138. De Illis quos austeritate vincere non possumus benignitate superemus. | 140. De justicia et equitate in vita presenti et futura semper imminendis. |
Cap. 139. (131.)
De vulneribus anime.Alexander regnavit,[1] qui dominium tocius mundi obtinuit. Accidit semel quod grandem exercitum collegit et quandam civitatem circumdedit, et in eodem loco plures milites et alios sine vulnere amisit. Cum vero de hoc multum miraretur, philozophos vocavit et ait eis: O magistri, quomodo poterit hoc esse, quod subito sine vulnere milites mei moriuntur: At illi dixerunt: Mirum non est; est enim quidam basiliscus super murum civitatis, cujus aspectu milites inficiuntur et moriuntur. Ait Alexander: Quale remedium est contra basiliscum? Cui dixerunt: Ponatur speculum elevatum inter exercitum et murum, ubi est basiliscus, et cum in speculum respexerit, reflexus ejus intuitu ad se ipsum redit et sic morietur. Et factum est.
Carissimi, in hunc modum summum remedium elacionis est consideracio proprie fragilitatis et infirmitatis, quia si queritur, quare homo superbit, certe respondetur, quia pondere virtutis caret. Considerare ergo debet unusquisque propriam vanitatem tamquam in speculo et recurrere ad propriam fragilitatem, defectum suum prospiciens et sic elacionem repellet.
- ↑ regnavit] orig. ragnavit.