Gallia Christiana 1715 01/Aquensis episcopus sub Ausciensi metropoli
AQUENSIS EPISCOPATUS SUB AUSCIENSl metropoli. CI v 1 T A S Aquarum Tarbellicarum, Aquensium dicta in Notitia provinciarum, Aquæ Augustæ vocatur a Ptolemæo ; quod nomen a Romanis inditum nemo negaturus elt Aquas Tarbellicas nuncupavit auctor Itinerarii Antonino adscriptijAusonius Aquas Tarbellas ; Vibius Sequester de fluminibus Tarbellas ; Aquis legitur in tabula Peutingeri. Nomen vero accepit hæc urbs ab aquis salubribus quæ hoc in loco seaturiebant. De iis Plinius cap. n. libri xxxI. Emicant (aquæ) benigne passimque in plurimis terris alibi frigida, alibi calida, alibi inuncta ( melius junctæ) sicut in Tarbellis. De his aquis Vinetus in Ausonium : In eo me aio (oppido) fons calidus perpetuo fervens, aquam multam in propinquum * Aturium emittens. Ex quibus aquis calidis, Latini homines qui eas frequentabant, non dubito quin locum illum jam tum Aquas appellare ccrpe- rint. Fuisse Romanorum opus illud oppidum, inter cetera testantur structurae, vetufiatemque, ait Oihenartus, in moenibus non parvam ostentat, aliaque antiquitatis vestigia hactenus exstantia : supersunt enim in suburbano trans Aturrum, qua ad dtvi Pauli bafilicam stur, reliquia veteris aqua- duclus, nec procul inde in quodam sacello antiquus lapis, Romanis litteris inscriptus : in ipfa etiam urbe, margine fontis aquarum calidarum folia marmorea. Extra civitatem vero balnea habet. Ita celebris olim fuit Aquarum Tarbellicarum civitas, ut ab ea totius Aquitaniæ nomen, tanquam a metropoli derivatum nonnullis visum sit eruditis ; quam sententiam HadrianuS Valdius in notitia Galliarum, Plinio tribuere non dubitavit. Tempore Francorum regum primæ dynastiæ, hæc urbs proprium habebat comitem ; qualiS fuit Nicetius a Gregorio Turon. 1. VI1. hist. 0.31. commemoratus, qui erat Rustici Vico-Ju- liensis episcoprgermanus, ipseque epilcopatum Aquensis urbis ambibat. Sub tertia nostrorum regum dynastia, dominium urbis & agri Aquensis, penes vicecomites fuit, usque ad quemdam Petrum aliquando dictum proconsulem, quem Richardus Pictonum comes & Aquitaniæ dux sibi rebellem urbe exuit anno 1177. Nunc ea urbs munita quidem est, sed non ampla in Novempopulania sub parlamento Burdega- lensi & archiepiscopatu Auxitano : quamvis enim a Greg. Turon. loco superius laudato metropoli Burdigalensi subjici videatur, tamen ab omni ævolub Ausciensi metropoli constituta inve- nitur ista sedes episcopalis, & in Notitiis provinciarum Galliæ inter Novempopulanas civitateS annumeratur ; & caput est senescalliæ seu præfecturæ Landarum, sedesque senescalli. Habet etiam curiam præsidialem, ad quam ab inferioribus Landarum tribunalibus provocatur ■, in quibus Lapurdense quoque censetur teste Oihenarto. Porro urbs præterea gaudet suo majore (Maire) a quo regitur, suosque, uti aiunt, Juratos, & alios hujusmodi urbicos magistratus habet. Quod socctat ad statum urbis spiritualem, episeopatus est, qui primum post metropolim locum obtinet. Ecclesia cathedralis patronam habet Deiparam Virginem. Capituli primævam originem a regibus Galliæ repetunt, hac conjectura, quod jure & privilegio regalis fundationis in supremis Galliæ curiis semper gavisum sit : tempus autem illius institutionis, sicut & ledis episcopalis huc usque in fastis Aquensibus est ignotum, quod ejus antiquitatis validum argumentum est, sicut etiam testantur lilia Gallica, quæ in antiquo ædis primariae delubro ubique sculpta, & picta promicant. Tot vero seculorum spatio multa tum incrementa, tum decrementa pastum est ; illius enim circiter a tribus feculis status hujusmodi desumtus est e veteri codice statutorum capituli ipsiuscathedralis, cujus hæc verba sunt 2. articulo : Hac in ecclesta caa thedrali Aquenst decem sunt canonici tantummodo capitulum facientes » inter illos nulla sunt dignitates ac praposttura, ideo in omnibus pares, difpares tamen ratione promotionis, cujus tempus & gradum jervant inconcusse, feue faeerdotes alii stnt, stve non, aut licet aliquis eorum vicarius generalis stt, abbas, aut fulgeat alia dignitate. In capitulo praest absunt e domino episcopo antiquior canonicus-, debet cavere ne quid committatur a ceteris canonicis capitulantibus, contra statuta, dignitatemque catrtuli : folet proponere res qua cadunt sub deliberationem, exquirere voces ac opiniones uniuscujujque TO57 ECCLESIA A QuU E N S I S. 1038 canonici, easque colligere ; juxta earum numerum ac pluralitatem proferre judicium vice capituli, cujus tantum nomine detentantur cuncta, feu qua spectant ad morum correctionem, ex cafibus de jure communi ad episcopum non pertinentibus, stve ad curam adminijlrationemque tam ecclesta cathedralis,’ quam census ac mensu capituli— snter pracipua jura quibus gloriatur capitulum Aquense, hac sunt : Ca- nonicatus omnes pleno jure confert, & ipso prasente episcopo duas voces, quarum altera adhuc sub judice est, dante, titulum tamen collatfome nomine capituli, nulla facta episcopi mentione. Octoginta circiter capellania, feu prabenda instituta sunt in e&lesta cathedrali : has omnes conferunt canonici Aquenses in suis turnis feu vicibus, & episcopus qiIltuas vices habet : Parochia Aquensis vulgo capellania majoris collatio & provisto ad capitulum pertinet, stcut etiam nominatio parochialium ecclestarum de Pontoux, Soston • de Magejcqz, de S. Girons, Ducamp, & de Lest, de Tarnos, & Jzosse. sus autemstn- gulare capituli Aquensts in tota Gallia est circa novalia, quibus in tota digcest in locis ubi quartam antiquorum fructuum percipit, sruitur post superatas mille lites. Constat igitur capitulum decem canonicis, & societate capellanorum, sed caret decano, ac dignitatibus : duo sunt quoque canonicorum collegia in diœcesi, sancti Spiritus juxta Baionam. & Vidachii Grandi-montanæ fami- liæ comitatus ; dividitur inxvn. archipresuyteratus, nempe deGresin, Orthe, Povillon, Ri- viere-Luy. Riviere-Fleuve, & Riviere-Gave, Chalosse, Auribat, la Nefcq, Marensin, Marem- ne, Gosse, Seignanx, Mixe apud Bigerrones, Bearn, Brassenx, les Canaux, ou Lanes ; qui 194. parochias continent. Oppidum Aquense habet etiam Franciscanos arctioris observantiæ, Capucinos, CarmelitOs, & Barnabitas gymnasii moderatores : necnon societatem Pœnitcntium Cæruleorum ordinis sancti Hieronymi > moniales sanctæ Claræ extra urbem, & aliud monasterium apud Tartaffium ; Basonæ in suburbio sancti Spiritus cœnobium Ursiilanarum, & religiosas divi Beruardi quarum nunc monasterium abbatiæ titulo gaudet, de qua & de aliis in diœcesi positis seorsum dicemus. Praxipuæ urbes diœcesis sunt, Aquæ, Tartaffium, Or- cesium, Bastida lnBenearnio, Vidachium, Ilastingues, Caput-britonis, & Peirehorade. Nunc itaque restat ut seriem episcoporum explicemus, quorum indiculum siiæ Notitiæ inseruit Oinenartusj de iis quoque scripsit Bertrandus de Compaigne regius apud Ortezium advocatus. Eorum etiam Catalogum e vetustis Aquensis ecclesiæ monumentis, & tabulariis ad nostram ulque ætatem deductum, subministravit Fratribus Sammarthanis capituIum Aquense per dom. ejuS syndicum, opera item ac studio Johannis sancti Martini, Aquensis canonici. Verum postea multo plura alia instrumenta ad nos pervenerunt, ex quibus non pauca emendavimus, & longe plura adjecimus. EPISCOPI AQUENSE S. I. S. V I N C E N T I US. VIncentiuS martyr creditur fuisse primtiS hujus urbis antistes, cujus ædes sacra vi- situr in suburbio, magno superioribus seculis religionis cultu frequentata : is in proprio officio sanctorum ecclesiæ Aquensis dicitur cum Læ- to soCio, Christi fidem Aquensibus prædicasse, quam & gloriosi) agone confirmaverit. In monasterio ejus postea noinine appellato S. Vincentius de Aquis, sepultus est. Ejus meminit vetus hagiologium sancti Severi Vasco- niæ, his verbis ■. Kal.Sept. Aquis civitate sancti Vincentii martyris cum sociis suis. Ejus nomini per totam Aquitaniam dicatæ sunt basilicæ, cc memoria recolitur die 1. Septembris ; qua autem ætare vixerit, filent ecclesiasticæ tabu- læ. Post ipsum vero desiderantur plurimi epi- soopi ; cujus rei incusamus temporum injuriam, bellorum his in locis frequentium casos, persecutiones sub Imperatoribus, potissimum vero in ecclesiasticas res paganorum & barbarorum sævitiam, a quibus basilica sancti Vincentii devastata, res sacræ direptæ, vascu- lum in quo pars cinerum S. Vincentii ser- vabatur m fluvium Atyrim projectum. Tandem seculo V. desinente, ves ineunte VI. electus est episcopus qui sequitur. II. GRATIANUS I. Gratianus interfuit concilio Agathensi anno 506. Breviarium antiquum Aquense notat, reddita tandem pace ecclesiæ Gratianum, pul- sis infidelibus, aut ad sidem conversis, totum se convertisse ad instaurandam B. Vincentii ædem superstitionibus paganorum fœdatam, quam reconciliavit, & omnibus ad Dei cultum & religionem pertinentibus instruxit. III. I L L 1 D 1 U S. Illidius episcopus Aquensis in Novempopu- lania, si fides breviario, eximia sanctitate commendatur. Eo sedente Maxima Aquensis virgo, per revelationem a B. Vincentio edocta est genus ac locum ejus martyrii, & ipsum agoniS diem eo usque incognitum ; unde Illidius sim- civit festum S. Vincentii cal. Sept. celebrandum in posterum per totam diœcesim, ex eodem breviario. IV. C AR T E R I U S. Carterius, qui in codice Murbacensi manu exarato concilia quædam continente vocatur Arterius » inconsiilta plebe electus dicitur ; unde vehementer commota est. Attamen ut verus epssCopus sedit in siynodo quarta Aurelia- nensi anno 541. Neque vero ambiguum esse potest, cujus sedis esset hic episcopus, ob dua$ urbes io 59 ECCLESIA urbes episcopales eodem nomine hac in syno— I do designatas ; nam Maximus Aquensis erat Aquiscxtiensisepiscopus, Carterius vero Aquarum Tarbellicarum. V— LIBERIUS. Liberius ut episcopuf Aqueufi » In Novempo pulania, adfuit concilio V. Aurelianensi habito anno 549. Cui etiam interfuit Avolus alter Aquensis ecclesiæ episcopus, sed alterius sedis, qui secundæ Narbonensis metropolis est. Referi Sirmondus maximam ortam esse contectionem in civitate Bigerronum, inter Li- berium episcopum Aquensem, & Alctium epi— B scopum Lectorensem, de jure præcedendi. Opponebatur a Liberio episcopatus Aquensis antiquitas ; alius primus consecratione, primas prætendebat. Tandem plerorumque episcopo- rum sussragio præfertur Liberius. Forte is est episcopus Aquensis qui anno 584. mortuus refertur a Gregorio Turonico 1. vn. historiæ. Nihil enim obest quin dicamus illum post concilium AurelianeDse vixisse adhuc annos 35. VI. FAUSTIANUS. Faustianus, seu Faustinianus prefbyter vacante Aquensium sede, Gundovaldo, qui se £ regem simulabat, & Bertramno Burdigalensi episcopo ejus fautore præcipientibus, ordinatur episcopus a Palladio Santonum & Oreste, Vasatum episcopis. Rem ut gesta est refert Gre- gorius Turon. 