Gesta Romanorum (Oesterley)/10

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
10. De oblivione.
1872
Fairytale left blue.png 9. De naturali malitia per mansuetudinem superanda. 11. De veneno peccati, quo quotidie nutrimur. Fairytale right blue.png

Cap. 10.

De oblivione.

Vespasianus regnavit, qui diu remansit sine prole. Tandem per consilium sapientum quandam pulchram puellam de longinquis partibus mundi in uxorem duxit et cum ea in patria extranea diu remansit et prolem ex ea genuit. Post hec ad imperium suum accedere volebat, sed nullam licenciam ab ea poterat obtinere, sed semper dicebat: Si a me recedis, meipsam occidere volo. Imperator cum hoc audisset, fecit fieri duos annulos optimos et sculpit in gemmis imagines hujus efficacie, ut una esset imago memorie et altera imago oblivionis. Cumque paribus annulis eas inseruisset, unum annulum scilicet oblivionis prebuit uxori, alterum ipse tulit, ut sicut pari amore sic paribus annulis scilicet insignirentur. Uxor cum annulum accepisset, statim cepit oblivisci amoris viri. Imperator hec videns ad imperium cum gaudio se transtulit, nec ulterius est ad uxorem reversus. Et sic in pace vitam suam finivit.

[Moralisatio.] Carissimi, per istum imperatorem debemus intelligere animam [8b] humanam, quam oportet assumi ad propriam patriam, hoc est ad regnum celeste, ad hoc, ut salutem finalem consequatur. Ideo ait psalmus: Salvum me fac, deus etc. Uxor est nostra caro, que retinet animam in multis delectacionibus, per quas non poterit ad vitam eternam transire, ubi anime conversacio est et imperium ejus et totum desiderium. Et quare non permittit eam? Quia caro concupiscit adversus spiritum et e converso. Fac ergo tu, sicut fecit imperator. Fac duos annulos memorie et oblivionis. Isti duo annuli sunt oracio et jejunium. Utrumque in effectu suo caret termino. Signum infallibile in multis terris est, quod mulier, si portat annulum, desponsata est. Et revera, quando homo se dat oracioni et jejunio, signum est, quod anima ejus est sponsa Christi. Oracio autem est annulus memorie, quia precepit apostolus dicens: Sine intermissione orate. Utitur ergo homo oracione dominica, ut deus memoriam ejus habeat,[1] immo angelus eam presentabit, exemplo Thobie. Jejunium potest dici annulus oblivionis,[2] quia retrahit et refugit ipsam carnem, ne impediat usum racionis et opus meritorium, per que itur ad deum. Studeamus ergo istos annulos sic nobiscum retinere, ut vitam eternam consequi mereamur.




  1. habeat] orig. habebat.
  2. oblivionis] orig. thobie.