Gesta Romanorum (Oesterley)/84

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
84. De beneficiis dei semper memorandis.
1872

Fairytale left blue.png 83. De timorosa custodia anime. 85. Quod oracio nostra melodia est coram deo. Fairytale right blue.png

Cap. 84. (76.)

De beneficiis dei semper memorandis.

Pompejus regnavit, in cujus regno erat quedam domina nimis pulchra et omnibus amorosa. Juxta eam quidam miles habitabat satis graciosus et nobilis, qui istam dominam sepius visitavit et a domina multum erat dilectus. Miles iste cum semel dominam visitasset vidensque falconem super manum ejus, quem miro modo concupivit, et ait: O bona, si unquam pro te feci aut si me diligis, da michi falconem! Domina ait: Tibi concedo, sed unum est, quod non tantum illum diligas, ut a societate mea te separas. Miles ait: Absit hoc a me, ut propter aliquam rem me separarem a te. Nunc amplius teneor te diligere, quam ante. Domina falconem ei dedit, ille vero ei valefecerat et tantum in falcone delectabatur, quod dominam non visitabat et parum de ea cogitabat, sed singulis diebus cum falcone ludebat. Domina sepius nuncios ad eum misit et non venit; tandem domina ei scripsit, ut sine dilacione ulteriori ad eam cum falcone veniret, quod et fecit. Qui cum venisset, ait ei domina: Ostende michi falconem! Quem cum apprehendisset, coram [72b] eo caput a corpore extraxit. Miles non modicum dolens ait: O domina, quid fecisti? Que ait: Non doleas, sed pocius gaude et letare, quia falco erat causa, quare me non visitasti, sicut ante fecisti; ideo falconem occidi, ut ad me redeas frequenter, sicut solebas. Miles vero videns, quod ex pia causa domina hoc fecerat, ei placuit et eam sicut prius visitavit.

Moralizacio. Carissimi, rex iste est pater celestis, domina tam pulchra natura humana deitati in Christo conjuncta, miles quilibet Christianus, qui dominum deum suum ante omnia tenetur diligere et eum sepius per opera meritoria visitare, falco sunt bona temporalia, que deus dat homini, ut eum probet; sed cum miser homo dives factus fuerit, similis factus est jumentis, quia non recordatur de dei beneficiis, nec eum visitat, sicut solebat. Deus hoc videns aufert ab homine hec temporalia, sanitatem, prosperitatem, ut priorem amorem habeat, non quod deus odit illum, quem sic castigat, sed quia eum diligit juxta illud: Flagellat deus omnem hominem, quem diligit.