Expositio in psalmos poenitentiales/3

E Wikisource
Psalmus III
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum
 2 4 


3[recensere]

PROOEMIUM. IN TERTIUM PSALMUM POENITENTIALEM.

Psalmus David in rememorationem de Sabbato.

Sabbatum requies interpretatur. Sabbatum humanum genus in primo parente habuit, qui quandiu in Conditoris sui obedientia perstitit, in suavissimo contemplationis divinae lecto requievit. In paradiso namque primus homo deliciis potitus, sicut nullam in anima poterat sentire esuriem, ita etiam omnem quae ex carne nascitur, ignorabat passionem. At postquam divini colloquii peccando familiaritatem perdidit, mortis legibus succumbens, requiem felicitatis aeternae amisit; et in procellosos mundanae instabilitatis corruit fluctus, quia statum rectitudinis servare contempsit. Fidelis ergo anima requiem in primo homine perditam ad memoriam revocans, et futurum nihilominus vitae aeternae Sabbatum spiritus agilitate contemplans, ab omni spiritus et carnis optat corruptione eripi, et ad futuram indeficientis beatitudinis requiem, consummato hujus vitae termino, orat sine cunctatione perduci. Ait ergo:

EXPLANATIO TERTII PSALMI POENITENTIALIS. (Psal. XXXVII.--Vers. 1.) Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. 1. Quasi dicat: Scio futurum esse, ut post hujus vitae exitum alii flammis expientur purgatoriis, alii sententiam aeternae subeant damnationis. Sed quia illum transitorium ignem omni tribulatione praesenti 482 aestimo intolerabiliorem, non solum in furore aeternae damnationis opto non argui, sed etiam in ira transeuntis timeo correptionis purgari. Tu ergo, Domine, cui in spiritu meo servio, quem omnium Salvatorem esse cognosco, ne arguas me in furore damnationis perpetuae, neque corripias me in ira expurgantis vindictae. De furore et ira, quia sufficienter in superioribus exposuimus (In psal. VIII), iterum tractare superfluum putamus, ne eadem repetentes, legentibus fastidium generemus. Quare autem non debeat in ira corripi, et in furore damnari, subjungit cum ait:

(Vers. 2.) Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi; et confirmasti super me manum tuam.

2. Quanto quisque plus coeperit quod amisit intelligere, tanto plus incipit corruptionis suae sententiam, quam subivit, lugere. Fidelis ergo anima perpendens quod perdidit, considerans quod invenit, videns se a paradisi gaudiis venisse ad miserias vitae praesentis, a societate angelorum transisse ad curas necessitatum; pensat quod subjacet periculis, quae peccando gloriam perdidit aeternae incorruptionis. Novit etiam quia mortem nulla possit ratione evadere quae posset, si non peccasset, semper vixisse. Has ergo sibi sagittas infixas esse conqueritur: quia jam nobis est naturaliter inditum, quod primo homini fuit pro culpae vindicta illatum. Mortalitas et passibilitas sunt sagittae quae nimirum nobis infixae sunt; quia quandiu in praesenti saeculo vivimus, ab eis liberari aliqua ratione nequimus. Dicat ergo fidelis anima: Quandoquidem pro originali commisso mortalis effectus, magnam hujus saeculi miseriam sustineo, pro me autem poenitentiam ago; tu qui visitabis iniquitates in virga, ne impleas amaritudinibus universa; sed cum in hoc saeculo peccati poenam lugeam, saltem in futuro districtae animadversionis terrorem evadam. Quod ut facere debeas, confirmasti super me manum tuam. Sicut studiosus magister frequenter verbere puerum corripit, ita a me tuae vindictae manus nunquam recedit. Per manum Domini, quam super se asserit confirmatam, miseriarum frequentiam et assiduitatem intellige. Quam ideo memorat, ut tanto facilius in futuro acquiratur venia, quanto major hic fuit irrogata vindicta. Possumus etiam per sagittas verba Dei intelligere, quae corda quidem nostra transfodiunt, cum nobis altius infixa, amoris Dei nos vulnere compungunt. Quomodo autem sit continua haec poena quam patitur, ostendit, dicens: (Vers. 3.) Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae; non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.