1. VII. histor. appellatque Bcr- tramnum Burdigalensem, metropolitanum ec- clefiæ Aquensis, quia videlicet, rebus tunc in Gallia perturbatis, Bertramnus hanc ecclesiam & aliasNovempopulaniæ, alioquin Elusæ subditas, ad se traxerat. Paulo post Faustiani ordinationem invito rege factam, Gundovaldus xrsonatus rex capitur & occiditur. Tumju- x*t Guntramnus rex apud Matiscensem ur— £ xm haberi episcoporum placitum, ad quod vocatus Faustianus accessit. Itaque causa ordinationis ejus agitata, remotus est ab episco- pali sede, ea tamen conditione, ut eum Bertramnus Burdigalensis, Orestes Vasatensis & Palladius Santonensis, qui tum benedixerant, vicibus pascerent, centenosque ei aureos annis stnguUs ministrarent, inquit Greg. Turon. Atta men huic synodo Matisconensi anno 585. ha- bitæ subscripsit Faustinianus inter episcopos. VII. NICETIUS. Nicetius comes erat Aquensis, quando a Chilperico rege præceptionem elicuit, ut ton— £ suratus civitati illi sucerdas daretur, inquit Greg. Tur. qui Nicetium appellat germanum Rustici Vici juliensis episcopi, quæ urbs nunc Adura vocatur. Itaque in eodem concilio Ma- tisconensi, a quo Nicetii æmulus Faustianus dejectus est, ipse episcopatus consirmationem obtinuit. Attamen non legitur synodo sub- fcripfisse ; quod tamen ejus æmulo concessum. Sed nondum consecrationem episcopalem obtinuerat ; immo adhuc laicus erat. Ab hoc episcopo qui desinente seculo VI. sedit, transi- lirc cogimur ad Oltherium, qui notatur desi- ncnte seculo IX. Nam propter bellorum pro- Tomus I, A Q U E N S I S. 1040 t cellas, aut nulli sederunt toto hoc tempore, aut, quod verisimilius est, eorum memoria est oblitterata. VIII. OLTHERIUS. Okbtriuapræfuit huic episcopatui an.898.ex ctartularfo abbatiæ de Caignota, quod incidit ab his verbis : Salvator mundi’, de quo nulla mentio apud Oihenartum. Sed noster D. Claudius Estiennot, veterum monumentorum explorator accuratisiimus, meminit instrumenti, quo hic episcopus abbatiæ B. Mariæ deCa- gnota quædam prædia tribuit. IX. GumbaLDUS. Gumbaldus, Guillelmi Sanctii ducis Vasconiæ frater, Aquensem anno 960. & ceteras ecclesias Novempopulaniæ, tum etiam Aginnensem administravit, beneficus erga Condomensem & Regulam abbatias, ex chartulario sancti Severi : archiepiscopus item fuit Burdegalensis. De illo vide Petrum de Marea in hist. Benearn. L 3. c. 8. X. A R s 1 U S. Arsius, quem P. de Marea loco supra laudato putat fuisse Arsiam Raca memoratum in chartaLascurensi, pontificium suscepit an. circiter 982. Hic omnes Vasconiæ ecclesias tenuit, abbatiæ S.Severi fundationi interfuit rexitque, Guillelmo Sanctio duce Vasconiæ, & Odone seu Adone archiepiscopo Auxitano. Unde vero factum sit ut his temporibus unus episcoptiS omnes Vasconiæ episcopatus poflideret, explicat P. de Marea. Nempe urbes episcopales destruxerant Saraceni ac Normann’; aliundeque comites, & alii toparchæ ac milites bona eccle- siastica invasi:rant; ut non sufficerent residua pro plurimis episcopis decenter sustentandis. XI. GREgoRIUSI. Gregorius quem ex abbate siincti Severi in capite Vasconiæ episcopum Aquensem factum este aiunt, cum Raimvndo Auxitano archiepi- si:opo & aliis prassulibus judicavit in synodo, Sorduense monasterium subjectum esse Pedano. Instrumentum ex quo id depromitur, caret notis chronicis; sed referri debet ad annum circiter 1024. Certe Raimundi Auxitani archiepiscopi pontificatus inter annos 1020. & 1030. coarctatur, nec citra aut ultra potest extendi. XII. RaimundUsI. Hic epistropus, pro more tunc recepto, præerat fere omnibus Novempopulaniæ seu Vasco- niæ eccleiiis, ut patet ex instrumento de pos- sedione comitatus Burdigalensis accepta ab Odone comite, cui subseribens Raimundus anno 1032. quo instrumentum confectum est, se dicit episcopum Vasconiæ. Quandiu hos omnes episcopatus retinuerit ignoramus. certe in concilio Tolosano cui adfuit Raimundus anno 1056. appellatur tantum episcopus Vasatensis, veritus concilii censij— 1 ram, si aliarum ecclesiarum titulis uti præsum-. V uu , o4i ECCLESIA. sisset, aiunt Sammarthani fratres. At summiA pontificis judicium non evasit, qui Raimun- dum, inquiunt, spoliavit omnibus episcopati- bus, relicto solo Lactorensi. Sane eodem anno 1056. alius quam Raimundus Aquensem sedem obtinebat, ut mox probaturi fumus ; anno autem 1068. in Tolosano concilio, recensentur pene omnium Novempopulaniæ ecclesiarum episcopi, quos inter Lectorensis nomine Raimundus memoratur. Raimundus, dum sederet Aquis, transtulit sedem episcopalem, ebasilica sancti Vincen- tii, intra muros civitatis, cum antea esset in suburbano loco ; adjutoremque habuit Guido— _ nem Aquitaniæ ducem. Hoc tempore erigitur « nova congregatio clericorum auctoritate episcopi, ut divinorum officiorum onus cum canonicis partirentur & siIstinerent. Oinenartus quæ diximus de transiatione sisdis episcopalis, & de nova clericorum con- fregatione facta, tribuit alteri Raimundo silio ratris hujus, de quo agimus. Addit congregationem clericorum factam ab eo, fuille noc ipsum collegium quod postea in celebre canonicorum corpus seu capitulum crevit s cui {iræposuit episcopus decanum Arnaldum Bo~ ium. Hic Raimundus, juxta Oihenartum, se- debat annis 1070. & 1080. excepitcue pa—’■ truum in episcopatu ; verum in asiignando tempore halluci natum eum esse clare demonstrant quæ in consequentibus dicturi sijmus. Demus tamen & Raimundum alterum sedisse post primum Raimundum patruum suum. XIII. R A I MU N D US 11. In tabulis Aquensis ecclesiæ, quas exploravit noster D. Edmundus Martenne.Raimun* dus II. successor datur Raimundo priori ; le- Oue junior tenuisse simul Aquensem, Va- Jm, & Laburderssem episcopatus ; sed postea dimissa sede Aquensi, duobus aliis epi- lcopatibus contentus fuisse ; at quo tempore sederit inquirendum. . De Raimundo I. qui omnes Vasconum episcopatus habuerit, nihil habemus certi, post annum 1032. quo videlicet subscripsit instrumento cuidam jam indicato, cum titulo episcopi Vafconiæ. Post aliquot annos, alium Raimundum admittere inter Aquenses episcopos nihil vetat, qui potuit sedere tssque ad annum 1056. quo alium fuisse episcopum nomine Petrum pro certo habemus. Huic autem Raimundo tribuere quæ de eo scribit Oihenartus per nos licet. XIV. Petrus I. • Petrum anno 1056. cathedram Aquensem obtinuisse probant acta concilii Narbonensis provinciæ ad sanctum Ægidium, ubi Petrus Aquensis occurrit. Neque vero id interpretari licet de archiepiscopo Aquensi, qui tunc erat Pontius, quem legimus eodem anno mis- sum a Victore papa vicarium cum Raimbaldo Arelatensi ardiiepiscopo ad celebrandum concilium apud Tolosam. Aliundeque nobis constat Pontium Aquisextiensem metropoli- LQuUENSIS. io4x tam sedisse diu ante &nost annum 1056. Ita— < que denegari non potest locus inter Aquenses Novempopulaniæ episcopos Petro huic huc- ufque prorsus incognito. XV. MACHARIUS. Macharius in episcopatu duos tantum annos cum dimidio vixit. Vir moribus, vita & meritis 1 conspicuus, a puerili artate in cœnobio edoctus, in eo factus abbas, egenorum pater exstitit. Monasterium hoc fuit cella Medulsi, in cujus abbatum serie jam notavimus Macha- rium. Et quidem in epitaphio ejus semieso su- perest nomen istius cœnobii, quod aliquando appellatur Cella — Osulfi. In tabulis S. Severi in capite Vasconiæ ad annum 1061. occurrit * Macharius episcopus Aquensis cum Gregorio episcopo Lafcurensi & simul abbate S. Severi. Hunc vero simoniacam hæresim impugnasse, & provinciæ principibus carum fuisse legimus. Jacet in ecclesia S. Vincentii, & in lapide sepulcrali, quo tegitur. epitaphium hoc litteris iemiesis iniculptum videtur.* Moribus & meritis, vita, atqi
Hoc jacet in tumulo Macharius ordine prasul Cellam Osulfens… tet patria generatus Abbas egenis……. in puerili venit ad almum P. Coenobii…… edoctus Principibus patria
harestm… femoniacam XVI. GREGORIUS II. Gregorius abbas S. Severi, servata hujus monasterii praefectura, plures legitur administrasse episcopatus, inter quos Aquensem quoque habuit. At existimamus eum brevi tempore huic ecclesiæ præfuisse, & retinuisse postea . tantum cathedram Lascurensem cum abbatia ’sancti Severi. Hinc est quod charta sancti Severi de ejus obitu hæc habeat : Anno Dominica incarnationis MLXXH. ferta IV. abbas S. Severi & Lascurenstum episcopus domnus Gregorius, florente canitie excessit aseculo. Certe eo vivente, anno 1068. alius in Aquensi cathedra sedebat, de quo nunc loquendum. XVII. BERNARDUS I. Bernardus cognominatus de Mugrono S. Severi monachus, subrogatus Gregorio legitur in charta Aquensi, quam profert vir illu— P strisiimus P.de Marea 1. IV. c. 18. hist. Bearn. Post Gregorium abbatiam tantam & tantos honores occupantem successit proprius Aquensi ecclesia episcopus nomine B. vir mira abstinentia. Jam cathedram obtinebat anno 1068. quo adfuit concilio Tolosano, indictione VI. octavo anno Alexandri papæ 11. cum suæ provinciæ episcopis, Guillelmo Auxicnsi metropolitano, Gregorio Lascurensi (ipse est de quo supra loquebamur) Petro Adurensi, Guillelmo Con- venensi, Raimundo Lectorensi, Bernardo Conseranensi. Ceterum hic episcopus laudatus ob abstinen- a Vide in Austindo Ausciensi archiepiscopo. 1043 ECCLESIA tiam& alias virtute$, quibus in monasterio innu— j tritus erat, generis quoque nobilitate præcelle- bat. Arguitur tamen mollitiæ animi & timiditatis. Nam passus est OloroneIssem • episcopum usiirpare multas ex Aquensi diœcesi ecdesias, & * Seulæ territorium : quod locum dedit variiS litibus ; contendebat enim A matus Oloronensu episcopus eas a proprietate Olorensis ecclesiæ abstractas. Ad quam causam finiendam Ri- chardus Massiliensis, videlicet abbas & cardi- nalis, dirigitur. Sed siapita non est controver- sia ; imo m bellum cruentum erupit. Consu- lendus est Petrus de Marea hist. Benearn. l iv. c. 18. Tandem in conventu episcoporum apud 1 Regulam in Benearnia convocato, rescissum est quod faciliuS & levius concesserat, & scripto consirmarat Bernardus. Aliam litem nostro Bernardo illatam legi- mus, pro monasterio seu prioratu * de Pontonis, quem sibi vendicabat episcopus. Monachi vero Regulæ, & Floriacensu abbas a quo pendebant, luum esse locum hunc contendebant. At post litis contestationem, quæ diu est agitata, Bernardus causii cecidit, & quod ablatum fuerat restituere coactuS est anno 1084. Sedit autem annos 24. aut 25. Quo vero e vivis excesserit, nos latet ; quia quo tempore episcopa— < tum sumserit, incompertum. Mabillonius in annalibus docet id contigisse anno 1080. ex codice S. Severi chartaceo. Sed pugnat contra hanc sententiam charta Aquensis jam laudata, quæ post Gregorium, hunc Bernardum ponit. Porro Gregorius obiit anno 1072. At diu ante mortem, Gregorius episcopatu Aquensi cesserat ; & Bernardum episcopum Aquis fuisse jam anno 1068. supe^ rius probavimus. Non me fugit Sammarthanos admittere post Gregorium, Bernardum episcopum alium a Bernardo de Mugrono, inter quos etiam locum dant Raimundo II. Bernardum hunc alicubi legimus cognominatum de Basso, sed magis fides adhibenda chartæ Aquensi ab auctore pene synchrono scriptæ, quæ successorem dat Gregorio Bernardum illum sub cujus regimine Otorenses Agarencum & Resevel- lum, aTiaqtie diœcesis Aquensis loca invaserant. Opponi potest Bernardum de quo loquitur charta, sedisseper annos 24. aut 25. at si jam sederit hic BernarduS anno 1068. ejus episcopatus definit in anno 1093. Porro adhuc præ~ . erat Bernardus de Mugrono anno 1096. quo adfuit consecrationi ecclesiæ S. Petri Gene- rensis ; ut palam sit ex hujus monasterii tabulis. Ad hæc dicimus ex charta Aquensi nihil certi statui posse de annis episcopatus Bernar- a Amaram, quem laudau charta appellat virum magnz afflui* & calliditatis ; qui pratere. luftoriute pollebat ; erat enim legatu, totius Vtscenu provincue & aliarum. Ceterum an&oc illius cbarar scribit tanquam tappar. vivebat enim tempore Guillelmi episcopi, qui a Bernardo sedic secundui episcopus, uti fignificant hstc ren,. : Po/f Bmuriiin RmmumXms Jiuciflitabiit •ntm XTiit’i » i rpisrofatui « w> ». Po/ ? R » imnnJ>uœ frtfiat Guil- Iflœuti ; cujas idcirco tempore vivebat scriptot. b Hic prioratus pertinebat.d Floriacensc monafterinm, sed Horiacense, illum cdserant monachi, Regulae, in grati2m Ot- geni ex