Gesta Romanorum (Oesterley)/138

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
138. De Illis quos austeritate vincere non possumus benignitate superemus.
1872
Fairytale left blue.png 137. De naturali benignitate Christi et misericordia quibus naturaliter peccatoribus convertentibus miseretur et quod Christus recipit quos mundus ejicit. 139. De vulneribus anime. Fairytale right blue.png

Cap. 138. (130.)

De illis quos austeritate vincere non possumus, benignitate superemus.

Erat quidam rex nomine Medro, qui unicum filium habebat heredem. Filius dimisit patrem, propter hoc pater eum fugavit. Facto hoc filius fugit ad regem Persarum inimicum et emulum patris sui et narravit ei quod cum eo se teneret usque ad mortem omni tempore et esset paratus si necesse esset contra patrem suum proprium bellare. Tandem ortum est bellum inter dictos reges, qui simul pugnaverunt. Accidit quod Medro[1] rex graviter vulneraretur usque ad sanguinis effusionem. Quod filius ejus considerans statim cucurrit ad patrem et pugnavit pro eo contra [115b] dominum suum scilicet regem Persarum et vicit eum. Quo facto dominus suus eum dimisit eo, quod non tenuit pactum, et ipse rediit ad patrem et veniam humiliter petivit et obtinuit et sic pax reformata et ei hereditas est restituta.

Carissimi, isti duo reges sunt deus et diabolus. De primo Jere. iv: Dominus ipse est deus vivens et rex sempiternus. De secundo Job. xlv: Ipse est rex super omnes filios superbie. Sed primus rex scilicet deus habet filium scilicet animam humanam, que tociens recedit a deo et obligat se diabolo quociens committit peccatum mortale. Sed certe si filius ille voluerit recordari illius belli, quod Christus fecit pro eo contra diabolum usque ad sanguinis effusionem, ut eum a potestate diaboli eriperet et sic cogitans voluerit se deo humiliare et de peccatis veniam petere poterit secure ad deum accedere et hereditatem vite eterne acquirere. Psalmista: Tu es, qui restitues hereditatem meam michi etc.




  1. Medro] orig. Medio.