3. Caro humana, ex quo maledictionis promeruit sententiam, portare non destitit peccati continuam poenam. Et quia nos ejus incessanter infirmitas debilitat, irae Dei faciem nobis indesinenter repraesentat. Portamus namque corpus mortale, doloribus obnoxium, indigentiis impeditum: quod nimirum tentationes sollicitant, sollicitudines angustant, angustiae conterunt, contritiones affligunt; quodque etiam si aliquando videatur esse validum, ipsa sua valetudine magis invenitur infirmum. Quid enim infirmius quam assidue fame tabescere, difficultate somni languere, frigore dissolvi, aestu torreri? Quae autem sanitas esse poterit, ubi tot malorum multitudo concurrit? Dicat ergo fidelis anima: Non est sanitas in carne mea. Ut videlicet corpus infirmum esse sentiat, quod tam facile passionum inaequalitas permutat. Ne autem intelligas propter peccati poenam non infirmari in mente, 483 quia dixerat sibi non esse sanitatem in carne, subjungit: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum (Psal. I et Psal. II). Sicut jam dictum est, per ossa virtutes accipimus, quia sine eis nullum in anima robur habemus. Omnes autem virtutes in conspectu Dei vicaria ope se sublevant, nec virtutes verae sunt, si a se invicem aliqua diversitate discordant. Una enim virtus sine altera, aut omnino nulla est, aut minima. Si enim aut castitatem humilitas deserat, vel humilitatem castitas derelinquat, cum Deus detestetur tam superbiam, quam immunditiam, quomodo oculis ejus accepta erit castitas elata, vel humilitas immunda? Non enim bona accepta sunt Deo, quae malorum admistione maculantur; quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6); et qui in uno offendit, multa bona perdit; et qui sine humilitate virtutes congregat, quasi in ventum pulverem portat. Quia ergo virtutes animae aut vitiis impugnantur, aut plerumque elatione deprimuntur, recte nunc dicitur: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum; quotidieque peccatorum poenam patior, quam in ipsa peccatorum facie contemplor. Et quia sentio poenam, recogito culpam. Vel: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum; quia videlicet nullam anima mea potest habere requiem, donec aliquam peccati in se habeat recordationem. (Vers. 4.) Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum; et sicut onus grave gravatae sunt super me.

4. Quasi dicat: Non est mirum si non est pax ossibus meis; nam iniquitates meae gravatae sunt super me sicut onus grave. Iniquitas in talento plumbi sedet (Zac. V, 7). Plerumque anima amoris Dei desiderio accenditur, adeo ut etiam ad summa ambienda sustolli videatur; sed quia gravi peccatorum pondere premitur, eo citius ad ima labitur, quo admissorum conscientia interius gravatur. Et quidem ascendere ad Deum ea qua potest virtute nititur, sed ipso suo conamine lassata, relabi compellitur. Causam vero tantae gravitatis praemisit, cum ait: Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum. Nisi enim iniquitates principale cordis mei superando transcenderent, nequaquam tanta me pravorum operum depressione gravarent. Sancti namque viri, si quando in mente tentationes tolerant, illicitum cordis appetitum magna virtutis dominatione refrenant: ne si in aliquo lapsu tentatori consentiant, non jam cogitationum suarum, sed servi crudelium dominorum existant. Cum enim diabolicis anima subesse suasionibus coeperit, quanto se hosti callido crebrius subjicit, tanto eum sibi intolerabiliorem facit; ut ei jam in nullo resistere valeat, qui in uno sui oblita assensum praestat. Solerter itaque vigilandum est, ut cum pulsare mentem culpa inchoat, peractam culpam quis finis sequitur, attendat; ne si malae suasionis blandimenta non perspiciat, in nequissimae tenebras perpetrationis nesciens ruat. (Vers. 5.) Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.

5. Fidelis anima quae in seipsam, sibi non parcens, vehitur, deteriora adhuc de se quam prius dixerat, confitetur, dicens: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae. Super curatum vulnus cicatrix obducitur, dum signum praeteritae plagae in resarcita cute monstratur. Quae nimirum cicatrix necessario corrumpitur, si caro sanata iterum vulneratur. Ubi quanto magis extenditur inaequalitas corporis, tanto difficilius ostenditur efficacia curationis. 484 Sed quid per vulnus, nisi peccatum exprimitur? Quid vero per cicatricem, nisi poenitentiae actio designatur? Qui enim per poenitentiae lamenta peccatum corripit, quasi cicatricem vulneri superducit. Quod si dimissae nequitiae mentem iterum ad delectationem pertrahunt, superductae vulneri cicatrices putrescunt. Cicatrices namque putrescere, est sanata jam peccatorum vulnera rursum in tentationem serpere, atque de eorum iteratione delectationem sentire. Cicatrices computrescere, est ex peccatorum suggestionibus post superductam cutem poenitentiae, dolorem iterum culpae in occulto cordis per putridas cogitationes perpeti, et tandem per opus miserum quasi effuso foetore corrumpi. Quare autem hoc sibi contigit, ostendit cum ait: A facie insipientiae meae. Sicut summa prudentia est aliquem post acceptam poenitentiam sollicitae sibi circumspectionis studio in posterum prospicere, ita miserabilis insipientiae est in istius vitae ambiguo quasi accepta securitate dormire. Per insipientiam ergo negligentiae, vulnus jam sanatum computruit; quia dum per studium vigilantiae mens ingrata sibi in posterum providere noluerit, miserabilius ea quae prius abdicaverat, mala committit. (Vers. 6.) Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.

