Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/162

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
162. De cavendis imprecacionibus.
1872

 161. De deo pro suis beneficiis semper regratiando. 163. De timore inordinato. 

Cap. 162.

De cavendis imprecacionibus.

Rem novam atque insolitam sed salubri consilio plenam et cautelam incautis facilem prestantem narrat Gervasius Tillebergensis ad Ottonem Romanorum imperatorem, quod in Cathilonia episcopatu Gerundensi est quidam mons excelsus valde; hujus ambitus arduus est et pro parte inaccessibilis ad ascensum; in [136] cujus summitate locus est aquam continens subnigram et in profundo inperscrutabilem. Illic mansio fertur esse demonum ad modum palacii dilatata et janua clausa; facies tamen ipsius mansionis sicut ipsorum demonum vulgare est incognita et invisibilis. In lacum si quis aliquam lapideam aut aliam solidam projecerit materiam, statim tamquam offensis demonibus tempestas erumpit. Et in quadam montis particula est nix perpetua, glacies continua. Illic cristalli copia et nulla unquam solis presentia. Ad hujus montis radicem fluvius est aureas habens arenas, unde ex ejus arenis aurum, quod vulgus pallium nominat, elicitur. In hujus montis consistencia et circuitu argentum foditur et multiplex fertilitas erumpit. Erat in conjuncta montis villa vir quidam agricola. Hic quadam die, cum domi rebus domesticis intenderet et ejulatu filie parvule continuo et implacabili turbaretur, tandem, ut offensis mos est, filiam suam demonibus commendavit. Commendacioni statim incaute paratus receptator occurrit, et invisibili raptu demonum turba puellam abduxit. Completo jam ab his septennio, dum ad radicem montis indigena quidam iter arriperet, vidit hominem celeri cursu transeuntem, qui flebili voce plangebat: Heu me, inquit, miserum, quid agam, qui tanto pondere premor! Requisitus ab alio viatore, que sit tanti doloris causa, respondit, se in monte jam septennium transisse sub commendacione demonum, qui ipso cotidie pro vehiculo utebantur, et ut auditor rei tam incredibili fidem adhiberet argumentum certissimum junxit, esse in simili commendatione quandam filiam vicini sui, quam noverat, de puelle hujus educatione tedium facientes demones ipsam libenter commendatori suo restituissent, si modo pater eam in monte respiceret. Stupet auditor, incertus an sileat incredibilia, an loquatur. Eligit, ut patri statum filie denunciat. Ad patrem transiens eum reperit de diutina filie amissione querelantem. Inquirit causam plangendi et audita rei fide adjecit, que premisimus ab illo, quo vice vehiculi demones utebantur, audisse, consultius dicens esse, ut ad loca designata veniens sub divini nominis attestacione ad restitutionem commisse filie demones adjuraret. Auditis nuncii verbis pater obstupuit, et dum intra se cogitat, quid deliberacius agat, eligit consilio nuncii se subponere. Montem ascendit, per loca lacus discurrit, demones, ut commendatam filiam reddant, adjurat, et tandem quasi repentino flatu filia prodit in [136b] medium procera statura, oculis vagis, ossibus et nervis pelle vix herentibus, horrenda aspectu, idiomate nullo, vix aliquid humanum sapiens et intelligens. Receptam prolem pater admirans, et dubius an alendam retineat, episcopum Gerundinensem adiit, eventum tristem pandit, quid agendum ei sit, sollicitus exquerit. Episcopus ut vir religiosus et exemplo bono commissum sibi gregem informans, puellam in omnium aspectum exponit reique seriem pandens predicando docuit subditos, ne de cetero sua demonibus commendent, eo quod adversarius noster diabolus tanquam leo rugiens circuit, querens quem devoret, et quosdam ut datos mactet et sine spe reddendi incarceratos sibi retineat, quosdam ut commendatos ad tempus maceret et affligat. Nec diu post ille, quo demones pro vehiculo utebantur, consimili patris imprecatione in medium exiit, et quia cum raptus erat majoris perfectiorisque discrecionis exstiterat, fidelius ac intelligibilius, que apud demones gerebantur, exposuit. Asserebat, juxta predictum locum in subterranea specu palacium esse latum, in cujus aditu janua est, et ibidem quedam obscuritas, ad quam cum mutuo applausu, postquam demones orbis partes percurrerint, conveniunt, et quid egerint majoribus suis nunciant. Verum hanc palacii consistentiam nullus preter ipsos et eos, qui perpetuo damnacionis jugo in demonum transierunt proprietatem.

Ex predictis, carissimi, informari possumus, ut cum aliquibus in factis nostris contrarietatibus advenientibus impedimur, non statim diabolum aut ejus quodlibet auxilium invocemus, neque familiam nostram quamvis in aliquo delinquentem diabolo commendemus, quia qui sibi commendatur, in corpore magis studet atque contrariatur de operibus bonis, que homo posset tunc operari in mente, sperans aliquid proprietatis in mente possidere, qui cautius insidiatur, ut rapiat pauperem animam per peccatum infectam, ut attrahat eam in penam et damnationem perpetuam in lacum miserie et lutum fecis, quoniam ibi est nix perpetua, glacies continua attestante beato Iob, qui ait: Ibi transitur ab aquis nivium ad calorem nimium et e contra, illic cristalli copia et nunquam solis presentia. Cristallus speculum et faciem clarissimam sancte trinitatis significat, speculum inquam sine macula, in quo sanctorum angelorum exercitus videre congaudet, in infernis nullo tempore per misericordiam illucebat; sed illic est cristalli penitentia i. e. ignis intolerabilis perpetua copia, in qua hominis filia i. e. peccatoris damnata anima non solum septennis sed sempiternis suppliciis traditur crucianda.