Gesta Romanorum (Oesterley)/171

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
171. De dilectione et fidelitate nimia, et quod caritas a morte liberat.
1872

Fairytale left blue.png 170. De revocacione peccatoris ad viam penitencie. 172. De constantia fidelis anime. Fairytale right blue.png

Cap. 171.

De dilectione et fidelitate nimia et quod veritas a morte liberat.

Refert Petrus Alphonsus, quod erant duo milites, quorum unus manens in Egypto, alter in Baldach. Inter istos duos duo nuncii sepius perrexerunt, unde quicquid erat in terra Egypti miles de Egipto per nuncios ad militem de Baldach misit et e converso, sic quod amor fidelis inter eos factus est et nullus adhuc alium vidit. Miles vero de Baldach cum semel in stratu suo jacuisset, intra se cogitabat: Socius meus de Egipto mihi magnam amiciciam ostendit et nunquam oculis carnalibus eum vidi; vadam ad eum et eum videbo. Conduxit navem, venit in Egiptum, audiensque amicus ejus, obviam ei perrexit et cum gaudio ad domum suam duxit. Miles ille quandam puellam nimis pulchram in domo sua habebat; quam cum vidisset miles de Baldach, captus est in oculis ejus et pre nimio amore infirmabatur. Miles vero de Egipto cum hoc percepisset, ait ei: Carissime, dic mihi, quid tibi est? At ille: Est puella una in domo tua, quam desiderat cor meum tota mente intantum, quod, nisi eam habuero, filius mortis sum ego. Miles cum hoc audisset, omnes mulieres domus sue ei ostendit excepta illa puella. Ille cum omnes vidisset, ait: De omnibus istis parum aut nihil curo; sed est una alia, quam non video, quam diligit anima mea. In fine illam puellam ei ostendit; visa puella ait: Carissime, in ista sola stat mors et vita mea. Ait miles: Et ego dico tibi, istam a juventute sua in domo mea nutrivi, ad hoc ut uxor mea esset, et cum ea infinitas divitias obtinerem; verumtamen tantum te diligo, ut, antequam moriaris, ipsam tibi in uxorem concedo cum omnibus divitiis, quas ego recipere deberem. Miles hec audiens gavisus est valde, eam in uxorem accepit, cum qua divitias multas obtinuit, et sic ad patriam suam Baldach cum conjuge sua perrexit. Post hec cito miles [146] de Egipto ad egestatem magnam pervenit intantum, quod nec domum nec aliquam rem habebat; intra se cogitabat: [Pauper sum ego;] ad quem melius potero accedere, quam ad socium meum [de] Baldach, quem ego ad divitias promovi, et ipse me in egestate mea respiciat? Navem ascendit et venit in Baldach ad quandam civitatem post solis occasum, in qua manebat dives socius ejus; intra se cogitabat: Nox est; si modo ad domum socii mei pergam, noticiam mei non habebit, quia male sum vestitus et nullum mecum habeo, ubi solebam magnam familiam ducere et omnibus habundare. Ait intra se: Nocte ista quiescam et die crastina ad eum pergam. Respexit versus cimiterium, vidit ostia ecclesie aperta, intravit, ut tota nocte quiesceret. Cum autem ibi fuisset et dormire volebat, [duo] in platea adinvicem pugnabant et unus alium occidit, interfector vero ad cimiterium fugit et ex alia parte exivit. Post hec vero clamor factus est in civitate: Ubi est interfector, ubi est proditor, qui hominem interfecit? At ille: Ego sum, accipite me et in patibulum me suspendite! Illi manus in eum injecerunt et per totam noctem in carcere incluserunt. Mane vero campana civitatis erat pulsata, judex contra eum sententiam dedit, et illum ad suspendium duxerunt. Inter alios, qui secuti sunt eum, erat miles socius ejus, ad quem venerat. Cum vero eum duci ad patibulum respexisset, ait intra se: Ille est socius meus de Egypto, qui mihi uxorem meam cum divitiis multis dedit, et jam vadit ad suspendendum et ego vivam? Clamavit alta voce et dixit: O carissimi, nolite innocentem interficere! Ille est innocens, quem vos ad mortem ibi ducitis, ego vero sum, qui hominem interfecit, et non ipse. Illi hec audientes manus in eum injecerunt et ambos ad patibulum duxerunt. Cum vero prope patibulum essent, reus cogitabat: Ex quo reus hujus facti sum ego, si istos innocentes mori permittam, non poterit esse, quin deus aliquando vindictam de me sumat; melius est mihi, hic pati breve supplicium, quam eternam penam sustinere in inferno. Clamabat voce magna: O carissimi, nolite propter deum innocentes occidere! Nullus ex eis signo, verbo, facto consilium dederat, ut ille occideretur, qui occisus est; sed ego sum, qui propriis manibus eum occidi. Ideo me interficite et innocentes permittatis libere abire. Illi hec audientes admirabantur, manus in eum injecerunt et illos tres coram judice duxerunt. Judex cum eos vidisset, admirabatur et ait: Quare reversi estis? Illi vero totum processum a principio [146b] usque ad finem retulerunt. Ait judex primo militi: Carissime, qua de causa dixisti, quod tu hominem occidisti? At ille: Sine fallacia vobis veritatem dicam. In terra mea in Egipto locuples fui et in omnibus habundans, deinde ad magnam egestatem perveni intantum, quod domum nec locum nec aliquam rem habui; verecundia ductus terram istam intravi, ut si aliquod remedium obtinerem, et ideo dixi, quod hominem interfecissem, quia libentius mori vellem, quam vivere, et adhuc propter deum peto, ut me occidas. Ait judex secundo militi de Baldach: Et tu, carissime, quare dixisti, quod hominem occidisti? Qui respondit: Domine, miles iste mihi uxorem cum infinitis divitiis dedit, quam pro se ipso nutrivit, per quem factus sum dives in omnibus; cum vero socium meum tam carum, qui me ad tot et ad tanta promovit, vidi ad patibulum duci, alta voce clamavi: Ego sum reus mortis ejus, et non ipse. Quia libenter pro amore ejus vellem mori. Ait judex interfectori: Ob quam causam dixisti, hominem interficere? Qui ait: Domine, verum dixi; grave peccatum fuisset, si innocentes mori permisissem et ego viverem, et ideo potius elegi veritatem dicere et penam hic sustinere, quam innocentes sine culpa damnari, et ego in inferno vel alibi puniri. Ait judex: Quia veritatem dixisti, innocentes salvasti, ammodo studeas vitam tuam emendare, mortem tibi remitto; vade in pace! Omnes audientes judicium, judicem laudabant quod tam pie dedit judicium eo quod veritatem dicebat.

