut mali permaneant; neque ideo dicit bonos eos vocasse, ut bonitas illorum eis sufficeret ad vitam. Unde non immerito quaeritur quomodo boni dicantur vocati, qui necdum donum gratiae perceperant, sine qua nemo est bonus. p. 0746C| Sed facile haec quaestio solvitur, si verba Apostoli ad medium deducantur, ubi ait, etiam foris ex gentibus quodammodo, quod in comparatione Judaeorum boni inveniantur. Ait enim ita (Rom. II, 14): Gentes naturaliter facientes ea quae legis sunt, ostendunt opus legis in cordibus suis, et cum legem non habeant, ipsi sibi sunt lex. Nec tamen ideo tam boni ut non egeant gratia Dei. Propterea et vocantur ipsi quodammodo boni cum malis, ut simul omnes boni ex dono et ex gratia Dei fiant, qua vitae anterioris omnia donantur crimina, et praestantur dona. Atque ideo qui missi sunt ad exitus viarum jubentur exire; quia secundum finem temporis omnibus retroacta donantur culparum, cum defectus finierit actionum. Nec igitur bonos et malos abs re simul p. 0746D| vocari jubet, quoniam vocatio Dei sancta et optima est, quae simul omnes bonos facit, nisi per vitium aliquis inemendate voluptatis discrimen 913 maneat. Unde sequitur: Intravit autem rex ut videret discumbentes. Mira et ineffabilis ratio ut dicatur intrare regem, qui ubique est, et nusquam nec unquam abest, nec est ubi non sit qui omnia complet. Sed ejus intrare, est mentes singulorum discutere ac respicere, ad quas nemo alter potest intrare vel respicere. Nam ipse, ex usu Scripturarum ubi aspicit, seu per approbationem, seu per reprobationem, praesens esse dicitur; ubi vero nihil horum vult, absens videtur, dum suo quisque arbitrio relinquitur. Unde cum dies inspectionis seu judicii p. 0747A| advenerit in resurrectione, tunc inspecturus omnium conscientias intrabit, et coetum illius resurrectionis penetrabit, ut videat singulorum facta, et comprobet habitus omnium. Ubi circumspiciens vidit, inquit, ibi hominem non vestitum veste nuptiali, non quod in illius examinis die solus iste unus non vestitus veste nuptiali invenietur; sed unus more Scripturarum pro omnibus ponitur, quorum sors una et una interrogatio erit. Nec de corporeo habitu ista erit interrogatio, sed de habitu mentis et de indumento virtutum. Hincque ait, Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? Haec est illa interrogatio, de qua dicitur, quia in cogitationibus impii erit interrogatio (Sap. I, 9). Nunquid rex invitandorum habitum designaverat, cum invitari quoscunque bonos et malos jussisset? vel nunquid unus omnibus p. 0747B| in eo coetu poterat esse vestitus, aut animi habitus? Praesertim cum si certus ex consuetudine convivantium in nuptiis habitus esse debuisset exterius, poterat forte ab invitantibus ac ministris ne talis introiret inhiberi. Sed quia malos in conscientia intus intelligere non omnium est; quoniam humana simplicitas difficile fraudulentiam simulatae mentis potest deprehendere, idcirco hunc malum coetum peccantium, quorum non erunt remissa peccata nec obtecta, solus Deus terribilis et rex magnus, inveniet qui singulorum conspicit conscientias. Ed ideo quia hoc divinum est discernere, sine additamento hominis, sicut et supra, rex ponitur. Nam callidi et simulatores impraesentiarum in hoc convivio, inter concessa nobis divinitus sacramenta, etsi latere p. 0747C| queunt, nunquid fallere possunt Deum, et ab oculis divinae majestatis celari? Et ideo quia simul omnes ad bas nuptias male vestiti veniunt, clamat nobis Apostolus quotidie: Exuite veterem hominem cum actibus suis, qui corrumpitur secundum concupiscentias erroris. Et induite novum, qui secundum Deum creatus est in 914 justitia et sanctificatione veritatis (Ephes. IV, 23, 24). Quod autem dicit, in justitia, ad omnem conversationem pertinet nostram, ut candida sint, sicut Salomon ait, omni tempore vestimenta nostra (Eccle. IX, 8). Quod autem, in sanctitate veritatis, ad puram fidei pertinet conscientiam. Quia sicut opera peccatorum sunt sordida et corruptibilia: ita opera justorum candida et decora, atque p. 0747D| incorruptibilia et sancta, in quibus maxime regnat charitas. Quod autem eum amicum vocat, exprobrantis est magis quam blandientis. Ac si dicatur, Amice, per fidem et simulationem fidei et hypocrisin, et non amice per operationem, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Non quod ullus eam ex sese ad has nuptias attulerit, sed quia quicunque baptizantur Christum induunt novum hominem, ut deinceps ambulent in novitate vitae, in justitia, et sanctitate veritatis. Quam justitiam et sanctitatem nisi iste amisisset, nunquam interrogaretur tam atrociter, neque interrogatus semel sic obmutuisset; quia eorum ubi nulla est excusatio, non immerito invita est responsio, quos p. 0748A| intus accusat, et contra quos clamat mala conscientia.
Tunc ait rex ministris, id est ministris poenarum, Ligatis pedibus ejus et manibus, mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Sicut ergo est differentia gloriae, et claritas dispar sanctorum teste Apostolo, ita et supplicia tormentorum. Sunt enim interiores tenebrae, id est cordis; sunt et exteriores, de quibus jam supra diximus, quod non immerito in exteriores, jure mittitur, qui intus in animo, usque ad finem vitae, peccatorum tenebris caecatus fuerit. Nam ex eo quod non ait, ingressus est rex ut remuneret amicos, neque quod simul omnes congregaverit, quidam suspicantur non de futuro judicio dici. Praesertim cum non ait, Mittite eum in tenebras p. 0748B| inferiores; ut eas tenebras, inferiora loca inferorum sentire possimus. Sicut est illud, Eripuisti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV, 13). Quia sicut sunt interiores tenebrae, ita sunt et exteriores; et sicut inferiores, ita et novissimae, quae sunt in novissimis locis. Et ideo impraesentiarum, sicut et ipsi volunt, cum quidam accedunt ad convivium Scripturarum, vel ad corpus et sanguinem Christi, vitiis sordidati et criminibus, non vestiti veste nuptiali, justo Dei judicio caecantur aliquando in pejus spiritu erroris, ita ut qui latebant intus, exterius manifesti fiant, et fiat illud, dum per abrupta graditur, quod Joannes in Apocalypsi 915 sua dicit, Qui nocet, ut adhuc magis noceat; et qui in sordibus est, adhuc sordescat (Apoc. XXII, 11), ita ut ultra, p. 0748C| jam ligatis pedibus ac manibus, spiritu agatur immundo, ne se expedire unquam possit. Sed nos haec omnia melius de futuro intelligenda censemus judicio, ne ulli desperatio nascatur, quando universitas malorum in unum collecta pelletur ab illo interno convivio aeternae satietatis ac dulcedinis, et mittetur foras, ligatis manibus ac pedibus, in tenebras exteriores; ne ultra possint operari bona vel mala, neque de malo ad bonum transire. Nam opera hominis, recte manus, sicut et motus, pedes accipiuntur. Quae manus et pedes, tunc per districtionem sententiae, jure ligantur; quoniam a pravis operibus noluerunt hic ligari, dum licuit per meliorationem vitae, ut tunc eos poena liget, quos modo a bonis operibus ligavit culpa. Caeterum ubi manus et pedes ligantur, p. 0748D| et ubi fletus oculorum, et stridor dentium dicitur, ibi veritas resurrectionis omnino praedicatur. Et cum in exteriores tenebras mittuntur, non passim ubique erunt, sicut quidam nuper garrire coeperunt; neque indifferenter reprobi commisti cum bonis localiter erunt. Quia omnino, velint nolint, si corpora erunt, vere in loco, et non ubique erunt. Segregati quidem ab invicem, ut et justos, qui innovati erunt retineat coelum novum et terra nova, sicut vox divina clamat, Ecce facio omnia nova (Apoc. XXI, V), illos loca poenarum, extra hunc coelum novum et terram novam. Et ideo in exteriores tenebras alieni a luce erunt, ubi est ignis paratus diabolo et angelis ejus, cum quibus et isti erunt. Propterea, p. 0749A| ut isti volunt, non absque poenis erunt flammarum, in quibus fletus et stridor dentium erit. Erit siquidem dixit, et non, est, quia ante resurrectionis diem, in inferno nulla hominum corpora erunt. Licet praefati, philocumphi magis quam philosophi, in hoc aere, quo secundum Apostolum daemones interdum versantur, et animas ibidem poenaliter conversari susurrent; et ubi eas potius, ex propria conscientia torqueri autumant, quam aliis poenarum generibus. Nec considerant hi quod ita non diabolo et angelis ejus parata sunt a Domino, quae ipsi sibi aut isti pararunt, sed ex praescientia Dei ea parata dicunt, quibus illi pro sua puniantur malitia, et isti pariter cum corpore in quibus peccaverunt, pro suis culpis justo Dei judicio agente, torqueantur inviti, in loco p. 0749B| ubi, Erit fletus et stridor dentium (Luc. XIII, 38). Ex quo per metaphoram membrorum corporalium magnitudo ostenditur tormentorum. 916 Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Non igitur paucitas invitatorum narratur, sed paucitas electorum. Quia in invitatione absque ulla exceptione, immensae bonitatis est magnitudo; in invitatis vero discretio est judicii, et probitatis electio. Quae nimirum sententia omnes has parabolas comprehendit, et concludit de opere vineae, et de aedificatione domus, necnon et istam; in quibus omnibus non initia quaeruntur operum, sed finis.
Tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Id est, tunc cum audissent principes sacerdotum has parabolas, et cognoverunt p. 0749C| quod de ipsis diceret. Quia Marcus et Lucas, licet hanc parabolam de nuptiis, quae in medio prolata est, praetermiserint, tamen nihilominus Salvator eo in loco, quo cognoscentes eum de se dicere, voluerunt tenere eum, hanc eis impingit parabolam nuptiarum. Et ideo quia tenere propter turbas non sunt ausi, tunc abierunt et inierunt consilium satis insidiose, ut caperent eum in sermone. Unde liquet, quia non de ignorantia, sed de proposito malo caecati, peccant. Et ideo post omnia eis objecta non sunt compuncti ad poenitentiam, sed abierunt cum dolo. Et quo abierunt? utique ad Herodianos, et cum eisdem consilium inierunt; mali cum pessimis. Vere non consilium, sed fraudem et dolum cum eis tractaverunt p. 0749D| ipsi principes sacerdotum, et magistratus templi; quia non est consilium, non est scientia contra Deum. Sed quales consiliarii, tale et consilium acceperunt. Et ideo consilio maligno, cum eisdem jam initio, mittunt discipulos suos cum Herodianis, quasi adhuc minus cognitos et minus suspectos; ut aut abscondite facilius eum deprehenderent, aut si non possent eum capere, ipsi minus erubescerent. Licet quam saepe in consilio malo deprehensi, tanto minus fuerunt confusi, quantum animus eorum perfidia obturatus, deterior. Sed discipuli quos mittunt, quamvis gradu essent inferiores, malitia tamen erant pares, sicut sunt filii viperarum et serpentum; qui quamvis aetate sint minores, veneno sunt p. 0750A| aequales. Qui dicunt ei, Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Magistrum eum vocant, sed callide, et veracem eum adulantur, ut honore vel laude sui captus, mysterium cordis sui simpliciter eis pandat. Ad hoc quippe istos cum Herodianis miserant, ut per istos, mulcendo deciperetur, ac per illos Caesari contradicens censum dari debere, ac si reus in Caesare teneretur. Erant enim Herodiani ministrarii Herodis regis, quem praeposuerat nuper Caesar Augustus in Judaeam, regem. Nam non longe Judaea Romanis subjecta 917 erat, quando in toto orbe est celebrata descriptio, et facta est tributaria illis. Unde adhuc in populo Judaeorum seditio magna erat, dicentibus aliis, quia Romani pro omnibus militabant, p. 0750B| pro securitate et pace debere Judaeos tributa, ut sancitum erat a senatu, persolvere. At vero Pharisaei, qui sibi plaudebant in justitia sua, e contrario renitentes dicebant non debere populum Dei, qui decimas solvebat, et primitias dabat, et caetera, quae in lege jussa sunt, humanis legibus subjacere. Unde et quidam, sicut historia refert, exstitit Judas Galilaeus, cujus memor est et Lucas in Actibus apostolorum, conducens secum multam Judaeorum multitudinem, docebat Caesari non oportere dare tributa, neque dominum, neque Caesarem appellari, quod et armis conatus est defendere; sed milites regis tales subito contriverunt ausus. Et ideo isti mittunt cum Herodianis, id est cum militibus Herodis (vel cum his quos Pharisaei, illudentes ex Judaeis qui tributa p. 0750C| Romanis solvebant, Herodianos eos vocabant) magis quam divino cultui debitos; qui simul missi propterea dicebant, Non est tibi cura de aliquo, neque respicis personam hominum. Dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dari Caesari an non? Blande quidem, sed astute ac fraudulenter illuc eum provocat ad respondendum, ut magis Deum quam Caesarem se timere et venerari ostendat, et dicat non debere tributa persolvi; ut statim audientes Herodiani, ac si seditionis auctorem, contraque Caesarem agentem, reum teneant, quod ipsi non sunt ausi ut perimant; sin alias, ut reus in Deum culpetur. Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? Haec quippe virtus Deitatis est cognoscere, et introspicere cogitationes et conscientias p. 0750D| eorum. Et ideo non ad blandimenta verborum respondit, sed ad ea quae in cordibus male venenata congesserant; durisque cordibus dura remittit; quos non discipulos, sed tentatores appellat et hypocritas. Hypocritarum est ergo, aliud in corde tegere, et aliud operibus simulare, seu verbis exhibere. Unde Salvator ea quae intus habebant, malleo verbi ferit, cum eos hypocritas vocat, ut apud semetipsos inveniant intus in corde, quod foris audiunt aure; et considerent Christum humanorum cordium cognitorem, ne perficere audeant, quod insidiose valde facere disponunt. Ostendite, inquit, numisma census. At illi obtulerunt denarium. Sapientia in omnibus semper 918 sapienter agit, et sic sua dispensat p. 0751A| responsa, ut suis propriis tentatores suos revincat verbis. Ostendite mihi numisma census, hoc est, denarium qui pro decem nummis imputabatur, et habebat imaginem Caesaris. Et ait illis benignissimus Jesus: Cujus est haec imago, vel superscriptio? Haec interrogatio manifeste non de ignorantia venit, cum nemo esset qui hoc nesciret quod omnes observabant et cernebant in publico, sed ut ad sermonem eorum competenter respondeat. Quoniam et ipse in illis nihil magis quam suam quaerebat imaginem. Et ideo quam bene ait et competenter: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei Deo. Ac si diceret: Imago Dei non est in auro depicta, sed in corde intus sculpta et figurata, quam propter vestram malitiam video violatam; unde, rogo, quia p. 0751B| numisma Caesaris aurum est, reddite eum Caesari, et quia numisma Dei totus homo est, ad imaginem Dei creatus, vosmetipsos reddite Deo. Quod omnino non potestis nisi vos primum exuatis a censu Caesaris, quatenus deinceps liberi sitis. Et ideo primum reddite quod alienum est, ut possidere possitis quod vestrum est; ut sicut in nummo imago Caesaris persolvitur, ita et in cordibus vestris Dei imago vera reformetur, ubi in conscientia thesaurus coelestis servatur; quam sane imaginem divina manus decem praeceptorum apicibus insignivit. Unde quamvis Deus ante omnia, et super omnia honorandus sit, oportet tamen in hoc facto rectus ordo servetur; non primum quod Dei est, Deo, sed quod Caesaris est, Caesari. Deinde his exuti rebus jam liberi, quaecunque p. 0751C| sunt Dei, Deo, ne rursus vobis necesse sit talibus implicare negotiis. Alioquin primum vos offerre Deo, cum fenore alieno, perversus ordo est, si rursus redigamini prioris vitae imperio. O quam provida in omnibus Dei sapientia, et quam efficax responsio, nc ullis possit calumniari fraudibus, jussit ordinatissime quod omnibus implere oportet, qui vult relinquere mundum, et venit ad Christum, ut quod Caesaris est aurum, reddat Caesari et mundo, et quae Dei sunt, Deo. Potest autem simpliciter accipi, sicut jubet pecuniam et tributum Caesari persolvere: ita jubeat etiam, et quae sunt Dei, Deo, id est, decimas, primitias et oblationes atque victimas, et omnia quae in lege habentur. Nam et ipse reddidit tributa pro se et Petro; ac Deo reddidit quae Dei sunt, Patris p. 0751D| faciens 919 in omnibus voluntatem. Et hanc quoque plenam divinis sacramentis responsionem, et perfectam dicti coelestis absolutionem, tam mirabiliter, inter contemptum saeculi, et contumeliam Caesari ne inferret, temperavit, ut curis omnibus et officiis humanis devotas Deo mentes absolveret, cum Caesari quae ejus essent reddenda decernit. Sed misera Galliarum consuetudo, quae tantis in Ecclesiarum negotiis tenetur astricta debitis, et illicitae redhibitionis fascibus. Quod si mundus nos tenere sua nescisset jura, nequaquam conditione servitutis indebite nos ei reddere quae sua sunt cogeremur. Idcirco felix qui se ab his primum liberum fecit. Deinde felicior qui se Deo totum, id est corpus, p. 0752A| animam, et voluntatem, quotidie in melius coauctam reddit, ut ei ex integro sponte serviat, a quo se recolit originem habere et profectum. Sequitur: Et audientes mirati sunt; et relicto eo abierunt. Ecce qui credere debuerant ad tantam doctrinam mirati sunt; ex quo et duritia cordis eorum monstratur, et deifica praedicatur doctrina. Quia licet malitiose venerint, commoventur in admirationem, quod calliditas eorum insidiandi nullum invenerit locum, et ultra eum interrogare non audent. Idcircor, elicto eo, abierunt, infidelitatem secum cum miraculo ferentes.