Floriacensi monacho, S. Petri de Regula priori 2 Tomus I. fil. QuU E N S I S. 2044 di. Petrus de Marea, & Sammarthani lege—’ runt : Vixit isse B. xx. & ctrca L v. annos ; quod c si ad ejtu episcopatus tempus referatur, vix credi poterit tandiu Bernardum onus episco-. pale sustinuisse. XVIII. RAIMUNDUS III. Sub Bernardo, de quo mox agebamus, episcopo, Aquensis erat archidiaconus Raimun— l dus Arnaldi vir nobilis ; suit enim unus ex honestioribus Vasconia baronibus, quot ad regem Arragonensem Guido Pictavenstum consul miserat ad copulandum filium & filiam utriusque. Porro reversus cum accepisset quæ nimia facilitate Raimundus Olorenubus cesserat, provocavit ad episcopos Pictavis concilium cum Hugone Diensi & Richardo Malli* liensi cardinalibus aut S. sedis legatis celebrantes. A quibus causa ad summum pontificem Gregorium VII. remissa, Raimundus Ar- naldi Romam profectus, nrævasuit adversus Heraclium Amati OloreniiS episcopi missum. Hæc quæ leguntur in tabulis Aquensibus facile suadebant Raimundum, qui luccessor datus est Bernardo de Mugrono, in episcopatu Aquensi, non alium fuisse a strenuo illo archi- diacono Raimundo ; cui sane cathedra, cujus tam fortiter jura propugnarat, merito debebatur. Attamen hæremus ancipites, cum observamus diverfa cognomina ; unus enlm dictuS est RaimunduS Arnaldi • alter Raimundus de SenteS. At potuit unus & idem duplici insi- gniri cognomine. Præterea charta ecclesiæ Aquensis, quæ Raimundum subrogatum Bernardo nos docet, nullo eum cognomine desi- gnat ; neque inlitteriS hujus episcopi, quibus- diœcesim divisit in quatuor archidiaconatus, aliter appellatur, quam Raimundus simplicU i ter. At ex veteri charta cognominatum eum de Sentes dsscimus in qua videlicet legitur : Fortanerius miles de Sentes dedit sancta Maria Aquensi in ejus integro capitulo medietatem decima totius S— Andrea de Finibus, pn sulute anima sua, videntibus &scstntibus fratribus suri Raimundo episcopo, Arnaldo clerico, Augerio milite & multis aliis. Hic episcopus pro siuæ eccie- siæ honore fortker sie geffit contra Oloronen- ses. Neleio tamen quo fato Seulæ territorium tandem iis cesiit episcopis. Sedit Raimundus per annos 18. Partitus elt, utpræmisimus, diœ- cesim in quatuor archidiaconatuS. Litteras pro , hac divisione vide inter instrumenta. Raimundo Senrensi Aquis episcopante, dom- no apostolicoPaschali I I.rege Philippo regnante, epacta xxv. concurrente v 11. indtctione xv. Gasto vicecomes Bearniæ, & Olivarius S11US varo sundaverunt in burgo Castelli, ecclesiam in honore SS. Trinitatis & S. Marlæ & S. Crucis & S. Sepulcri, quam ecclesiæ Aquensi dederunt. Ex his autem habemus Raimundum vixisse & præfuisse anno 1107. hic enim annus designatur per indictionem xv. quæ semel occurrit sub pontificatu Paschalis II. anno videlicet a nobis notato. Hujus episcopi obitus in necrologio notatur v. cal. Aprilis. V uu ij IO4J ECCLESIA j XIX. GUILLELMUS I. J Guillelmus quem Falgariensem appellant, anno II2Q. recensetur m litteris Guillelmi Aquitaniæ ducis, pro Sorduensi monasterio ; memoratur in charta sundationis de Cagnota. Etenim Guillelmus vicecomes de Avorta, (vulgo d’Orte,) Guillelmo de Bornets & mo nachis B. M. de Cagnota Aquensis diœcesis > de silva quæ vocatur Cagnota, quantum vo- luerintæiique sufsicere poffit ad exstirpandum, ad colendum, ad peporum pastum, & omnia necessaria concedit in manibus Bernardi Ausciensis archiep. & GuiUelmi Aquensis episco— j pi ; actum idib. Maii an. D. mcxxh. indict. xv. Beneficum se ostendit Guillelmus erga monachoS Silvæ-maj. teste Calisto II. qui ejus dona sua auctoritate confirmavit, ex tabulis hujus cœnobii 3. idus Junii ind. 11. hoc est an. 1124. Sedit usque ad annum 1142. mense Septembri, ex charta fundationis Scalæ-Dei Cisterciensis ordinis, in diœcesi Tarbensi. Vir fuit liberalis & erga ecclesiam munisi- cuS, quam variis in locis multis redditibus auxit, eique dominium parochiæ Felgariensis, feu Fita de Feugars a Bernardo cognato pecuniis emtum dono attribuit. Romam se contu—. iit, & inde rediens, morbo in itinere correp- tus, humilitatis & paupertatis Christianæ præ- darum daturus documentum, in hospitali do. mo Aquæ-pendentiS inter pauperes mori elegit- XX. ARNALDUS I. Arnaldus Willelmus de Sort, aliquando dictus ArnalduS Guillelmi, Guillelmo Arnak do domino Sortensi, & Johanna de Rostain parentibus procreatus, episcopatum adeptus est anno 1144. quod demonstratur, tum ex pactis initis inter Sancium Laodici, & canoni, p cos Aquenses, anno 1151. episcopatus Arnaldi r tyillelmi octavo, tum ex ejusdem præsulis litteris, quibus fratribus Templi Jerosolymitani facultatem concesse sacellum consecrandi, in villa quæ dicitur Torta, ex parochia S. Vincentii anno 1156. epijcopatus sui xm. Sedebat adhuc anno 1167. cal. Decembris. Hic præsiil bonorum ecclesiæ invasores ad restitu* tionem compulit censurarum ecclesiasticarum metu, ipter quos nobilem dynastam Bernar- dum de Feugars, qpi sponte bona ecclesiæ oc- pupata in siia parochia dimisit. Sed omnia sibi licere in bona ecclesiastica ratus, suum capi— — culum adversarium habuit. Hujus præsiil is frequens est mentio in tabulis SorduensiS monasterii, ubi legitur Arnaldus Guillelmi. Ejus obitus in necrologio signa- tur die 3. Januarii. Ejus consensu & consilio fundatur xenodochium de Urduos, pro excipiendis peregrinis ad S. Jacobum pergentibus ; cujuspiæ funda, tionjs litteras viaesis inter instrumenta. XXI. GUILLELMUS II. Guillelmus Bertrandi, filius Bertrandi viee* tomitis Baioncnsis feu Lapurdensis, qui eccle- 4UENSIS. 1046 . siæ Baionensi dedit totiuS eremi vicecomitatus fui decimas, ex chartario Baionensi, prius abbas Cagnotæ ord. sancti Benedicti, cepit epi- scqpatum anno n67<aut 1168. Nam in compo- sitioue facta inter ipsum & capitulum anno 1178. signatur ejus episcopatus annus decimus. Adfuit concilio Lateranense anno 1179. men* se Martio. Divisionem bonorum temporalium inter Bernardum de Mugueron episcopum & capitulum jam antea factam connrmavit ; & cum abbate & monachis de Regula transegit. Eo sedente tres nobiles Beneamenses ecclesiæ cathedrali decimam de Castettarbe dono dederunt, ex tabulario monasterii de Regula, & libro capituli. Testis fuit ex parte regis An- gliæ, confoederationis factæ inter Sancium Navarræ regem & Johannem Angliæ, die 4. Febr. 1201. In necrologio Silvæ-maj. mortuuS legitur vn. caL Maii. hjus obitus in necrologio ecclesiæ Aquensis legitur hoc modo : vn. calendas Mais sllelmus Bertrandi de Saltu, Aquensis episcopus anno Domini MCCIII. i » 66- clesta supra ostium sancta catharina. Ejuldem episcopi consilio Raimundus de Saltu vicecomes Lapurdensis confirmavit quæ avus suus Bertrandus vicecomes Lapurdensis dederat ecclesiæ Baionensi, præsente B. de Car- ra episc. Baionensi an. 1193. XXII. JOHANNES I. Hic episcopus ab Oihenarto prætermisstu, & a Claudio Roberto, qui undecim tantum episcopos Aquenses recenset, non sedit ante annum 1203. Vix autem aliquid ab eo gestum est in ecclesiæ Aquensis administratione, quod ab ea diu abfuerit, sed justis ac certe laudabilibus de causis : nam perrexit ad bellum sacrum in comitatu Richardi Anglorum regis, ex Rogerio de Hovedeno, in vita Richardi regis. XXIII. FoRTANERIUS. Fortanerius de Malo-leone jam episcopale munus gerebat anno 1204. ut probat Hilde- fonsi regis præceptum infra commfflnoran- dum ; cui regi cum esset addictus, effecit ut in ducem Vasconiæ hic princeps ab AquensibuS reciperetur, Eleonoris uxoris jure ; unde rex ecclesiæ cathedrali quædam feuda largitas est, ut patet ex instrumento chartarii AquensiS dato apud S.Sebastianum in Hispania, quod reperies inter instrumenta. De hoc episcopo necrologium Aquense habet : XIV. cal. Martii obiit Fortanerius de Malo-leone hujussedis episcopus, ab incarnatione Domini mccxv. Consentit liber obituum S. Severi in capite Vasconiæ ; hoc uno excepto, quod pro XIV. cal. ibi legatur, xv. In necrologio vero Silvæ-majoris scri- ptum, XVI. cal. MartU. XXIV. GALLARDUs. Gallardus episcopale munus auspicatus est anno 1215. Post biennium ecclesiam de Ca— ; gnota sumtibus Raimundi Arnaldi vicecomi- tis d’Ortez instauratam consecravit. Sub ejus 1 aulpiciis tres cives Aquenses, BrumDardre, Petrus Dandre, & Bernardus de la Torte, xe 1047 ECCLESIA nodochium sancti Spiritu* prope muros hujus urbis instituerunt, ex tabulario monasterii . de Cagnota, & ex charta fervam apud Patres BarnabitaS hujus urbis. Anno 1220. compo- sukcum rectoribus hospitii pauperum in capite pontis Aquensis positi. Cum ipsiuS voluntate Petnis-Arnaldus dominus de Luxa prioratum de Behaum donavit Nicolao Leuntii abbati anno 1127. ut leges inter instrumenta eccle- siæ Baionensis. Commemoratur hoc modo in necrologio sancti Severi : IV. cal, Novembris depostio domni Gallardi episcopi Aquensis, anno gratia Mccxxxm. Forte legendum, vr. calendas Decembris, \it in necrologio Aquensi. Jacet in ecclesia versus partem Septentrionalem ex eodem necrologio, in quo vocatur GuailharduS de Salinis. Cognomen hoc movet suspicionem Gallardum hunc esse Guillelmum Salinium, qui legitur apud Oihenartum jam sedisse anno 1221. apud Sammarthanos 1228. quibus temporibus Gallardum sedem obtinuisse constat.Sane tunc in more positum erat ut nomen episcopi, aut alius cujuspiam priore nominis littera de- signaretur. Facile itaque fieri potuit ut aliquis minus peritus inciderit in chartam hac littera G. addito de Salinis cognomine signatam. Qui cum nullibi legisset Gallardum episcopum de Salinis cognominatum, statim finxerit G. si—’ gnisicare Guillelmum, nomen magis usitatum & vulgare, addito cognomento de Salinis, esse alium episcopum a Gallardo. Suspicionem auget quod in veteri charta legitur de Arnaldo epilcopo, de quo infra : nempe antecessores Arnaldi duo tantum re- cenlentur : F. de Malo-leone, & G. de Salies, hoc est Galhardus. Itaque non videtur relictus Guillelmo episcopo locus. ldcirco non parum sum anxius, an recipiendi sint duo episcopi Guillelmus, & Gratianus, qui subrogati unus post alium Gallardo episco— j po leguntur. Ut vero nobis non adsunt indubitata argumenta de duorum illorum episcopatu ; sic etiam nulla sunt quæ probent illos esse respuendos. Hi vero sunt, XXV. GUILLELMUS III. Cognominatus de Salies, & XXVI. Gratianus. Hunc D. Edmundus Martenne præmittit Arnaldo,. annis 1230. & 1232. nostri vero Sammarthani postponunt, amandantque ad annum 1240. Aiunt vero eum coegisse viceco— j mitem de Maremne, ad restituendas ecclesiæ quasdam decimas ; & ad judicium vocasse abbatem Dei-viliæ ; quocum, Amanevo Auxica- no archipræsule sequestro, compositum est pro quodam jure sepulturæ. XXVII. ARNALDUS II. Arnaldus Raimundi de Tartaffio, ex nobili vicecomitum Tartasti i stirpe, inquiunt Sammarthani (quamvis Oihenartus qui illorum vicecomitum genealogiam scripsit, de Arnaldo loquens nihil de ejus genere dicat,) electus dicitur anno 1234. Aneo 1237. Romam AQ.VENSIS. 