Gesta Romanorum (Oesterley)/170

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
170. De revocacione peccatoris ad viam penitencie.
1872
Fairytale left blue.png 169. De duodecim legibus et modo vivendi. 171. De dilectione et fidelitate nimia, et quod caritas a morte liberat. Fairytale right blue.png

Cap. 170.

De revocacione peccatoris ad viam penitentie.

Quidam lusor occurrit beato Bernhardo equitanti, dicens ei: Pater ludo tecum et animam meam ponam contra equum tuum. Sanctus Bernhardus statim de equo descendens dixit: Si plura puncta me jeceris, meus equus tuus erit; si ego plura projecero, anima tua mea erit. Lusor concessit; statim taxillos tres arripiens, xvij puncta projecit; quo facto frenum equi tanquam suum tenuit. Ait sanctus Bernhardus: Fili, adhuc plus restat in tribus taxillis, quam istud. Et accipiens projecit xviii puncta, uno puncto plus quam lusor. Quo viso lusor sub obedientia patris sui Bernhardi se dedit et post vitam sanctam fine felici ad dominium migravit.

Carissimi, lusor iste est homo mundanus vanitatibus deditus et subjectus; sanctus Bernhardus est discretus prelatus sive confessor, qui habet cum tali tota prudencia ludere, ostendendo ei vitam, que est ludus et gaudium anime. Equum suum debet ponere i. e. cor suum et animam laboribus exponere, ut educat errantem ad viam veritatis, sicut ait apostolus: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus nostris ponere; omnes enim fratres sumus [145b] ac uno patre Adam; quare merito nos diligere debemus. Tres taxilli sunt pater, filius et spiritus sanctus, qui habent multa puncta i. e. infinita gaudia, que debent ostendi et peccatori recitari, unde in evangelio: In domo patris mei mansiones multe sunt. Immo, tot sunt ibi gaudia, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec hominis cogitacio exprimere potest, que preparavit deus diligentibus se; ibi requies sine labore, vita sine morte, gaudia sine luctu, et ut breviter concludam, omnis gaudii plenitudo. Ad etc.