136. Quod vigilare debet pastor animarum. | 138. De Illis quos austeritate vincere non possumus benignitate superemus. |
Cap. 137. (129.)
De naturali benignitate Christi et misericordia quibus naturaliter peccatoribus convertentibus miseretur et quod Christus recipit quos mundus ejicit.Eusebius narrat in cronicis de quodam imperatore, qui populum romanum in maxima equitate gubernabat, nulli parcens, sed pro equali culpa equalem penam tribuens tam divitibus quam pauperibus. Senatores romani eum propter hoc imperio privaverunt, et tamquam pauperem fugere [115] compulserunt. Ille statim accessit ad Constantinum et cum eo pactum fecit, et tam strenue et prudenter se habuit, sic quod post eum in imperatorem electus. Qui congregato exercitu Romam obsedit, et cum Romani evadere non possent, quin ab eo caperentur, miserunt primo ad eum seniores, secundo juvenes, tercio mulieres, que se nudis pedibus ante eum se prostraverunt, postulantes veniam, quam obtinere non poterant. Ultimo miserunt sibi parentes suos simplices, quos habuit in civitate, et mater vero ejus pectus et ubera ei ostendit, que suxerat. Quod cum vidisset imperator amore naturali compaciens totam offensam dimisit, civitatem intravit et honorifice susceptus est.
Moralizacio. Carissimi, imperator iste est Christus, qui per peccatum de civitate sua i. e. de corde hominis expellitur per peccatum ac de mundo isto, quando Judei eum morti tradiderunt. Ille vero sic expulsus ad patrem perrexit, ubi est electus in perpetuum imperatorem et judicem nostrum in die judicii, quia omne judicium dedit pater filio Joh. xxii. Ergo nobis valde timendum est, quomodo in die judicii debemus ei occurrere, quando veniet cum magno exercitu angelorum. Quid ergo faciemus? Certe permittamus primo seniores i. e. alte clamemus ad patriarchas et prophetas, ut pro nobis implorent nudis pedibus i. e. cum affectione, item secundo juvenes i. e. apostolos, martires et confessores novi testamenti per opera misericordie imploremus, item mulieres scilicet sanctas virgines et viduas et principaliter rogemus matrem dei virginem gloriosam ut ipsa nobis intercedat et sine dubio nobis obtinebit vitam eternam, quam nobis concedere dignetur.