In illa die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse. In qua die? in illa siquidem quando Pharisaei recesserunt. Quia licet ab invicem divisi essent, in hoc uno, ac si scelerati, p. 0752B| concordes erant ut Jesum odirent, suisque eum dolis caperent. Ad hoc quippe sibi vicissim succedunt, iterum, atque iterum, ut suis eum fatigent insidiis; certantes totius artis ingenio, quis eum ante deprehendere possit. Ita ut si ratione superare non possent, saltem per ipsam suae calliditatis frequentiam, sensum ipsius subverterent, ne possit quid responderent, praecogitare. Volebant enim se ostendere prudentiores vicissim, si eum quivissent capere suis laqueis. Duae siquidem haereses erant in Judaeis, una Pharisaeorum, et altera Sadducaeorum. Pharisaei traditiones et observationes habebant, quas illi Graece deuteroses vocant, quibus se praeferebant justiores; unde et divisi vocabantur a populo. Sadducaei autem, qui interpretantur justi, et ipsi sua sibi p. 0752C| applaudebant justitia, dicentes non esse resurrectionem corporis, nec animarum; neque angelos neque spiritum esse dicebant, 920 juxta Actus apostolorum. Et istae sunt duae domus, de quibus Isaias manifeste loquitur. Unde miror, pro quo justi vocabantur in populo, cum omnis agendi virtus, ut quisquis justus sit, spes futurorum est. Et ideo quis devotus adversus seipsum quotidie luctamina exercebit, nisi ob spem resurrectionis? Alias enim, soluta est tota observantia pietatis. Sed isti qui resurrectionem non credebant, quomodo conjugia poterant credere post mortem? Nequaquam hoc dixerim credidisse hoc posse fieri, quando ipsam resurrectionem negabant; ita ut nec animas post mortem esse crederent, nec corpora suscitari, sed utroque, p. 0752D| sicut et Pharisaei, gestiunt ferire cornu, et inevitabiliter eum concludere ad defensionem sui erroris, et ad gloriam suae laudis. Putabant enim eum ita concludere; sicut non est possibile ut ea mulier, quae fuit septem virorum uxor, sit demum unius propria, vel omnium communis: sic non esse possibile, ut sit resurrectio mortuorum. Et ideo callide, cum vidissent Pharisaeos jam victos siluisse, interrogant: Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. Erant autem apud nos septem fratres, et primus, uxore ducta, defunctus est, et reliqua. Fingunt ergo istiusmodi sordidissimam nuptiarum fabulam, seu fuerit ita apud eos, seu non p. 0753A| fuerit, ut quasi deliramenta arguant eorum qui resurrectionem asserunt mortuorum. Unde dicunt: In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? Omnes enim eam habuerunt. Turpitudinem fabulae ideo opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem. Quasi non sit ausus dicere quod ullus eorum debeat eam sibi jure legitimo vindicare conjugii. Quod si non potuerit eis honeste aliquid respondere, partibus eorum, velit nolit, debeat palmam victoriae dare. Quasi unum diceret eam habiturum, difficile videbatur eis posse probare. Si autem diceret coaequaliter eam omnes habituros, rem turpissimam in illa beata vita culparetur docere; cum duo in carne una dicantur impraesentiarum, et non octo. Quibus respondens Jesus ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, p. 0753B| neque virtutem Dei. Quaeritur autem quid sit, quod benignus Salvator ait, Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Utrum in aliquibus positum sit Scripturis Veteris Testamenti, quod in resurrectione nuptiae non sint, vel quod debeant homines fieri angelis similes, quoniam non in aperto est ubi scripta ea legantur 921 et tamen sic dicit quasi in aliquibus scripturis positum sit. Sed manifeste, ut dixi, in Veteri Testamento hoc non legitur, nisi, ut quidam volunt, in allegoricis inveniatur figuris, ac si in mysterio, indicantibus hujusmodi intellectum. Ubi cum exponuntur nuptiae Abraham, et concubinarum fit mentio, non principaliter de illis nuptiis intelligere dictum tantum volunt, sed de talibus quales nos de Christo et p. 0753C| Ecclesia exposuimus; talesque fore in saeculo illo, in quibus angelorum aequalitas comparetur. Videant illi quid dicant, dum catholice dicant nos tamen dicimus, quia sapientia Dei sapienter arguit negligentiam eorum, cum et dicit: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Quia non legebant, Deum ignorabant; ignorabant autem, quia Christum Deum in eisdem Scripturis non intelligebant. Alioquin, sicut ex diligentia lectionis nascitur scientia Dei: ita ignorantia negligentiae filia est. Sed non omnes qui legunt, cognoscunt Deum; quia aut male legunt, aut digne Deo vivere nolunt. Et ideo legendo non Deum quaerunt, imo scientiam Dei ad vanam gloriam quaerunt; idcirco recte nunquam inveniunt, sicut philosophi caeterique sapientes saeculi. Nam Dominus p. 0753D| cum dixisset: Nescitis virtutem Dei, ad hoc retulit, quod in resurrectione neque nubent, neque, sicut alii codices habent, uxores ducunt. Ad illud autem quod dicit, Erratis, quia nescitis Scripturas, exposuit ad resurrectionem mortuorum insinuandam, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob: qui si moriendo perissent, ut isti male sentiebant, nunquam diceretur Deus eorum esse qui non erant. Geminas ergo, quia calumniabantur et interrogabant, reddidit benignissimus magister sententias. Siquidem contra calumnias eorum, auctoritatem sacrae Scripturae opposuit, contra interrogationem vero, rationem. Sed prius rationem objecit, quia per ignorantiam putabant se aliquid scire; ut doceret eos p. 0754A| clementer, quod in resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli in coelo. Deinde protulit, ut calumniam eorum contereret, Scripturae auctoritatem, ita dicens: De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est, Deo dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Sic et nos interrogantibus nos, quocunque mentis proposito, prius rationem exponere debemus, 922 postea idipsum auctoritate firmare ut et si calumnia est, convincatur, sin autem simplex interrogatio, doceatur. Et notandum quod semper infirmior sit Judaeorum congressio contra Jesum. Nam supra prima eorum interrogatio, cum terrore et potestate minaciter facta est cum dicunt: In qua potestate facis ista? Secunda cum dolo: nec enim terrent, p. 0754B| sed circumveniunt, et decipere gestiunt eum laudibus. Contra quam acutissima occurrit sapientia, sicut et contra terrores eorum, invictissima fortitudo. Porro hoc tertio loco, neque cum terrore neque cum multo dolo, sed ex magna praesumptione, et ignorantia caecitatis aestimantes se vincere Christum resurrectionem praedicantem. Quod autem nostri codices habent: neque nubent, Latina consuetudo Graeco idiomati non respondet. Nubere enim proprie mulierum est, et virorum, sicut alius interpres posuit, uxores ducere. Sed nos simpliciter hoc dictum accipiamus, quod nubere de viris, nubi vero de uxoribus dictum est. Sed et ad comprobandam resurrectionis veritatem, multo aliis evidentioribus uti potuit testimoniis, e quibus est illud: Suscitabuntur p. 0754C| mortui, et resurgent qui in monumentis sunt. Et in alio loco, Multi dormientium de terrae pulvere consurgent, alii in vitam, alii in opprobrium et in confusionem aeternam. Propter quod jure quaeritur, cur hoc Dominus proferre noluerit testimonium? Quod forte videtur ambiguum, vel non satis ad comprobandam resurrectionem idoneum. Unde et hoc prolato, quasi probaverit quod volebat, statim confirmat et concludit dicens: Non est Deus mortuorum, sed viventium. Cujus rei gratia, turbae audientes mysterium, et cognoscentes admiratae sunt in doctrina et responsione illius. Quoniam quae nesciebant et in quibus errabant, ex auctoritate Dei, et Scripturae testimonio, plenissime edocuit; et virtutem Dei ostendit, cum et resurrectionem praedicavit p. 0754D| et consortium angelorum declaravit. Non quod corpora, seu membra corporis, et sexus uterque non debeat resurgere, sicut quidam haereticorum senserunt, hoc dicit, sed quia immortales erunt homines, spiritalia erunt membra corporis. Nam in hoc saeculo, quia morimur ideo nascimur, et quia nascimur, ideo uxores ducimus. Tolle moriendi necessitatem, et nascendi utilitas nulla erit. Tolle rursus nascendi utilitatem, et nubendi causa soluta est. Et ideo erunt in sua natura homines, non in angelorum natura translati, sed in sua spiritales effecti, 923 sicut angeli in coelo immortales et incorruptibiles, in eorum gloria sine nuptu coaequales consociati. Verumtamen, ut proposueram, ideo Dominus de resurrectione p. 0755A| hoc usus est testimonio, quia Sadducaei cum nec angelum esse credant, nec spiritum aliquem, nec carnis resurrectionem confitentur, animarum quoque interitum praedicant, non nisi quinque libros Moysi tantum recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. Idcirco stultum erat inde proferre testimonia, cujus auctoritatem non recipiebant, nec sequebantur doctrinam. Hinc quam provide ad comprobandam aeternitatem animarum, de Moyse ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, statimque infert: Non est Deus mortuorum, sed viventium, ut comprobaret animas permanere post mortem. Neque enim Deus veritas eorum se diceret Deum esse, qui nequaquam subsisterent; ut cum de animabus ex eorum libris obtineret palmam p. 0755B| victoriae, consequenter licentius introduceretur corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt. Nam Abraham caeterique patriarchae, non Deum habere poterant, si non erant, quia in natura rei est, ut id esse necesse sit, cujus est alterum illud. Ac per hoc Deus viventium est, et non eorum qui non sunt. Nam et Deus aeternitas est; et non est eorum quae aut mortua sunt, aut omnino non sunt. Quomodo ergo eorum negabitur Deus, quorum se esse profitetur Deum ipsa aeternitas? Deus enim qui est, ipse de se dicit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14), et hoc mihi nomen est in aeternum. Unde et impossibile est, ut dicatur eorum Deus esse, qui non sunt. Et quia hoc impossibile est, ergo eorum est Deus qui sunt, et qui vivunt, et p. 0755C| sentiunt beneficia ejus, et intelligunt se Deum habere, cujus et ipsi sunt. Sed quaerendum quid est quod per singulos dixit, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, cum posset dicere, ego sum Deus Abraham, Isaac, et Jacob? Sicut alio loco, in commune omnium se dixit esse, cum ait ad Moysen: Vade et dic Pharaoni, Deus Hebraeorum misit me. Non enim abs re ita dixisse putandum est. Quoniam etsi omnium unus est, perfectissime tamen eorum est qui circa Deum, et apud Deum perfectiores caeteris hominibus inveniuntur, et ideo plenius totum Deum habent in se. Propterea istorum non communiter, sed totus unicuique eorum singulariter, jure Deus dicitur. Ut puta si dicatur, 924 ager ille illorum est, ostendimus quod unusquisque eorum p. 0755D| partem possideat illius agri qualemcunque, et non eum habeat totum. Si autem dicimus, quia ager ille illius est, demonstramus quia totum ille eum possidet: sic et cum dixit: Ego sum Deus Abraham, ostendit quia totum habet eum Abraham ut perfectus patriarcha; et totum habet eum Isaac, et totum Jacob. Et ideo non dicitur in commune Deus eorum, sed Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, quia singuli eorum totum habebant Deum. Sic et alibi dicitur: Deus Eliae (IV Reg. II, 14); Christi autem longe aliter et Deus et pater est. Porro Deus Hebraeorum quod dicitur, imperfectio demonstratur eorum, quoniam unusquisque eorum aliquid vel modicum habebat de Deo. Quod beneficium Christi pro p. 0756A| magno munere apostolis indulsit cum ait: Ascendo ad Patrem meum et patrem vestrum, ad Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17).
Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum, et interrogavit eum unus ex eis legis doctor tentans eum. Quod de Herode et Pilato legimus in Domini passione, redisse eos in concordiam, hoc etiam nunc de Pharisaeis ac Sadducaeis cernimus; qui prius ad invicem inimici erant, sed ad tentandum Deum pari mente consentiunt. Nam qui contra veritatem certat, licet malitia ejus vincatur, nunquam tamen placatur; quia veritatem non quaerit defendere, sed subvertere. Et ideo isti, licet siluerint, muti facti, non tamen sunt placati, ut consentirent: ex fide in omnibus a veritate p. 0756B| devicti. Sed conveniunt pariter, qui ratione non poterant, multoties confutari, ut multitudine simul valeant decertare, et quia viderant factionem Sadducaeorum tam subito corruisse, debuerant exemplo eorum moneri, ne ultra illi molirentur insidias. Sed malevolentia semper ac livor magis magisque impudentiam nutrit. Hinc se satis callide multitudine armarunt, quamvis unus loquatur pro omnibus, quia omnes illi decertant, et loquuntur per unum, ut si quidam vicerit omnes videantur vicisse; si autem victus fuerit, solus videatur confusus. Magister, inquit, quod mandatum magnum in lege? Magistrum vocat, cujus forte non vult esse discipulus, quia sic interrogat de magno mandato, et non de maximo, ut quidquid ille responderit, quia quae p. 0756C| Deus jussit, omnia magna sunt, occasionem habeat 925 calumniandi aliud asserens magnum esse de pluribus. Nam qui ficte cum dolo interrogat, frater et particeps est hujus Pharisaei. Quia omnis discipulus magistri discipulus est, sicut et magister sui discipuli magister est. Propterea nemo dicit bene magister, nisi discipulus. Et ideo quia tentabat eum, jure false dixisse probatur, nisi forte intelligamus, quod hic non sua sponte Jesum tentare voluerit, ut Matthaeus ait, sed quia persuasus a Pharisaeis, quantum ex se fuit, non tentando, sed quaerendo ac si minus doctus, accessit. Unde et Marcus de eo narrans, licet in multis distare videatur, tamen non illum tentantem, sicut Matthaeus introducit, sed et in fine sermonis, Dominum dixisse ad eum ait: Non p. 0756D| es longe a regno Dei (Matth. XII, 34). Quia et hoc modo fieri potest, quamvis tentans accesserit, aut etiam invitus, et quantum ex se erat, devote interrogans, ut Domini responsione vere ad fidem correctus sit. Vel certe ipsam tentationem, quam Matthaeus posuit, non in malum proposuisse tanquam decipere vellet eum ut inimicum, sed curiose potius, quia de hoc diu quaesitum erat; ut possit experiri utrum sciret Dominus, et discere an ignoraret, quod adhuc ab omnibus, ac si incertum, quaerebatur. Lucas vero tale aliquid ex vicino videtur dicere, sed longe alibi illud interponit. Unde rectius videtur alium esse, de quo Lucas tale aliquid narrat; non solum propter ordinis distantiam, verum etiam quia p. 0757A| cum interrogat Dominum: Quid faciendo vitam aeternam possidebo? longe aliter Dominum respondisse narrat, et multa proposuisse quae huic non videntur congruere loco. Iste vero, quem Matthaeus et Marcus assumunt, accepto responso, siluisse bene quidem commendatur a Domino, cum ait ei: Non es longe a regno Dei. Et quia forte interrogat fideliter, quod mandatum magnum in lege sit, Dominus non solum quod sit magnum, verum etiam et quod primum respondit. Unde quaerendum arbitror mandatorum differentiam; quia ubi est magnum et primum, ibi et sequentia, sicque per ordinem quaerendum forte, donec pervenias ad illud minimum mandatum, quod qui solverit, et docuerit sic, minimus vocabitur in regno coelorum. Unde constat, p. 0757B| quia si est magnum, et minimum est utique, et medium, atque hinc inde multiplicia per ordinem. Interea Dominus respondens ei docet et nos quia non solum est magnum mandatum 926 diligere Deum, verum etiam et primum. Primum autem, non ordinem Scripturae respicit, sed ad dignitatem virtutis intelligendam; et hoc quasi conveniens huic loco attendendum. Quia quasi multis praeceptorum mandatis constitutis, sic nunc hoc magnum ac primum dixit mandatum. Secundum autem et simile priori, et propter similitudinem magnum; quod est: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Forte secundum hoc, intelligere possumus, et aliud esse, quod sit magnitudine et ordine tertium, sicque aliud quod quartum, et deinceps per ordinem legis mandata dinumerare. p. 0757C| Sed hoc solius Dei est ordinare, ac percensere usque ad minimum. Quia nisi Christus hoc expleat, qui est Dei virtus et Dei sapientia, nemo alius sanctorum est, qui hoc audeat. Fortassis ergo a temporibus Moysi usque ad Christum quaerebatur, in lege quod esset magnum mandatum in ea; nec tamen fuisse qui hoc ad liquidum definisset. Alioquin Pharisaeus hoc non interrogasset, nisi diu multumque apud illos quaesitum esset, et non inventum, neque praefinitum; donec veniens Christus docuit, non solum quod esset magnum, verum etiam quod esset primum, deinde et quod esset secundum simile priori. Cujus et opus est, si vellet explere, vel invenire tertium et quartum, seu per ordinem reliqua. Est tamen et hoc mandatum alibi, quod primum dicitur, p. 0757D| sed non simile, ut et magnum dicatur et primum. De quo Apostolus ait: Honora patrem tuum, et matrem (Ephes. VI, 2), quod est mandatum primum in promissione, seu in lege, quia in secunda tabula legis primum positum legebatur. Et ideo licet primum queat dici, non statim et magnum, sicut forte et aliud magnum quod non statim primum. Verumtamen considerandum quod ait Salvator: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Deinde quod ait Apostolus ad Romanos (Rom. XIII, 9): Non maechaberis, non occides, non furtum facies, et si quod est mandatum, in hoc verbo instauratur, vel sicut alii codices habent, recapitulatur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quidquid igitur est quod in his p. 0758A| duobus pendet, totum in hoc uno instauratur vel recapitulatur. Idcirco quaerendum si aliud sit pendere in his duobus mandatis legem et prophetas, et aliud recapitulari omnia in hoc mandato. Unde quia unum jam prioribus Patribus visum est esse, necesse est intelligere, quod omnia mandata, seu lex et prophetae, in 927 utroque pendent et recapitulantur, vel instaurantur mandato; quia nec Deus sine proximo, nec proximus sine Deo recte diligitur. Ac per hoc dilectio Dei ac proximi, unum mandatum est, unaque charitas integra, et vera dilectio. Unde, ut ita fatear, in eo quod ait Apostolus: Etsi est aliud mandatum in hoc verbo instauratur; etiam et istud: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, in hoc secundo (ut verum p. 0758B| sit quod Apostolus ait) omnino recapitulatur vel instauratur. Et si primum mandatum recapitulatur in secundo, necesse majus est et secundum in primo instaurari. Et ideo si omne mandatum recapitulatur in secundo, recapitulatur etiam hoc magnum et primum; et in his duobus, jure tota lex pendet et prophetae. Nec immerito igitur magnum et primum mandatum in lege a Domino definitum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Cui si aliquid subtraxeris de magnitudine ejus et de primatu ipsius, de toto id subtrahis. Et qui de toto illo mandato aliquid subtrahit, id est, aut de eo quod est, ex toto corde, aut ex tota anima, aut ex tota mente, quod magnum et primum est, ni ex toto servetur corrumpitur. Propterea p. 0758C| qui vult Dominum Deum suum diligere ex toto, exsequatur partes plenae dilectionis, et impleat ex toto, ut non solum Dominum Deum totum ex toto diligat, verum etiam tria illa, ex quibus diligitur Deus ex toto exhibeat, id est ex toto corde suo, apud se Deum totum in corde ac si thesaurum recondat, in omni operatione et cogitatione sua; et ex tota anima sua, ita ut paratus sit ponere eam in morte, pro eo qui universa creavit, ne ulla pars animae divellatur ab eo, qui illam dedit; et ex tota mente, ut nihil aliud intellectu nostro versetur, quam intelligere et cogitare de Deo. His tribus itaque partibus, totus et integer constare dicitur homo; non quod tribus, ut quidam volunt, substantiis sit compactus homo, sed duabus, id est anima et corpore. p. 0758D| Licet Apostolus dicat: Ut integer spiritus vester (II Thess. III, 3-23), anima et corpus; quia anima utrumque est et anima et spiritus. Verumtamen pars ejus qua vivificatur corpus anima appellatur; eminentia vero pars ejus qua intelligimus et ratiocinamur, mens dicitur. Porro cor pro parte carnis accipitur; ut et caro Deum sitire, Deumque diligere possit, ex toto elaboremus. 