Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/141

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
141. De sano consilio semper audiendo et contrario abjiciendo.
1872

 140. De justicia et equitate in vita presenti et futura semper imminendis. 142. De diaboli laqueis quibus nos multipliciter circumvenire satagit. 

Cap. 141. (133.)

De sano consilio semper audiendo et contrario abjiciendo.

Fulgencius regnavit, in cujus imperio erat quidam miles nomine Zedechias, qui uxorem pulchram accepit, sed non prudentem. In cujus domo quidam serpens in quadam camera habitabat, miles vero torneamenta et hastiludia frequentavit in tantum, quod evenit ad magnam egestatem, flevit amare et quasi desperatus hincinde ambulavit ignorans, quid agere[1] deberet. Serpens videns ejus dolorem data est ei vox a deo sicut quondam asine Balaam et ait: Cur fles? Fac secundum consilium meum et post factum non penitebis! Singulis diebus lac michi dulce ministra et te ditabo! Miles hoc audiens gavisus est valde hoc fideliter adimplere promisit. Statim infra breve tempus ditatus est valde, et prolem pulchram et magnas divicias [116b] habebat. Accidit una dierum, quod uxor diceret marito: Domine, credo, quod ille serpens multa bona possidet in camera, in qua jacet. Consulo igitur, ut occidatur, et bona ejus obtinebimus. Ille vero ad instructionem mulieris malleum portavit, ut serpentem occideret, cum vase lactis. Cum vero serpens vas lactis videbat, caput extra foramen camere extendit, ut lac more consueto lamberet; miles vero hoc videns malleum extendit et serpentem percutere volebat. Serpens hoc subito videbat et caput retraxit, et ictum mallei vas suscepit, statimque prolem post hoc et omnia, que habuit, miles amisit. Ait ei uxor: Heu malum consilium dedi tibi, sed perge ad foramen serpentis et te in omnibus humilia, si forte graciam per eum obtineas! Perrexit miles ad cameram serpentis et flevit amare petens graciam, ut per eum sicut prius ditari possit. Ait serpens: Modo video, quod stultus es, et tu in stulticia permanebis, quia non potest esse, quin ille ictus magnus mallei ad memoriam sepius michi veniat et occurrat, quomodo prolem tuam occidi et omnes divicias abstuli, et sic nulla pax vera inter nos stare potest. Miles vero contristatus est valde et ait: Tibi fideliter promitto, ammodo contra te nichil velle perpetrare, si graciam tuam habere possum modo. Cui serpens: Carissime, natura serpentis est astucia et veneno plena; sufficiant tibi verba mea, quia jam michi occurrit ad memoriam ictus mallei cum tua nequicia. Recede, ne tibi majus malum contingat! Miles vero cum magno dolore recessit ab eo, et ait uxori sue: Ve michi, quod tuum consilium operatus sum! Et sic semper post hoc in egestate vixerunt.

Carissimi, rex iste est pater celestis; miles Zedechias pauper homo nudus de utero matris sue egressus, qui omnes divicias paradisi per peccatum primi parentis perdidit, cum pulchram uxorem Evam accepit, de cujus consilio gaudium paradisi perdidit. Serpens nutritus in camera est Christus in corde tuo per virtutem baptismi [contentus], a quo homo omnia bona recepit, primo filium i. e. animam pulchram ad similitudinem dei creatam, secundo hominem constituit dominum mundi, Psalm.: Constituisti eum super omnia opera manuum tuarum. Tercio paradisum. Sed cum pater noster Adam fuit [117] deceptus consilio Eve per suggestionem diaboli, omnia perdidit, et sic quilibet homo si sequitur consilium uxoris i. e. carnis, amittet omnia. Apostolus: Si secundum carnem vixeritis, moriemini. In baptismo promisisti Christo ministrare lac, scilicet oracionis, innocencie et devocionis. Sed graviter Christum percutis, quando peccatum mortale committis. Hec videns, aufert a te filios et filias et divicias, ut te emendes sicut scriptum est: Quem diligo arguo et castigo. Ergo de virga discipline debemus gaudere pocius quam dolere.




  1. agere] orig. argere.