1048 . profectus est ad sedem apostolicam visitandam » quo anno & sequenti adhuc vocatur electus. non episcopus ; quod pene perfuadet ipsum nunquam ruisse consecratum. Arnaldus decimam parochiae S. Vincent ii ex conventione, cum capitulo partitus est. Ejus tempore Forta- oerius dominus Saltunus ecclesiæ cathedrali loci illius dominium & territorium cesiit. XXVIII. N A V A R R U S. Navarrus de Mille-sanctis cujus episcopatus initium anno 1243. constituunt, jam sedebat anno 1239. Nonis Junii recepit donum R. A. id est Raimundi Arnaldi vicecomitiS • Aquensis ac Tartasiiensis i eique concessit omnium ecclesiæ suæ benesiciorum participationem, præsentibuS A.Cauiotæ & B. Villæ-Dei abbatibus. Idem anno 124). cum adversos Aquenses cives litigaret, causa vicit, Henrici regis Angliæ judicio. Anno 1256. die sabbati post festum Exaltationis, subscripsit judicio Rogerii comitis Fuxensis, & vicecomitis Ca- stri-boni, inter Gastonem vicecomitem Be- nearnensem, & Eschivatum comitem Bigorræ. Anno 1259. cum consenso archidiaconorum & totius capituli, numerum canonicorum denarium non excedere constituit, ob rationes in ejus litteris allatas, quas legere licet inter instrumenta. Anno 1261. memoratur in instrumento venditionis castri de Saltu, quod Eduar- dus regis Angliæ primogenitus comparavit die 5. Novembris. Hujus regis ope indiguit ad coercendos Aquensium tumultus an. 1268. Seditiosis coitionibus ansam dederat Vasconiæ senescallus, qui sub decimarum nomine populis nova imperabat tributa. Plebe vero tumultuante Dominicus Vic, amicus episcopi, occisos fuit in. tra cathedralis ecclesiæ ambitum, & nonnullæ canonicorum ædes dejectæ sunt. Ad sedandos illos motus accesiit rex Angliæ, pacemque multatis seditiosis restituit. Eodem anno 1268. gravis suboritur contro- versia inter capitulum & parochos diœcesis, pro novalibus. At Pompeiopolitanus episcopus, ex mandato Romani pontisicis litem diremit causamque capitulo adjudicavit. Sub hoc episcopo Bernardus dePoyane par* tem decimæ d*Onard ecclesiæ S. Mariæ obtulit, & Maria de Montolis suas in parochia de Babelongue sitas. Eodem Navarro sedente NicolauS d’Ast A- quensis ecclesiæ eapcllanus, religionis ergoJero- solymam profectus, inde fecum asportavit multorum sanctorum, & ipsiusDominicæ crucis reliquias, quibus ecclesia ditata ess Eadem novo capellani titulo est aucta, Navarro sum- tus faciente, & fundum dante. Obiit anno 1272. quo testamentum fecit die Dominica an— } te festum omnium Sanctorum. De eo hæc necrologium : m. nonas Novembris obiit Navarrus de Mille-sanctis episcopus Aquensu, anno Domini MCCLxxn. juxta altare S. Maria superiore parte. ln necrologio S. Severi pro m. nonas legitur Iv. nonas. Vacabat sedes anno 1275. At errant qui hanc ecclesiam pastore ad— 1 huc orbatam fuisse anno 1281. docent. V u u iij 1049 EC C L E S 1 A XXIX. A R N AL DUS III. 1 Arnaldus de Villa legitur sedisse anno 1278. certe unus fuit ex præsulibus qui concilium Ausciense celebrarunt nonis Februarii anno 1279. ut docet nos epistola synodalis ad Edwardum Angliæ regem ducemque Aqui- taniæ, cujus in inscriptione legitur A.Aquensis episcopus. Constitutiones ad resarciendam aut confirmandam disciplinam ecclesiasticam promuU gasse legitur, anno 1283. Rex Angliæ ad eum misit epistolam de recuperanda Vaseonia datam die 10. Julii anni 1294. quæ quasi ency- clica est, scripta videlicet ad Amanevum ar- chiepiscopum Auxitanensem&ad ejusprovin- ciæ episcopos. Hic præsul capitulum magnopere vexavit, cujus decimas propriis impensis redemtas vi occupavit, regnante Edwardo rege Angliæ. Oppressum capitulum ad sedem Romanam confugit, duobus canoniciS ad causam prosequendam de gremio delegatis ; qui promhlis & muneribus corrupti, jus capituli prodiderunt, pace cum episcopo inita maxime iniquis conditionibus. Attamen Arnal- dus in concilio provinciali coacto in loco Nu- garolii apud Armaniacum, ad restitutionem ( quorumdam bonorum ecdesiasticorum quæ aiu possederat, compulsus est, canonico nescio quo Aquensi fortiter agente. Sane legimus eum auxisse canonicorum præbendas, anno 1299. ita ut quæ erat singulis diebuS 12. denariorum, facta sit 20. denariorum. E via mi- . gravit anno 1305. v. nonas Maii, ex necrologio, sepultusque est in ecclesia Baionensi, coram altari majori ; quo anno in veteri instrumento Aquensis ecclesiæ legitur sedem vacasse. Oihenartus, quem secuti sunt Sammartha- ni, successorem nuic Arnaldo dant alium Ar- naldum cognominatum de Caupena, quem sedisse docent anno 1295. At vero diu post hunc annum, per integrum videlicet decennium, adhuc præsuit Arnaldusde Villa, ut ostendimus. Itaque aut disserri debet initium episcopatus hujus Arnaldi usque ad annum 1305. aut penitus expungi debet, nisi sit is qui scquitur. X X X. G A R S I A S I. ARNALDI. Maturius quoque notatur a laudatis sori- ptoribus Garliæ— Arnaldi de Caupena epi- lcopatus j neque enim sedit, & promulgavit constitutiones anno 1301. ut ex dictis patet, sed ad summum anno 1305. ascendit cathedram Aquensem. Adfuit œcumenico apud Viennam concilio, anno 1311.sub Clemente V. ut nos docent hujus pontificis epistolæ. Anno 1320. die octavo introitus Decembris, con- sensit cum senescallo Aquitaniae ( Guyenne) & cum Amanevo d’Albret domino de Mayen- ne, quibuscum contendebat de jurisdictione in leprosos ; ut ab electis judicibus causa dirimeretur. Hoc in instrumento quod asservatur in tabul. d’Albret, appellatur Arnaldus-Gar- stas. Unde inferimus, facile ex uno episcopo factos esse duos, nam cum ad arbitrium moao ap- AQUENSIS. 1050 pellaretur Garsias-Arnaldi de Caupene, modo Arnaldus GarsiaS, vel etiam simpliciter Arnaldus de Caupene, incaute quidam eundem episcopum in duos secuerunt. In ejus haud dubie gratiam ipsius pater, vir potentisiimus æque ac nobilisiimus, qui strenue regis Philippi Pulcri partes tutatus est contra Bonisacium VIII.munificum erga ecclesiam sanctæ Mariæ se præbuit. Ipse xenodochio Duraneo ceffit mediam partem decimæ de Ba- stida & de V illa-sranca, petente Margarita co- mitisia Fuxi &Benearnensi vicecomitissa. Anno 1326. transegit cum capitulo quod ei quædam cessit, ad vitam : hic annus ruit ultimus vitæ nostri episcopi de quo in necrologio ita legitur : VI. idus Januarii obiit Garsias-Arnaldi de Caupena epijcopus Aquensis, juxta altare majus m parte meridiani dextra anno Domini m.ccc.xxv 1. Multa ex his quæ de eo referuntur desumta sunt ex antiquis domte de Caupene documentis. In quadam charta de bonis intestatorum, & pecunia papæ solvenda, carpitur Raimundus Durandi, senescallus Landarum jam desun » ctus, quod non modicam partem thesauri Gar- siæ Arnaudi de Caupenne, nuper episcopi A- quensis, fecisset occupari : Data est 2. Junii I333* XXXI. BERNARDUS II. Bernardus, ut legitur in litteris Clementis V L non Bertrandus, episcopiiS creatus est die 31. Januarii ejusdem anni, quem alii 1326. alii 1327. computabant, pro vario more inchoandi annum. In multis chartis S. Bernardi prope Baionam cognominatur de Lipasse. Porro non electione capituli pervenit ad hanc sedem, sed collatione a Johanne— XXII. papa ; sic enim legitur in veteribus actis : Pofi mortem Garfias-Arnaldi de Caupene, canonici elegerunt Guillelmum de Podio-alto, ejus nepotem, canonicum & archi- ’diaconum Aquensem. Et cum prope esset ut confirmaretur a Guillelmo archiepiscopo Auxitano, prohibitus efi a Johanne XXII. qui episcopatum contulit Bernardo. Hic erat nepos ex sorore Guillelmi Petri de Godino cardinalis ; cqgno- menque habebat de Lipos ea, juxta clariss Ba- luzium. Bernardus commemoratur in veteri instrumento Aquensis ecclesiæ anno 1328. & in tabulis S. Bernardi prope Baionam, annis 1330. U33-I341*Postea Jerosolymam petiit, & post vi- si tatum Domini sepulcr um de partibus transma- rinis cum rediret, & cum prope civitatem Aga- • thensem transiret >quidam Johannes Bertherii, & alii prædones ex civitate Agathensi.eum ejusa que comites lpoliaverunt & in carcerem conjecerunt : qua de re Clemens VI. scripsit ad episcopos Agathensem, Biterrensem, & Magalo- nensem, nec non ad Philippum Francorum regem ahno 1347. Iterum rediisse Bemardum ad terram sanctam conjicimus, ex facultate ei concessa ab In- nocentio VI. hujus Iacræ peregrinationis susci- piendæ, epistola data anno VI. fui pontificatus 2. nonas Martii, seu anno 1358. Sed conjicimus- eum longe antea episcopatum abdicasse. ioyi ECCLESIA XXXII. BsRTRANDUS I. Hunc episcopum noster D. Edmundus Martenne notatum invenit in charta Sorduen- sismonasterii.Huic porroBertrando tribuenda* putamus constitutiones <pia> QihenartuS anno 1351. editas asser it, non vero Bernardo j quippe qui non amplius erat episcopus. XXXIII. MATTHMUS. Dc hoc epilcopo filent Oihenartus & Claudius Robertus. Itaque audiendi Sammarthani. Matthæus ex abbate Carrofensi eligitur in episcopum 1358. Concilio provinciali adfuit sub • Alberto Auxitano archiepiscopo, ubi juris alios sussraganeos praecedendi suit constans as- sertor. In prædicti concilii constitutionibus editis archimandrita nominatur, hoc est abbas Carrofensis : idque liquet ex chartulario A* quensi, & ex domino de Marea, lib. I. cap. 5. * XXXIV. P1TRU S II. Petrus Iterii Petracoras egregius legisperitus, fit episcopus anno 1360. Anno sequenti presoyter cardinalis Aquensis dictuS, tituli sanctorum Quatuor Coronatorum ab Innocentio ✓ VI. creatus est die 17. Septembris^nde Albanus episcopus factus, T aiayrando Petragori- censi succeisit 1364. cujus cardinalis testamenti curator nominatus 1260. mortutiS Avenione anno 1 j67.29.Maii, tumulatus est in Prædicato- rum æde & sacello a se condito cum hoc epitaphio : In prasenti capella jacet reverendissimus in Christo pater dominus Petnts Iterii, episcopus Alba- nenjis cardinalis Aquensis^loctor legum egregius, qui obiitsub die mensnMaii iq.annoDomini 1)67. post recessum domini’Urbani V. Qui videlicet Romam redierat, quam urbem a plurimisanniS Romani ipsi pontifices deseruerant. De hoc — episcopo loquuntur omnes qui indices episco- porum Aquensium texuerunt. Ciaconius eum Aquensem, Aquitanum, Gallumque appellat, agnoscitque pro episcopo Aquensi in vasco- ma. XXXV. Johannes II. Joannes Bausses natione Normannus, patria Ebroicensis, Petro sacra purpura donato, anno 1361. subrogatuS est, eumque anno 1362. epi- scopale munus gessilse probat vettiS charta Sor- duensiS monasterii. Anno 1368. misit ad conci* lium Vaurense trium provinciarum, qui suas J in hoc consessu vices ageret. Fuit Carolo 11. Navarræ regi Ebroicarum comiti a consiliis, quo assentiente Johannes cum consanguineo Iuo Johanne Baussesio baillivo &, ut tunc loquebantur, capitaneo Ebroicensi, duo sacella in ecclesia parochiali S. Petri, die 19. Julii anni 1377.fundavit. Fuit postea episcopus Oscen- sisin Hispania. m Id eft Arnaldo Albcrri, qui anno 1964. coodfinœ celebravit, & in eo constitutiones edidit. i Ubi tamen haod inrenimoS mentionem Mattbri episcopi factam. r r & QUE N SIS. 1 oj 1 A XXXVI. JohAKNES III. Johannes Gustardus, quem RainaldusGute- rium appellat, anno 1374.17. Julii successerat Johanm Bpussesio, forasse jam transtato ad Oseerdon Cathedram. Ejus pontisicatUS multis controversos cum capitulo suit turbatus. Exstat quædam epistola Urbani papæ seripta die 24-Augusti anni 1382. pro Johanne episcopo Aquensi, per capitulum ejecto. Tandem duas fecit transactiones : prima pactus est cum capitulo de forma titulorum in vacatione canonicatuum : altera convenit cum j hujus urbis magistratibus, inter cetera clericos non posse gaudere privilegiis ecdesiasticis, nisi coronam & habitum gestarent ; quæ instrumenta habentur in archivis publicis urbis & capituli. Anno 1390. adfuit coronationi Caroli regis Navarræ, in ecclesia Pampelonensi, una cum regjna Leonora ; praesentibus episcopiS Calaguritano, Tarraconensi, Vicensi, ut refert Sandovalius de episcopiS Pampelonensi- btis. Odericiis Rainaldus scribit eum missum esse nuntium apostolicum in Castellam, anno 1391. una cum Franciseo Burdegalensi archiepiscopo, ut Castellanos ab antipapæ servitute ad ’Romanæ ecclesiæ gremium traduceret : adhuc memoratur in charta Sorduensi, anno 1393. sed existimamus eum jam tum traductum suisse ad Ulysipponensem ecclesiam in Lusitania. Jam enim aliuS tunc sedem Aquensem obtinebat. XXXVII. PETRUS III. Petrus de Bosco ex clara Boscorum familia, quæ apud Burdegalam adhuc floret, erat o- riundus. Hieronymus’LopeS in BurdegalensiS ecclesiæ historia meminit Petri de Bosco, Cer- nensis archidiaconi, anno 1383. quem non dubitamus esse Petrum Aquensem episcopum ; as- * sumtus enim legitur ex collegio ecclesiæ S. Andreæ Burdegalensis, ubi erat canonicus : jam vero sedem hanc obtinebat anno 1392. nam hoc anno, die xx. Decembris, cum apud Perusium in palatio apostolico moraretur, Petrum de Ra- mafort civem Burdegalensem procuratorem suum constituit ; vi cujus procurationis præfa- tus Petrus consensit emtioni cujusdam domus. Attamen ejus provisiones, uti vulgo dicimuS, datæ sunt tantum noni$ Decembris 5. pontificatus Bonisacii a anno, Christi 1393. incollect. Rimerii Anglitom. 