Gesta Romanorum (Oesterley)/127

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
127. De justicia et equitate disertissimi judicis Christi per occulta judicia.
1872

Fairytale left blue.png 126. Quod mulieribus in nullo est credendum et presertim de secretis celandis. Exemplum jucundissimum. 128. De injuste aliena bona occupantibus; gravis erit in extremis disceptatio. Fairytale right blue.png

Cap. 127. (119.)

De justitia et equitate dissertissimi judicis Christi per occulta judicia.

Miles quidam tyrannus erat, qui per multa tempora quendam famulum fidelem tenuit ac in omnibus providum. Quadam vero die, cum ad nundinas cum eodem servo per nemus transiret, accidit, ut miles xxx marcas argenti in medio nemoris perderet, famulo ignorante. Cum pecuniam non inveniret, famulum interrogavit, si pecuniam invenisset. Qui statim negavit et jurare cepit, quod nichil sciret, et verum dixit. Qua non inventa statim pedem famuli amputavit, et eo relicto domi perrexit. Erat prope viam heremita, qui cum fletum et clamorem famuli audiret, volociter occurrit, audivitque confessionem ipsius, et dum cognosceret eum innocentem, ad hospicium suum ipsum in suis humeris portando misericorditer perduxit. Deinde oratorium suum intravit et domino improperavit, quod non esset justus judex eo, quod illum innocentem hominem pedem suum perdere permisisset. Cumque diucius orasset et flevisset et domino quasi pro falso judicio quodammodo improperasset, venit ad eum angelus, dicens: Numquid legisti in Psalm.: Deus judex justus fortis et paciens? At ille: Multociens legi illud et credidi ex toto corde, sed vel ego hodie erravi, aut ille miser, qui pedem suum perdidit sub velamine confessionis, decepit me. Respondit angelus: Noli loqui adversus dominum iniquitatem, quia omnes vie ejus veritas, et judicia ejus equitas. Commenda memorie, quod sepius legisti: Judicia dei abissus multa.[1] Scias itaque, illum hominem pedem suum pro culpa veteri perdidisse; nam ante multa tempora cum eodem pede matrem suam precipitavit malivole de quadam biga, pro quo facto postea numquam condignam penitenciam egit. Miles ille dominus suus volebat [108] dextrarium emere, ad congregandum majores divicias in deterimentum anime sue, et ideo justo dei judicio perdidit pecuniam. Quidam pauper fidelis cum uxore et parvulis suis cotidie domino supplicabant, ut dignaretur sibi in necessariis providere, qui pecuniam invenit et confessori suo obtulit dispendendam. Qui circumquaque sciscitando veraciter illum invenire non potuit, cujus erat. Ergo eidem pauperi partem ejusdem pecunie tribuit propter deum, residuam aliis pauperibus erogavit. Pone ergo custodiam ori tuo, ne domino aliquatenus improperes, ut fecisti, cum ipse sit judex verus, fortis et paciens.

Carissimi, iste miles potest dici quilibet bonus prelatus, qui debet indui armatura dei, ut possit stare firmiter contra insidias diaboli. Famulus fidelis est subditus in omnibus prelato suo obediens. Prelatus ille habet thesaurum scilicet animas ad custodiendum, quas sepe ex negligencia sua perdidit. Quid ergo est faciendum? Certe debet diligenter, quamdiu in vita est, inquirere salutem anime, et si invenire non poterit, amputet pedem dextrum subditi, hoc est talem rebellem castigare et eum ab ecclesia amputare, donec cognoscat se deliquisse. Sed dic michi, quomodo? Ecce famulus, postquam amisit pedem, incepit clamare. Sic peccator per confessionem clamat, ut dicit propheta: Clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam etc. Ad cujus clamorem heremita i. e. discretus confessor habet eum portare in humeris suis, hoc est eum informando, predicando, penitenciam dando et in domum ecclesie introducendo per opera misericordie et habet pro eo intercedere dominum non ei improperando, sed deum intime deprecando, ut talem conversum conservet et custodiat, qui aliquando cum pede i. e. affectione perversa matrem suam i. e. ecclesiam precipitavit, quantum in eo fuit, quando divina precepta non custodivit. Angelus, qui heremitam informavit, est consciencia pura non ficta cujuslibet prelati et confessoris, qui eos ligat et ducit, ut ad clamorem peccatoris cito ei occurrant et in domum dei cito introducant. Pauper, qui pecuniam invenit, est Christus, qui animam sepe custodit, ne labat in infernum, donec peccator per penitenciam resurgat et sic animam mundam a Christo recipiat, quia sine eo nullum [108b] bonum opus possumus facere. Pone ergo tu peccator custodiam ori tuo; ne aliquid contra deum dicere presumas. Deus enim est justus judex et fortis et paciens, ideo non dicas: Quare fecit me et post hoc dimisit me cadere? Vel alio modo potest reduci. Iste miles potest dici primus parens Adam, cui deus dedit infinita bona, quia hominem constituit dominum omnium creaturarum, Psalm.: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Famulus fidelis est racio, que in eo dominatur; quamdiu in puritate vite remansit, thesaurum paradisi, quem deus ei commisit, pro se et heredibus habet. Sed Adam volens plura acquirere, quando appetebat, ut alter deus non esset, statim thesaurum paradisi perdidit, et tunc pedem dextrum famuli amputavit, quia seductus per Evam scilicet per sensualitatem non per racionem preceptum divinum vilipendit, sed oleum misericordie clamando peciit in valle hujus mundi, quando in sudore suo panem acquisivit. Cujus miseriam videns dei filius de celo descendit et eum per proprium sanguinem redemit et in domum dei duxit, quando infernum spoliavit. Ipse peccata nostra in corpore suo portavit, quando pro nobis miseris mortuus est. Pauper, qui invenit thesaurum, est Christus, qui paradisum obtinuit, non pro se, sed pro omnibus, qui eum diligunt. Heremita deum precatus est; sic Christus in passione per carnem incepit timere, quando dixit: Si possibile est, transeat a me calix iste, et rogavit pro genere humano. Studeamus igitur etc.




  1. multa] orig. inulta.