928 Pro quo David Deo pollicebatur, Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXII, 2). Quibus profecto partibus, cum ad Dei dilectionem totus homo integer ex toto transfertur, maximum Dei mandatum complere jure creditur. Etsi diligere proximum magnum est, non tamen primum vocatur, sed simile. p. 0759A| Quia et proximus in Deum diligitur, et Deus in homine, cujus est imago, amatur. Nec immerito igitur simile, maxime propter mysterium Christi qui est proximus noster, suscipiens carnem nostram, et factus est, sicut ipse in alia ostendit parabola, proximus noster. Et ideo primum mandatum et maximum est Dominum Deum diligere; secundum autem simile per omnia, Filium Dei scilicet, quia Mediator Dei et hominum factus est, similiter ex toto et sine mensura diligere, cognoscere, et venerari. Deinde proximos in ipso Christo Jesu, cum mensura, sicut nosmetipsos amare et diligere, ut unum in omnibus per Christum compleatur mandatum. Alioquin, sicut ait Joannes: Qui dicit se Deum diligere, et fratrem suum non diligit, mendax est (I Joan. IV, 20). Et: Omnis qui diligit p. 0759B| iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 5). Unde elaborandum cum Dei gratia, quia simile dicitur mandatum in dilectione proximi, ut eodem modo proximus ametur ex toto corde, sicuti amari praecipitur. Quis enim non toto corde, et non tota anima, et non tota mente se amari optasset, cum dicit: Sicut teipsum? Sed inter Deum et proximum quasi quaedam discretio ponitur, eo ne quis proximum quem diligere tanquam seipsum jubetur, quasi Deum adorare velit, quem plus quam seipsum, et quam omnem hominem diligere oportet. Propterea cum ait: Secundum simile est huic, ac dilectionem Christi referenda est haec similitudo; ut sicut Deus Pater, ita et Deus Christus Patris Filius, qui est noster proximus, diligatur. Et quia reliquos nos oportet p. 0759C| diligere proximos, in ipsa eademque dilectione mensura ponitur, sicut teipsum. Propterea secundum simile est priori, ut diligatur Christus, nulla adhibeatur mensura, sed ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente. Et ut haec dilectio vel charitas ordinata sit, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Et ideo quia in his duobus mandatis, sicut dictum est, tota lex pendet et prophetae, melius ad Christum quia vere proximus noster est, refertur hoc secundum simile mandatum; quia lex et prophetae omnes Christi praesignabant adventum, et ad 929 eum pendebant omnia legis aenigmata et figurae. Et adventus ejus per supplementum eorum cognoscendi Deum intelligentiam praestavit. Alioquin si aeque accipiendum est de dilectione Christi et p. 0759D| proximi, quomodo patrem et matrem, caeterasque affectiones carnis Dei charitati praeponere inhibemur in hoc ipso eodemque Evangelio? Quomodo dilectio proximi simile mandatum est dilectionis Dei, ut sit aliquid quod amori Dei possit aequari? Idcirco magis similitudo praecepti, parem charitatem diligendi patrem et filium, atque cognitionem similem ex lege et prophetis exigit, in quo mandato pendent omnia. Unde ut legis ipsius et prophetiae argui possint verbis, et de proximo manifestior intelligentia panderetur,
Congregatis Pharisaeis, interrogat dicens quid illis videretur, Christus cujusnam filius futurus esset? Qui dicunt ei, David. Et ait illis: Quomodo ergo David in p. 0760A| spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum? Hanc igitur quaestionem miseri Judaei quia videbant contra se venire, quamvis scirent forte ex prophetis quomodo Dominus, vel quomodo et filius esset David, noluerunt tamen respondere ei, sed tacuerunt. Negare igitur non poterant quod David olim in Psalmis de ipso prophetaverat, neque subterfugere aliter quam silendo; idcirco male in se confisi, ac si rei, tacent. Sed et Dominus Jesus, non eamdem eis exposuit, neque modum quaestionis absolvit, sed nobis Christianis per Paulum, in quo loquebatur ipse, plenissime reseravit. Dicit enim loquens ad Timotheum: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis p. 0760B| ex semine David secundum carnem, juxta Evangelium meum (I Tim. II, 6). Ecce quomodo Christus filius est David, scilicet secundum carnem, quia de semine carnis ejus natus est. Quomodo autem sit Dominus David? ipsum Apostolum interrogemus, imo Christum qui per ipsum loquebatur. Dicit enim ita de ipso: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). Quoniam non per rapinam aequalis erat Deo Patri in forma Dei, sed per naturam sempiternae nativitatis, in qua manens Deus genitus a Patre. Secundum quam formam rogo quia nascendo Deus exstitit a Patre, cognosce ipsum eumdemque Dominum David. Et si cognoveris eum vere Dominum David, cognosces utique Deum 930 et Dominum esse p. 0760C| omnium creaturarum, etiam et angelorum; quia aequalis est Deo Patri Deus in forma Dei. Ecce unde filius David, et ecce ex quo Dominus David. Ergo filius David quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est supra omne nomen, ut in nomine Domini omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum (Philip. II, 7, 8). Exinanivit ergo se, sicut dictum est. Quod si quaeris quomodo vere sumendo carnem ex semine David, ita ut Verbum caro fieret, ac per hoc factus est quod non erat. Ergo Dominus qui erat David, factus est filius ipsius David. Et ideo in Spiritu p. 0760D| sancto jure vocatus est ejus Dominus, qui factus est et filius; non alter Filius, et alter Dominus; sed unus idemque Christus simul Dominus et Filius. Quod si caeci Judaei forte ista nescientes, quia sciebant eum de semine David omnino venturum, debuerant ipsum interrogare, quem ficte magistrum vocabant, maxime quia ipsius David testimonium, in Spiritu sancto praedictum, adhibuerat. Sed nolebant miseri rescire propter vecordiam suam, nec requirere quod negare non poterant, et tamen contradicere gestiebant. Quod si vellent procul dubio credere in prophetis ubi legerant, quod filius David Christus futurus erat invenire poterant quod ipse esset qui loquebatur, et quia ipse Dominus David esset. Nam ubi legebant, p. 0761A| quod essent eum etiam et ipsi occisuri. Mira caecitas, et nimia intus obstinatio mentis. Futurum eum sperabant, et praevidebant ubique de ipso interrogati, sed suum facinus crudelissimum sibi non videbant, quod explere longe diu moliebantur, et jam beneficiis deliniti. Alioquin nunquam eos quasi de cognito Christus manifeste sic interrogasset, cujus nomen antea in Scripturis sacris, vel in populo pronuntiatum nunquam audissent. Sed quia hoc notissimum erat in populo, et in divinis litteris ubique legebatur, celare non poterant, quod venturum eum nescissent, vel non sperarent; quod et adhuc hodie sperant, et ideo errant, quandoquidem et nos speramus eum venturum, sed non ad judicandum, quia jam judicatus est; quin potius judicem p. 0761B| exspectamus, quia prophetae utrumque praenuntiaverunt adventum, 931 et ideo caeci, quia erraverunt in tempore adventus ejus, sentient in novissimo judicem, quem injusto in primo suo adventu condemnaverunt. Facit ergo, prudens lector, hic locus, non solum contra Judaeos duricordes, verum etiam et contra haereticos, qui Deum negant in carne venisse, et non confitentur Deum hominem verum Dei Filium. Nam Photinus, qui negat hominem Christum, ex hoc loco condemnatur. Arius vero et Manichaei, seu quamplures, hinc debellantur haeretici, qui non confitentur Christum Deum aequalem Deo Patri, ut tota evacuetur redemptio Christiana, et fides eorum corrumpatur catholica. Et ideo ut eos omnes hinc inde fortiter revincere possimus, quaeso p. 0761C| tam praesentem locum, quam et alia ubicunque oportuerit loca de Christo diligentissime perscrutemur, ut intelligamus, et interrogemus eos omnes una cum Domino; si purus homo est, ut ipsi dicunt, et non Deus, Quomodo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Ipsi de se Pharisaei occasionem praebuerunt confutationis suae, qui ut Dominum caperent in aliquo, fuerant congregati. Et quia jam multa proposuerant dolose, dignum erat ut saltem semel eos interrogaret, et faceret eos cognoscere, quia non erat tantum homo qui tentabatur, sed et Deus, quem nemo potest fallere. Interea, quia dicere de se veritatem in aperto non poterat, insidiantibus Pharisaeis, p. 0761D| nec tacere, qui ad hoc venerat ut veritatem annuntiaret, seque ipsum Deum Dei Patris Filium monstraret, ideo talem eis proponit interrogationem, ut, eo tacente, divina declararet Scriptura, Spiritu sancto longe ante de Christo prolata. Unde primum interrogat: Quid vobis videtur de Christo, cujus filius est? Quod omnibus notissimum erat, quia de David stirpe repromissio facta fuerat. Deinde illis respondentibus mox quod verum erat, David, rursus interrogat Sapientia Dei Patris valde sapienter, quomodo David vocet eum in spiritu Dominum, si pater jure creditur? Non ideo hoc interrogat, ut revincat eos non vera dixisse, sed ut se Dominum ostendat Dei Patris Filium. Non enim poterat Dominus p. 0762A| ejus esse, qui ex eo fuerat nasciturus, nisi esset Altissimi Filius. Quae nimirum interrogatio, adhuc hodie multum valet contra Judaeos; et revincit de Christo, ut dixi, pene omnem haereticam 932 pravitatem. Quod unus idemque Christus, et vere sit filius David secundum carnem, et Dominus David, secundum divinitatem, non simplex homo et purus, sicut illi tunc sapiebant Judaei, et adhuc hodie ita desipiunt, asserentes sanctum virum de genere David esse venturum. Sed ipse ab ipso David, qui filius ejus est, in Spiritu sancto Dominus ipsius praedicatur. Non quod duo essent filii, ut novella haeresis suspicatur, sed unus idemque Christus, et Dominus est, et filius, non alter Deus, alter homo, sed unus in utroque Deus et homo. Quae p. 0762B| fides non de incerto venit erroris, nec ex propria fingitur voluntate, sed in Spiritu sancto ab ipso Domino declarata ostenditur. Non enim se David filium denegat, quod Pharisaei confitentur, sed et Dominum se prophetarum insinuat. Et ideo sumit de centesimo nono psalmo testimonium, ut ex ipso omnes convincantur Judaei, qui fingunt sibi, ad eludendam interrogationis veritatem, multa inepta et vana; et dicunt vernaculum Abrahae fuisse, cujus filius Damascus Eliezer fuit, et ex ipsius persona hunc Psalmum scriptum fuisse, ejusque esse vocem, quod post caedem quinque regum Dominus Deus Domino dixerit Abrahae: Sede ad dextram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quos omnino interrogare oportet, quomodo Deus dixerit p. 0762C| Abrahae quae sequuntur: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum ex utero, ante luciferum, genui te, et caetera in eo psalmo quae leguntur. Quae omnia, sicut eo in die concluserunt ora Pharisaeorum, ex illa hora, ut nemo sit eum amplius ausus interrogare: ita et nos omnem Judaeum, omnemque haereticum ex hoc convincere possumus, quod Christus Deus et homo sit verus, et ante luciferum ex utero, id est ex substantia Dei Patris in splendoribus sanctorum, ab ipso genitus, et in fine temporum sacerdos, sicut juraverat olim Deus Pater, secundum ordinem Melchisedech constitutus. Utrumque igitur videtur frivolum, ut aut servus ille propheta tanti mysterii dicatur fuisse, aut David de illo tale aliquid retexuisse, quod nec illi nec Abrahae p. 0762D| convenire suspicetur, sed magis similitudo nominis et aequalitas, qua Dominus Domino dicebat eum aequalem Patri, a dextris collocavit, cum ascendit ad coelos, quo semper fuit. Quod omnino sicut Abrahae non congruit, ut aequalitas Deo Patri dicatur, ita nec sedere 933 a dextris Dei potuit. Nam in Deo nihil sinistrum est, et ideo jure, pluraliter, Filius in dextris Dei Patris sedere jubetur: Et aperte post laborem passionis, ut sedeat in gloria victor ac si judex, quia in terris judicatus est, judiciaria potestate sublimatus, donec omnes inimicos subdat Pater sub pedibus ipsius scabellum; per quod significatur unitas substantiae de consortio nominis, et de consedendi invitatione judicii potestas attributa, sicut de p. 0763A| universorum subjectione virtus declaratur manifesta. At vero quod dicit, donec pro semper accipiendum est et pro infinito. Non ut tunc desinat sedere in gloria, cum positi fuerint inimici ejus sub pedibus ejus, sed sempiterna sessio ei offertur et gloria, quam semper idem habuit cum Patre. Haec quippe pars hoc loco sic pro infinito est, sicut et alibi ait: Donec senescatis ego, ac si dicatur: Tu semper sedebis, quia inimici tibi sub pedibus semper subjecti erunt. Noverat enim Christus, quia filium David futurum credebant, et hoc capere posse Scripturarum auctoritate, quod ex semine David ipse esset; idcirco rursus eos interrogat, ut eum intelligant Deo Patri coaequalem, et qui ex David ortus erat semine, aeternae virtutis et potestatis, et p. 0763B| originis substantiam, in se corporaliter continebat, propterea Deum in homine declarabat. Verumtamen ne aliquis cum Judaeis hanc corporalem intelligat sessionem, perpendat quod et Pater ad dexteram Filii esse dicatur, quod in sequentibus manifestat: Dominus a dextris tuis, confregit in die irae suae reges. Et ideo non est necesse corporalem sessionem introducere in his quae spiritualiter sunt intelligenda; quia sicut Filius est in dextera Patris, ita et Pater in dextera Filii. Quomodo ergo inimici ponantur a Patre scabellum sub pedibus Salvatoris, non abs re quaeritur, ubi magis benignitas Dei praedicatur, quam aliqua indignatio furoris. Pium namque et valde optabile subditum esse Deo. Propterea non aestimandum censeo, similiter Deum ponere inimicos p. 0763C| Christi scabellum pedum ejus, quemadmodum ponuntur inimici sub pedibus regum terrenorum exterminantium eos. Quia illi sine misericordia proprios affligunt inimicos, Dominus autem non ad perditionem, sed ad salutem inimicorum Christi ponit eos scabellum pedum ejus, ut sint subditi Salvatori suo ac liberatori clementissimo. Scriptum namque in Lamentationibus Jeremiae legimus, quomodo 934 contenebravit Dominus in ira sua filiam Sion, dejecit de coelo in terram gloriam Israel; non fuit memor scabellum pedum suorum. De quo in eodem opere quod in eisdem Lamentationibus edidimus, jam diximus, quod tunc occurrere potuit, et adhuc dicimus quia scabellum pedum Dei esse, immensa gloria est; quia filia Sion quando scabellum pedum p. 0763D| Dei erat, in coelo erat gloriosa. Postquam autem dejecta est, ut non sit scabellum pedum ejus, desiit esse in coelo. Quapropter attende diligenter quod ait: Dejecit de coelo gloriam Israel, et fuit scabellum pedum suorum, quando repulit, et dejecit eos in terram, ut non in coelo, sed in terra scribantur; licet et terra aliquando in laudem ponatur, ut est illud: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI, 1), non ignominiam, sed gloriam terrae volens ostendere, quae de Deo aliquam, vel modicam intelligit partem. Ideo et mulier illa poenitentiam agens ad pedes deflebat benignissimi Jesu, quia peccatrix erat. Optabile quidem ei erat secus pedes Domini sedere ac deflere, quia ad caput p. 0764A| ejus pertingere necdum erat idonea, ut unguentum superfunderet. Quibus ita de Psalmo interrogatis: Nemo poterat ei respondere verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die illum amplius interrogare. Quid putas si omnem textum Psalmi cogerentur exponere, qui manifestissime totus de Christo sonare videtur? Credo quod omnium ora Judaeorum ex hoc uno clauduntur Psalmo, si fuerit diligens perquisitor, qui possit ex his eorum suffugia aperte concludere.
