Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/140

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
140. De justicia et equitate in vita presenti et futura semper imminendis.
1872

 139. De vulneribus anime. 141. De sano consilio semper audiendo et contrario abjiciendo. 

Cap. 140. (132.)

De justicia et equitate in vita presenti et futura semper imminendis.

Eraclitus regnavit, qui inter omnes virtutes, quas habuit, justus fuit, nec precibus, nec muneribus flecti poterat, quin justiciam pro loco et tempore exerceret. Accidit semel, quod aliqui apud eum [116] accusabant quendam militem de morte alterius militis in ista forma: ambo ad quoddam bellum perrexerunt et nullum bellum erat commissum; iste miles rediit sine altero et ideo dicebatur, quod iste in via alium occidit. Rex cum hoc audisset, sentenciam dedit, ut miles ad supplicium duceretur. Cum autem ductus fuisset, viderunt alium militem venientem, pro quo ille judicatus fuit ad mortem, in nullo lesum, ambos ad judicem reduxerunt. Iratus judex dicit primo militi: Jubeo te interfici, quia dampnatus es. Et secundo dixit: Et te similiter, quia causa mortis illius es. Et tercio dixit militi: Eciam te, quia missus fuisti militem occidere et non fecisti.

Carissimi, rex iste est deus, qui in omnibus operibus suis est justus. Duo milites sunt corpus et anima; anima per carnem seducta moritur, quando peccatum mortale committit, et ideo justo dei judicio corpus ad supplicia penitencie ducitur. Sed cum subjicitur penitencie, anima viva invenitur primo per Christi passionem, secundo per penitenciam; sed ambo morte temporali mori debent. Tercius miles, qui eum non occidit, est negligens prelatus, qui ex divino precepto habet peccatorem corripere, vicia exstirpare, virtutes inserere; et si illa non facit, mortem eternam non evadit, Ezech. iii: Si non annunciaveris ei neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia et vivat, et ipse impius in iniquitate sua moreretur, sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Rogemus igitur etc.