6. Tanto unaquaeque anima fit pretiosior ante oculos Dei, quanto fuerit despectior ante oculos suos. Quid autem infelicius, quam infelicitatem suam non cognoscere, et inter ipsa vitae discrimina nullum infirmitatis dolorem sentire? Sicut enim phrenetici mentis alienationem tolerant, cum se non solum nihil pati, sed etiam incolumes putent; ita qui mortali carne circumdatus, aerumnas praesentis vitae non senserit, a virtute sapientiae alienus existit. Innumerabiles namque humanae dejectionis miseriae, sicut corda justorum gravi tristitiae dolore convulnerant, ita iniquorum mentes ipsa sua importunitate delectant. Cum enim omni vanitati patentes, sola quae carnis sunt cogitant, et lacrymarum causas tripudiantes peragunt, mortis suae negotium ridentes exsequuntur. De quibus profecto scriptum est: Quia laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Verum qui ad Sabbatum quietis aeternae pervenire desiderat, circumspecta quas patitur miseriarum multitudine, seipsum humilians dicat: Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem. Usque in finem curvatur, qui iniquae voluntatis studium usque ad effectum pravi operis, terrenis inhians, protrahit; et ad coelestia ambienda non solum non per gradum operis, sed nec per intentionis volatum assurgit. 7. Sed quia culpam saepe sequitur poenitentia, et plerumque qui cadit, adjicit ut resurgat, sequitur: Tota die contristatus ingrediebar. Cum sollicito se timore mens humana circumspiciens, modo quae egit mala enumerat; modo quae agere neglexit bona ad memoriam revocat; modo reprehensibilia esse in quibus versatur, conspicit; modo sibi recta opera adhuc deesse perpendit: quia malorum tantorum in se remedium non invenit, tristitiae intolerabilis pondere praegravata tabescit; et tanto se durius in cogitatione dilaniat, quanto terribilius esse quod imminet judicium pensat. Tota autem die contristatus ingreditur, qui miseriam esse deputat, si quando ei prosperitas saeculi fallaciter pernicioseque blanditur, sicut in Canticis canticorum Sponsus ad sponsam loquitur, dicens: Oculi tui columbarum (Cant. IV, 1). 485 Columba enim pro cantu gemitum habet. Quia ergo sancti viri saeculi blandimenta timentes et dolentes cum luctu et gemitu tolerant, in quibus amatores mundi securi et gaudentes exsultant, sancta Ecclesia columbis assimilatur; quia inde sanctus omnis cum dolore ingemiscit, unde iniquus quisque cum gaudio hilarescit. Unde per Salomonem dicitur: Risum reputavi errorem, et gaudio dixi, Quid frustra deciperis? (Eccl. II, 2.) Quare autem contristatus viam praesentis vitae ingrediatur, ostendit dicens: (Vers. 7.) Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus; et non est sanitas in carne mea.

8. In lumbis carnalis delectatio continetur, et inde nimirum humana generatio propagatur. Possum ergo per lumbos animam accipere; quia sicut ex lumbis carnales delectationes prodeunt, ita ex anima omnes cogitationes procedunt. Deinde cum illiciti operis tentatio subrepit, per vanarum cogitationum phantasmata spiritus malignus illudit. Saepe namque sanctorum etiam virorum mentes, cogitationes illicitae polluunt; et eas jam ad summa tendentes, terrenarum rerum delectationibus tangunt. Saepe etiam in ipso orationis tempore importune se illis ingerunt, ut hoc ipsum sacrificium aliquo modo commaculare valeant, quod in odore suavitatis Deo acceptum, contrito corde et contribulato spiritu mactatur. Quod nobis aperte illud quod de Abraham scriptum est (Gen. XV, 11), innuit; quia circa solis occasum sacrificium offerens, insistentes aves pertulit, quas ne oblatum raperent sacrificium, sollicite abigere curavit. Nos ergo si quando in ara cordis sacrificium Deo offerimus, a malignis hoc spiritibus sollicite custodiamus; ne tenebrosarum importunitates cogitationum hoc aliquando valeant diripere, quod Deo speramus utiliter offerre. Quod autem sequitur: Non est sanitas in carne mea; idem est quod ait Apostolus: Non invenio in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII, 18). Omnia namque corporis membra quae ad usum vitae accipimus, ad erroris materiam inclinamus. Oculos enim ad videndum obscena et turpia inflectimus; aures libenter ad audiendas detractiones accommodamus; illecebrosos odoratus naribus haurire concupiscimus; iniquitatem in excelso loquimur, et inter fratres discordiam seminamus; salutem etiam corporis redigimus in usum vitiorum; omnia tandem quibus ut utiliter possemus ad Dei servitium, in pravi operis convertimus instrumentum. Non est in carne nostra sanitas; quia nulla pars nostri corporis intentata remanet, per quam nos peccati desiderium non titillet. Sequitur: (Vers. 8.) Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei.

