Gesta Romanorum (Oesterley)/86

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
86. Quod peccatoribus gratiam divinam exposcentibus dominus misericorditer condescendit.
1872
Fairytale left blue.png 85. Quod oracio nostra melodia est coram deo. 87. Quod Christus se pro nobis morti exposuit. Fairytale right blue.png

Cap. 86. (78.)

Quod peccatoribus gratiam divinam exposcentibus dominus misericorditer condescendit.

Erat quidam imperator, qui statuit pro lege, quod si mulier sub viro suo esset adulterata, perpetuo carceri esset mancipanda. Accidit, quod quidam miles mulierem nobilem desponsavit, quam multum dilexit, ille vero ad peregrinandum in partibus longinquis perrexit, uxor vero post ejus recessum adulterata est et de adulterio concepit; cum vero contra eam legitime erat probatum, ex precepto imperatoris carceri est adjudicata. Que in carcere filium pulcherrimum peperit; puer vero [73b] crevit et ab omnibus est dilectus, qui eum viderunt; mater vero gemitus et suspiria continue emisit nec consolari poterat. Accidit una die, cum puer matrem flentem videret, ait ei: Ob quam causam, carissima mater, sic affligitur anima tua? Ait mater: O fili dulcissime, multum habeo flere; ultra capita nostra est accessus hominum et sol lucet in claritate sua, nos vero hic sumus in tenebris et nullum lumen habemus. Ait filius: O mater dulcissima, illam lucem, quam dicis, super capita nostra numquam vidi, quia in isto carcere natus fui. Dummodo copiam cibi et potus habuero, michi hic placet semper permanere, dum vixero. Dum autem sic loquerentur, adinvicem imperator cum militibus ad hostium carceris stabat. Ait unus miles regi: Domine, non auditis istam lamentacionem in carcere inter matrem et filium? At ille: Eciam, optime audio et eis compacior. Milites dixerunt: Domine, rogamas, ut fiat eis gracia et misericordia. Quibus dixit rex: Ad preces vestras concedo. Ambosque de carcere eduxerunt, ab omni pena liberaverunt.

Carissimi, iste imperator est pater celestis, qui istam legem dedit, quod si mulier, i. e. anima sub viro i. e. Christo fuerit per peccatum mortale adulterata, perpetuo carceri infernali adjudicabitur. Domina ista in carcere flevit amare, et quare? Certe quia violavit animam suam, regnum eternum perdidit, sanctam ecclesiam depravavit, virtutibus, quas in baptismo recepit, per peccatum spoliavit. Puer, qui dixit: Dum cibum habuero, michi placet hic permanere, sunt mundi potentes et divites, qui dicunt: Si deus daret eis mundum et pro voluntate carnis delicias, lumen celi numquam desiderarent; de talibus valde dolendum est. Miles, qui stetit juxta hostium, potest dici bonus prelatus, qui habet pro peccatoribus intime deum rogare, ut det eis graciam a carcere peccati resurgere, quod poterunt ad eternam vitam intrare, quam etc.