Gesta Romanorum (Oesterley)/85

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
85. Quod oracio nostra melodia est coram deo.
1872
Fairytale left blue.png 84. De beneficiis dei semper memorandis. 86. Quod peccatoribus gratiam divinam exposcentibus dominus misericorditer condescendit. Fairytale right blue.png

Cap. 85. (77.)

Quod oratio nostra melodia est coram deo.

Tiberius regnavit, qui miro modo melodiam dilexit audire, unde semel accidit, quod ad venandum perrexit, quandam melodiam cithare a parte dextera audivit et in tanta dulcedine delectabatur, quod quasi extra se raptus est, equum pervertebat versus locum melodie, ibidem equitavit. Cum autem ad locum venisset, quandam aquam latam a longe prospexit et juxta aquam quidam pauper sedebat, qui citharam in manu tenebat; de ista cithara processit tanta melodia, quod imperator cum gaudio est refocillatus. Ait ei rex: Carissime, dic michi, quomodo cithara tua tam dulciter sonat? At ille: Domine, per triginta annos et ultra juxta istam aquam mansi; dedit michi deus graciam talem in cithara, quod quam cito cordas ejus tango, exit tanta melodia, quod pisces istius aque ad manum meam veniunt, per quos meipsum et uxorem meam sustento cum familia; sed heu, heu et pro dolor, jam infra paucos dies ex alia parte aque venit quidam sibilator, qui in tanta dulcedine sibilat, quod pisces me dimittunt et ad eum vadunt; ideo, domine, sicut vos estis potens quia dominus tocius imperii, contra sibilatorem prebeatis [73] michi vestrum auxilium. Ait rex: Carissime, in nullo potero te adjuvare, nisi in uno, et hoc tibi sufficiat. In loculo meo hamum aureum habeo, illum tibi dabo, et in summitate virge ligari facias, deinde cordas cithare tangas, ad cujus tactum pisces movebuntur et statim per hamum eos ad terram trahe, et sic sibilator de loco recedet cum confusione. Pauper vero omnia adimplevit et pisces, antequam ad sibilatorem poterant accedere, per hamum ad terram eos traxit. Sibilator hoc videns cum confusione recessit.

Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, qui miro modo melodiam, scilicet sanctam oracionem, audit et diligit; qui venatur per sua certa animalia, id est animas, quas diabolus conabatur auferre. Aqua ista, in qua sunt pisces, est mundus iste, qui est plenus peccatoribus; pauper juxta aquam est predicator, qui habet citharam, i. e. sacram scripturam, cum qua debet pisces i. e. peccatores ad terram siccam, scilicet ad regnum celeste, perducere. Psalmista: In tympano et choro etc. Sed heu proh dolor, diebus istis, quando predicator incipit citharam sacre scripture tangere et predicare, adest statim sibilator, scilicet diabolus, qui sibilat tam dulciter, dum predicator predicat, quod homines predicacionem non libenter audiant. Unde est notandum, quod diabolus habet diversas sibilaciones; primo facit aliquos dormire, ut verbum dei non audiant, secundo quos ad dormiendum allicere non potest, facit eos garrulare, et quos non potest facere garrulare, facit eos locum dimittere vel nichil sapere, quod predicator predicat; unde necesse est predicatori hamum divine gracie petere, per quam poterit peccatores ad deum ducere, et ut ita sit, semper in principio sermonis pro gracia divina rogatur.