9. Qui enim dixerat, Non est sanitas in carne mea: ne forte in anima nihil pati putaretur, subjecit: Afflictus sum, et humiliatus sum nimis. Ut intelligas in anima gravissimo iniquitatis pondere obrutum, quem in carne vides tot miseriis et passionibus afflictum. Peccatum enim sicut peccantis mentem retibus delectationum illaqueat, ita etiam implicitam quasi mole superposita gravat; ut ad sublimia levari jam non valeat, quoniam iniquitatis eam gravitudo coarctat, sicut per Psalmistam dicitur: Filii hominum, usquequo gravi corde? (Psal. IV, 3). Plerumque enim et quae agenda sunt bona conspicimus, et ad haec assurgere cordis desiderio non valemus. Et si forte mens aliquando ad bonum anhelare inchoat, 486 gravitas quam sustinet, cogit ut cadat, quia ex poena peccati est ut a bono quod per rationis judicium clare conspicitur, per vitae meritum anima infirma pellatur. Unde fit ut quia ad supernam lucem intuendam non valet ascendere, peccatis exigentibus delectetur in tenebris jacere; et quam a supernis dejecit necessitas, eam in infimis illicita teneat voluptas. Nimis ergo humiliatus est, qui ex peccati poena non solum coelestia non appetit, sed etiam carnalibus et terrenis cum amore et delectatione intendit. Sed quia plerumque tanto citius ad Deum anima convertitur, quanto longius se ab eo separatam intuetur, adjungitur: Rugiebam a gemitu cordis mei. Rugitus, gemitus est cordis cum magno dolore, quia quanto vehementius poenitentis animum concutit, tanto velocius ad aures divinae misericordiae conscendit. Et notandum quod dixit: A gemitu cordis mei, quia sicut dolorem carnis generat amissio pecuniae et pignorum, ita cordis dolorem confert exterminatio virtutum. (Vers. 9.) Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus a te non est absconditus.

10. Tale est desiderium meum, ut dignum sit in conspectu tuo. Quia enim requiem, pro qua semper est orandum, desidero, esse coram te desiderium meum confido. Sancti viri, quia mundi gloriam contemnentes, supernae claritatis lumine illustrari solummodo cupiunt, divinae majestatis conspectui semper assistunt. Cum enim sola coelestia appetunt, usque ad contemplandum Deum per mentis desiderium ascendunt. Et quia quam dulcis est Dominus interius sentiunt, nunquam ab eo per pravae voluntatis studium recedunt. Si enim a Deo Elias propheta aliquo modo discessisset, nequaquam dixisset: Vivit Dominus, ante cujus conspectum sto (III Reg. XVII, 1). Quo contra de reprobis dicitur: Non apparebit in conspectu Dei omnis hypocrita (Job. XIII, 16). Hypocrita enim nequaquam coelos penetrat, quia per opus bonum non Deum, sed humanas laudes, vel transitorios quaestus affectat. Et quia ad Deum desiderium non dirigit, se ab ejus oculis sub nequitiae latebris abscondit. Qui autem per amorem spiritus coelestia appetit, oculis Dei intentionem suam ostendit. Despiciamus ergo terrena, et amemus coelestia, ut possimus et nos dicere cum Propheta: Domine, ante te omne desiderium meum. Qui Deum amat, ipsum solum desiderat. Qui autem eum desiderat, ad ipsum cordis voce clamare non cessat. Nisi enim de corde desiderantis, magnus ad aures misericordis Dei clamor procederet, nequaquam Moysi diceretur: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Sicut ergo frigescente charitate cor a bonis silet, ita clamorem emittit, cum charitas fervet. Et notandum quia dicturus desiderium, praemisit, omne, ut intelligas illud Deo non posse placere desiderium, quod pravae voluntatis commaculat additamentum. Et gemitus meus a te non est absconditus. Omne desiderium in poenam convertitur, si non cito evenerit quod optatur. Desiderium enim non sustinet, quia sicut scriptum est: Cupiditati ipsa celeritas tarda est, et cupienti animo nihil satis festinatur. Quisquis ergo de Deo in corde desiderium concipit, quia statim quod optat non obtinet, ingemiscit. Igitur hoc animo cum praemisisset desiderium, statim adjecit gemitum, dicens: Et gemitus meus a te non est absconditus. Quasi dicat: Quia desiderium quod de te concipio, per judicium approbas, ideo dolorem quem inde sustineo, 487, non ignoras. Scire enim Dei approbare est, sed nescire est reprobare. Moysi namque dicit: Novi te ex nomine (Exod. XXXIII, 12). Et reprobis in fine dicturus est: Nescio vos (Matth. XXV, 12). Non ergo a Deo absconditur gemitus qui illi spiritui qui discretor est cogitationum, existit acceptus. (Vers. 10.) Cor meum conturbatum est in me, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum.