7. pag. 762. * Ibidem legimus : De jocalibus Petri de Bosco, i nuper episcopi Aquensss, in manum regis Angliæ saijiendis, xxx. Maii ann. M. cccc. Quid vero causæ suerit ut in hæc bona episcopi rex maniiS injiceret, ignoramus. Legatione functus est pro summo pontifice apud Angliæ a In collectione Rimerii loco indicato Pro ecclesta Aquensi, de Provifioae. Bnoifincitot upisuopfbt CervtoI surv— Dti. qtotiUm, huiutmumorU lohnwu epify"0 Aqutnfi, regimini Aepueniis ecrlefi* frefidente > sfp ne ecclefa ipsn vncnfionii exponeretur incom^ medii, p^temii (J* fillieitii fiudtii intendentes, pofi ielibernttonem epnnm de ttrefiCienelo eidem eccle/it personnm nrilem etinfnsunsu dheesufn cnmsuntrtbm nosutti hnbuimets dilidentem, iernnm ni ii- le&nen filitem Petmm ele&um A^nensenthmc nrcbiiincennen in ecclefin Rurdegalanfi. bncenlnnrenen in leglsm 9fiattnrinnf ^nMbUrieene nofimnb fresuytemnu » io ; s E C CL E SI / regem anno 1598. ut scribit Valsinghamus in 1 Richardo II. Anno 1405. adfuit dedicationi capellæ Bituricensis. Sub hoc episcopo mota est quæstio de sepulturis contra Franciscanos, quam compositam legimus, sed quibus conditionibus non additur. Hujus præsulis elogium scripsit his verbis Ga- briel Lurbeus Burdegalensis in opusculo de illustribus Aquitaniæ viris : Petrus de Bofco Aquitanus, Burdegalensts etcleste canonicus, suit, ut tempora ferebant, humanitatis studiis deditus, & litterarum sucrarum, non ignarus, & ob eam rem in episcopum Aquensem electus est. stjuo in munere ita fe gessit, ut pauperum alumnus vocitatus stt. j Ecclesiam Burdegalensem maxime coluit, quam & dominatu Vertullii in Medullis, & pluribus arctis muneribus donavit. Illius nomen ex tat hodie insculptum in instgnibus vitrariis, quibus ejusdem ecclesia delubrum ornavit : moriens instgnis pietatis &(anctimonia exemplum successoribus reliquit. hucusque Lurbeus. XXXVIII. PETRUS IV. Oihenartus dicit se legisse in quibusdam Burdegalensis ecclesiæ monumentis, quemdam Petrum de la Colta, fuisse Aquensem episcopum, circa hoc tempus. Sammarthani vero monent ( eum fuisse Petrum de Castelnau ex abbate S. Johannis de Castella evectum ad episcopatum Aquensem, regnante Henricorege, & Arnal- do de Baylenx prætore hujus urbis, anno 1410. In collectionibus Rimerii tom. VI11. in litteris ad regem Navarræ fit mentio libelli cujus- dam supplicis oblati anno 1411. die 18. Decembris a Petro episcopo Aquensi & canonicis.For- te is est P.quem nosterD.Edmundus Martenne testatur se legisse notatum annis 1412. & 1415. in tabulis Sorduensibus. Idem dicit in veteri monumento A quensi occurrere episcopum A- quensem nomine Garsiam-Arnaldi, anno 1411. Is forte de episcopatu contendebat cum Petro ; nam cum hoc tempore non unus pro legitimo papa haberetur, facile poterat fieri ut plures de eodem episcopatu disceptarent, muniti diversorum summorum pontificum bullis. XXXIX. NICOLAUS. Nicolaus Aquensis episcopus, anno 1416. menfe Decembri admistus est in concilio Con- stantiensi, seffione xxvI. tanquam oratorCaroli regis Navarræ, cum Guillelmo Arnaldi Baionensi, episcopo. Anno sequenti missus est in Italiam a Carolo rege Franciæ, & a Carolo præfato rege Navarræ, ad Jacobum regem e carcere liberandum, & componenda gravia disiidia inter ipsum & Johannam Neapolitanam reginam ejus uxorem, ut docent litteræ Mar- tim papæ V. datæ anno 1. ejus pontificatus, xvn. cal. Decembris, Christi anno 1418. Nicolaum adhuc sedisse anno 1421. legimus. X L. FRANCISCUS I. Franciscus hucusque incognitus inter A- qucnses prodit antistites ex tabulis Sorduensi- A Q U E N S I S. 1054 bus, in quibus notaturannis 1423. & 1424. teste. D. Edmundo Martenne, qui chartas hujus monasterii propriis usurpavit oculis. * XLI. GARSiASII. i Garsiam-Arnaldi, eodem Martenno sponso- re admittimus ; ejus enim nomen vir oculatis- simus observavit in charta Aquensis ecclesiæ anni 1424. ; Sammarthani commemorant Garsiarf>-Ar- naldum de Sega, episcopum Aquensem, postea Baionensem, anno 1444. sed dubium videtur utrum cum nostro Garsia-Arnaldi idem sit ; imo alium esse infra ostendemus ; & quidem mortuo nostro Garsia-Arnaldi, duo creati sunt episcopi, unus a Concilio Basileensi > alter ab Eugenio papa quarto, unus nomine Bernardus, alter Garsias, vel Garsianus. De utroque dicendum. XLII. BERNARDUS III. j Qui Bernardum hunc Laplanchium, al. de Planca Cognominatum, Aquensibus episcopis accensent Oihenartus, Frisonus in Gallia purpurata & Sammarthani, dicunt eum monachum fuisse ordinis sancti Benedicti, episcopumque factum esse in concilio Basileensi, anno 1427. postea donatum cardinalitia purpura & titulo SS. Nerei & Achillei, anno 1440. IV. idus Octobris, a Felice pseudo-papa. Quod autem fuerit episcopus Aquensis probatur ex concilio Florentino, ubi hoc titulo insignitur. Constat in concilio Constantiensi quemdam sæpe commemorari doctorem Bernardum Laplanchium, aut de Planca appellatum. Recensetur quoque inconcilio Basileensi anno 1439. & in Florentino, anno 1440. quidam Bernardus Aquensis episcopus : at forsan cuipiam videbitur potius episcopus Aquensis in Italia, sub metropoli, ni fallor, Mediolanensif, quam in Gallia ; nam episcopi omnes cum eo recensiti fuere Itali. Quod addunt Sammarthani adeo sæviisse hunc præsulem in capitulum /ut papa concedente fuerit exemtum ab omnimoda potestate & jurisdictione episcopali, pertinet ad alium episcopum nomine Bertrandum. Ex his videretur minime certum esse præfatum Bernardum unquam in cathedra Aquensi, Auxitanæ metropoli : subjecta sedisse, nisi opportune nobis adfuisset epistola Henrici Angliæ regis ad concilium Basileense, ad quod ut orator hujus regis missus est. Hanc epistolam aliquando daturus est noster D. Edmundus Martenne : præterea ex collectione Rimerii Angli tom. X. constat Bernardum de Planoa, electum episeo- pum Aquensem contendisse de hujus urbis episcopatu cum Guifiario de Lexagne, promoto ab hugenio papa, cui adhærendum esse, non Bernardo rex Angliæ jussit decreto dato 13. Julii anni 1440. Præterea exstant litteræ se- nescalli Aquitaniæ contra Bernardum, datæ die 1. Martii anni 1441. XLIII. loyy ECCLESIA XLIII. G A R S I A S 111. A Garsiasqui & Garfiarius, corrupte Guisia- rius de Segasseu de la Sega, vulgo de Lexegne, is est quem sijperius diximus promotum ad episcopatum Aquensem, vel, ut aiunt, provisum ab Eugenio papa IV. cuique favit Angliæ rex. Aliquando legitur Garsias — Arnaldus ; unde forte conflatum vocabulum Garhaldusjwe Gar- stardus. Dicitur transtatus ad Baionensem cathedram anno 1444. v. idus Decembris, juxta acta consistorialia, permutatione facta cum Guillelmo qui sequitur, quod minime nobis approbatur. » XLIV. GUILLELMUS-ARNALDUS. Hic ex episcopatu Baionensi traducitur ad Aquensem, anno & die supra notatis : scditque annis 1445— & 1447— Oihenartus unicum ex duobus cpssCopis conflavit, quem appellat Guil- lelmtim-Arnaidum, vel Garsiam-Arnaldum. Fatentur Sammarthani nihil exstare de duobus istis episcopis in actis Baionensis ecclesiæ, at citant acta Vaticaiii. Duobus illis episcopis iidem viri docti adjiciunt Johannem de Lauro, qui, relicta sede A- quensi, accepit, inquiunt, Baionensem. Atta-s men in Baionensibus episcopis ejus mentionem minime saciunt : haud dubie emendantes
? uæ de illo Johannc paulo antea scripserant, deoque illum prorsus omittendum censemus, maxime cum in aliis catalogis de ipsi ? prorsussi- leatur. Anno I455.Pctrum Fuxium cardinalem Albanensem administrationem episcopatus A- quensis natium esse sententia est Oiht-narti & Sammarthanorum ; qui tamen alibi loquentes de hoc cardinali, episcopatus Aquensis nus- quam meminerunt, & quidem sine cauia epi- scoporum Aquensium auditus est catalogo. XLV. JOHANNES-BAPTISTA Johannes-Baptista erat nothus Archembaldi de Grailly, dynastæ Buchiorum, vulgo captal dc Buch i qui ex nomine uxoris suæ Isabellæ de Fuxo, sororis & heredis Matthæi comitis Fuxenso, factus est Fuxi comes. Itaque Johannes-Baptista non est Fuxensi genti accensi ; n- dus, cujus tamen usijrpabat nomen, ut ex plurimis constat instrumentis ; unde vulgo de Fuxo cognominatur. Anno 1460. Johannes jam abbas S. Severi, electus est Aquensis episcopus. * An. 1461. ut episcopus Aquensis, die 26. Maii, recognovit regi clientelare debitum in camera computorum. A b hac sede vocatus est ad Con- venensem ; obiitqueanno 1501. u XLVI. BERTRANDUS II. Bertrandus de Boria ex nobili familia diœ- l’cesis, scdem obtinebat anno 1471. • & paulo post 4 Id probatur ex veteri charta in qua legitur quod nobilis Johannes de Sanguinet, civis de Tarta< Aquensis dtccccsts, a reverendo parrc in Christo Bertrando de Boirie, i qucnst episcopo, impetra vir, ur corpus fuum e regione aræ a fe in honorem S. Gcron- tit in ecclesia S. Catharinar urbis de Tanas etectæ. in tum ulofibi a nobilibus Agi etc loci de S. Cruce domina, & Johannc de Bcn- quctejus filio, $. Ciucts & Bcnqueri domino concesto, post mortem humetur ; ex ejusdem Johan. de sanguinet testamento an. M. cccc. lxxi. contecto mcnsc Aug. Tomus T A QU ENS IS. lojd insimulatus est apud Sixtum papam IV. de ho— — micidio. Qua de causa capitulum summum * pontificem adiit, postulans ut tantus excessus Ch puniretur, cujus judicio interesse petierunt canonici. Rogaverunt insuper ut a potestate e- psscopi eximerentur, qui minime capitulum, qua debuisset caritate prosequebatur. Annuit Sixtus papa, ut liquet ex ejusdem bulla data anno 1472. x 11 r. calendas Aprili ;, pontificatus Vi siji anno fecundo. Accusationem diluit episco- pus, ut par est conjicere 5 nam ab episcopatu’j non est dejectus Bertrandus, sed fedisse pro— f batur annis 1477. 78. 81. 