Gesta Romanorum (Oesterley)/126

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
126. Quod mulieribus in nullo est credendum et presertim de secretis celandis. Exemplum jucundissimum.
1872
Fairytale left blue.png 125. Mulieres non solum pandunt secreta, sed ad hec mentiuntur plura. 127. De justicia et equitate disertissimi judicis Christi per occulta judicia. Fairytale right blue.png

Cap. 126. (118.)

Quod mulieribus in nullo est credendum et presertim de secretis celandis. Exemplum jocundissimum.

Refert Macrobius, quod quidam puer romanus, nomine Papirus, semel cum patre senatum sapientum intravit, ubi quoddam secretum consilium preceptum erat, sub pena capitis custodire. Cumque puer esset reversus ad domum, mater ejus interrogavit puerum, quid consules precipissent nemini dicere sub pena capitis. Ait puer: Non licet alicui revelare. Audiens hoc mater plus incepit precibus, promissis, minis et verberibus puerum ad revelandum secretum inclinare. Tandem puer, ut satisfaceret matri, et secretum teneret, dixit: Hoc est consilium: Utrum sit melius, quod unus vir ducat plures mulieres, vel una mulier ducat plures viros in matrimonium. Quo dicto mater aliis feminis romanis secretum hoc proposuit. Que omnes altera die cum turma indeliberate venerunt ad senatum, petentes pocius unam duobus quam duas feminas uni viro nubere. Senatores vero paventes, in verecundo sexu tam impudicam insaniam mirabantur, quidnam sibi vellet tanta feminarum intemperies, ut parve rei prodigium et tam inverecunda postulacio quid sonaret. Puer Papirus hoc videns dixit senatoribus rem gestam, qui puerum commendantes statuerunt, quod hic puer semper senatui interesset in consilio et nullus alius in futurum.

Moralizacio. Carissimi, puer iste est quilibet homo purus a puritate vite, qui cum patre i. e. prelato intrat consilium sapientum i. e. religiosorum, in quo tractatur salus et sapiencia anime, que quidam sapiencia non omnibus est exponenda. Sed sicut decet unumquemque secundum statum suum et penitenciam, quam a proprio sacerdote [recepit], non debet aliis revelare. Et multa alia sunt, que non debent recitari. Mater vero est mundus iste, que suadet homini religionem dimittere, secreta pandere, hoc est in corde non retinere, sed pocius abjicere; et si non poterit hominem sic seducere, tunc per minas i. e. per tribulaciones et paupertates et alia intendit seducere. Fac ergo tu, sicut fecit puer Papirus. Mundum [107b] decipias per voluntariam paupertatem, et ostendas ei, quod due femine i. e. diversa vicia carnalis dilectacionis pocius debent tradi sub custodia racionis, quam quod racio[1] suppeditetur sub voluntate et delectacione momentanea; sed sine dubio, quantum est in corpore, pocius vult eligere, quod racio suppeditetur, sed nullo modo assentire debes, sed e converso pocius; et sic per consequens puer Papirus i. e. homo purus poterit permanere inter sapientes virtutes bonas habere i. e. inter viros sanctos sive sanctas continue poterit verba salutis audire et vitam eternam obtinere. Quam nobis concedere etc.




  1. racio] orig. raro.