Cap. 125. (117.)
Mulieres non solum pandunt secreta, sed ad hec mentiuntur plura.Erant duo fratres, quorum unus laicus et alter clericus; laicus sepe audierat a fratre suo, quod mulieres secretum alicujus non potuerunt occultare. Cogitabat experiri hoc cum uxore sibi dilecta, [106b] cui dixit una nocte: Carissima, secretum habeo; tibi panderem, si certus essem, quod nulli dices; quod si contrarium facies, confusio intolerabilis michi esset. At illa: Domine, noli timere, unum corpus sumus; bonum tuum est meum et e converso et eciam malum similiter. Qui ait: Cum ad privatam accessissem, ut opus nature facerem, corvus nigerrimus a parte posteriori evolabat, de quo sum contristatus. Que ait: Letus esse debes, quod a tanta passione es liberatus. Mane vero mulier surrexit et ad domum proximi sui ivit et domine domus dixit: O domina carissima, potero tibi pandere aliqua secreta? Que ait: Ita secure, sicut anime tue. Que dixit: Mirabilis casus accidit marito meo. Nocte ista accessit ad privatam, ut opus nature faceret, et ecce duo corvi nigerrimi a parte posteriori evolabant, de quo multum doleo. Et illa ad aliam vicinam narravit de tribus, et tercia de quatuor et sic ultra, quod ille diffamatus est, quod sexaginta corvi de eo evolassent. Ille turbatus de rumore convocavit populum, cui narravit rem gestam, quomodo mulierem voluit experiri, si sciret secretum tenere. Post hoc moritur uxor ejus, et ille cenobium intravit, tres litteras didicit, quarum erat prima nigra, secunda rubea, tercia candida.
Moralisatio. Carissimi, ille, qui maliciam mulierum probavit, potest dici homo mundanus, qui conamine toto laborat, ut bona mundana acquirat, et sepe, cum credit sine offensione evadere, cadit in mille, ut, qui cadit in superbiam, cadit in multos alios defectus contra salutem anime sue, et hoc est corvum nigrum a parte posteriori exire i. e. peccatum in effectu, et sic homo diffamatur, non tantum per uxorem propriam scilicet carnem, sed per vicinas alias scilicet per quinque sensus. Fac ergo tu sicut et ille! Collige populum i. e. omnia preterita et presencia facta tua et purga te per viam confessionis; et tunc poteris cenobium bone vite intrare et in tribus litteris studere, per quod studium acquiris bravium eternum. Prima littera est nigra et est recordacio peccatorum, que tamquam nigra et gravis sarcina torquent et cruciant cotidie pectus tuum cum recordacione pene infernalis. Secunda littera est rubea, et est recordacio rosei sanguinis tui creatoris, quem in cruce pro te misero peccatore de quinque rivulis [107] suis fusum misericorditer et habundanter tribuit. Tercia littera est candida, et est desiderium celestium gaudiorum et eorum, qui sequuntur agnum dei in albis quocumque ierit. Si ista tria in corde nobiscum firmiter habuerimus, sine dubio regnum eternum obtinebimus.