82. Anno 1483. run— J datur a Ludovico Francorum rege XI. capitulum dictum S. Spintus prope Baionam. in diœccsi tamen Aquensi, pro ~anonic ; s trede- cim, capellanis sex, & quatm-r pueris chori- stis. Anno 1494. adfuit inaugurationi Johannis de Lebreto, vulgo Albreti, & Catharinæde Fuxo, regis & reginæ Navarræ, apud Pompcio- polim menfe Januario. Anno 1497. idem epi— x seopus benedixit Bertrandum de Bergay Ar- tonæ abbatem, & maius templum vitreis fenestris depictis, magnis siimtibus exornavit. Ex dictis colliges Petrum de Fuxj cardinalem, qui in Sammarthanorum Gallia Christiana legitur episcopus Aquensis, ad ann. 1481. & 1490. fuisse tantummodo administratorem, donec Bertrandus episcopus impacta sibi crimina, homicidium, bonorum ecclesiæ dilapidationem, &c. purgaret. XLVII. ARNALDUS III. Arnaldus de Boria, nepos Bertrandi, rexit circiter ab anno 1506. ad 1514. Laudatur ob propagatum & auctum in sua diœcesi Deiparæ Virginis cultum, sive oratoria in ejus honorem condendo, sive imagines e jus erigendo. Sem- ) per usus est consilio canonicorum siiorum, inter quos tunc temporis erant gravistimi viri, in iis Johannes de Fodio-alto, qui celebri apologia Johannem Navarræ regem Lebreti toparcham propugnavit. Qu.i de caufa creatus est episcopus Condomientis ■, sed provisionem obtinere nequivit. Hæc Sammartnani, qui tamen hunc Johannem minime inseruerunt catalogo præ- sulum Condomiensium ; haud dubie quia bullas habere non potuit. XLVII I. Johannes IV. Johannes de la Marthonie, Stephano senatore i Burdegalensi patre genitus, ex Ilabella de Pom- padour, frater erat Mondoti de la Marthonie, Burdegalensis senatus, suprcmæque Parifiorum curiæ principis ; cui regni Gallici administrationem cum Ludovica Sabauda matre rex Franciscus I. commisit, dum contra Helvetios pugnaturus in Italiam profectus est. Huic autem sedi Aquensi praficitur Johannes circa an. 1514. quo eum pra fuisse, & anno 1517— probant acta publica. Johannem episcopum tanquam Mœcenatem suum Blasius Madronetus Secu- riacus in opuseulo Gastoni ejus fratri scripto ob virtutes summopere laudat.E vivis excctlit anno 1519. post cooptatum regis gratia eundem Ga- stonem fratrem, in coadjutorem & svccesso- Xxx Ioj7 ECCLESIA A rem. Ut relaxatos, vel etiam corruptos populi A mores adstringeret, corrigeretque, sollicitus fuit de constitutionibus publicandis. XLIX. GASTo. Gasto de la Marthonie ex coadjutore Johannis fratriS ad hanc cathedram ascendit. Liberalibus studiis a puero eruditus, tum jurisprudentiam in academia Pictaviensi interpretandam suscepit, quod in Tolosana & in Ca- durcensi feliciter præstitit. Postea Theologiae se dedit. A rege autem Francisco I. senator Burdegalensis nominatus fuerat, propter eruditionem & aliarum rerum cognitionem, cum 1 juriiprudentiæ studiis conjunctam ; indeque A- quensis episcopus 1519. Obiit anno ^y.ineunte mense Octobri. A sua ecclesia diu abfuit, quo tempore prorex Aquitaniæa Francisco I. mandatum accepit hanc urbem undique vallandi, & rebus beUicis muniendi ob periculum obsi- dionis. Tunc ædes canonicorum mœnibus imminentes dirutæ fuerunt ; quod damnum postea rex ut resarciret, dedit capitulo Aquensi jus repetendi 1200. lib. aquæstore ærarii Bur- digalæ. Eidem vero antistiti Madronetus dicat libellum ex historiis sacris exteris LatiniS & Gallicis conflatum, seu quot & quam excruen- tiffimis præliis pullulant incommoda. Gasto fratres habuit Roberrum Marthoniacum regiæ domus œconomum, Bonnensem toparcham, Iegatione pro Francisco I.ad ducem Gueldriæ functum : & alterum Burdegalensem archidia- connm sanctioris consistorh assessorem. L. F R A N C I S C U S II. Franciscus de Noailles ex vetusta & nobilis- fima stirpe apud Lemovices, parentibus satus Ludovico domino de Noailles, & Catharina de Pierrcbuffiere, susceptus est in lucem.anno 1519. die 2. Julii. Jam eratepiscoptiS AqoensiS I anno 1557 ex tabulis publiois.Cum foret rerum gerendarum peritiffimus, ac in scientia politica versatus’egregie, comes consistorianus factus est i ejusque opera reges multis in legationibus ufi sunt, & consilio in variis pacis bellique negotiis. Thuanus in historia sua, dicit eum, præ- ter nobilitatem generis, prudentia insita& usu rerum, quem Anglicana, Veneta, & recenti By- sandna iegatione magna cum laude obita contraxerat, præstantem fuisse ; cujus etiam breve elogium his verbis complexus est Lurbccus, in suiS illustribus Aquitaniæ viris*.FRANCISCUS F No AI L L IUS, illustri apud Lemovicensesfami— * lia, ingenue & liberaliter a parentibus educatus, amnes undique stosculos elegantis & polita doctrina tonqutstvit, & beatas divtna& immortalis cujuj- dlam eloquentia dotes, quibus ille omnes sua atatis vins superavit, mirafolertia, & expedita inrebus agendis industria cumulavit.Ex quo apud proceres omnes&’aulicos gratissimus fuit, & ab Henrico fecundo in episcopatu Aquenst apud Aquitanossusse- ctusi& in junctiori constlio indigitatus, primum in Britanniamdnde Venetius, postremo Constantinopo- ltmlegatus missus est.Suo in munere ChristianaRei- publtca falutcm & concordium, & Imperti Francici dignitatem procuravitftotamque Syriam & Egy- QUENSIS. ioyS ptum legatus peragravit. Inde plurimis in Christianos apud Tureas agentes beneficiis collutis in Gallias reversus, a Francis regibus cultus & laudatus est, & ab iifdem sape in provincias delegatus s vir certe & rerum experientia & constlio nemini suorum temporum fecundus. His legationibus feliciter confectis, ecclesiam suam invisere cupiens ab aula secesiit, ibiqueper aliquot an*- nos pastorali curæ vacavit ; interim calculari morbo vexatus Ad aquas de Cambo prope Baionam sanitatis gratia divertit ; ubi doloris gravitudine pressus Baionæ 16. Septemb. 1585. testamentum dictavit ; sequenti die codicillo ? adjecit, & ibidem decesiit 19. ejusdem mensiS. Cor sepulnlræ illatum in ecclesia collegiata de Noailles apud Lemovices ; corpus autem in æde cathedrali Aquensi condi præcepit. In legatione apud Venetos, Franciæpræseisionem quam Hispania sibi vindicare cupiebat, constanter asseruit & obtinuit. Ceterum cum de nova hæ* resi apud Pium IV. accusatusfuisset, fidem suam pontifici egregie approbavit. LI. ÆgIDIUS. Ægidius Francisci Frater & Antonii in provincia & urbe Burdegalensi regii praefecti, ex quo orti sunt comites & duces de Noailles, natus est anno 1524. Primum senator fuit in parlamento Burdegalensi, magister libellorum sup-
? licum, pro rege legatus in Angliam, Scotiam, ’oloniam, & ad 1 urcarum imperatorem ; de* mum abbas Inlulæ & S. Amandi, denique episcopus Aquensu, post obitum fratris anno 1585. ecclesiam suam rexit per vicarios, cum ab ea Cogeretur abesse propter gravia regni negotia, quibus prapositus fuerat : abdicavit tandem in gratiam sequentis, vivereque desiit anno 1600. LI1. J0HANNES-JAC0BUS. Johannes-Jacobus du Sault ex nobili familia Burd’galensi, Jaeobi in parlamento hujus urbi$ advocati regii, & Annæ Godin filius : decanus S. Severint in suburbano ejuldem urbis, & sanctioris consistorii consilianus, nominatur episcopus ab Henrico Magno Franciæ & Navarræ rege anno 1600. Interest comitiis generalibus Parisiensibus anno 1614. Sub eo patres Capucini Aquis admittuntur, pariterque Pœnitentium Cæruleorum celebre sodalitium. Cum capitulo post multaS rixas transegit de collationibus & permutationibus canonica- tuum, præbendarum, & aliorum sacerdotiorum. Cathedralem ecclesiam instauravit, cujus reditus auxit piis quibusdam fundationibus, & sacram supellectilem pretiosis ornamentis. Mortuus Aquis anno 1023. sepultus est ante majus altare ecclesiæ. In Ecclesia S. Severini Burdegalensu legitur hoc epitaphium : Z. H. du Sault episcopus Aquensis, & decanus hujus ecclesta, obsit die 25. Muiiibiy.
? uod non probat eum ibidem sepultum jacere, rimæ litteræ L. H* videntur desigoare alia ioj9 ECCLESIA nomina quam superius notata. Attamen Oi*— A henartus, qui procul dubio ipsum noverat, cum Notitia Vaiconiæ in qua ejus meminit in lucem prodierit post annos xv. ab hujus episcopi obitu, ipsum appellat Johannem-Jaco- bum. Llll. Ph ILI B E R TU S. Philibertus de Saltu, siliusCaroli domini de l’Espine, antecessoris fui fratris, a rege Ludovico XIII. patrui coadjutor designatus, consecratur antistes Auriensis in basilica Aquensi S. Mariæ ab episcopis Baionensi, Aquensi, & Tar- bensi ; possessionemque adipiscitur anno 1623. Sub eo patres congregationis clericorum Regu— st larium S. Pauli, vulgo Barnabitæ, instituti sue- runt ad moderandum urbis collegium, cui annexi sunt nonnullorum sacerdotiorum proventus. Subeoecclesia cathedralis insignis & antiquissimae structuræ capit collabi, quod pio præ- suli magnum mœrorem attulit. Pro ma.utinis horis decantandis ad augenda canonicorum & clericorum stipendia, tria millia librarum dono dedit, &tali exemplo capitulum suum ad eandem pecuniæ summam suppeditandam provocavit. Multas vestes sacerdotales pretiosas largitus est, lampadem, crucem aliaque ad divinum cultum soectantia affabre facta ex argento addidit.Præ— ( ferti m vero in pauperes & egenos liberaliisimuS fatis fungitur anno 1638. 11. Novembris ; jacet in ecclesia sua prope patruum. LIV. JACOBUS. Jacobus Desclaux de Mucronio, honesto loco natus, nominatur episcopus die 25. Aprilis anni 1639. a rege Ludovico XIII. apud eum commendatus ab Armando-Johanne du Ples- sis, cardinali & duce Ricbelio, cui carus erat tum ob animi dotes, tum quod frater erat Petri Desclaux canonici Buraigalensis, qui tanto j viro suit a sacris confesiionibus quoad vixit. Consecratur autem antistes Parisiis eodem anno in ecclesia S. Lazari ab episcopo Calchedo- nensi, aflistentibus Francisco Fouquet Baionensi, & Claudio-Francssco d’Abra de Raco- nis Vaurensi episcopis. Urbem Aquensem in- • gressus est 20. Septembris ejusdem anni 1639. cum prius 3. Julii sacramentum clientelæ exhibuisset regi apud Ambianum. Sub ejus pontificatu ecclesia cathedralis penitus corruit. Sed ipsius curis & capituli studio instauratur. Apud Tartaflium Franciscanorum monasterium sub eodem conditum esu Profectus Lutetiam Pari- siorum, supplicaturus pro populo Ludovicum XIV. reginamque matrem, pacavit. Cum capitulo suo ab ipso pontisicatu graves habuit con- troversias, & tandem consilio & opera episcopo- rum Adurensis & Vasatensis eas composiiit, inita transactione de omnibus fere juribus tum epi- scopalibus, rum capitularibuS. Denique statuta tum chori, tum etiam capituli instaurata, & aucta consirmavit, & rata habuit. Officium vero Sanctorum cathedralis ecclesiæ ad formam breviarii Romani redactum, ejus auctoritate & consensu item capituli editum est Burdigalæ 1651. Obiit Parisiis die 4. Augusti anni 1658. Tomus I. \ Q U E N $ IS. wtro æratis suæ anno 65. exactis in episcopatu annis * 18. sepultusque est in ecclesia sua. c LV. GUILLELMUS V. I’ 11 Guillelmus le Boux, e vico Pernayo prope 11 Salmurium in Andibus oriundus, jgeneris ob* scuritatem ingenio & virtute illustravit. Ad- misius inter prclbyteros congregationis Oratorii, eloquenciæ sacræ præsertim sese addixit, evasstque celeberrimus ærate sua con- cionator ; cujus fama permotus rex Christia- nilsimus, eum designavit Aquensem episcopum anno 1658. die 5. Octobris. Consecratur die Dominica in octava Paschæ die 4. Aprilis anni 1 I66o.in ecclesia patrum Oratorii vici S. Honorati apudParisios a suo metropolitanoDominico, de V ic Ausciensi archiepiscopo, ailistentibus & collaborantibus Constantiensi, & Tutclensi episcopis. Anno 1665. designatus est episcopuS Matilconensis, sed ejus nominatio caruit este— 1 ctu ; at anno sequenti transiit ad ecclesiam Petracoricensem. L VI. H U g o. Cum rex Christianissenus Guillelmo le Boux 1 schedulam dedisset pro Matisconensi episcopatu, anno 1665. Hugo de Bar nobilis in Picar- dia generis, de quo in episcopis LactorensibuS loquemur, eodem rege nominante, vocatus est ad sedem Aquensem ; quæ tamen non vacavit nisi anno sequenti per transiationem antecessoris ad Petracoricensem episcopatum. Consecratur Parisiis in eccl. PP. Doctrinæ Christ. anno 1666. a Danielc de Cosnac, episo. Valent, aflistentibus Bernardo de Sariac Adu- rensi, &Matthæo Thoreau Dolensi episcopis. Transit ad sedem Lectorensem, schedula regia 8. Januarii 1671. designatus. LVII. PAUL^US-PHILIFFUS. Paulus Philippus de Chaumont abba$ sancti Vincentiide Burgo, ord. S. Aug. diœc. Burd. ex antiqua stirpe Calvi-montis in Wulcassino, patrem habuit Johannem dominum du BoiS- Garnier, regi a sanctioribus consiliis, matrem Mariam de BailleuL Ipse cum esset præ- fectus bibliorhecæ privatæ ac domesticæ regis, ejufque lector, ad hanc evehitur cathedram nominante rege 8. Jan-anni 1671.Sacramento sidelitatis sesic obstringit 25. Aprilis 1672. con- secrationem autem accepit die 1. Maii. Ceisit anno 1684.