(CAP. XXIII.) Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos. Id est, finita interrogatione, cum jam nemo eum auderet interrogare, locutus est libere ad turbas et ad discipulos suos. Hanc quoque distinctionem Matthaeus facit, ut privilegium servet p. 0764B| apostolorum, vel eorum qui fidelius adhaerebant Christo, quoniam meliores erant prae caeteris turbis, discipuli Salvatoris, qui jam eum plenius per fidem sequebantur. Et ideo quamvis saepius soli erudiantur, tamen quotiescunque cum turbis audiunt, distinguuntur ab eis, ut eorum dignitas commendetur. Nam et supra Matthaeus cum dixisset: Loquente Jesu ad turbas, et dixisset aliquis: Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes te videre, mox non ad turbas, sed ad discipulos suos, extendit manus suas ita dicens: Ecce mater mea et fratres mei, seu caetera. 935 Sic invenies, lector, et in reliquis locis, ut semper servetur honor discipulorum. Nihil enim Lucas dissentire videtur in hoc loco, cum ait, quod in domo cujusdam Pharisaei haec proposuerit p. 0764C| Dominus, quia Matthaeus locum specialiter, quo dicta sunt haec, non exprimit, sed ex quo venit a Galilaea in Jerusalem, etiam et superiora, usque ad sermones istos omnia gesta seu dicta, ibi jure ubi vel ubi accipiuntur. Sed hos sermones jam non ad Pharisaeos loquitur, sed et ad turbas et ad discipulos quia indigni erant; nec tamen penitus propter eos, sanam eorum doctrinam vult contemni, et ideo ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: omnia quaecunque dixerint vobis servate et facite, quae autem faciunt facere nolite. Per cathedram namque ipsa lex Moysi et doctrina intelligenda est, super quam illi sederunt, qui aut eam recte interpretari se gloriabantur, aut qui supra ascendere, juxta traditiones suas se profitebantur; et quia in p. 0764D| proximo removenda erat, ne ad litteram sequeretur, videtur dixisse, sederunt: ac si diceret, usque ad praesens, et non sedebunt aut sedent. Servare autem jubet et facere quae legis sunt, quoniam lex spiritalis est. Et ideo praetulit gloriam legis de se testantis, quae imaginem futurae veritatis expresserat in se, et praemonstrabat in suis decretis utraque praecepta, scilicet agendae vitae et significandae; in omnibus tamen Christo parebat, et ejus meditabatur adventum. Quidquid enim in ea continetur, ad profectum manifestandae cognitionis Christi multum valet, et ideo jubet praeceptis eorum obtemperari, qui super cathedram Moysi sedent, ut doceant quae legis sunt. Neque si de suo vitiose aliquid docuerint, rogat ut p. 0765A| obediatur eis, sed quia sedent super cathedram Moysi, jubet mystice in omnibus obedire mandatis legis, et a factis eorum atque operibus abstinere; ut tantum hominum pravitas atque infidelitas vitetur, et legis doctrina servetur. Tradunt quidam quod Scribae dicantur, qui a littera legis non recedunt, et Pharisaei, qui majus aliquid in lege se nosse profitentur; et ideo seipsos quasi meliores ac doctiores a caeteris dividunt, unde et Pharisaei vocantur, quod interpretatur divisi, vel segregati. Nam caeteri, qui Moysi legem secundum spiritalem virtutem intelligunt et exponunt, sedent quidem super cathedram Moysi, tamen non sunt Scribae et Pharisaei, sed meliores illis, et tales quales fuerunt apostolica 936 ac reliqui discipuli Christi. Haec sessio recte p. 0765B| usque ad passionem Domini dicitur exstitisse, deinceps vero super cathedram Ecclesiae, quae est cathedra Christi et thronus, catholici doctores quam gloriosius sedent, et docent verba vitae. Et qui bene sederit aut docuerit, et non solverit ea, honorem et gratiam accipit per illam; qui autem bene docuerit, et male vixerit, de sacerdotio suo crimen acquirit potius quam dignitatem, quia indigne sedet; sed indignus ille qui nec bene docet, nec bene vivit. Dignitas siquidem doctorum diversa est, sed natura una. Sacerdos si bene vixerit, proprium habet lucrum; si bene docuerit, populi est instrumentum. Idcirco accipere debet populus doctrinam quae ejus est, et non discutere quod alienum, quia doctrina Moysi secundum Deum est. Alia namque est cathedra p. 0765C| pestilentiae, et alia cathedra Moysi, quae et lex Domini appellatur; in qua voluntas beati viri meditatur die ac nocte. Quoniam cathedras columbas vendentium, quae pestilentiarum erant, Dominus evertit. Quorum omnium etsi doctrina est audienda ex lege Dei, non tamen conversatio imitanda. Alligant enim onera gravia et importabilia in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Qui alligant ea et imponunt in humeros hominum, nisi quia non ad litteram ista dicuntur, sed secundum tropicam intelligentiam, ut per onera gravia intelligantur legis praecepta, et importabilia, quae ipsi nolebant, non dico manibus operari, et adimplere, verum nec in modico attingere. De quibus praeceptorum oneribus dicit Apostolus, quae nec nos potuimus p. 0765D| portare, nec patres nostri. Quae licet gravia essent et importabilia, adhuc ea Pharisaeorum severitas graviora faciebat. Sed tamen propter sacerdotum et nominis dignitatem, quod in sacramento profecto est, hortatur benignissimus Salvator, ut eis subjiciatur populus. Omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate et facite, licet non faciant quae dicunt; quoniam sequenda est veritas, cujuscunque ore fuerit prolata. Ad omnes denique Ecclesiarum sacerdotes pertinent haec praecepta, quamvis ipsi nec minima compleant mandata dum majora jubent. Hoc quippe per digitum designatur; et cathedra, ut dixi, et onera, et humeri, et digitus, et vincula quibus alligantur onera, spiritaliter intelligenda sunt, p. 0766A| et omnia a bonis et discretis viris misericorditer sunt tractanda, ne 937 reprehendantur a Domino cum hujuscemodi praeceptoribus, ut primum ipsi majora compleant, et minora non omittant. Deinde secundum aestimationem virium uniuscujusque audientis, singula dispensent, et alligent, et imponant, quoniam tritici mensura non secundum magnitudinem praeceptorum Dei metienda est, sed secundum possibilitatem et capacitatem uniuscujusque. Ne dum immoderate compellunt qui docent, et graviora verba super humeros imponunt, quam ferre possit auditor, cadere eum sub onere cogant, contra voluntatem Christi, qui ait: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Sequitur:
Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. p. 0766B| Constat igitur plerumque quod omnes illi tales sunt, qui amant primos discubitus in conviviis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi, vel aliquid tale quod huic simile videatur. Postquam supra sacerdotum et Pharisaeorum insidiis vexatus est, et in suis responsionibus non est auditus, jure convertit se ad plebem, et ad discipulos, ac docuit tales doctores in lege Dei audiendos esse, et non imitandos. Ac deinde his verbis vult ostendere causam propter quam non poterant credere illi, scilicet quia omnia faciebant ob vanam gloriam, ut ab hominibus viderentur, et laudarentur ab eis. Impossible namque est, ut credat Christo coelestia praedicanti, qui gloriam vanam quaerit ab hominibus, et terrenas magis desiderat laudes, sicut p. 0766C| ipse alibi dicit: Quomodo potestis credere, gloriam quaerentes ab invicem; et gloriam quae a solo Deo est, non requiritis? (Joan. V, 44.) Ex illa siquidem renascitur, quod exterminat ipsam rem; ut puta ex ligno nascitur vermis qui emolitur lignum. Et ex vestimento nascitur tinea, quae comedit vestimentum. Similiter et ex oleribus vermes, qui olera universa corrumpunt. Sic et ex proposito singulorum nascuntur vitia impraesentiarum, quibus consumitur anima ne vivat Deo. Tolle ergo hoc vitium de clero, ne velint ab hominibus videri, mox et caetera resecantur vitia. Qui cum se dedignantur ad invicem, quam saepe nolunt super se meliorem habere, sicut nec Judaei Christum. Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Ex quo loco beatus Hieronymus p. 0766D| clericorum mala deplorans: Vae, inquit, nobis miseris, ad quos Pharisaeorum vitia transierunt. Qui utique magis fleret nostra nunc flagitia, si hodie in carne esset, et sciret quanta inter nos, et qualia 938 jam sine pudore fiunt. Nata namque fuerat haec Pharisaeorum superstitio, quia Dominus cum dedisset mandata legis per Moysen, intulit ac conclusit ita dicens: Et ligabis ea in manu tua, et erunt immota ante oculos tuos semper (Deut. VI, 8). Quae ideo in manu jussit ferri ut semper opere complerentur; et ante oculos habere, ut die ac nocte meditaremur in eis. Interea Pharisaei, ista male interpretantes, scribebant in membranis Decalogum Moysi, id est, decem verba legis, complicantes ea, et ligantes in fronte, p. 0767A| et quasi coronam capiti facientes, ut semper ante oculos lex conscripta, et mandatorum memoria verteretur; non vera fide, ut operibus complerent, sed ut ab hominibus viderentur, scribentes ea in duabus praecisuris membranarum; alteram quidem in domibus portabant, quasi coronam ponentes in capitibus suis, et scripturam gestantes in fronte, ac si ante oculos suos; alteram super brachium manus suae, quas siquidem partes phylacteria vocabant. Quod adhuc hodie (sicut legimus) Indi et Babylonii faciunt. Et qui hoc tulerint, quasi religiosi in populo judicantur. Similiter et fimbrias in palliis magnificabant, quas ex Deuteronomio assumpserunt in praecepto, ut ex ipsis se ostenderent magis servare legem. Quas ideo magnas in summitate quatuor angulorum in p. 0767B| palliis ligabant, ut sanctitas eorum amplior videretur, quia jusserat hoc Dominus fieri, ut ex ipsis fimbriis hyacinthinis populus Israel discretus esset a reliquis gentibus; sicut in carne per circumcisionem, ita et in vestibus aliquam haberent differentiam. Sed illi superstitiosi magistri captantes auram popularem, ut Hieronymus refert, atque ex mulierculis sectantes lucra, faciebant fimbrias grandes, et acutissimis eas spinis ligabant, videlicet ut ambulantes, vel sedentes interdum pungerentur, ut quasi sub hac commonitione retraherentur ad officia Dei, et ad ministeria servitutis ejus. Et ideo Dominus ait; Omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus. Quod utinam et nunc nostri non facerent, qui doctiores esse videntur in populo. Non enim intelligebant miseri, quod haec p. 0767C| in corde magis portanda essent quam in corpore. Verumtamen istiusmodi erat fimbria illa Domini, sed parva et brevis ex lege praecepta, quam et mulier illa, quae sanguine fluebat, tetigit in pallio Domini, nec tamen est compuncta superstitiosis sentibus Pharisaeorum, sed magis sanata 939 ad tactum ejus. Unde non ideo reprehenduntur a Domino, quia eas habebant in summitate palliorum, sed quia superflue grandes erant, et dilatatae, ab hominibus gloriam quaerentes, omnino arguuntur. Similiter et in reliquis omnibus sententiis, quas per partes distinguit, cur quaerant primos accubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, gulam sectantes, et salutationes in foro. Non ideo vituperat eos, quia in primo loco recumbebant, aut salutationes in foro sectabantur; p. 0767D| sed quia (sicut expressius ait) amabant ob vanam gloriam primos discubitus, et ob favorem laudis suae salutationes in foro, ac primas cathedras in synagogis. Quorum quia mens depravata erat in voluntatibus et in studiis suis, in omnibus avaritiam et vanam gloriam sectantes, idcirco eorum culpantur mores, et ad eorum vitia vituperatio refertur, et non ad facta quando honeste fiunt. Quoniam et ordines servare suos in discubitu, et salutationes invicem exhibere officiosissimum est; atque honore alterutrum praevenire, honestum. Praeterea haec religiose observata aedificant mentes singulorum in charitate. Si autem carnaliter eamus, appetit et amat magis suam jactantiam quam honestatem morum, et probitatem p. 0768A| humilitatis, talis Pharisaeorum est imitator. Potest fieri ut discumbat aliquis in novissimo loco, qui non solum jactantiam cordis non amittit, verum etiam exinde magis eam intus nutrit, et quasi humilior cunctis vanam gloriam quaerit, et vult videri justus et humilis, ut ab omnibus amplius honoretur. Quanti putas sunt qui aut primi humiles inveniuntur, aut novissimi, intus a Domino (qui corda conspicit singulorum) superbia condemnantur? Spiritus est enim Deus, et ideo spiritaliter universos examinat, et non carnaliter, neque tantummodo perpendit quod quisque sedeat, vel qua voce illum salutet, utrumne venerabiliter submisso capite vel corpore, licet haec omnia honeste oporteat fieri, et congrue satis unicuique, sed qua mente vel qua conscientia p. 0768B| quisque faciat quodcunque facit. Unde, sicut dixi, ad amorem Pharisaeorum culpam retorsit, et non ad officia quae honeste possunt fieri.
Vos autem, inquit, nolite vocari Rabbi, et continuo reddit causam, quia unus est magister vester: vos enim fratres estis. Nam rabbi Hebraeum est, quod Latine magister dicitur. Et patrem nolite vobis vocare 940 super terram, unus est enim Pater vester, qui in coelis est. Nec vocemini magistri, quia Magister vester unus est Christus. Ecce unde fratres esse dicimur, quia nullus est alius pater noster quam Deus, qui nos condidit et creavit. Quamvis enim homo hominem generet, tamen unus est pater omnium, qui condidit et creavit omnes; unde et nos filii fratres sumus patrum nostrorum, quia, ut ita dicam, non ab ipsis p. 0768C| quodammodo nati sumus, sed per ipsos; qui omnino non initium vitae ex eis habemus, sed quasi transitum ad vitam per eos accepimus. Nam etsi arbor videatur ramos de se generare, vita ramorum et arboris, ut ita fatear, radix est: multo magis Deus pater omnium hominum auctor et creator est. Similiter et Christus, licet multi doceant, unus est magister omnium, qui omnes homines intus, non artificiose, sed naturaliter docet. Si enim homo hominem ex integro doceret et erudiret, omnes homines ab uno magistro aeque discerent. Nunc autem, quia non homo docet, sed Deus, qui sensum et intellectum dat, ideo Paulus clamat, quod neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid, sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III, 7), non enim homini p. 0768D| intellectum praestat docendo, sed a Deo praestatur, qui Intellectum dat parvulis (Psal. CXVIII, 130), et ait: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris (Psal. LXXIII, 130). Unde et David ait: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XXXI, 8). Sed forte aliquis ad haec dicturus est, quod efficacia sua et intelligibilitas mentis faciat hominem eruditum, cum nec ipsa quis dona, nisi ex dono Dei habeat ut erudiri possit. Et ideo quicunque se Christi discipulum profitetur, oportet eum vocet magistrum, qui non carnalem in nobis, sed spiritalem generat disciplinam; et patrem eum appellet, qui ex magisterio Christi et consortio hoc nomen nobis et gratiam clementer p. 0769A| indulsit. Ut filii Dei simus per adoptionem potius quam terreni parentis; ex eo enim coelestes nos esse profitemur, ex quo cum fide, qui renati sumus, coepimus dicere corde atque ore: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9). Indignum itaque est patrem nos vocare super terram, qui et coelestes sumus effecti, et patrem nos habere in coelis non dubitamus. Quaeritur autem, quare contra haec praecepta et Paulus doctorem Gentium se vocat: aut quo modo, vulgato sermone, in monasteriis, ex usu omnium monachorum, et ex praecepto regulae, se invicem monachi, non nos vocent, in quo paterna servatur reverentia. Quod 941 sic recte solvitur, cum dicimus aliud natura patrem esse, vel magistrum, et aliud indulgentia. Unde si patrem vocamus, honorem aetati deferimus, p. 0769B| vel reverentiam meritorum; non auctorem eum, quem patrem vocamus, nostrae dicimus vitae, sic magistrum jure non aliunde, quam ex usu et consortio veri magistri. Et ne ad infinitum pertendam sermonem, quomodo unus per naturam Deus et unus Filius, non praejudicat caeteris, ne nuncupative dii vocentur sancti, et filii per adoptionis gratiam dicantur dii: ita unus pater et magister non praejudicat aliis, ne abusive appellentur patres et magistri. Quoniam aliud est arte magistrum esse, et aliud potestate et natura. Quapropter in omnibus illis, tolle vanam ac propriam assumptionem, ne ametur favor vanae gloriae, sed servetur honor Dei et religio honestatis: invenies quod non prohibet, ut nunquam ab aliis ita vocentur aliqui, sed hoc introducere p. 0769C| videtur, ne desiderent discipuli Christi obvanam gloriam, his vocari hominibus, vel superstitiosius in aliquo honorari quam expediat. Qui major est vestrum, erit vester minister. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur. Quia dixerat: Ne vocemini magistri, et ne amarent primos accubitus, seu caetera, ideo seipsum proponit formam et exemplum humilitatis, qui magis ex natura magister vocatur, quam ex indulgentia, eo quod per ipsum constant omnia, et ex dispensatione carnis ejus omnes erudimur ad vitam, et reconciliamur Deo, per hoc quod major est nostrum. Ac si diceret: Nolite amare primatus honoris, nec vocari magistri, sicut nec ego gloriam meam quaero, sed est qui quaerat (Joan. VIII, 50). Ita et vos intendite in me, quia p. 0769D| Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam dare pro multis (Matth. XX, 28). In hoc quippe loco non solum discipulos suos instruit, verum et magistros Ecclesiarum, ne aliquis honores per ambitionem quaerat, sed qui voluerit major esse, sit primum, quod ipse factus est, omnium minister. Quod si aliquid de his desiderare libuerit, opus desideret, et non fastigium honoris; ministrare potius et servire omnibus, quam sibi serviri et ministrari ab omnibus. Quia unum eorum de supercilio venit Pharisaeorum, alterum vero de doctrina et magisterio Christi. Nam qui ambiunt et requirunt sibi honores, ipsi sunt qui exaltant; et qui ministrare et servire gaudent, ipsi sunt qui se humiliant, ut exaltentur a p. 0770A| Domino. Et notandum quia non ait, quem 942 Dominus, sed qui se exaltaverit, humiliabitur; utique a Domino, sicut nec quem Dominus, sed qui semetipsum sua sponte humiliaverit, exaltabitur versa vice a Domino. Quae nimirum doctrina omnibus bonis congruit Christianis, sicut e contrario ista comminatio diabolo, Judaeis et Gentibus, atque omnibus apostaticis, qui se sub jugo Christi nolunt humiliare; et ideo hi omnes justo Dei judicio humiliabuntur. Quod caventes apostoli et omnes boni viri, maluerunt se invicem mutuo praevenire honore, et omnes esse fratres, id est, unius parentis filios, gaudentes per novae nativitatis regenerationem, terreni ortus excessisse primordia et unum sibi praeesse omnibus coelestis doctrinae magistrum. p. 0770B| Unde quia hoc sibi Christus magisterium specialiter in se retinuit, mox formam doctrinae adhibuit, ut qui vult major esse, sit omnium minister. Ac deinde continuo causam tantae humilitatis duplicem subjecit, unam scilicet ad gloriam vitae perpetuae capescendam in Christo, alteram aeternae humilitatis confusionem superbientibus demonstrandam. Et quia sibi essentialiter nomen magistri vindicavit, licet aliis verbis, eamdemque formam proposuit, Discite, inquit, a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Unde quicunque ejus discipulus vult esse, doctrinam quam se profitetur docere necesse est instanter discat; quia tunc perfectus quisque erit, si sit sicut magister ejus. Alias autem, non dico magister, verum nec discipulus erit, qui noluerit p. 0770C| discere doctrinam quam magister docet.