11. Ac si dicat: Non est mirum si doleo, si gemo; nam cor meum conturbatum est in me. Latrones enim timeo, temporalia damna formido, coeli motus et terrae perhorresco, undique sollicitudinibus angustor, undique angustiis premor, undique pressuris dejicior. Adversitas me deprimit, successus extollit, convicia commovent, adulationes demulcent. Haec autem omnia ideo patior, Quia dereliquit me virtus mea. Humanum cor ad omnem tentationis impulsum facile concutitur, si virtute constantiae interius non firmatur. Possumus quoque per hanc virtutem, rationalitatem accipere, quae ita in nobis per peccatum primi parentis hebetata est, ut Dei in nobis offuscantes imaginem, creaturas sequentes, relinquamus Creatorem. Sequitur: Lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Solet plerumque animae peccanti contingere, ut mox cum in culpam labitur, et a sui cognitione longius separetur. Peccatum enim ipsum quod peragit, quasi murum quemdam oculis se mentis opponit; adeo ut nec unde ceciderit conspicere valeat, nec bonum quod sibi quaerendum sit, cognoscat. Voluntariis namque tenebris obvoluta, quanto malis tenacius adhaeserit, tanto difficilius intelligit bona perpetua, quae amisit. Lux quippe veritatis pravorum culpas subtiliter examinans, si ab opere repellitur, nequaquam in corde versatur. Districto enim et occulto agitur judicio, ut a quo inventa negligitur, ab eo postmodum nec amissa requiratur; et qui illam non servat in opere, notitiam illius non habeat in corde. Sed tunc homo lumen quodammodo intelligentiae habere incipit, cum caecitatis suae tenebras recognoscit. Quicunque ergo claritate luminis divini illustrari desiderat, ignorantiae suae primitus agnoscens caliginem, dicat: Lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum. Nec vacat quod ait, Et ipsum. Ipsum, sine quo cor humanum in tenebris est, sine quo vivere non valeo, sine quo bonum a malo discernere non queo. Sequitur: (Vers. 11.) Amici mei et proximi mei, adversum me appropinquaverunt et steterunt.

12. Sciendum nobis est, quod hi qui spiritu prophetiae replentur, sicut aliquando verba de se quasi de aliis proferunt, ita nonnunquam de Deo quasi de seipsis loquuntur: ut in hoc quoque quod unum cum Deo sint innuant, cum Dei opera quasi sint sua narrant. Sic etiam fideles quique, quia in corpore Christi, quod est Ecclesia, positi, membra sunt Christi (Col. I), de eo quasi de seipsis aliquando loquuntur: ut dum verba capitis sui, Christum induti, quasi sint sua enuntiant, alium esse qui per ipsos profatur, ostendant. Spiritus enim sanctus per eos loquitur, sicut ipsa Veritas apostolis loquens testatur. Ait enim: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Hinc etiam Paulus ait: An quaeritis experimentum ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Ipse est enim qui dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Ipse etiam ait: Ego ipse qui loquebar, ecce adsum (Isai LII, 6). Cum itaque non prophetas, 488 sed se locutum esse denuntiat, profecto quia ipse in eis loqueretur, affirmat. Non autem admirandum est, si de seipso aliquando loquitur, qui intus praesidet; quandoquidem ipse est qui os et animam per officium obsequentis adimplet. Sic ergo et in hoc loco, enumeratis aliquibus humanae infirmitatis miseriis, passionem suam commemorat, ut capiti congruere quod convenit membris ostendat, et fiat nobis magnum consolationis remedium, si illum etiam passionis nostrae fieri participem cognoscimus, quem laborum quos patimur, futurum remuneratorem speramus; sicut etiam alias loquitur: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20). Ait ergo: Amici mei et proximi mei, adversum me appropinquaverunt et steterunt. Quasi dicat: Non solum membra mea illis quibus praedictum est modis conturbantur, sed etiam ego, ut virtutem in primo parente perditam eis restituam, conturbationem auferam, lumen nihilominus amissum reddam, solus inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6), factus sum obediens Patri usque ad mortem. In qua morte, amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt (Philip. II, 8). Multi ex Judaeis amicos se Christi dicebant, multi eum miracula facientem sequebantur, multi eum Dominum, multi vocabant magistrum; sicut legis doctor, qui cum vellet eum capere in sermone, dicebat: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces (Matth. XXII, 16). Proximos quoque eosdem appellat Judaeos, secundum carnis sibi cognationem propinquos. Neque enim fratres ejus credebant in eum (Joan. VII, 5). Qui omnes appropinquaverunt Christo, non mente, sed corpore; non passibus fidei, sed processu nequitiae; non voluntate sequendi, sed intentione nocendi. Quod factum est, quando congregati in atrio principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, consilium fecerunt ut eum dolo caperent, et occiderent (Matth. XXVI). Adversus eum steterunt, quando constanter accusabant eum, et quando clamantes dicebant: Crucifige, crucifige eum (Marc. XV, 13). (Vers. 12.) Et qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam.

13. Scriptum est enim: Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt (Matth. XXVI, 56). Et iterum: Stabant autem noti ejus de longe (Luc. XXIII, 49). Et vim faciebant, qui quaerebant animam meam. Volente Pilato Christum dimittere, Judaei clamabant: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari (Joan. XIX, 12). Vim ergo faciebant, qui judicem injuste judicare minis et clamoribus urgebant. Animam Christi Judaei quaerebant, non ut in eum crederent, sed ut illum perderent. Vel aliter: Vim faciebant, quia sua vi et potestate Christo mortem inferre putabant. Sed ipse eis dicebat: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam, et iterum sumo eam (Joan. XVIII, 18). Et iterum: Potestatem habeo ponendi animam (Ibidem). (Vers. 13.) Et qui inquirebant mala mihi, loquuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.