& moritur mense Manio anni 1697. . Quadraginta viris academiæ Franciæ annume- ■* ratus erat. Scripsit vero erudite pro religione Christiana. LV1II. Lbo. Leo de la Lane Burdegalensis, qua in urbe habuit fratrem sienatus præsidem, nominatur pro Aquensi episcopatu anno 1684. sed nondum consecratus, aut etiam consirmatus asedeapo- stolica, designatus est Baionensis episcopus, die 15. Augusti anni 1688. LIX. JoHANNE s-M A R I A. Johannes-Maria de Prugues per schedulam Xxx ij 106 » ECCLESIA j regiam datam die I<j. Augusti anni 1688. eligi— j tur in episcopum Aquensem : obiit Parisiis mense Junio anni 1690. nondum inauguratus, cum profectus esset ad cleri comitia. LX. Bernardus IV. Bernardus d’Abbadie d’Arbocave, ex nobili i QuU E N SIS. io6z i genere in Benearnensi provincia, nominatus a rege die 14. aut 15. Augusti anni 1690. cum esiet parochus ecclesiæ de Mazeclac, diœcesis Lactorensis, more solito consecratur die 26. Octobris anni 1692. Adhuc incolumis præest. ABBATIÆ DIŒCESIS AQ.UENSIS. DIœcesis Aquensis fex istas abbatias fuo B sinu complectitur ; duæ sunt ordinis S. Benedicti, totidem Præmonstratensium, duæ ul- timæ feminarum ordinis Cisterciensis. I. S. JOHANNIS DE SORDUA, O. B. II.B. MARIÆ deCAGNOTA, O. B. III. AkTONÆ, O. Præm. IV. D e 1-V1 llæ, O. Præm. V. S.BERNARDI, prope Baionam, fem. O. Cist. VI. S. SIGISMUNDI, fem. O. Cist. S o R D U A. MOnasterium sancti Johannis-Baptistæ de ( Sordua ordinis S. Benedicti situm est fere ad confluentem utriusque Gavi, O ! eronen- sis ad cujus ripam stat, & Bigorritani seu Pa- lensis. Tribus abest milliaribus a cœnobio Ca- gnotensi, novem ab Aquis Augustis seu Tarbellicis, vulgo Acqs, ad cujus civitatis diœce- sim pertinet, totidemque ferine leucis a cœnobio S. Severi in capite Vasconiæ. Jam exstabat anno circiter 970. quo nimirum Wil- lelmus Sancius comes & dominus totius Vaf- coniæ ecclesiam S. Susannæ de Larbaig & alia nonnulla ei concessu. Diu postea Guillelmus totius Aquitaniæ I dux, filius Guillelmi totius Aquitaniæ ducis, aiiidquid siius pater ecdesiæ S. Johannis Sor- uenlis donaverat, iterum donavit, Confirma- vitque omnia illa quæ tenet & acquirere potuit : Tam de terris, quam destlvis ; tam de aquis, quam de viridariis ; tam de villis, quam depij- cariis ; tam istarum rerum de tributis, quam de villanis. Hujus privilegii testes sunt Guido episcopus Laseurensis, dornnus Gasto Bear- nensis vicecomes, Willclmus episcopus Lapur- densis. Desunt notæ chronicæ huic instrumento, sed non potuit post annum 1130. confici, ut probabimus in Wisselmo Lapurdensi seu Baionensi episcopo. Huic autem monasterio, 2uod non semel vastatum est ab heterodoxis salvinisectariis, præfuerunt abbates, qui sequuntur. Abbatum series. I. Guillelmus I. d’Orgon, al. de Goron Cen- tulli Gastonis Benearni comitis suppar, proin- dcque circa an. 1060. erat simul abbas Sor- ducnsis & archidiaeonus Aquensis cx histor. . Bearn. D. de Marea. Eo sedente abbatia S. Johannis Sord. restituta fuit Raimundo abbati Peciancnsi, auctoritate concilii Ausciensis sub Raimundo Copa archipræsule celebrati. Vivebat etiam tempore Sancii comitis, a quo ecclesiam S. Mariæ de Sendos excepit. II. Helias incunte seculo XI. factus monachus in cœnobio S. Severi in capite Vasconiæ, Sorducnsi præficitur abbas circa an. 1061. de quo fragmentum necrologii San— Sever. Nonis Mati obiit Helias abbas Sorduensts. III. Brasco tempore ejusdem Sancii comitis villam de Bortas acquisivit, memoraturque variis in chartis, sed chronicis notis destitutis. IV. Geraldus, cui FortoGarsias veniens ad conversionem dedit ecclesiam S. Johannis de Bonut. Idem quoque Geraldus decimam de Sarlana & centum sextarios de sicera a Dodone de Falgars accepit. Obiit autem Iv. nonas Junii an. 1105. ex veteri necrol. sancti Severi. V. Ainerius in præsentia Odonis episcopi & Gastonis vicecomitis Bearnensis fedt duellum pro ecclesia de Aribalda, victoriamque obtinuit. Hic recensetur in plurimis veteribus chartis, sed temporis nota destitutis. VI. Willelmus II. Martelli 1119. quo anno VI. idus Jan. vicecomitissa deBeguer ei pro remedio animæ defuncti vicecomitis Garsiæ- Lupi ecclesiam S. Mariæ de Barunza conces- sit, in manu Bernardi Aquensis archiepiscopi *. Idem anno 1120. memoratur in litteris Guillelmi Aquitaniæ ducis antiquas monasterii donationes confirmantis. Præerat denique hic abbas an. 1136. ac tempore vicecomitissæ Talesæ & Arnaldi-Guillelmi Aquensium epi- scopi, teste D. de Marea. Interfuit etiam concilio Burdegalensi, in quo cœnobium Gene- rense Bigorritano eriscopo attributum est. VII. Arnaldus I. d’Y sest ex abbate Sor- duensi jam anno 1150. episcopus Olorensis factus fuerat ; memoratur enim ut episcopus in charta quadam anni hujus, quam refert V. C. P. de Marea hist. Bearn. VIII. Bertrandus de Sanadet, cujus teirporc anno circiter 1147. facta est possessionu n monasterii divisio inter abbatem & monachos. IX. Arnaldus II. Bunio vel Boniou temporibus W. R. vicecomitis de Aorta, & : Arnaldi Guillelmi Aquensisepiscopi, cujus in præsentia quxdam ipsi decirnæ restituuntur. Testis fuit anno 1150. in charta supcrius laudata D. de Marea. X. Willclmtis — Bernardus de Camer multa legitur acquisiville. Anno 1167. in exsi- lio politus oppigneravit quartam partem deciIQG1 ECCLESIA mæ de Guisscn pro quinquaginta solidis Mor- l.mensis monetæ. Reperitur etiam anno 1170. quo Baia de Oyrc domina de Cannade eccle- iiain de Oyre pro monachando Fortone filio suo lonccliitj & 1172. XI. Btrnardus I. de laCarre aut Lclcarre electus est abbas Sorduæ anno 1176. ex cliar- tul. monast. Idem est fortasse qui prima nominis littera B. designatus, cum G. Aulcicnsi & B. Aquensi præsulibus composuit anno 1186. querelam inter episcopum & canonicos Baionenies, quorum compositionem ratam habuit Cælcstinus papa 111. XII. WillelmusIll. vel Arnaldus-Wil- klmus de Birano quem noster D. Cl. Estien- not nuncupat Arnaldum Willelmi de Birano, donationem excepit dominæ Com- d jr de Membradet, quando facta est sanctimonialis, tempore Fortanerii de Mauleon episcopi Aquenlis. Præerat Sorduæ jam anno Itoo. rexitque ad annum 1212. jam antea electus Tarbiensis episcopus, quam sedem occupavit ad annum circter 1226. XIII. R. Arnaldus III. de Bortes electus anno 1212. æmulum videtur habuisse Raimun- dum de Acrimontc, quem ex monacho sub Arnaldo Boniou abbace, anno 1213. abbatem lego in donatione viri nobilis Guillelmi de M insons, de tota cipellania S. Cyrici, ex (che- dis nostri D. Cl. Estiennot chartularium lau- damis fol. 33. Ut ut sit R. Arnaldus de Bortes regnante Othone imperatore Romano, Philippo rege in Francia, Johanne in Angi ia, excepit donum P. A. de sanctoCyriaco militis domini de Casal & de Iontaneres. Recensetur etiam an. 1240. quo terram de Langar ab Arnaldo d’Arriu accepit. Anno 1246. sententiam obtinuit pro confervatione dccimæ & ecclesiæ de Leren. Denique an. 1254. ei se munificum exhibuit Bernardus de la Koque de Cassavert al. Caflau. XIV. Johannes I. ex monacho S. Severi in capite Vasconiæ, in cujus necrologio configna- tur xnI. cal. Martii. XV. Raimundus — Arnaldi de Caupena ex monacho S. Severi factus abbas dcceisit VI. idus Febr. anno 1284. ut habet necrologium S. Severi. XVI. Forumis de Caupena meminit fragmentum ejusdem necrologii, his verbis : IX. cal.Maii obiit Furto de Caupena abbas Sorduensss. XVII. Petrus-Guillelmus aut Wlllelmi in tabulis Oihenarti & Sorduæ annis 1305. 1313. & 1320. In chartis tamen anni 1317. abbas Wlllelmus absque prævio nomine dicitur ; in concilio Nugaroiensi anni 1315. e contrario legitur tantum Petrus. Similiter anno 132 ;. in Notitia Vasconiæ Oihenarti, necnon in Sor- duensi tabulario. XVI11. Bernardus II. an.I524.ex chartario Sorduæ, tcsie nostro Estiennot. XIX. Petrus 1.1525. Ij ; o. ex notiria Vasconiæ & chartisSorduæ, & adhuc 134.3. XX. Johannes II. e monacho sancti Severi I343. & 1346. quo circiter anno mortem oppetiit m. caL Martii ex veteri hagiol. sancti A QuU ENSIS. 1064 Severi, quod sic habet : 111. cal. Martii ob. D. Johannes abbas an. MCCCx.. II. XXI. Guillelmus— Raimundus de Donay U47— B45>- XXILJohannes IIImræerat jam anno 1349 » Anno 1355. appellavit sedem ap. » stolicam contra statuta vicarii generalis Aquensis episcopi. XXIII. Wlllclmus IV. obiit anno 1562. & succedit Petrus. XXIV. Petrus II. bulla lnnocentii papæ VI.pontificatus anno x. data Sorduensis abbas instituitur. An.I36j.præscntat ad ecclesiam pa- rochialem S. Martini de Garanhon. Præruit autem ad an. 1384. XXV. Bernardus III. 1)84. 1586. XXVI. Bertrandus 1589. 1390. & 1394. Idem forte qui annis 1391. 1395. & 1399. in chartis recensetur sub nomine Bernardi Guillelmi de Serres pro Bcrtrando, errore amanuen- sibus satis familiari, aut certe præcedens, qui abdicato regimine nomen abbatis retinuerit. XXVII. Bernardus 1V. de Moneins anno 1401. XXVIII.BernardusV. d’Anglade an.I4.02. 1406. 1409. ex tabul. Sorduenli, & 1415. ex Notitia Vasconiæ Oihenarti. Vide in Sancio II. Oleronensi episcopo. XXIX. Bernardus VI. de Sendos abbas constituitur an. 1416. ex tabulis SorduensibuS ad an. 1430. quo dura perpessus ab amulo Petro de Feugars seu de Favars, abdicavit in manibus Martini V. siimmi pontificis. XXX. Petrus III. de Favariis ex resigna- tione Bernardi de Sendos, accedente bulla Martini papæ V. pontificatus ipsius an. 13. rv. idus Febr. abbatis insignia accepit, quæ ges- sisseannis 14^5. 1436 37. & 38. reperitur. * XXXI. J hannes IV. 1440. XXXI1. Guillelmus V. de Laulan, al. de Lauhan 1441— 1447. & I4S4— quo a Carolo rege possessionum obtinuit confirmationem. In collectione Kimerii Angli tom. XI.pag. 8. quodam in instrumento legitur consiiiariuS regis Anglorum, & judex superioritatis ducatus Aquitaniæ die 9. Junii an. 1443. XXXIII. Arnaldus IV.de Abbatia, d’A- badie, 1454. 