Vae vobis, inquit, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines; vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. Audiant si forte adhuc ulli sunt Manichaeorum complices, qui dicunt Deum Veteris Testamenti, non bonum, propter maledictiones quas posuit in lege adversus peccatores ac delinquentes. Quod si eum crudelem vocant et sanguinarium, quid dicturi sunt in hoc loco de Christo quem benignum vocant? Et tamen consona voce ostendit se verum Dei Filium, illius qui legem dedit. Quinimo etiam et seipsum legislatorem insinuat, dum secundum similitudinem benedictionum quas posuit in lege, proposuit et ipse in Evangelio beatitudines eorum qui salvantur; necnon p. 0770D| et similitudines maledictionum quas in lege proposuerat, proponit in hoc loco; sicut et in caeteris contra peccatores contraque delinquentes, ut resipiscant a malis 943 suis, ita dicens: Vae nobis, et vobis. Quibus cur hoc dicat, sicut et in lege, mox reddit causas. Unde tam hic quam in lege, ab uno Deo, id est, benignissimo Jesu Christo, satis benigne sunt dicta, sive maledictiones in lege, sive istud vae, quod pronuntiantis affectu recte dictum intelligitur; non quod ex pronuntiatione ista pronuntiantis unicuique contingant peccata, sed justae condemnationis judicio unicuique, quia peccat. Et non dico tantum quia peccat, verum etiam et post talia interminata, quia secundum impoenitudinem p. 0771A| cordis peccat, et se praebet ad ea promerenda quae Deus disciplinae causa protulit adversus eos, ut converterentur ad bonum et se corrigerent. Nam impraesentiarum, sicut nulli vera beatitudo hactenus nisi in spe praestatur: ita nec maledictio, vel vae istud futurum, jam terminatur. Sed sicut magna felicitas in coelo, beatitudo nominatur, et ipsa vera beatitudo, in regno Dei completur: ita lamentum et fletus harum maledictionum in inferno concluditur, ibique infinita miseria et cruciatus vae secundum, in Apocalypsi Joannis, quia primum abiit dicitur. Et hoc est illud vae, quod non solum Scribis et Pharisaeis, verum etiam omnibus reprobis impraesentiarum denuntiatur, ut in futuro inexcusabiles sint, et justo Dei judicio puniantur. Nec immerito ergo p. 0771B| quaeritur cur octo sint beatitudines; e contrario Salvator septies hoc loco vae intulerit? Non enim factum abs re crediderim. Siquidem de die octava quia legimus, Haec est dies quam fecit Dominus (Psal. CXVII, 24), fortassis et septem beatudines quodammodo ex gratia Dei, hominibus ac si in spe suis, justisque operibus praestantur. Sed illa octava est quam solus Dominus fecit, et praestitit gratis suis dilectoribus, et quia in spe per septem cucurrerunt, curricula dierum, septem repleti donis Spiritus sancti, operati sunt has septem beatitudines. Quibus e contrario propter septem vitia principalia, hoc vae septies revolutum numero, comparatur; et non ultra processit, quia illud male completum infra se suos involvit. At vero electi impraesentiarum, p. 0771C| septem donis Spiritus sancti enutriti ad illam pervenerunt octavam beatitudinem, quam fecit Dominus. Isti autem septem male vexati criminibus aeque per septem curricula dierum male ad supplicia currentes, hoc unum secum tulerunt vae, septies revolutum, quod ipsi sibi fabricaverunt. Unde et Dominus longe supra, cum ad Judaeos loqueretur: Cum immundus 944 spiritus, inquit, exierit ab homine, ambulat per loca arida et inaquosa quaerens requiem et non inveniens. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam et ornatam. Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi, et sunt novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 43-45). Haec, quia Scribis et Pharisaeis contigerat, p. 0771D| de quibus jam supra dixerat, non excessit numerum vitiorum, nec numerum vindictae, sed toties vae imminere illis pronuntiavit, quot erant daemonibus oppressi, et vitiis implicati. Solet namque septenarius numerus pro universitate connumerari sicuti hoc loco, quoniam colluvionem scelerum in se contraxerant, et universae vitiorum sordes ad eos defluxerant. Idcirco universitas daemonum non immerito in eos regnabat. Quia clauditis, inquit, regnum coelorum ante homines. Et Lucas ait: Quia tulistis clavem scientiae, nec vos intratis, nec introeuntes sinitis introire (Luc. XI, 52). Quaerat qui vult, quid pejus esse possit inter homines, et inter ipsos daemones, ut nec ipsi cessare a malo, nec p. 0772A| redire ad Deum velint, nec alios permittant suum sequi factorem, neque de morte ad vitam transire. Quid ergo de talibus restat nisi, quorum una est scelerata impietas, una sit et poena tormentorum? Reddit autem singulis vitiis, singulas clausulas vitiorum. Quia dilatabant phylacteria sua, simulantes se sanctos, et magnificabant fimbrias, justum fuit ut hypocritae vocarentur. Claudebant vero regnum coelorum ante se, et ante alios, quos introire non sinebant; quia alligabant onera gravia et importabilia super hominum humeros, quae ipsi nec digito movere cupiebant, praedam captantes, et gloriam requirentes a populo. Certum namque habebant, a lege et prophetis, quod ipse esset Christus. Unde magis, non immerito, hypocritae sunt vocati, quia dissimulabant p. 0772B| se nescire verum Christum quem plenissime sciebant; quamvis causa avaritiae suae et honoris sui gratia, nollent confiteri. Et ideo perversa interpretatione claudebant ante conspectum populi januam legis et prophetarum, qui de adventu Christi manifestissime sunt locuti; ut a fide Christi universos deterrerent, non minus minis et seditionibus, quam ex traditionibus suis. Quia timebant, si populus in eum crederet, quod omnia sacrificiorum munera, gloria, honor, et cultus, et votorum dona ad Christum transirent, in quibus non Deus, sed ipsi ditabantur et gloriabantur 945 honoribus. Regnum ergo coelorum ipsae dicuntur Scripturae, in quibus Christus Dei Filius praedicabatur, quas ipsi ante se et ante alios clauserant, cum Christum in eis, et ex eis, credi non p. 0772C| sinebant. Et quia ipse Christus clavis est David, qui aperuit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, cum eum credi vel intelligi non sinebant, non solum scientiae clavem abstulerant, verum etiam ipsum ostium, vel januam, ita obstruxerant, ut nec ipsi intrarent, ut easdem Scripturas de illo intelligerent, nec alios introire permitterent. Haec itaque duo quasi naturaliter videntur ab invicem esse inseparabilia; quoniam qui in alterum ex istis peccat, ab altero se non potest cohibere, sicut econtra, qui ab uno eorum se abstinet, impossibile videtur, ut non etiam ab altero se abstineat. Ut puta fac aliquem feliciter ad Deum, et ad Scripturas sacras ingredientem, aut regna coelorum penetrantem, mox invenies, non solum alios non prohibentem, verum p. 0772D| exhortantem et contrahentem quoscunque potuerit. Quoniam qui alios vetat introire in regnum coelorum, sufficit ei ad expulsionem suam, ne et ipse intrare possit hoc ipsum quod alios non permittit intrare. Quoniam qui scandalizaverit unum de pusillis Ecclesiae, prohibens eum intrare male vivendo, patietur illud quod Dominus comminatur. Et ne dicat aliquis, Non prohibeo ulli, quia licet ego malus sim, omnes tamen bonos esse cupio et ingredi regna coelorum; quod si humilitas est, et verum est, quod dicit, assentio. Quod si in aperto malus est, nescio cui bonus esse queat, qui sibi nequam probatur, nec quomodo bona possit velle, dum diligit iniquitatem, et exemplum est aliis peccandi. Quod si charitate p. 0773A| quisquis fuerit repletus, ut et alios suo labore introire faciat, Deo agente, non video quomodo ipse primum non introeat. Quia etsi charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5), tamen cujus est charitas, non solum introire facit, verum etiam jam regnare cum Deo, inquantum charitate juvatur, omnino videtur; quia charitas ex Deo est, et coeleste est donum: sicut iniquitas ex diabolo etiam, interdum et poena peccati, qua Scribae et Pharisaei praegravati, nec ipsi introierunt, nec alios, quantum ex ipsis fuit, permiserunt intrare. Hoc quippe egerunt verbis, quando omnia opera Christi, quae Deifica erant, in Beelzebub facta interpretabantur; hoc minis, hoc omnibus dolis, et fraudibus, ita ut Dominum, Dei Filium, licet sit impassibilis, crudeliter innocentem p. 0773B| occiderent, ne ullus 946 eum Dominum ultra crederet. Ac per hoc ipsis clauserunt regnum ne introirent, et alios, inquantum eis possibile fuit, ne introirent, omnino prohibuerunt. Et notandum quia non dixit, vae vobis quia non aperitis regnum coelorum, sed quia clauditis, aliud pro alio mentientes et agentes, ne Scripturae de Christo recte intelligerentur. Quod et adhuc hodie isti faciunt qui remanserunt ac si titiones ex incendio, parati ad interitum. Quibus illud duplex imminet vae, de quo Joannes ait in Apocalypsi sua, quod viderit aquilam clamantem ac dicentem: Vae, vae habitantibus in terra (Apoc. VIII, 13); quoniam ipsi expulsi a terra sua et a civitate Jerusalem, nihil aliud inhiant, et quaerunt quam terram. A quibus longe est illa prima p. 0773C| beatitudo, de qua dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 3); quorum conversatio in coelis est, et ideo non tanget eos illud vae secundum, quia non sunt de terra. Tangit etiam et eos praesens locus, qui rectores videntur esse Ecclesiarum, si aut male vivunt, aut certe utrumque, et male vivunt, et male docent, vel certe nihil docet boni locumque mercenariorum non relinquunt. Quos et Osee propheta arguit et increpat: Absconderunt, inquit, sacerdotes viam Domini, et interfecerunt sicennam. Alioquin nisi mali sacerdotes doctrinam Domini quolibet pacto depravassent per se in Scripturis divinis ipsa veritas de Christo, licet obscura sit, tamen abscondita non esset. Obscura vero ideo est, non ut non inveniant eam qui quaerunt, p. 0773D| sed ut non videant eam qui quaerere nolunt, ad illorum gloriam pertineat, qui desideraverunt et quaesiverunt eam, et invenerunt. Sicut e contrario ad eorum confusionem et condemnationem, qui nec desiderant, nec quaerunt, nec inveniunt eam. Quia non potest excusatio esse justae damnationis, ignorantia veritatis, quibus fuit inveniendi facultas, si fuisset quaerendi voluntas. Quod si veritas Christus salus est, et vita perfecte cognoscentium, quid putas quantum vae illis immineat, qui easdem Scripturas, aliud pro alio mentientes, claudunt? Quid enim apertius dici potuit de Christo, quam Isaias dicit? Ipse Dominus, inquit, veniet et salvabit nos; tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum p. 0774A| audient, et lingua mutorum diserta erit (Isa. XXXV, 5), seu caetera. Haec quidem signa fuerant adventus Christi, quae omnia etiam et majora isti facta viderunt; sed omnia in Beelzebub principem daemoniorum, ut dixi, ea, ut averterent populum a fide Christi, facta dicebant. Et non solum hoc, verum etiam 947 et decretum posuerunt, ut si quis diceret eum Filium Dei, fieret extra synagogam. Sequitur:
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae, duplo quam vos estis. Circuibant autem Judaei mare et aridam, causa negotiationis, et perlustrabant universas partes mundi, ita ut et per maria et per terras, per insulas, quoque et regiones irent, sicut adhuc hodie p. 0774B| faciunt, et per plura loca. Inter quae vitae negotia, non propter gloriam Dei, ut Deus a cultoribus religiosius veneraretur, neque propter misericordiam et charitatem Dei et proximi, volentes eum salvare, quem docebant judaizare, sed aut propter avaritiam, ut adderetur eis sacrificiorum oblatio, aut propter vanam gloriam, ut viderentur gentiles ad cultum Dei convertere. Qui namque conversi de errore gentilium ad unius Dei cultum, relictis idolis, proselyti vocabantur, cum jam circumcisi, populo Dei in lege suscepti, miscebantur. Sed cum factus fuisset proselytus, videlicet circumcisus, et Domino consecratus, malis suis exemplis rursus perditus, fiebat filius gehennae, dum cogebatur illos imitari, et affectum eorum sequi. Qui eo in tempore dixerunt de Christo: p. 0774C| Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6). Quem non solum accusare, sed et blasphemare quotidie in synagogis suis dicebant; ne ullus fidem Christi reciperet, sicut et adhuc hodie faciunt. Sed quaerendum quid sit quod ait: Et facitis eum filium gehennae, duplo quam vos estis. Nunquid discipulus proselytus factus dupliciter Scribis et Pharisaeis, poterat fieri miserabilior, ita ut non aequaliter esset eis filius gehennae, sed dupliciter? Nunquid non in utroque omnis perfectus est discipulus, si sit sicut magister ejus, si forte in malo perfectus dici potest? Quod satis elucet quid velit significare, si prior gentilis damnatio, qui factus est proselytus, pensetur. Arbitror enim omnem hominem, qui ex conversatione gentilitatis factus est proselytus in lege, filium gehennae p. 0774D| prius fuisse, quod peccatum baptismus Christi absolvit. Sed circumcisio Judaeorum, quia jam Christus venit, nihil prodest; et ideo jam gentilem a reatu non solvit, sed adhuc per transgressionem legis addit illi damnationis numerum. Ita ut etiam secundum Judaismum, fiat filius gehennae. Et quia manet prior damnatio inabsoluta, cum factus fuerit proselytus, 948 dupliciter filius gehennae per doctrinam doctoris mali efficitur, cum et Christum blasphemare incipit, et a lege nihil proficere. Sicque fit ille qui docuit ut causa secundi erroris fit, et fiat dupliciter filius gehennae supra illum qui male docuit eum. Unusquisque enim usitatissime filius ejus dicitur, cujus opera facit; sicque dicuntur filii perditionis, p. 0775A| et filii hujus saeculi. Fit autem et aliter quisque proselytus dupliciter reus; quia prius erat transgressor in lege naturae, factus autem proselytus, cum esset ethnicus, videns magistrorum vitia, transgrediendo legem, jure majori poena, id est duplici, mulctatur, sicut et vos qui fidem et opera non habetis. Alii quidem volunt, ut quam, adverbialiter, pro sicut, accipiatur, et sit sensus: Facitis eum filium gehennae dupliciter, sicut et vos estis; quia et fidem Christi respuitis, ex lege et prophetis praenuntiatam, et opera virtutum nulla habetis, sed vitiis pleni estis, quibus efferati omnem mansuetudinem cordis amisistis, et ideo jam ultra beati minime esse potestis; quia beati mites et mansueti possidebunt terram. Terram illam utique viventium, p. 0775B| ad quam David suspirat dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13); quam vos, quia terrena sectamini, infeliciter amisistis. Et notandum quia cum duplo gravius delinquentibus gehenna repromittitur, differentia tormentorum monstratur. Quoniam aliter torquetur qui simpliciter fuerit filius gehennae, et aliter qui dupliciter. Sicque et deinceps considerandum, si adhuc abundantius possit aliquis torqueri tripliciter, seu multipliciter secundum multitudinem peccatorum. Nec tamen audiendi sunt qui dicunt nulla loca esse poenarum, neque poenis torqueri aliis quos gehenna pervaserit, nisi propria conscientia delictorum. Quod multis Scripturarum in locis ostenditur, et loca esse poenarum, et supplicia tormentorum jam p. 0775C| parata, necnon et auctoritate sanctorum Patrum ita esse firmatur, licet per singulas species criminum dicatur quilibet fieri filius gehennae. Ut puta qui fornicator est, fit gehennae filius; qui autem adulter dupliciter torquetur, similiter et per caetera vitia. Nec injustum videtur, si secundum modum culparum adhibeatur unicuique supplicium tormentorum in una eademque poena. Porro de nomine gehennae jam supra satis diximus. Hoc tamen lectorem moneo, ut semper hinc inde haereticorum caveat laqueos, ne falsorum 949 obvolvatur laqueis doctorum, qui non doctores, sed deceptores sunt animarum. Quia sicut illi vaniloqui, de quibus nunc diximus, ita sunt et alii qui volunt allegorizando introducere, quod gehenna, quae vallis filiorum Ennon p. 0775D| vocatur in Scripturis, et Jerusalem non longe sint ab invicem. Licet Jerusalem sita sit in monte, et gehenna vallis dicatur: tamen eorum locorum una sors est, et in una numerantur tribu, sicut et reliquae electissimae civitates. Quapropter dogmatizant, eos qui peccant, licet in gehenna mittantur, et valles sint appellati, quia peccaverunt, quandoque quod ad unam sortem sunt reversuri, et in una eademque tribu connumerabuntur, in qua Jerusalem illa coelestis sortitur. Quod quam absurdum sit ita sentire, nobis tacentibus, omnis auctoritas Scripturarum, et catholica fides clamat. Haec tamen, quia de Graecorum turbine ad nos mala translata venerunt, omittere non debui. Quia qui talia sentiunt, p. 0776A| aut senserunt, jam male possessi ad illud vae ultimum quod restat, si non corrigantur, omnino festinant. De quo sequitur:
Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: Quicunque juraverit in templo, nihil est; qui autem juraverit in aurum templi, debet. Stulti et caeci: quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? Et quicunque juraverit in altari, nihil est: quicunque juraverit in dono, quod est super illud, debet. Caeci: quid enim majus est, donum, an altare quod sanctificat domum? Qui ergo jurat in altari, jurat in eo et in omnibus quae super illud sunt. Et qui juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso. Et qui jurat in coelo, jurat in thronum Dei, et in eo qui sedet super eum. Arguuntur namque Scribae et Pharisaei, p. 0776B| cuncta pro lucro facere, et non pro timore Dei; sicut et supra in phylacteriis et fimbriis dilatatis, non aliud quam vanam gloriam requirebant, et per occasionem gloriae, etiam et in his lucra sectabantur pecuniarum. Et ideo jure hypocritae et duces caeci vocantur, licet super cathedram Moysi sederunt. Quoniam sub specie sanctitatis, non cultum Dei, non gloriam, non honorem requirebant, non observantiam mandatorum Dei, sicut jam supra de dono diximus, quando dicebant patri matrive: Munus quodcunque est ex me, tibi prodest (Matth. XV, 5), ut in eorum lucrum cuncta venirent: sic et hi parvipendebant templum et altare, ac venerari jubebant aurum, et omnia legis donaria, quae in his 950 offerebantur, ut omnia ad utilitatem et lucrum p. 0776C| eorum proficerent. Et propterea quod ipsis delectabantur, aurum et dona, quibus suis utebantur usibus, sanctiora esse dicebant, quam ipsum templum et altare, ut offerentes promptiores fierent, multiplicia sponte ad offerendum rerum dona, quam ad preces fundendas coram sancto altari in templo. Unde, ut eorum dona, et vota magis Deo firmarent accepta, statuerunt stropham callidissime satis. Si quis in contentionem venisset, vel in aliquam controversiam, unde propter ambiguitatem jurgii, jurare deberet, non teneretur reus in templo si falsum jurasset; sed si in auro ex quo postea convictus falsum jurasse, criminis reus tenebatur: unde statim aurum, in quo juraverat, reus cogebatur exsolvere, ut universa eorum usibus cederent. Similiter et in p. 0776D| altari si quis jurasset, perjurii nequaquam adjudicabatur reus, etiam convictus quod jurasset. Si autem perjurasset in donis, et oblationibus quae offerebantur Deo, ad altare, in hostiis et victimis, seu in quibusque muneribus, haec studiosissime repetentes, illud ab eo exigebant in quo falsum jurasset. Hinc quoque non immerito arguit eos Dominus, quod aurum templi et dona altaris in sacramentorum religionem venerarentur, cum honor deberet esse potior altaris et templi; quia futurorum in figura, et aurum templo, et donum dedicatur altari. Unde veniente Christo, haec omnia legis jam inutilia erant offerentibus, quia non a lege Christus, sed lex sanctificabatur in Christo; in qua, veluti sedes ac thronus p. 0777A| Dei, prius positus erat, qui ex ea praedicabatur mike futurus. Ac per hoc duces caeci jure vocantur et hypocritae, quia se legem venerari mentiebantur, et jurare per thronum Dei aut per coelum consueverant, religiosius observantes ea quam eum qui in his sedere judicabatur. Sanctificantem quoque negligebant, et sanctificata, Christo praetermisso, venerabantur; et ideo quasi coeli quaedam similitudo inducitur, ut ille qui sedet in eo, aut in lege, recognoscatur. Quoniam propter traditiones suas Judaei omnia legis mandata corruperant, et omnem intellectum de Christo evacuaverant. Propterea vult eos reducere, tam ad mandata agendae vitae, quam ad ea quae sunt significandae vitae, ut ex uno eorum Christum jam venisse intelligant, ex altero, p. 0777B| servando quae praecepta sunt, in Christo proficiant. Sed quia illi obsessi a 951 daemonibus, ista recipere noluerunt; nos quia in multis offendimus omnes (Jac. III, 2), sequamur, gementes pro his, Christum. Quia beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Et primum mundemus conscientias nostras, ut Scripturas sacras, quam sanctae sint, quamque Deo plenae, in quibus Deus inhabitat, et ex quibus nobis loquitur, intelligamus. Deinde nullum aurum credamus sanctum, nisi quod infra templo Dei dedicatum est, id est nihil extra divinas Scripturas aliquid, quamvis fulgeat, recipiamus. Quia omnis sensus qui extra resplendere videtur, etsi admirabilis sit, non continuo probatur sanctus. Quia solus Spiritus sanctus est dedicator Scripturarum p. 0777C| sanctarum, quo sanctificatur, in eisdem, et ab eisdem Scripturis, omne aurum eloquiorum, ut inveniatur quod proferamus esse sanctum. Sed et si qua dona offerimus ad altare, prius mundum cor super quo, et in quo, ea offerimus. Agamus votis et precibus prius, ut sit illud sanctificatum, quod principale est in nobis; tunc demum dona et oblationes in illo quae offerimus quotidie, sancta erunt. Et ideo lacrymis et precibus oportet instare, ut ista beatitudo nutriatur a Deo in nobis, et cor mundemus, ex quo, et in quo votum Deo offertur. Quoniam omne votum hominis ut acceptum Deo sit, cor facit, non suo munere, sed dono Dei. Et ideo honorabilius est cor hominis, ad quod primum Deus respicit, ex quo votum offertur, quam munus cordis; quod et Deus p. 0777D| post cor respicit ex quo votum offertur.