14. Mala Christo principes sacerdotum inquirebant, quando falsum testimonium contra eum, sicut Evangelica lectio testatur, quaerebant. Et omnibus inquisitis, locuti sunt vanitates. Dicit enim Evangelista: Quia non erat conveniens testimonium ipsorum (Marc. XIV, 59), sicut illorum qui dicebant: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et in tribus diebus reaedificare illud (Matt. XXVI, 61). Et dolos tota die meditabantur. Non enim casu aut ignorantia peccaverunt, qui scienter mendacia confinxerunt. Graviori ergo poena plectuntur, quia eorum delicta qui ex praecipitatione 489 corruunt, exquisita per studium peccata transcendunt, sicut in eadem passione sua Veritas ait: Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet (Joan. XIX, 11). Et alibi: Si non venissem, et loquutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Ibid. XV, 22). Et iterum: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt, et me, et Patrem meum (Ibid. XXIV). Tribus namque modis peccatum admittitur: aut ignorantia incurritur, aut infirmitate committitur, aut studio perpetratur. Sed sicut gravius est infirmitate quam ignorantia delinquere, ita pejus est studio, quam infirmitate peccare. Ignoranter quidem Paulus peccaverat, qui dicebat: Qui prius fui blasphemus et persecutor, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). Per infirmitatem vero Petrus cecidit, quando mentis suae aedificium, fidei fundamento titubante concussit. Et quia subire mortem pertimuit, ad ostiariae vocem vitam negavit (Luc. XXII, 61). Unde post fletum amaritudinis a Domino respicitur, quia electi quique eo citius miserationis divinae divitias inveniunt, quo se, si quando per carnis infirmitatem deliquerunt, durius et amarius affligunt. Ex industria autem Judaei peccaverunt, qui eum quem inaudita miracula facientem videbant, exsecrabilis invidiae facibus accensi, ut morti traderent, consilium quaerebant. Unde excusationem de peccato suo non habent, quia etsi malum sit bona non agere, tamen nequius est bonorum acta odisse. (Vers. 14.) Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.

15. Disce qui maledicta et irrisiones pateris, in omnibus servare patientiam, et obtrectantium linguas audire. Dissimula, ne si tu contumeliis convicia retuleris, a doctrina Christi extorris inveniaris. Mediator namque Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), qui ad hoc venerat, ut humilitatis et patientiae praeberet exemplum, non solum injurias sustulit, sed nec conviciantibus respondit: nos in hoc instruens, ut cum perfidorum injuriis impetimur, etiam si vera dicere possumus, ad contumelias reddendas non erumpamus, ne ministerium correptionis in arma vertamus furoris. (Vers. 15.) Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.

16. Sicut homo non audiens erat, cui nihil ad objecta respondenti, Pilatus dicebat: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia (Matth. XXVII, 13)? Qui cogitationes iniquorum noverat, blasphemantium voces non audiebat. Nulla enim blasphemia eum movere poterat, qui penitus omnem mutabilitatem ignorat, et qui posset eis vera pro falsis respondere, ut adimpleretur quod de eo per prophetam scriptum est: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Redargutiones enim in ore suo Christus non habebat, qui unde eos reprehenderet, nihil in cordibus, nihil in actibus eorum laudabile videbat. In ore redargutiones non habebat, qui unde eos reprehenderet, in promptu habebat, et in ore suo habebat unde posset eos redarguere, ex quo nullus unquam potuit mendacium audire. (Vers. 16.) Quoniam in te, Domine, speravi: tu exaudies me, Domine Deus meus.

17. Quasi dicat: Ideo omnia patienter sustinui, ideo ad eorum contumelias non respondi, quoniam in te Domine speravi. Tibi enim, Domine, revelavi 490 causam meam (Jerem. XX, 12); in te, Domine, speravi; non in sapientia saeculi, non in divitiis mundi, non in viribus corporis, non in nobilitate carnis, non in tutamento principum, non in praesidiis amicorum. Verba sunt haec Christi secundum humanam naturam. Sic ergo et membrum Christi, si quando persecutionibus affligitur, si flagellis atteritur, si conviciis provocatur, illum qui propositus est nobis forma justitiae, in omnibus imitetur: non deficiat si causa sua non auditur apud terrenum judicem, sciens quoniam conscium habet in excelsis regem coelestem (Job. XVI). Speret, quia si in hoc saeculo immerito accipit damnationis sententiam, a Deo accipiet in coelo coronam. Sciat quia retributionis aeternae gaudium nequaquam in coelo colligitur, nisi prius in terra cum fletu et gemitu et amaritudine seminetur, sicut scriptum est: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Sicut enim carne quiescente spiritus deficit, ita ea laborante convalescit. Et quemadmodum carnem mollia nutriunt, ita animam dura ad alta sustollunt. Illa namque delectationibus pascitur, haec amaritudinibus vegetatur. Denique illam lenia refovent, istam vero aspera exercent. Et rursum, sicut carnem dura convulnerant, ita spiritum mollia necant. Et sicut carnem laboriosa attenuant, ita spiritum delectabilia angustant. Nos ergo quanto graviora in hoc mundo tentamenta perferimus, tanto spei nostrae anchoram in Deo immobilius figimus, ut dicere veraciter cum capite nostro possimus: Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus. (Vers. 17.) Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi inimici mei, et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

