Gesta Romanorum (Oesterley)/54

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
54. De regno celesti.
1872
Fairytale left blue.png 53. De bonis rectoribus non mutandis. 55. De revocatione peccatricis anime in exilium satisfactionis misse. Fairytale right blue.png

Cap. 54. (149.)

De regno celesti.

Imperator Fredericus secundus unam portam marmoream construxit miro opere super pontem aque fluentis prope Caponam, in qua imperator sculptus fuit in majestate cum duobus aliis judicibus. In semicirculo capitis dextri judicis hic versus scriptus fuit;

Intrent securi, qui querunt vivere puri.

In semicirculo capitis sinistri judicis fuit scriptus hic versus:

Invidus excludi timeat vel carcere trudi!

[124b] In semicirculo capitis imperatoris scriptum fuit:

Quam miseros facias, quos variare scio!

In semicirculo super portam scriptum fuit:

 Cesaris imperio regni custodia fio.

Carissimi, imperator iste est dominus noster Ihesus Christus, porta marmorea est sancta ecclesia, per quam portam oportet intrare regnum celeste, et est situata super pontem[1] aque fluentis i. e. super mundum, qui semper currit ut aqua. In qua porta sculpta est imago domini nostri Ihesu Christi cum duobus collateralibus, i. e. cum Maria matre Ihesu et Johanne evangelista, qui designant nobis ejus misericordiam et justiciam. Tunc scriptus est versus: Intrent securi, i. e. pagani, Judei, Saraceni per baptismum, qui poterunt vivere puri ab omni peccato purgati, sicut pueri innocentes. Alius versus dicit: Invidus i. e. peccator in peccato existens excludi timeat ab ecclesia triumphante, et sic in carcere infernali retrudi sine fine. In capite imperatoris erat scriptum, quod miseri sunt, qui variant a via veritatis, et alius dicit: Cesaris imperio i. e. imperium domini nostri Ihesu Christi erit nostra custodia et domus sempiterna.]




  1. pontem] orig. pontum.