1458. ad an. 1468. XXXIV. Brunetus Fabius de Acrimonte ab an. circiter 1469. ad 1473. XXXV. Petrus IV. de Foix cardinalis dictus senior j Arelatensis & Burdegal. archiepiscopus, Albanus, Convenarum & Lascurræ episcopus, sedet ab an. 1473— ad 1482. Interea umen electus dicitur an. 1480. Brunetus Deu- faur.ex tabul. Sorduenss XXXVI. Arnaldus — Willelmtis de Acrimonte, Gramont, commendam obtinuit 1486. & 1488. quo sublato e vivis, aut cedente, de capessenda abbatia exstitisse videtur contentio inter Stephanum de Pomeriis & Yspanumde la Vie, quorum uter vicerit cum nos fugiat, utrumque in serie abbatum reponemus. XXXVII. YfpanusI.de la Vie 1489.1499- 1500. & 1501. cui forte defuncto, sedes aposto- lica sussecit Johannem de Gramond sedis ejul~ dem protonotarium, de quo infra. Xxx iij ro6$ ECCLESIA XXXVHI.Stephanus de Pomeriis an.I4.89. j ad an. circiter 1509. electus ut videtur a fratribus, non sedit pacisice. XXX i X. Johannes V. de Gramond sedis apostolicæ protonotarius I505. XL. YspanusII. delaVie, 1511.1518. XLI. Franciscus de la Vie, primum Sor- duensis monachus, tum prior claustraliS, tandem cedente patruo factus est abbas, sedit* que ad an. 1528-000 & ipse abbas effectus san- ctæ Engratiæ ceffit Carolo Acrimontano Adu- rensium episcopo, retento sibi nomine abbatis & vicarii generalis ejusdem Caroli. L X 11. Carolus de Gramont provinciæ Aquitanicæ prorex, episcopus Adurensis, ac deinde archipræsul Burdegalensis, abbatiam obtinebat annis 1528.31. & 44. quo anno defunctus est. Regebat anno sequenti tanquam abbas vicariuS generalis Francilcus de la Vie » de quo supra. XLIIL Johannes VI. Gomard sedis aposu protonotarius abbas modernus dicitur anno 1549. Resignavitsequenti, an. 1575. XLIV. Johannes VII. de Villa-nova rector parochiæ de Cala-monte diœcesis Tarb. per cesiionem præcedentis bullas obtinuit datas VIII. idus Januarii 1575. obiit 1602. XLV. Raimundus de la Sale deSusigaray eodem anno 1602. bullas accepit a Clemente papa VIII. fato functus an. 1635. *bbaS simul Leuntii. XLVI. Philibertus de Gramont factus abbas 1635. resignavit 1652. XLVII. Vincendus de Castel regi a consiliis & eleemosynis eodem anno abbas renuntiatus, non multo post monasterium reformavit, uniendo illud congregationi sancti Mauri. Decesiit anno 1679. sepultuS in ecclesia ubi hoc habet epitaphium : Hic jacet dominus Vincentius de Castel baro & abbas Sorduensts, exspectans resurrectionem & mi- sericordiam Dei. Obiit die decima Februarii anno Domini 1679. Ora pro eo. XLVIII.N.de Raffetotde GramontVincendo succesiit eodem anno. Clericatum abjecit an. 1682. dictus postea marcbio deRaffetot. XLIX. Ludovicusde Montesquiou d’Arta- gnan abbas simul Artonæ & Sorduæ, frater Petri de Montesquiou Franciæ polemarchi, ad hunc usque annum sedet. C A G N O T A. CŒnobium B. Mariæ de Cagnota, al. de Corheta ordinis S. Benedtcti exstabat nono seculo exeunte : quo tempore legitur donatum variis bencsicjis ab Oltherio Aquensi episcopo. Restauratur a Raimundo Arnaldi vicecomite de Aorta, ex ejuldem charta quæ subsequitur : Cum in hac vita prasenti, primi parentis culpa, nos exsules nulla diu manentia possideamus, sed cuncta mortalibus alternarim cedant, & fugiant a nobis, cum usu longo stare non possint i ut A QU EN SIS. 1066 mihi faciam amicos de mammona iniquitatis, atque per illos, damnis initis, ad aliquem poenitentia fructum converti valeam, &stc in dic judicii per Dei misericordiamsalvarii Ray- MUNDUS vice comes de Aorta, de Sylva qua vocatur Cano ta, qua hereditario jure mihi concessit, pro mercede anima mea dono abbati— Guilhermo de Borets ejufque monachis beati Benedicti regulam tenentibus, quantum ipsi voluerint, eifque sufficere semper possit, ad extirpandum, ad colendum, ad pecorum pastum, & ad omnia necessaria. Hoc quoque donum ne quisquam infringere possit confirmo in manu archiepiscopi Auxiensts Bernardi, & in manu Guilhermi Aquensis episcopi, in die sancto Pentecostes, omni clero circumstante & audiente & in claustro de more proces- stonem celebrante, exstante Calixto papa fecundo, regnante Ludovico rege in Gallia, Guilhermo duce in Aquitania, fecundo idus Maii, sexta regulari luna quinta, epactasuxta, anno Dominica incarnationis Mcxxn. indictione sexta & interstitio lunari decimo-feptimo termino Pascali, octavo cal. Aprilis. Cernuntur hactenuS in ecclesia Cagnotæ tumuli vicecomitum Aortæ, quorum familia cum alia de Aspero-monte jam ab aliquibus feculis coaluit. Abbatum brevem indiculum ’subj icimus. ABBATUM SERIES. I. GuillelmusI.de Borets anno 1122. in char* ta restaurationis monasterii superius relata. II. Mamertinus solo Gemellorum fratrum testimonio notus. III. Americus cui anno 1165. GuillelmuS Raimundus vicecomes Aortæ, assensu Bayonæ uxoris suæ dedit decimam molendini de Par- diis. I V. Willelmus Bertrandi filius Bertrandi vicecomitis Laburdensis, postea Aquensis epi- ) scopus an. 1168. V. Arnaldus I. excepit an. 1180. donum Lupi Garsiæ vicecomitis Aortæ. Reperitur etiam anno seq. VI. Guillelmus 11. Leri, « /.Herii, cui idem Lepus Garsias vicecomes censum sexdecim quartarum frumenti donavit. VII. Arnaldus II. recensetur an. 1230. in chartis ecclesiæ Aquensis. Anno 1234. ipsius precibus Arnaldus-Raimundus vicecomes Aortæ cruce signatus ad expeditionem contra Saracenos, ratas habet donationes tam a se quam „ a praedecessoribus suis vicecomitibus monasterio "factas. VIII. Johannes I. coævus Arnaldi de Cau- pena episc. Aquensis, ex Sammarthanis. IX. Petrus I. interest concilio Nugarolensi anno 1315. X. Antonius de Poy 1359. XI. Guillelmus III. Casalaro 1452. XII. B. de Noliver obtinuit anno 14.41. a Ludovico vicecomite Aortæ donationum monasterii confirmationem. Vide in episc. Las- car. XIII. Petrus II. deFoix 1495. ig67 ECCLESIA XIV. Johannes II. du Tilli 1537. in veteri y instrumento Sorduæ. XV. Johannes III. Polle 1557. XVI-Johannes Berardus 16)0. XVII. Daniel Dupuy 1648. XVIII. Bernardus ae Poyanne 1654. XIX. Nicolaus de Baylenx 1654. 1660. XX. N. de la Sales decantiS S. Spiritui Ba- ionensis. XXI. Johannes-FrancsscuS de la Sallette abbatiam 6. aut 8. annis obtinuit. XXII. N. de Saints frater dominæ Luciæ de Saints quæ cœnobium B. M. de Lomberio Lombez rexit ad an. 1677. memoratur abbas j Cagnotæ. XXIII. Alphonlus Legier ab annis circiter 22. A R T O N A. ARtona cœnobium ordinis Præmonstra- tensis diœcesis Aquensis filia Casie-Dei, cujus sequentes tantum abbates ex paucis quæ superlunt instrumentis collegimus. ABBATUM SERIES. I. Guillelmus I. confignatus in necrologio die 27. Novembris ubi dicitur primus abbas & piæ memoriæ. Is est forsitan Guillelmus abbas Artonæ qui anno 1178. recipit donum vicecomitis Seulæ. IL Arnaldus-Guillelmi in necrologio notatus 3 !. Januarii. III. Johannes 1.13. Mardi. 1V. Johannes IL 14. Martii. V. Raimundus Arnaudi 16. Martii. VI. Petrus I. 23. Aprilis. VII. Petrus II. 28. Aprilis. VIII. Carbonellus, 1$. MaiL IX. Bernardus I. 10. Julii. X. Arnaldus 1.19. Julii. XI. Guicharnaldus, 17. Augusti. XIL Arnaldus Sancii, 1280. confignatus in ] necrologio 12. Septembris. XII l. Bertrandus 1.14. Septembris. XIV. Bernardus II. 18. Septembris. XV. Antonius d’Ortegui, 1318. XVI. Guillelmus II. Rustaing. XVII. Michael de Mont-segur, 1415. XVIII. JohanneS IL de Forcade, 1448. 1450.1461. notatur in necrologio 16. Febr. XIX. Bertrandus II. deCasseS, 1489. XX. BertranduS III. de Bergay, sive de Bergan, utroque enim modo legitur, 1497. XXI. JohanneS III. de Nauguers, 1521. 1529. 1530.1543. XXII. Johannes IV. de Brane, sive de Bra- nar, i5}o. 1562.1569. XXIII. Salvatus de Harsa episcopus Tar- biensis.IjSo. I586. 1602.1630. XXIV. Gratianus Garderard, 1648. XXV.Arnaldus II. Lami, 1655. obiit 1664. Jacet in ecclesia. XXVI. Ludovicus de Montesquiou d’Arta- gnan ejus successer, frater polemarchi Franciæ, hactenus sedet. l QU ENSIS. 1068 DEI-ViLLA. *. MOnasterium hoc ordinis Præmonstratcn- sis diœcesis Aquensis fundatum est a Navarro episcopoConseranensi, qui sedebat in- eunte seculo XI11. ut docet necrologium Ca> sæ-Dei. Aliquot abbates damus quos variiS ex chartis colligere licuit ABBATUM SERIE s. I. Fortanerius. II. Elias de Tartasio. III. Johannes Habert. IV. Bernardus I. Vignerii ex religioso Caste-Dei factus abbas Dei-villæ, ex necrologio Cafæ-Dei 3. idus Junii. V. Bertrandus I. notatus in necrologio Artonæ 26. Februarii. VI. Bcrthonius in necrologio Artonæ 23. Septembris. VII. Nicolaiis de Labatut tempore Gratiani AquensiS episcopi circa 1130. VIII. AmalduS-Raimundus de TartaS epi- IcopuS Aquensis anno I232. quo prioratum de Pontonis auctoritate apostoli ca ecclesiæ Aquensis capitulo univit. IX. Bernardus II. an. 1269. X. Abraham Vignoles. XI. ArnalduS, 14.39. XII. Stephanus de Gert, 1446. XIII. Ludovicus I. d’Albret apostolicæ se- disprotonotarius, 1451. XIV.Petrus defoix, 1493. XV. Bartholomæus de la Peyrain, 1521. electus. XVI. Ludovicus II. de Castelnau episco- ptiS Tarbiensis. XVII. Bertrandus 11. de Pardailhan protonotarius apostolicus, 1542. XVI11. Francsscus de Pardailhan, 1551. XIX. Jacobus f. de Sombrun, I6o7.1609. ) XX. BertranduS III.de Baillenx, r6jj. obiit 1649. X XI. Bernardus 111. de Poyanne, obiit 1651. XXII. Jacobus II. d’AIpremont, 1662. ABBATIA S. BERNARDI. PArthenon S.Bernardi prope Baionam diœ* cesis Aquensis, ord.Cisterciensis, antiquiS de Bello-vilu dictus, & aliquando S. Bernar* di de Lasteron, sequentes hatxiit abbatissas. 1 ABBATISSARUM SERIES. I. Maria I. deMolier, 1268. II. Johanna 1. de Basiatz, 1286.1287. 1288. 1289. III. Claramonta I. de Poyanne, 1309.1320. 1324. IV. Agnes de Lipasse, 1314. de qua agitur in testamento Guillelmi Petri de Godino cardinalis, quo Pororibus monasterii de Pulchro- videreprope Baionam Aquensis diœcesis, legavit centum Horenos auri pro pane. Item soro- ri Agnttb siliæ quondam dominæ Sdarmondæ rocj ECCLESI ? sororis suæ germanæ, nunc abbatissæ dicti monasterii, legavit centurn florenos pro suis ne- ceffitatibps. Baluz. in notis ad vit. pap. Aven. col. 675. V. Johanna de Hinx, feu de Finx, utroque enim modo legitur 1337. 1345.1344- VI. Laureluia de Serrelongue, 1345* VII. Johanna III. de Barrodequi, 1352. VIII. Johanna IV.deMarcader, I353.1357. 1359 « IX. Claramonta II.de Grailhart 1367. X. Johanna V. de Marcader, 1368.1384* XI. Claramonta III. de Grailhard, 1388. j XII. Johanna VI. deBasas, 1389- XIII. Claramonta IV. deGrailhart, 1400. XIV. Johanna VII. de Cassas, 1405. 1412. 1414-1433—,., XV. Bedauma de Lairard, 1436. XVI. Johanna VIII. d’Arssms, feu d’Ar- cintz, 1440. 1444. 1445. XVII. Bernarda I.de Sarreberio, 1458. XVIII. Maria II. de Marroy, 1458.1459. 1460. XIX. Bernarda II. de Sarreberio, 1467. XX. Catharina deBarrcre, sive deBairroi- re, 1487. 1489.1491. XXI. Maria III. de Ricau, 1495. 1496. 1500.1501. XXII. Maria IV. de Favars electa 1510. XXIII. Maria V. deHabans, 1513.1514. XXIV. Maria VI. de Favas, 1526. XXV. Maria VII. de Salenane, 1559. XXVI. Maria VIII. de Mosquouonguai- nes, 1568. XXVH. Maria IX. de Vidassoy, 1607. 1621.1659.1641. XXVIII.Carola de Grammond paucis præ- fuit annis, , mox tranflataad deinde ad Andegavense monasterium de Roncerayo. XXIX. Maria X. de la Vie soror domini de la Vie primi præsidis in senatu Palensi, præ- erat 1646. Obiit 16. Augusti 1689. XXX. Magdalena-Dorothea d’Espinois mo- nialis Moncei in diœcesi Turonensi, designatur a rege 25. Martii 1690. mox bullis obtentis pos- seflionem iniit 28. Septembris ejusdem anni. A QU ENSIS. 1070 S. SIGISMUNDUJ. ABbatia S. Sigismundi prope Orthesiam, seu S. Maria : Spei.virginum ordinis Ci- lterciensis a Bearnii comitibus fundata, sequen- tes habuit abbatissas quas ex paucis quæ su- persunt instrumentis eruimus. Vide P. de Marea hist. Bearnii de fundatione hujus partheno- nis. ABBATISSARUM SERIIS. I. Amata, 1317. II. Girauda, 1349.1356. III Claromontina deMoliede, 1435. 1447. 1451. 1459. Ejus temporibus Gasto comes & vicecomes Bearnii anno 1437. hocprivilegium S. Sigismundo concesiit, ut quoties uxor ipsius aut pnmogentus ad monasterium accederet, equum cui in fideret, cederet monasterio. IV. Condcssa, 1460. V. Andrea de la Palu, 1471. VI— Margarita I. d’Arsac, 1483. VII. Margarita II. de Vinhau, 1495. VIII. Johanna de Lunts, 1525.1541. IX. Mirogronda de Vinhau, 1551. X. Margarita III. de Vinhau, 1553.
- XI. F rancisca de Monsaurent, cujus temporibus abbatia, jussu Johannæ reginæ a Cafvi- nistis solo æquata, plures per annos moniali- bus destituta permansit usque ad annum 1615. XII. Paula de Baretge ex moniali Luminis- Dei, vulgo de Favas, diœcesis Convenarum, a rege nominatur anno 1615. bullas a Paulo V. 1616. obtinuit, & monasterium restauravit. XIII. Maria I. de Gombault parthenonem B. M. de Lomberia ad Savam siuviolum fundat an. 1642. XIV. Maria II. de la Sale præfuisse reperitur 1660. > XV. Magdalena de la Sale per ceflionem præcedentis ex moniali Ursulana bullas obtinuit 1677. dormitorium construxit, obiitque 1710. XVI.Catharina de la Lande religiosa sancti Bernardi prope Baionam, abbatia donatur 1710. EPISCOPATUS