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anetum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem. Haec oportuit facere, et illa non omittere. Vae autem illis, quia omnia opera sua liquabant, ut viderentur ab hominibus, et ideo hypocritae jure vocantur. Sed quaerendum quomodo decimabant sua Scribae et Pharisaei, ad quos et de quibus loquebatur, praesertim cum ipsi sacerdotes erant et Levitae, qui magis accipiebant decimas a populo quam darent; nisi quia ex ipsis quidam sacerdotes erant et Levitae, quidam vero populares. Et propterea non incongruum est, si duplicem hujus loci dicimus habere p. 0778A| differentiam, ut una quidem pertineat ad populares, qui decimas dabant, quamvis ficte, altera autem ad sacerdotes, qui decimas accipiebant. Etenim sermo ipse in dubium sonare videtur, cum ait, Vae vobis qui decimatis; nam et qui accipit decimas, et qui dat, recte 952 decimare dici potest. Fortassis Scribae et Pharisaei, ex minimis suis oleribus decimas dabant, licet sacerdotes essent, ut per hoc justiores haberentur in populo, et videntes eos, dicerent: Putas quomodo omnium rerum suarum decimas isti offerre Deo non negligunt, qui etiam comtemptibilium olerum decimas dare non praetermittunt; putas quomodo secundum omnia Dei praecepta vita eorum servatur, ita ut nec in modicis rebus negligere videantur. Et ideo forte ac si religionis p. 0778B| gratia, talia hujusmodi potius offerebant, ut et dispendio carerent, et gloria illis in populo favorabilior esset. Unde et Dominus ex omnibus tria elegit olera quae dabant, quatenus ex ipsis ostenderet quid quaerebant; quoniam odorifera valde sunt, ut per eorum odoramenta, monstraret famam vanae laudis quam naribus ad se trahebant, et quibus delectabantur oblectamentis. Et reliquistis, inquit, judicium, et misericordiam, et fidem. Ecce tribus male oblatis, tria objecit pejus neglecta, quibus praetermissis, in Deum et in proximos omnis justitia frustratur; quia justitia Dei, ut justus quisque sit et vivat, ex fide servatur, quia justificatur impius. Et nisi in judicio probus inveniaris, justus nunquam esse poteris, neque in justitia justificatus, per quam recedit homo p. 0778C| ab iniquitate. Idcirco praeceptum est juste, quod justum est exsequi. Quod tunc recte fit, cum et Deo quae Dei sunt, et proximo unicuique quae sua sunt in judicio juste restituuntur. Ac per hoc judicandi virtus, non minus divina, quam et humana, ut justus inveniaris, comprehendit. Et ideo quam bene dictum est: In omnibus judiciis tuis Deum cogita semper. Sunt enim judicia saecularia, sunt et ecclesiastica. Nec tamen saeculares licet praesumere de his quae divina sunt; nec sacerdotes qui divina tenent in manibus ad ea quae saeculi sunt transire, sed unusquisque eorum, sine acceptione personarum, juste quod justum est exsequatur. Caeterum inter fratres sine misericordia vivere, jam judicium incurrere divinum, quia judicium erit sine misericordia, qui inpraesentiarum p. 0778D| non facit misericordiam. Sed misericordiae principatum est, ut a semetipso incipiat homo, sicut scriptum est, Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24); deinde per omnes vadit proximos, quia solus ille jure proximus habetur, juxta Evangelium, qui facit misericordiam. Haec sunt legis praecepta quae graviora dicuntur a Domino, sicut 953 et alia quam plurima. Sed in his tribus omnis justitia conservatur, et charitas: non immerito, quia praetermiserant ea, Scribae et Pharisaei a Domino corriguntur. Cur autem dicantur gravia, cum omne onus Christi leve sit, non inconvenienter quaeritur. Quia si ista gravia sunt, et caetera levia esse non possunt; etsi levia sunt, quemadmodum Salvator p. 0779A| ait, quomodo hic gravia dicuntur? Attende, quaeso, quia etsi levis dicatur praeceptorum enormitas, onus tamen vocatur: quod si onus, quomodo leve? Nisi quod alia sunt onera vitiorum, quae deprimunt hominem ad ima inferorum; alia onera mandatorum Dei, quae servata, levant hominem ad excelsa coelorum. Quae duae gravitates, diversas appetunt partes; scilicet quantum felicior illa quae sursum trahit, tantum infelicior quae deorsum mergit. Porro olerum decimas dare non reprehendit Dominus, sed quia praecipua quaeque non curabant, utrum populus observaret an non, quae nec ipsi digito volebant movere. Et ideo ait, Illa oportuit facere, et ista non omittere. O sapientia divina quam provide in omnibus loquitur! Dixerat enim supra quod nec unus apex iotae p. 0779B| praeteribit a lege, idcirco et nunc, nec decimationem minimarum rerum relaxat, sed ut omnia integre compleantur. Mandaverat enim judicium verum, et justitiam servare, misericordiam facere, et habere fidem, propter gloriam nominis sui decimas autem offerre, licet et ipsae ad honorem Dei datae pertineant, tamen propter utilitatem sacerdotum dabantur, ut usibus eorum deservirent. Et ideo forte minima decimarum exigebant etiam oluscula, qui non solum non curabant majora, si aut ipsi aut populus negligeret, verum etiam nec si in Deum quisque atrociora deliquisset, corrigebatur ne peccaret. Unde et in fine sententiam quam bene concludit suam, duces caeci, excolantes, vel, sicut alii codices habent, liquantes culicem, et camelum glutientes. Ubi subaudiendum p. 0779C| quod supra dixerat, Vae vobis. Quia minima quaeque offerendo clarificabant, hoc quippe significantius excolare vel eliquare sonat, quod mentham, anetum, cyminum, seu quaelibet parva, quae per culicem denotantur, quod ita pompatice ac lucide parabant offerre parva, ut omnis diligentia in his commendaretur olusculis. Et ideo, quia ex vitio offerentium, etiam et ipsa immunda fiebant, nec immerito culici comparantur, quod et parvum et 954 immundum est animal, sicut et camelus magnum. Quod pessimi sacerdotes tunc glutiebant, cum maxima Dei mandata propter ventris ingluviem absorbebant, nec curabant quid aut ipsi, aut populus peccati in Deum committeret. Nec enim esuriebant et sitiebant justitiam, et ideo possessi a daemone, p. 0779D| tam grandia virtutum opera, ac si immunda et tortuosa, gibbo depressi avaritiae glutiebant, ne implerentur opera quae jussa erant. Omnes namque homines aut judices sunt aut rectores, spiritales videlicet aut mundiales, aut certe reliqui sub judicibus sunt et rectoribus. Quibus necessaria est, tam qui praesunt, quam et qui obsequuntur, fides vera et operatio bona, ut possint percipere has beatitudines, quae huic loco contraria junguntur, Quoniam beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Hic duae beatitudines veniunt contra hoc unum vae, quae nunquam ab invicem bene separantur; quia nec judicium in quo justitia servatur, sine misericordia esse debet, nec misericordia sine justitia coronatur. p. 0780A| Quae sic pariter junctae, hinc inde certant contra vitia, ut sicut illa suos miseros faciunt sectatores, ita vero istae beatos. Et quia Scribae et Pharisaei minima quaeque liquantes offerebant, judicium ex quo justitia nascitur, et misericordiam glutiebant, et quasi ad ingluviem stomachi demergebant. Unde nec immerito duabus istis beatitudinibus amissis, unum solum vae, et sempiternum contraxerant; eo quod in hoc uno, et fidem quae in Deum est, calcaverant, et quae maxime inter proximos sunt virtutes necessariae, ne cum ullo communicarent, absorbuerant. Idcirco duplicata in omnibus, justo Dei judicio, pro sua iniquitate vitae suae dispendia reportabant.
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem p. 0780B| pleni estis rapina et immunditia. Nam sub specie vasorum homines designat; et ex eo quod addit, ab intus pleni estis rapina et iniquitate, apertius illud manifestat. Verum Judaei quoties ingressuri erant templum sacrificia oblaturi, aut dies festos celebraturi, seu ex itinere venientes, seipsos a foris, et vestimenta sua, et omnia utensilia lavabant: cor autem suum, et conscientiam intus non lavabant, nec curabant mundare a sordibus pravitatis. Unde et apud Matthaeum, calicis et paropsidis a foris mundatio figurate introducitur; apud Lucam vero calicis et catini lavatio commemoratur. 955 Calicem quidem ambo dicunt, quod vas ad potandum semper habetur. Ergo paropsidem non ambo dixerunt, sed ille quidem catinum, iste autem paropsidem. Utrumque p. 0780C| tamen vas ad vescendum paratur. Et ideo per haec duo non incongrue, corpus et anima integer homo accipitur; ut per ea vasa quibus nutrimur in cibo aut potu, totus figuretur homo, et moneatur, verbo intus lavari et pasci. Quia non in solo pane vivit homo (Matth. IV, 4), sed in spiritali cibo potuque, quibus interior recreatur. Et ut intelligas quia vasa haec non propter se sunt assumpta, audi quid sequitur: Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis ut fiat et id, quod deforis est, mundum. Non enim videtur congruere ut Judaei deforis lavarent vasa sua, et intus immunda essent, qui tantum studium in eorum baptismatibus, et purificationibus adhibebant. Neque putandum, quod ideo Dominus de lavando, aut non lavando, p. 0780D| vasa sua, eos reprehendat, ut de his curam gereret; sed ideo de ablutione vasorum exemplum trahit, ut per hoc ipsi ad se redeant, et mundent se ab omnibus inquinamentis, tam intus quam deforis, ut sint sancti et mundi mente et corpore. Quod si audire vellent, essent utique beati, quia beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Quae nimirum beatitudo contraria est vae quod eis ascribitur, quia in omnibus intus malis repleti erant. Siquidem ipsi erant calix et catinus; quia foris nitidos se jactabant, in habitu, in sermone, in vestibus et phylacteriis, et in omnibus simulatis operibus, sed mens eorum et conscientia omnibus inquinata spurcitiis et vitiorum sordibus. Nam quidquid fecerit homo, p. 0781A| non ex conscientia bona, neque secundum Deum, a foris quidem mundus videtur, ab intus autem plenus est dolo et hypocrisi. Tales quippe sunt omnes, qui magis gloriam mundi quaerunt, quam Dei, et plus hominibus gestiunt placere quam Deo. Quibus, quidquid fecerint boni, dum non bono studio faciunt, nihil prodest; quinimo obest, quia unde foris renitescunt in opere, inde magis intus sordescunt in mente. Et si bona facere hujuscemodi homines videntur, peccatum est, quanto magis cum ipsa committunt crimina! Et ideo talis apta est comparatio, et vasorum exterius ablutio, quorum usus interior est. Quia si vas obsorduerit intus, quid proficiet si lavetur tantum exterius? Idcirco semper nitor virtutum requirendus 956 est interius, et puritas p. 0781B| mentis. Quia beati mundo corde, ipsi Deum videbunt.