Carissimi, imperator iste est pater celestis, duo milites dominus noster Ihesus Christus et Adam primus pater; Ihesus Christus in Egipto manens, juxta illud: Ex Egipto vocavi filium meum. Adam primus pater in agro Damasceno plasmatus est. Inter istos erat maxima amicicia et nuncios inter eos miserunt, quando pater ad filium et spiritum sanctum loquebatur dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram! Postea miles ad Baldach scilicet Adam in paradisum translatus in domo domini nostri Ihesu Christi; in domo illa vidit quandam pulchram [puellam] scilicet animam, quam appetiit, quam deus ei dedit cum infinitis divitiis et dominum mundi eum constituit juxta illud Psalmiste: Omnia subjecisti etc. In mundum istum cum uxore perrexit. Post hoc miles scilicet dominus noster Ihesus Christus factus est egenus et pauper juxta illud: Vulpes foveas habent et volucres celi nidos, filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Venit in mundum istum, in quo [duo] pugnabant, scilicet caro et spiritus. Christus templum intravit, scilicet uterum beate virginis, juxta illud: Templum dei sanctum est, quod estis vos. Unus [147] alium occidit, scilicet caro spiritum. Clamor factus est in celo et in terra de interfectione spiritus, quando Adam peccavit. Multi sequebantur, hoc est Judaei cum fustibus et laternis et gladiis eum querebant, ille vero sicut miles respondit pro peccato alterius: Dimittite illos, ego sum, sinite illos abire! Statim ipse se obtulit mori pro genere humano in cruce. Per secundum militem, qui pro socio suo obtulit se mori, debemus intelligere apostolos, qui pro Christi nomine ac veritate mortui sunt; per tercium, qui dicebat: Ego sum reus etc. peccatorem debemus intelligere, qui nudam veritatem in confessione debet dicere: Ego sum, qui peccavi, qui male egi, ego iniquitatem feci. Et si sic feceritis, sine dubio judex in die judicii sententiam contra vos mutabit, ita quod vitam eternam obtinebitis. Ad etc.