18. Gavisi sunt Judaei occiso Christo, sed non sunt ei supergavisi, quia in causa mortis ejus ipso sunt inferiores inventi. Qui enim ut a morte redimeret hominem, mortis legibus subjacuit, tertia mox die victoriosissime a mortuis surrexit. Hoc est quod ante omnia saecula clementissimae dispensationis moderamine sapientia Dei statuerat; hoc est quod caro sine contagione peccati assumpta evidenter rogabat, cum diceret: Pater, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1). Hoc etiam multo ante tempore per Prophetam manifestaverat, dicens: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Ipse enim dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9). Sequitur: Et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. Pedes dicti sunt Apostoli, quia sicut pedes corpus deferunt, ita Apostoli Christum in omnium gentium notitiam detulerunt, juxta quod scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5). Qui nimirum commoti sunt, quando eum quem pati viderunt, esse filium Dei dubitaverunt, sicut ille qui dicebat: Nos sperabamus quod ipse esse redempturus Israel (Luc. XXIV, 21). Pedibus ergo commotis, super Christum inimici ejus magna locuti sunt, quia apostolis conturbatis et fugientibus, Judaei illum reum esse mortis judicaverunt. 16. Possunt quoque haec verba fideli animae convenire. Habet namque fidelis anima inimicos suos in hac vita; habet qui contra eam interius dimicent; habet etiam qui eam extrinsecus impugnent. Sed super eam inimici gaudere non valent, quia consilii spiritu et fortitudinis repleta, et suggestiones diabolicas abdicat, et rabiem persequentium calcat. Cujus affectus, si timore aliquo senserint qui persequuntur arcem intentionis, proposito 491 promoveri; vel si cognoverint invisibiles hostes pravis eam suggestionibus delectari, tanto graviores tentationes ingerunt, quanto magis de victoria confidentes, quasi unum ingrediendi aditum invenerunt. Difficile enim inimico resistitur, si persuasionibus illius anima delectatur. Ideo ut non supergaudeant mihi inimici mei, confido. (Vers. 18.) Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.

20. Malo enim occidi quam vinci. Flagella libenter patior, persecutiones amplector, visitationes desidero, correptiones concupisco. Sancti viri in hac vita flagellari desiderant, ut flagellis correcti, et imminentes culpas videant, et commissas ante oculos ponant. Saepe enim delinquentes oculos flagella aperiunt, quos inter vitia insolentiae et securitatis tenebrae concludunt. Saepe torpentis animus persecutionibus tangitur ut excitetur: quatenus qui statum suae rectitudinis per securitatem perdidit, in afflictione consideret quo pervenit. Sequitur: Et dolor meus in conspectu meo semper. Sicut causam reddidit quare visibiles inimicos non timeat, quasi imputet beneficio quod ipsi inferunt pro tormento, ita etiam quare versutias diaboli non timeat, subdendo manifestat: Et dolor meus in conspectu meo semper. Scriptum est enim: Cor quod cognovit amaritudinem animae suae, in gaudio illius non miscebitur extraneus (Prov. XIV, 10). Nam qui omnes vitae praesentis aerumnas frequenter cogitat, quam sunt tranquilla quae perdidit, quam confusa in quibus incidit, pensat, quia qui supernae patriae desideriis accensus, mundo nequam et concupiscentiis ejus moritur, nullis vanitatis mundanae delectationibus occupatur. (Vers. 19.) Quoniam iniquitatem meam ego annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.

21. Qui peccatum suum confitendo annuntiat, et pro ejusdem peccati satisfactione cogitare non cessat, quia nullam in mundo invenit requiem, in conspectu suo semper habet dolorem. Unde cum dixisset: Dolor meus in conspectu meo semper, quasi quomodo hoc fieri possit quaereremus, subjecit dicens: Quoniam iniquitatem meam annuntiabo. Haec sunt namque verae humilitatis testimonia, et iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam voce confessionis nuntiare, et nuntiatam poenitentiae satisfactione delere. At contra, omne pravorum hominum vitium est, et peccatum labendo [ Nonne leg. latendo?] committere, et commissum negando abscondere, et vulgatum defendendo multiplicare. Sciendum tamen est quia peccata sua saepe et reprobi confitendo aperiunt; sed quia novae vitae habitum immutare despiciunt, ea ipsa quae confitentur, flere obstinati contemnunt. Electi vero culpas suas non solum voce confessionis denuntiant, sed etiam districtae animadversionis eas fletibus abolere procurant. Ad poenitentiae namque se lamenta incitantes, occulta se increpatione dilaniant, et futuri judicii timore percussi, si qua in eis adhuc male gesta lateant, diligenter investigant. Saepe enim quod torpentes latuit, flentibus innotescit. Et qui reatum suum securi nesciunt, hunc in se contra se erecti deprehendunt. Cogitemus ergo et nos pro peccato nostro, et amara illud poenitentiae invectione persequamur, ne dum culpas nostras pensare negligimus, peccati pondus per negligentiam augeamus. Sequitur: (Vers. 20.) Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. 492