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Videtur namque licet diversis verbis et sententiis idipsum repetere, dum semper eisdem unum vae replicat, unamque eorum hypocrisin damnat. Hinc est quod sequitur: Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Sed dum accumulantur peccata supra peccata, et bona quae fiunt ficte transeunt ad crimina, multiplicatur illud unum vae toties cum augetur, ut illud ultimum unum in septem suis partibus compleatur. Nam hypocrisis et iniquitas, p. 0781C| quibus repleti erant Scribae et Pharisaei, ipsa sunt ossa mortuorum et immunditiae universae. Quia hypocrisis, quamvis sit aliqua simulatio boni, acsi os, mortua virtus est. Unde et virtutes in Scripturis sacris ossa dicuntur. Non tamen habent ossa illa quibus replentur sepulcra aliquid vitale, ex eo quod videntur bona esse dum simulate fiunt. Os sunt, ut ita dicam, virtutes quae simulatae sunt, mortua justitia est, et mortua castitas, aut virginitas, seu caetera, quae ficte fiunt. Et hoc vult ostendere benignissimus Salvator, quod omnis virtus simulata mortua virtus est; quinino nec virtus, quia sine fide est. Et ideo talis virtus talisque justitia mortua est, quae propter Deum facta non est; unde non justitia, non virtus, sed simulatio est. Nec immerito igitur p. 0781D| corpora peccatorum, sepulcra dicuntur mortuorum, et dealbata, dum exterius renitent quibuslibet ornamentis, et anima intus mortua est, multis repleta vitiorum fetoribus. Nec itaque vivens putanda est, quae nihil mundum aut spiritale agit in corpore peccati. Et sicut sepulcrum quandiu clausum est, a foris pulchrum videtur, et, si fuerit apertum, horribile: sic et simulatores bonorum, quandiu non cognoscuntur, laudabiles aestimantur; cum autem cogniti fuerint, abominabiles inveniuntur. Quibus ut pacifici sint, Deo aut sibi valde contrarium est; et ideo primum dum se perimunt, nec beati esse possunt, nec filii Dei vocari, quia pleni sunt mortuorum ossibus. Tanta quippe sunt ossa in eis spurcitiae, quanta p. 0782A| fuerint opera tenebrarum. Propterea et per exaggerationem dicuntur plena ossibus, et dealbata sepulcra hypocritarum. Quoniam cum 957 hypocrisi et iniquitate replentur homines, omnibus replentur malis. Quae vitia nullum ecclesiastici ordinis gradum relinquunt intactum, dum et martyrii simulatores inveniuntur, et apostolos falsos fuisse probatur. Similiter et in universis invenies ordinibus personas ostentationem sectantes virtutum, nec tamen habentes. Et ideo tales earumdem virtutum, quas habere se simulant inimici probantur
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum, p. 0782B| ac reliqua. Quantum ad superficiem verborum spectat, non satis juste neque rationabiliter comminari videtur adversus eos qui aedificabant sepulcra mortuorum, et ornabant monumenta justorum, sicut et nos nunc sanctorum facimus quorumlibet, qui apud nos requiescere probantur. Quinimo laudabile aliquid faciebant, dum et eorum aedificabant et ornabant sepulcra; etiam et operibus patrum suorum, qui ausi sunt in eos manum mittere, non consentiebant, dicentes: Et nos, si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Quomodo ergo si tales erant, dignum erat ut illis vae imminere praediceret? Neque enim ideo culpabiles erant, quia filii eorum erant, quoniam non ex arbitrio alicujus venit cujus sit filius, p. 0782C| boni viri an mali. Quod si in nullo horum delictum est, restat quia non ideo rei sunt eo quod boni erant, sed quia imitatores parentum suorum erant, quos culpabant. Propter quod patet bona virtutum quae videntur fecisse, non propter Deum, sed ficte ut laudarentur apud homines, agebant. Unde ait: Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Non enim imperat ut faciant quae non oportet, sed praedicit quae ipsi facturi erant, et jam in mente moliebantur. Ipsi namque sibi facinorum suorum testimonium reddebant, et esse filios eorum qui prophetas occiderant se monstrabant; quamvis sepulcra venerarentur, cum quidquid in dictis eorum erat de Christo, conculcabant. Et adhuc quod erat minus, supplentes ad interfectionem prophetarum atque justorum, p. 0782D| Christi occisione compleverunt. Quapropter impia posteritas, licet parentum facta detestata sit, prophetarum libros veneretur, justorum memorias exornent, sepulcra instaurent, ut tali reverentia extra culpam paterni sceleris 958 se ostendant. Putas quod extra reatum sint, et extra piaculum gravissimi sceleris, qui Dominum prophetarum occiderunt, qui de illo omnia quae gesta sunt praedixerunt? Et ideo Dominus, Implete, inquit, mensuram patrum vestrorum. Ac si dicat: Vos qui ea detestamini quae a patribus vestris sunt perpetrata, multiplicato fenore criminis, adimplete mensuram. Quia tunc ad plenum fit persecutio membrorum, et totius corporis interfectio, cum praeciditur caput, et omnia p. 0783A| hinc inde membra conquassantur. Nam patres Scribarum et Pharisaeorum non ferentes increpationes prophetarum, persecuti sunt eos, et occiderunt. Similiter autem et filii increpationes Christi non ferentes propter peccata sua, cum scirent eum esse Christum et Deum, Dei filium, quia irrevocabiles erant e culpa, non timuerunt in eum manum mittere. Sic ergo, lector, invenies, per omnem progeniem Judaeorum, quod semper filii coluerint quasi sanctos, quos patres occiderunt acsi malos; et prophetias eorum quas illi abjecerant isti venerabantur. Et hoc non ideo faciebant ut singuli suam innocentiam servarent, sed ut invicem domestico se judicio condemnarent. Quod vitium etiam inter Christianos cavendum est, quia semper unusquisque ante p. 0783B| aliena reprehendit peccata quam sua. Et ideo Pharisaeorum vitia septies repetita, si volumus intendere, nostras nunc in tempore apertissime tangunt conscientias. Sicut et hoc unum, quoniam multi sunt nunc mortuorum sanctorum cultores, et viventium hominum, quos diligere Deus jubet, persecutores. Quapropter attendat unusquisque, quia haec non solum illis dicta sunt, sed omnibus nobis postmodum nascituris. Quod si ad illos solos dicta essent, illis quidem dicta manerent, et non scriberentur; nunc autem et dicta sunt et scripta. Dicta siquidem propter illos, scripta vero propter nos. Quoniam in his septem, ut ita loquar, maledictis, licet a quibusdam parva videantur quae connumerat, omne corpus depingitur vitiorum, septem principalibus concretum criminibus, et propter p. 0783C| hypocrisim duplicatum. Unde dum septies vae illis, ac si in prophetia futurum enuntiatur, integritas gehennae describitur. In qua etsi unum est vae, multa tamen differentia tormentorum; sicut et in paradiso, quamvis una sit beatitudo, cum octo dinumerentur, multae admodum mansiones, et diversus orde meritorum. Similitudo 959 quaedam est in hoc Evangelista, quod hinc inde, acsi a monte Garizin, septem beatitudines proponit a monte Hebal, quasi e regione tot maledictiones impiis et sceleratis Judaeis, prophetice magis quam optantis affectu ostendit; ut singulae generationes pro suis discernantur meritis. Et sicut illa quae tunc prolata sunt jam completa videmus in Judaeis: ita nunc Evangelista scribens more patrio insinuat pro certo Judaeis et omnibus p. 0783D| in Christo credentibus, quod et ista ex ore Domini quae prolata sunt complebuntur in sanctis et peccatoribus. Unde et illa sicut ultima beatitudo est: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10): ita et hoc ultimum vae, quia pleni erant ossibus mortuorum, et completuri mensuram patrum suorum, ut occiderent prophetas et sapientes, etiam ipsum Dominum. Pro quibus omnibus clamat vox sanctorum sub ara Dei: Vindica, Domine, sanguinem nostrum qui effusus est (Apoc. XVI, 10). Et per Prophetam: Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum (Psal. LXXVIII, 12). Quae multiplicatio numeri hic reddita est, sicut et in Cain ab initio praesignata, ut multitudo sceleratorum plenitudinem p. 0784A| impraesentiarum intelligat tormentorum. Sequitur:
Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? Verum quod serpentes prae omnibus animalibus astutiores sunt; sed astutia eorum non est in bono, sed in malo, semper enim aspiciunt ut noceant, et latere possint: ita omnis hypocrita et fraudulentus astutior vult esse caeteris hominibus, et cogitat quomodo alium decipiat astutia sua, et cum deceperit, sic se agit quasi neminem laeserit. Genimina viperarum, quamvis de hoc capitulo supra jam dixerim, hoc loco ideo ita vocantur, quoniam per singulas generationes invicem sua facta condemnabant, et semper patres reprehendebantur a filiis, sicut et illi rursus a suis rescindebantur natis. Et talis p. 0784B| quippe est viperarum natura. Quomodo, inquit, fugietis a judicio gehennae? Acsi dicat: Nunquid quia aedificatis sepulcra prophetarum? Nunquid non Deus occulta cordis dijudicat? Nulla ergo sanctitas vel justitia est sanctos colere et venerari, et contemnere sanctitatem. Quia primus gradus est pietatis, justitiam et sanctitatem diligere, tum demum sanctos, quia sancti sunt quos sanctitas Domino consecravit. Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et Scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex illis flagellabitis in synagogis vestris, 960 et reliqua. Ubi considerandum est, quam reddat causam, cum ait: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas. Supra enim dixerat: Implete mensuram patrum vestrorum, omnino p. 0784C| non ideo dixit ut imperaret, neque ut facerent quod jubere videtur. Sed nec hoc loco ideo eos mittit quod dinumerat prophetas et sapientes, ut occidant, aut flagellent, et crucifigant, sed quia dixerant: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii in sanguine prophetarum, volentes se coram hominibus justificare, et non coram Deo, qui corde conspicit singulorum, et discernit conscientias hypocritarum. Ait ideo: Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes. Ac si diceret: Ideo eos ad vos mitto, ut ipsa opera vestra quae facturi estis homicidalia appareant, et convincamini quia filii estis patrum homicidarum, et intelligant universi quia Deus sum ego, qui corda conspicio et probo singulorum. Et ideo praedico vobis, quod occisuri estis eos, et flagellabitis p. 0784D| in synagogis vestris, et tunc implebitis mensuram patrum vestrorum. Quia etsi illi eos occiderunt qui olim praenuntiabant de adventu Filii Dei, vos perimituri estis eos, qui jam advenisse testantur. Et haec est mensura, quam non bene patres vestri impleverunt. Sed vos, quia prophetas occiderunt et sanctos, eamdem mensuram implebitis, et adhuc pejora facturi estis, qui etiam ipsum Dominum prophetarum occisuri estis. Nec tamen quantum ad verba exspectat Christi, de sua morte quidquam hoc loco loqui videtur, quia mors ejus, quam sponte suscepit, salus erat omnium, etiam eorum, si post perpetratum scelus ad eum redire vellent; unde et in cruce pro illis rogat. Sed magis nunc illis imputare videtur p. 0785A| mortem apostolorum, caeterorumque sanctorum, qui nolentes occisi sunt. Et ideo forte dicit: Implete mensuram patrum vestrorum, et non superimplete. Quod si diceret apertius de se, illis monstraret quod futurum erat. Nam benigni et justi judicis est, suas injurias magis contemnere, et aliorum vindicare. Idcirco Dominus quia justus est et rectus, videns corda eorum dolo ac fraude plena, et coacervata peccata parentum et eorum, ita quantum ad voluntatem eorum exspectat, et propositum cordis, jam mensura patrum impleta esset, non immerito ait: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas; quia jam apud Deum, qui corda inspicit, quasi homicidae erant, quorum malitia in proposito erat et voluntate. Hinc 961 quoque propheta ait: Declinantes autem in p. 0785B| obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Prophetas autem et sapientes, ac Scribas, apostolos vocat, vel eos quos cum eis misit ad praedicandum. Quoniam sicut scribit Apostolus ad Corinthios, varia fuerunt dona in Ecclesia Christi, quos posuit Spiritus sanctus, alios quidem prophetas, qui futura praenuntiabant; alios sapientes, qui plenissimam in Christo habebant scientiam, et noverunt quando deberent proferre sermonem; alios Scribas in lege doctissimos, qui sciebant proferre de cordibus suis nova, etc. Et ex illis occidetis, sicut Paulus decollatus est, et multi alii; et crucifigetis, sicut Petrus crucifixus est, et Andreas cruce in eadem suspensus; nec non et Stephanus lapidatus, qui primus martyr Domino occurrit, olim ad hoc p. 0785C| electus. Unde nec immerito nomen accepisse creditur, nam Stephanus Graece, Latine vero corona dicitur. Et ideo provide satis ex praesagio sicut ex nomine, designatus est ante alios coronam gestans in capite, minister gloriosus coronatus occurrit. Flagellati vero discipuli in Actibus leguntur apostolorum. Quae omnia deinceps, qualia et quanta fuerint, ubi vel ubi passi, nemo est qui enumeret. Sed sicut isto trino numero omnes eos qui passi sunt, ab eis collegit: ita et quotquot passi sunt genera tormentorum connumeravit. Unde sequitur, et persequemini de civitate in civitatem. Hoc quippe quam frequenter fecerint, ipsa historia prodit, expellentes eos de Judaea, ut ad gentium solitudines, licet inviti, transirent.
p. 0785D| Ut veniat, inquit, super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae, quem occidistis inter templum et altare. Et haec est plena mensura peccati. Propter quod possibile non erat, qui talibus conclusi actibus detinebantur, ut effugerent judicium gehennae. Quod denique ait, super vos, non sic accipiendum aestimo, quasi dicat super eos tantum qui impraesentiarum erant, cum quibus et de quibus longe jam diu loquebatur. Sed cum dicit, super vos, tam simul patres, de quibus supra dixerat, quam et filios et omnes eorum complices, ac si in uno corpore, comprehendit quos simul malos mox unam generationem esse ostendit. Nam in tempore Abel p. 0786A| Judaei necdum erant, sed complices Cain jam mali 962 et homicidae erant. Unde licet, secundum usum humanum, multae sint generationes juxta terrarum diversitates, juxta Scripturarum consuetudinem, non amplius quam duae in fine colliguntur. De quibus ab initio duae construuntur civitates, Babylon scilicet misera, et Hierusalem beata. Et sicut uni earum omnia repromittuntur bona, per omnes Scripturarum paginas, sic alteri, simul ac si uni, prophetice imprecantur omnia, et denuntiantur mala. A sanguine, inquit, Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae. De Abel autem nulla est ambiguitas, quin ipse sit quem Cain frater ejus occidit. Justus autem non solum nunc ex Dei sententia, verum ex Genesis testimonio comprobatur, ubi accepta ejus a Deo narrantur p. 0786B| munera. Sed de Zacharia, quis sit, qui Barachiae filius narratur, multa dubietas est, quia multos legimus Zacharias. Et ne libera daretur nobis facultas erroris, additum est, quem occidistis inter templum et altare. De quo beatus Hieronymus multa se legisse testatur in commentario suo. Sed Origenes astruere conatur, quod ille se facile refellere posse profitetur. Hunc Zachariam patrem fuisse Joannis, maxime quia ejus interfectionem Christus eisdem imputat Judaeis, quibus loquebatur, et non patribus eorum. Quem occidistis, inquit, inter templum et altare. Sic quippe ad eos verbum dirigit, quasi et ipsi ita esse negare non possint. Sed quomodo fuerit filius Barachiae fatetur, de Scripturis sanctis non posse probari, nisi forte, quia Barachias benedictus Dei ex p. 0786C| Hebraeo interpretatur, ipso teste Hieronymo, jure possit Zacharias benedictus Dei filius dici, eo quod ex genere sacerdotali pontificis filius fuerit; qui si non benedictus Dei esset, sacerdos fore minime posset. Caeterum de occisione ejus dicit se talem percepisse traditionem, quasi fuerit aliquis locus in templo, quo virginibus solum erat licitum stare, non permittebatur ei eo in loco stare. Beata vero Maria postquam genuit Salvatorem, ingrediens templum ut oraret, stetit conscia sui pudoris illo in loco qui virginum erat. Prohibentibus autem Scribis et Pharisaeis, qui noverant eam filium peperisse, Zacharias divini mysterii jam plene conscius, eis dicitur restitisse, atque dixisse contradicentibus ei: Nolite prohibere quoniam 963 digna est virginum loco p. 0786D| stare, quoniam et ipsa virgo est. Qua de causa principes sacerdotum commoti, quia Christum praedicabat, quasi manifestissime contra legem agentem, et in loco virginum stare concedentem mulierem, de qua Christus natus non negabatur, occiderunt eum inter templum et altare, viri generationis illius temporis, vel forte cum quibus loquebatur. Quibus ita dictis, prosequitur idem Origenes et infert, quod si hujusmodi traditionem non credunt, exigamus ab eis rationem, quomodo quasi filios eorum qui occiderunt prophetas, exprobrat Jesus illos occidisse Zachariam, neque ad patres hoc retorquet, sed quasi ipsi eum filii occiderint inter templum et altare; ad praesentes enim loquitur Pharisaeos et p. 0787A| Scribas, quem vos occidistis. Quod si non fecissent, utique negare habebant, quod non fecerint, et eum infamare, quod falsa eis objiceret. Unde Christus tale aliquid vult introducere; quasi dicat: Vos qui a sanguine prophetarum vos excusatis et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum, et aedificatis sepulcra eorum, per hoc quia ausi estis istum occidere, testimonium redditis vobis, quod homicidarum patrum vestrorum filii estis, et ideo mensuram eorum in omnibus adimpletis. Quod si aliquis objiciat, quare non dixerit usque ad sanguinem Joannis? quia Joannem illi non occiderunt, sed usque ad sanguinem Zachariae, in quo finis fuit omnium prophetarum et regis, sicut ad Joannem. Alias p. 0787B| autem, quid causae exstitit, ut hos duos eligeret, a quo et ad quem usque omnium sanctorum sanguis, qui effusus est, exigendus esset? Nisi quia in Abel persecutio initium sumpsit, et de veteribus sanctis, qui occisi sunt ante passionem Christi (sicut praefatus vir tradit) hic ultimus fuit. Tamen beatissimus Hieronymus, sicut in commentario ejus legitur, hunc Zachariam filium Joiadae sacerdotis fuisse affirmat, a Joas rege peremptum, licet idem Origenes de nomine longe aliter dicat. Unum, inquit, legimus Azariam lapidatum, filium Joiadae sacerdotis, eo quod argueret populum. Sed ille et ex nomine, et ex loco quo occisus est probat eum fuisse Zachariam; et quod Joas patri ejus reddiderit mala pro bonis. Et ideo dicunt quod hos duos posuerit, ut magnitudo p. 0787C| piaculi demonstraretur, et coaequaretur immanitas sceleris.
964 Quia Cain occidit fratrem suum, nulla existente causa, et Joas, Zachariam, filium Joiadae sacerdotis, qui nutrierat eum, et eripuerat de morte, nec non in templo septem annis occultaverat, cum interficeretur omne semen regium, ac deinde postea eum in regno constituit, et instituit dum vixit. At ille, horum omnium beneficiorum oblitus, filium ejus (quod scelestius est) sibi collactaneum, occidit inter templum et altare, id est, ut quidam volunt, inter parietem templi et altare incensi, ut scelestius facti causa monstretur. Sed nos possumus inter templum et altare dicere eum occisum, ut genus est locutionis, inter sacerdotes et plebem, in p. 0787D| quibus omnis summa colligitur; referentes templum ad populum, altare vero ad sacerdotes, inter quos etiam sanguis prophetarum effusus est reliquus. Alii vero inter ruinas templi et altare, exterius quod erat hostiarum. Et ideo hoc factum dicunt, quia cum esset propheta Dei, regem et populum non cessabat arguere eo quod obmitterent legem et immolarent diis. Ex quibus omnibus colligitur grande facinus in utrisque quos proposuit Salvator, commissum. Verumtamen quid horum verius sit, videat prudens lector. Ego autem nequaquam dixerim quod hos duos Salvator assumpserit sine causa; a quo et ad quem usque sanguis sanctorum requirendus sit, qui effusus est super terram. Et nequaquam dixit qui fundendus p. 0788A| est super terram, ut eos deterreret a proposito, sed qui effusus est. Sequitur:
Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. Diximus jam supra, generationes duas esse in Scripturis divinis, malorum scilicet et bonorum horum: de qua dicitur: Haec est generatio quaerentium Dominum, quarentium faciem Dei Jacob (Psal. XXIII, 6). Et in alio Psalmo de omnibus sanctis: Generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI, 2); sic et in quamplurimis locis. De malis vero, et in praesenti loco, generatio viperarum. Et requirentur haec omnia a generatione ista. Et in Ezechiel (cap. XIV, 14, 20), cum peccata terrae descripsisset, Si Noe, et Job, et Daniel, inquit, ibi fuerint inventi, non dimittentur peccata terrae illius; omnes justos p. 0788B| volens intelligi per hos tres, qui similes fuerint virtutibus eorum. Sic et isti, qui similia Cain aut Joas, aut cuilibet persecutorum gesserunt contra apostolos, aut contra quoscunque sanctos, una generatio simul referuntur. Quae omnis generatio cum collecta fuerit in fine, venient 965 super eam profecto haec omnia quae gesserunt. Sicut e contrario ea bona, quae per singulas generationes a constitutione mundi, omnes sancti operati sunt, novissime sunt recepturi, qui receperunt Christum. Itaque omnia mala, quae per singulas generationes a constitutione mundi contraxerunt sibi omnes iniqui et sanctorum interfectores, super novissimos Judaeos venerunt; qui non solum Christum repulerunt et sanctos, verum et interfecerunt. Quia sicut p. 0788C| nunquam tanta gratia Dei donata est sanctis hominibus, qualis et quanta in Christo: ita nunquam talis et tantus interitus, qualis et quantus venit super miseros Judaeos, qui et Christum peremerunt, et sanctos sunt persecuti sine ulla cordis poenitentia. Et haec extra illa omnia dico, quae passi sunt a Romanis, et patiuntur quotidie captivi. Nequaquam igitur dico, quod omnium praecedentium impiorum peccata venient super eos qui tunc affuerunt, et fecerunt quae narrantur; sed dicimus, sicut omnium sanctorum justitiae, non tanta meruerunt pietatis Dei bona, quanta donata sunt per Christum: sic et super Judaeos qui crucifixerunt Christum, et persecuti sunt discipulos ejus, tantum accrevit malum, quantum nulli alii pertulerunt prius. Attamen omnis sanguis, p. 0788D| et omnia quae gesserunt, venient super generationem istam, ut omnes simul in commune sustineant et recipiant singuli suas partes quas contraxerunt; quorum malitia, quia unita ab initio usque ad finem fuit, justum est ut et poena una sit, ac si unius corporis. Alioquin legat prudens lector Josephum, et videat impraesentiarum, quanta venerunt super Judaeos, ut corporalia paterentur, qualia passi sunt a Romanis; ita repulsi a Deo, ut adhuc hodie ludibrium sint universis gentibus. Tum demum poterit perpendere quanta et qualia restant impiis et sceleratis, cum Deus omnia judicare et singulis reddere sua veniet.
Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas p. 0789A| eos qui ad te missi sunt. Haec quippe vox plangentis est et dolentis, sicut et alibi dicitur: Videns Jesus civitatem, flevit super illam (Luc. XIX, 21). Non enim pius et clemens Dominus, tantum de nece sanctorum suorum habuit lamentum, neque de sanguine prophetarum omnium qui effusus est ab illis, quantum flevisse legimus de hac misera, et luxisse, sciens quod electis suis gloria per haec parabatur. 966 Sed de illorum interitu plangebat, ac si benignus et justus Dominus, quos multum dilexerat. Flectebat enim eum nimia clementia ad lamentum, et revocabat justitia, ne tantum malum diutius pateretur abire inultum. Et ideo lacrymas fundebat pro impiis, volens eis clementiam praestare, sed prohibebat eorum impietas, et justitiae virtus. Quia tunc p. 0789B| est vera misericordia, si justitia non laedatur. Ac per hoc haec vox qua dicitur Hierusalem, Hierusalem, non minus deterrentis est quam et plangentis; si forte terrore compuncti cessarent a reatu, et lamentis provocati, formarentur ad poenitentiae luctum. Ac per hoc patet sensus, quia impii et peccatores provocant sibi iram, ne mereantur ullam clementiam. Quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Rursus Origenes refricare videtur quae supra dixerat, et quaerit quomodo Salvator, coram Judaeis loquens (inter quos erant Scribae et Pharisaei, qui gloriabantur in legis scientia et prophetarum), qua ratione dixerit Hierusalem occidisse prophetas, et lapidasse ad se missos? quod non satis divina probat historia, quae in Synagogis eorum quotidie legebatur, p. 0789C| nisi unum Azariam filium Joiadae, quem legimus lapidatum; et propterea, inquit, videndum, ne forte oporteat ex libris secretioribus (qui apud eos leguntur) hoc verbum Christi ostendere, et non solum Christi, sed etiam discipulorum ejus, Stephani videlicet protomartyris et apostoli Pauli. Stephanus namque dicit: Quem prophetarum patres vestri non sunt persecuti? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu hujus, cujus nunc vos proditores estis et homicidae (Act. VII, 52). Et Paulus quoque Thessalonicensibus: Vos, inquit, imitatores facti estis, et fratres Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, Christo Jesu, quoniam eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis qui Dominum occiderunt et prophetas, et vos persequuntur (I Thess. II, 14). Ad p. 0789D| Hebraeos quoque: Lapidati sunt, serrati sunt, et gladio mortui sunt (Heb. XI, 37), et caetera quae dinumerat, de quibus omnibus longum est prosequi, quae praefatus doctor replicat. Hoc solum scire debemus, quia nonnulla sunt in his quae affirmare ex divinis libris non possumus, nisi auctoritatem sequamur Pauli et beatissimi Stephani protomartyris. Quoniam ipsi aliud non dixerunt coram eisdem Judaeis, nisi quod omnibus notissimum erat. Ac per hoc de Zacharia si non potest approbari 967 ex libris authenticis, tamen similiter illud ex traditione se percepisse fatetur, sicut et docet quod solus Isaias serratus sit, et Azarias lapidatus tantummodo filius Joiadae, et in occisione gladii solus mortuus sit Zacharias p. 0790A| filius Barachiae. Quam forte dissonantiam nominis, aut diversitas interpretum fecit, aut varietas codicum. Sed quomodo Hierusalem occiderit prophetas recte quaeritur. Non enim ipsa murorum aedificia eos occidisse creduntur, sicut nec Dominus saxa et parietes plangere probatur. Sed sic dictum est, ut vulgo dici solet, Conclamavit tota civitas, et, Egressa est omnis civitas obviam ei, pro his qui sunt in civitate. Unde et ipsi quam bene concives dicuntur qui eosdem occiderunt, quorum causa dicitur, Hierusalem occidisse prophetas. Et notandum quia non dixit, quae occidisti et lapidasti, sed quae occidis et quae lapidas. Ac si dicatur: Hoc proprium habes, et quasi jam naturalem consuetudinem, ut lapides sanctos et occidas. Non enim cessavit Christo perempto, deinceps p. 0790B| occidere ad se missos, quae prius prophetas non metuebat perimere, sed eadem fecit apostolis quae prius fecerat ad se missis. Ac si diceret: Quomodo sanaberis quae nullum ad te medicum venire permittis? quinimo omnem medicinam conculcas, idcirco quomodo tibi parcam, quae meis non parcis ad te missis?
Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti? Et quaerendum quos dicat filios, vel cur dicat, quoties volui, quasi qui frequenter eos congregare voluerit, cum manifestum sit non nisi semel eos in corpore docuisse? Et si voluit, quid est, quod non fecit? Cum omnia quaecunque voluit, sicut Propheta canit: Dominus in coelo et in terra fecit (Psal. CXXXIV, 6). De p. 0790C| qua quaestione etsi satis jam supra tractavi, et nunc adhuc dicam, quia si noluisset eos ad se congregare, prophetas et apostolos, nunquam ad eos toties misisset; qui suis non pepercit, ut ei parceret peccatrici, et eorum vitam neglexit, ut istius mortem non videret, etiam et semetipsum in mortem tradidit. Sed quid est, quia non fecit quae voluit, nisi quia justus est, et justitiam semper dilexit? Idcirco aliter non potuit, quia non debuit, quoniam insanabilis erat passio ejus, quia, ut 968 ita dicam, vicit artem divinam, et omnes medici spiritales, ad eam missi, defecerunt in omnibus quae pro illa egerunt, et ideo non est curata. Quam si perdere voluisset, nunquam per se ad eam ipse venisset. Sed quid faceret ei, dum probatur modis omnibus ipsam vivere p. 0790D| noluisse? Quoties autem quod dicit, non solum ad id respicit tempus dum carne in mundo fuit, verum et ad reliquum; quia substantialiter Christus cum eis praesens fuit in Moyse et prophetis, in patribus et patriarchis, etiam et in angelis ministrantibus auxilium humanae salutis per singulas generationes, et sic adimpletum est quod dicit, Quoties volui. Per singulas enim successiones nati sunt ei filii, et eos omnes voluit congregare in unitatem fidei, ut perficeret voluntatem Patris, sed semper ejus pravitas vicit. Super eos in modum gallinae expendit alas suas. Unde Moyses, in Cantico, expandit alas suas sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et assumpsit eos atque portavit in humeris suis (Deut. XXXII, 11). p. 0791A| Quod sane opus proprium Christi est, congregare, et ad hoc venit Filius hominis quaerere quod perierat, et salvare (Luc. XIX, 10). Et notandum quod in superiori semper tempore ipse idem fuit, qui eos congregare voluit, et non alter qui tunc quotiescunque voluit, et alter qui nunc. Unde non Deus recens est, neque alienus, quoniam qui tunc voluit, idem fuit ipse qui venit. Et non alicubi quam ubi erat, et non alter quam qui semper erat. Etsi hominem assumpsit in Deum, personam non mutavit, quia incommutabilis est, neque assumpsit alteram, quam semper habuit, ut quidam nuper male sensit, quod esset homo nuncupativus Deus in Christo, vel adoptivus, et verus Deus, Dei Verbum. Ita insipiens ut duos introduceret deos, duosque Dei filios, unum proprium, p. 0791B| et alterum adoptivum. Sed Christus, qui tunc loquebatur Judaeis in carne, seipsum ostendit esse unum eumdemque qui eos multoties, in Veteri Testamento, congregare sub alis suis voluit, et portare propter redemptionis gratiam in humeris suis. Quae nimirum alae Christi, non incongrue charitas gemina praedicatur propter geminam substantiam Christi in una eademque persona, sub quo congregamur et protegimur. Quamvis etenim quidam voluerint duas alas Moysen et Aaron interpretari, melius tamen virtutes accipimus divinae majestatis, de quibus Propheta 969 canit: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8), spe videlicet et gratia. Quas sane alas licet isti non habuerint, divinum auxilium, dum Deo placuerunt, nunquam defuit. Et mira comparatio p. 0791C| de gallina proponitur; nullum enim animal eo infirmatur modo, quemadmodum gallina, in fovendo et nutriendo pullos suos. Siquidem tota infirmatur, totaque fit hispida et rauca. Festinat jugiter, quasi quibusdam vocibus congregare pullos suos, et assiduis clamoribus ad se convocare non cessat, ne per diversa huc illucque milvorum, vagi, rapiantur unguibus. Sed frustra Christus hunc impendit affectum, et sine fructu, qui tanquam gallina infirmitatem assumpsit carnis, ut sub alis doctrinarum suarum eos confoveret calore charitatis, et recrearet ad vitam. Idcirco terrena quodammodo avis factus est et domestica, ut magno corporis sui operimento tanquam alarum protectione, pullis suis calorem superinfunderet, ut vitae immortalitatem p. 0791D| praestaret, et ad volatum quasi ex nova regeneratione proveheret. Pullorum enim alia nascendi ratio est, alia nutriendi. Nam primum ovorum testis, tanquam claustro corporis, continentur. Dehinc parentis sedulitate calefactis ovis nascuntur, et deinceps confoventur, donec exeant ad volatum. Hujus igitur avis more Christus congregare intra se voluit et enutrire; ut qui jam conditione nascendi fuissent editi, alterius rursus regenerationis ortu et calore confoventis Dei, ex aqua et Spiritu renati, in coeleste regnum tanquam pennatis corporibus evolarent. Unde quam bene, eo in loco ubi legitur: Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 2), in Hebraeo habetur merephet, quod interpretari dicitur incubabat, p. 0792A| vel confovebat; ut ostenderet quod ex aquis suo calore et sanctificatione, novum crearetur genus, quod quia isti nec Christum, nec Spiritum sanctum voluerunt recipere, ait: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Ac si diceret: Quia noluistis congregari sub alis meis. Et notandum quod ait, vestra, quae nimirum domus prius Dei fuerat, nunc jam non mea, neque Patris mei, sed vestra, et spelunca latronum facta est, quae augustius in toto terrarum orbe fulgebat prius. Nunc et Synagoga deserta relinquetur a Deo, cum omnis religio transibit ad Ecclesiam, vel quia in vindictam crucis Christi etiam et 970 templum illud destruendum erat a Romanis.
Amodo non videbitis me, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Nam juxta Lucam facilior p. 0792B| sensus est, quia necdum venerat in Hierusalem, neque hoc acclamatum erat a pueris, quod futurum praedicit. Verumtamen juxta utrumque Evangelistam, sic accipiendum est, quasi dixerit eis: Nisi poenitentiam egeritis, et confessi me fueritis Filium Dei, meam faciem, quae est cognitio vera de me, corde nunquam videbitis. Quoniam nec ego vos ultra docere veniam, quia amodo non congregandi erit tempus, sicut ante volui. Habent igitur Judaei tempus sibi indultum si velint, ut auferatur velamen de cordibus eorum, et possint videre faciem Christi, si dicant et confiteantur de eo: Benedictus qui venit in nomine Domini Dei Patris; quia nomen Patris ad Filium est, sicut et Filii ad Patrem. Quia nunquam Pater sine Filio dicitur, nec Filius sine Patre. Ac p. 0792C| per hoc ipse in Patre est, sicut et Pater in Filio. Unde qui vult ejus faciem videre, dicat et confiteatur: Benedictus qui venit in nomine Domini, quoniam ipse, et Deus, et Dominus est. Possumus autem et per exemplum gallinae Ecclesiam, quae corpus Christi est, figurate accipere, quae quotidie congregat pullos suos, id est filios suos, quos ipsa generat per aquam et Spiritum sanctum, in unitate fidei, sub remigio virtutum. Et sicut gallina etiam ova fovet et calefacit aliena: ita et mater nostra Ecclesia, ex omnibus gentibus collecta, educat ac nutrit filios alienos per gratiam sancti Spiritus, et facit suos; calefacit quoque eos jugiter, et fovet ac protegit sub alis. Quae nimirum alae doctores sunt ecclesiarum et rectores, qui quam bene, alis suis ad omnia virtutum p. 0792D| dogmata extensis, nullis insidiarum fraudibus patere pullos permittunt, sed enutriunt eos suis doctrinis ad sublimia, quousque per seipsos ad coelestia volare possint. Haec idcirco dixerim, ut discat prudens animus, et alia quamplurima quae omittimus, brevitatis compendio, multis in locis cogitare. Quoniam sermo divinus ac si arca Dei bicameratus vel tricameratus, pene ubique invenitur.
(CAP. XXIV.) Et egressus Jesus de templo ibat, et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi. Hic Marcus et Lucas, antequam exiret de templo, ac si iturus ad gentes, 971 mulierem viduam in figura Ecclesiae, ut Christum susciperet fide, duo detulisse minuta legis et Evangelii narrant. p. 0793A| Et ideo, istis plus omnibus misit. Quod autem ei ostendunt aedificationes templi, audierant enim quod dixerat: Ecce relinquetur domus vestra deserta. Quasi admirantes et dolentes, si talis tantaque templi structura ad nihilum redigenda sit, ut moverent eum ambitione tanti operis. Et propterea dicunt ad eum, sicut aliter manifestius dicit Evangelista: Magister, vides quales lapides et qualis structura? Videlicet ut flecterent benignissimum Jesum ad misericordiam loci illius, ne permitteret fieri quod futurum praedixerat. Vel ostendunt ei admirantes propter duritiam cordis eorum, quasi dicerent; Proh! dolor, quanta est adversitas populi hujus, vel caecitas, qui non credunt, ut convertantur, ne tanta deperiret fabrica templi et civitatis, quibus Jesus p. 0793B| respondens dixit: Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. Verumtamen interdum cum egrederetur de templo, et iret, haec dicta sunt. Sed mox ut complevit dicendo quod futurum erat, exivit de templi finibus, qui conservaverat eum ne vastaretur donec fuit in eo, quod postea factum est a Romanis. Quoniam Jesus aliud templum aeternum jam suis parabat in coelis. Quandiu enim verbum Dei fuit apud Judaeos, non est ablatum regnum Dei ab eis. Nunc autem ablato eo, ipsi et civitas eorum relicta est vacua et vana: Sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur (Isa. I, 8), et dispersi sunt per omnes gentes. Quia Domino recedente a templo, omnia legis aedificia destructa sunt, et dispersi sunt p. 0793C| lapides sanctuarii in omnem ventum, ac si cineres, ne ulla in eis ultra inveniatur religio salutaris. Qui profecto locus moraliter tanget auditores et magistros Ecclesiarum. Quia etsi illa admirabilis fuit structura, mirabilior valde est humanae naturae fabrica, quae non ad cujuscunque exemplar constructa est, verum ad imaginem et similitudinem Dei facta est, ut templum esset ipsius, ad cujus imaginem formata est. Et hoc forte agunt apostoli, et ostendunt admiranda opera Dei erga figmentum humanum, quod proponunt ante conspectum Dei, et intercedunt ut provocent benignissimum Salvatorem, ne deserat genus humanum propter peccata ipsorum. Sed magis moneant eum ad indulgentiam, et ad opera ipsius Dei valde miranda, quam ad iracundiam, 972 propter p. 0793D| iniquitates eorum, ut destruatur templum Dei vivi, et redigatur ad nihilum. Unde sollicite cogitare oportet templum illud, quod semel est ad solum p. 0794A| usque dirutum, cur etiam secundo seu amplius; quia omnino poenitentiae semper dabatur locus, unde et ad formam poenitentium, postquam incensum est, restauratur. Nunc vero secundum duritiam cordis eorum (quia noluerunt recipere verbum Dei) prolapsi sunt in pejus; ita ut omnis anima, quandiu in se suscipit Christum, templum est Spiritus sancti. Cum autem post peccatum ad plenum decidit a verbo Dei, nec curam sui gerit perfecte ut poeniteat, hic semper a fide prolabitur, et decurrit; qui licet paulatim a vita elongatur, dum Deum deserit, et minuitur quotidie, donec ad plenum corruat in peccatum. Quibus ita peractis tremendum est valde quod sequitur, quia non relinquetur in ea lapis super lapidem qui non destruatur. Quoniam etsi aliquid p. 0794B| videbatur habere boni operis, non lapides erant sanctuarii, sed stipula et fenum incendio ad concremandum longe diu praeparata. Quapropter dum vacat, inspicere nos sollicite oportet, ut omnis coaedificatio pietatis in nobis integra servetur. Et si contigerit (quod absit) aliquis ut labatur, implorandus est auctor aedificii nostri, invocandus est Spiritus sanctus, ut recuperetur in nobis, et emundetur quod corruptum est, et commaculatum; innovetur quoque quod depravatum est, et destructum, ut per virtutem verbi, quia sacramenta manent redemptionis nostrae, in nobis restauret dum poenitere licet quod deperiit, qui solo sermone suo restaurat universa; alias autem non relinquetur in ea lapis super lapidem, quando cogitationes pravorum et opera destruentur. p. 0794C| Quia dum perversa mens perversae cogitationi adhuc perversiorem superadjicit, nihil aliud quam lapidem super lapidem ponit. Sed in destructione miserae civitatis, super lapidem lapis non relinquitur, quia cum ad ultionem divini examinis anima infelix ducitur, omnis ex ea malarum cogitationum structura dissipatur; et tota tunc vastabitur civitas mentis, ac si in vastitate hostili, cum misera suis destituta operibus in mortem ducetur ab hostibus, quibus in vita captiva male servivit. Unde quia Dominus ad montem Oliveti properat, et sermo prolixior est, quem in eo habiturus est cum suis, quia eum omnino rescindere non 973 oportet, sed simul quidquid in eo sacratissimo monte locutus est, pertractandum. Ideo tandem finiendus liber, ne aut p. 0794D| iste extendatur et gravetur legentis animus, aut sermo ille, quod non congruit, dividatur.