22. Occulti dispensatione consilii, Conditor noster et culpas mortalium inspicit, et spatia vitae disponit, ut diuturnae vitae tempora quibus justus utitur ad bene operandi auxilium, iniquus accipiat ad damnationis augmentum. Si enim accepta quis poenitentiae tempora divertit ad culpam, districtus cum venerit judex, indulta misericordiae spatia convertit ad poenam. Et confirmati sunt super me. Ad hoc namque omnipotens Deus aliquando perversos patitur diutius vivere, ut et ipsi male viventes prava quotidie opera augeant, et contemptores saeculi ex eorum nihilominus persecutione clarescant. Qui fastu superbiae tumentes, eo se gravius adversus electos erigunt, quo in mundo eis cuncta ad votum succedunt. Nec intelligunt, quod in vita sua plerumque bona mali recipiant, et ideo eos aut raro, aut nunquam adversa conturbant. Nam et iniquitatum suarum fautores perditos quosque eo citius ii tales inveniunt, quo mundi gloriam quaestu et muneribus quaerunt. Unde et subditur: Et multiplicati sunt qui oderunt me inique. Nihil est iniquius quam odium pro dilectione rependere, mala pro bonis retribuere, pro correptione injurias respondere. Quod plerumque mali faciunt, cum justos qui eorum salvationem appetunt, execrabilis nequitiae percussionibus affligunt. Atque ideo subjungit: (Vers. 21.) Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.

23. Qui reddit mala pro malis, bonus non est. Qui non reddit bona pro bonis, ingratus est. Qui autem reddit mala pro bonis, iniquus est. Solent namque perditi homines bene viventibus invidiose detrahere, aut notam eis excogitati criminis infigere, aut purae vitae innocentiam, simulationem vocare. Quare autem hoc faciant, ostendit cum ait: Quoniam sequebar bonitatem. Bonitatem sequitur qui Christum imitatur. Cujus imitatores tanto in hac vita graviora tentamenta perferunt, quanto longius corde a mundo discedunt. Dicit enim Apostolus: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Et alibi scriptum est: Multae tribulationes justorum (Psal. XXXIII, 20). Justi namque qui ea quae Dei sunt, tota intentione desiderant, et supra mundum facti, mundana omnia quadam virtute dominationis conculcant, non solum in occulto cordis diabolicas infestationes tolerant, sed etiam perversorum malitiam decore suae conversationis inflammant. Verum quia ad superandum nullus invenitur idoneus, nisi qui fuerit virtutis divinae fortitudine roboratus; qui persecutorum flagellis atteritur, qui detrahentium dentibus mordetur, praesentiam et auxilium divinae majestatis expostulat, ut ejus fultus praesidio, contra omnia quae patitur adversa convalescat. Ait ergo: (Vers. 22.) Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me.

24. Illos procul dubio Dominus relinquit, quibus constantiam in tribulatione non tribuit. Necessario enim sequitur, ut omni tentationi sit subditus, quicunque a Deo fuerit derelictus. Qui ergo tentamenta diaboli metuit, qui pati in hoc saeculo adversa pertimescit, ad Deum tota virtute se convertat; clamet ad Deum medullis cordis, et dicat: Ne derelinquas me, Domine Deus meus. Quod verbum si cum affectu et desiderio saepe replicare studuerit, puto quod quamdam in eo dulcedinem sentiet, quam sermo noster explicare non valet. 493 Sequitur: Ne discesseris a me. Sancta anima quae solum Deum perfecte desiderat precatur, ut nec ad horam Deus ab illa discedat. Novit enim quia inter inimicos graditur, novit quia omni tempore diabolus sibi adversatur. Quia ergo omni tempore intelligit sibi imminere pericula, etiam momento temporis non potest esse secura. (Vers. 23.) Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.

25. Quasi dicat: Tu qui es adjutor in opportunitatibus in tribulatione, noli me velut alienum negligere, noli velut extraneum abdicare; immo intende in adjutorium meum, tuque me inter lethifera tentationum jacula protege, tu ab omni inimicorum incursione defende, tu in corde meo intelligentiae lucem illumina, tu me auxilio tuae virtutis circumda. Quod bene debes facere, quia tu es Dominus meus. Te enim solum habeo Dominum, te solum confiteor Deum. Congruum ergo videtur, ut qui es restitutor salutis in primo parente perditae, sis et conservator ejusdem in me per gratiam restitutae.