Jump to content

Heautontimorumenos/Actus II

Unchecked
E Wikisource
 Actus I Actus III 

 i Clitipho

[recensere]

CL. Quăm iniqui sunt patres in omnis adulescentis iudices!
qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes
 215neque ĭllarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia.
ex su͡a lubidine moderantur nunc quae est, non quae olim fuit.
mihĭn si umquam filius erit, nĕ ĭlle facili me utetur patre;
nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus:
non ut meus, qui mihi per alium ostendit su͡am sententiam.
 220perii! is mi, ubi adbibit plus paullo, sua quae narrat facinora!
nunc ait “periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet”:
astutu’. nĕ ĭlle haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
mage nunc me amicae dicta stimulant “da mihi” atque “adfer mihi”:
quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior.
 225nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen
habet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
meast potens procax magnifica sumptuosa nobilis.
tum quod dem [e͡i] “recte” est; nam nil esse mihi religiost dicere.
hoc ego mali non pridem inveni neque etiamdum scit pater.

 ii Clinia Clitipho

[recensere]

 230CLIN. Si mihi secundae res de amore me͡o essent, iamdudum scio
venissent; sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant:
occasio locus aetas mater quoi(u)s sub imperiost mala,
quoi nil iam praeter pretium dulcest. CLIT. Clinia. CLIN. ei misero mihi!
 235CLIT. etiam caves ne videat forte hic te a patre aliquis exiens?
CLIN. faciam; sed nescioquid profecto mi animu’ praesagit mali.
CLIT. pergin ĭstuc priu’ diiudicare quam scis quid veri siet?
CLIN. si nil mali esset iam hic adessent. CLIT. iam aderunt. CLIN. quando istuc erit?
CLIT. non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:
 240dum moliuntur, dum conantur, annus est. CLIN. o Clitipho,
timeo. CLIT. respira: eccum Dromonem cum Syro una: adsunt tibi.

 iii Syrvs Dromo Clinia Clitipho

[recensere]

SY. Ain tu? DR. sic est. SY. verum interea, dum sermones caedimus,
illae sunt relictae. CLIT. mulier tibi adest. audin, Clinia?
CLIN. ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.

 245DR. minime mirum: adeo inpeditae sunt: ancillarum gregem
ducunt secum. CLIN. perii, unde illi sunt ancillae? CLIT. men rogas?
SY. non oportuit relictas: portant quid rerum! CLIN. ei mihi!
SY. aurum vestem; et vesperascit et non noverunt viam.
factum a nobis stultest. abĭ dum tu, Dromo, illis obviam.
 250propera: quid stas? CLIN. vae misero mi, quanta de spe decidi!
CLIT. quid ĭstuc? quae res te sollicitat autem? CLIN. rogitas quid siet?
vidĕn tu? ancillas aurum vestem, quăm ego cum una ancillula
hic reliqui, unde esse censes? CLIT. vah nunc demum intellego.
SY. di boni, quid turbaest! aedes nostrae vix capient, scio.
 255quid comedent! quid ebibent! quid sene erit nostro miserius?
sed video eccos quos volebam. CLIN. o Iuppiter, ubinamst fides?

dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
conlocupletasti te, Antiphila, et mĕ in his deseruisti malis,
propter quam in summa infamia sum et me͡o patri minus [sum] obsequens:
 260quoi(u)s nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi,

monuisse frustra neque eum potuisse umquam ab hac me expellere;
quod tamĕn nunc faciam; tum quom gratum mi esse potuit nolui.
nemost miserior me. SY. hic de nostris verbis errat vidĕlicet
quae hic sumu’ locuti. Clinia, aliter tuom amorem atque est accipis:

 265nam et vitast eadem et animu’ te erga idem ac fuit,
quantum ex ipsa re coniecturam fecimus.
CLIN. quid ĕst obsecro? nam mihi nunc nil rerum omniumst
quod malim quam me hoc falso suspicarier.
SY. hoc primum, ut ne quid hui(u)s rerum ignores: anus,
 270quae est dicta mater esse ei ant(e)hac, non fuit;
ea obiit mortem. hoc ipsa in itinere alterae
dum narrat forte audivi. CLIT. quaenamst altera?
SY. mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
post istuc veniam. CLIT. propera. SY. iam primum omnium,
 275ubi ventum ad aedis est, Dromo pultat fores;
anu’ quaedam prodit; haec ubi aperuit ostium,
continuo hic se coniecit intro, ego consequor;
anu’ foribus obdit pessulum, ad lanam redit.
hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia,
 280quo studio vitam su͡am te absente exegerit,
ubi de inprovisost interventum mulieri.
nam ea res dedit tum existumandi copiam

cotidianae vitae consuetudinem,
quae quoi(u)sque ingenium ut sit declarat maxume.
 285texentem telam studiose ipsam offendimus,
mediocriter vestitam veste lugubri
(ei(u)s anui’ causa opinor quaĕ erat mortua)
sine auro; tum ornatam ita uti quae ornantur sibi,
nulla mala re esse expolitam muliebri;
 290capillu’ pexu’ prolixus circum caput
reiectu’ neglegenter; pax. CLIN. Syre mi, obsecro,
ne me in laetitiam frustra conicias. SY. anus
subtemen nebat. praeterea una ancillula
erat; ea texebat una, pannis obsita,
 295neglecta, inmunda inluvie. CLIT. si haec sunt, Clinia,
vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
scin hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
magnum hoc quoque signumst dominam esse extra noxiam,
quŏm ĕius tam negleguntur internuntii.
 300nam disciplinast isdem munerarier
ancillas primum ad dominas qui adfectant viam.
CLIN. perge, obsecro te, et cavĕ ne falsam gratiam
studeas inire. quid ait ubi me nominas?
SY. ubi dicimus redisse te et rogare uti
 305veniret ad te, mulier telam desinit
continuo et lacrumis opplet os totum sibi,
ut facile scires desiderio id fieri [tuo].
CLIN. prae gaudio, ita me dĭ ament, ubi sim nescio:
ita timui. CLIT. at ego nil esse scibam, Clinia.

 310agedum vicissim, Syre, dic quaĕ ĭllast altera?
SY. adducimus tu͡am Bacchidem. CLIT. hem quid? Bacchidem?
eho sceleste, quŏ ĭllam duci’? SY. quŏ ego ĭllam? ad nos scilicet.
CLIT. ad patrēm[ne]? SY. ad eum ipsum. CLIT. ŏ hominis inpudentem audaciam! SY. heus
non fit sine periclo facinu’ magnum nec memorabile.
 315CLIT. hoc vide: in meă vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus?
ubi si paullulum modo quid te fugerit, ego perierim.
quid ĭllo facias? SY. at enĭm . . CLIT. quid “enĭm”? SY. si sinas, dicam. CLIN. sine.
CLIT. sino. SY. ita res est haec nunc quasi quom . . CLIT. quas, malum, ambages mihi
narrare occipit? CLIN. Syre, verum hic dicit: mitte, ad rem redi.
 320SY. enĭmvero reticere nequeo: multimodis iniurius,
Clitipho, es neque ferri potis es. CLIN. audiundum hercle est, tace.
 321ª[CLIT. quid est?]
SY. vis amare, vis potiri, vis quod des illi effici;
tuom ĕsse in potiundo periclum non vis: haud stulte sapis;
siquidem id saperest velle te id quod non potest contingere.
 325aut haec cum illis sunt habenda aut illa cum his mittenda sunt.
harum du͡arum condicionum nunc utram malis vide;

etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio.
nam apŭd patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast.
tum quod ĭlli argentum es pollicitus, e͡adem hac inveniam via,
 330quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi.
quid aliud tibi vis? CLIT. siquidem hoc fit. SY. siquidem? experiundo scies.
CLIT. age age, cedo ĭstuc tu͡om consilium: quid id est? SY. adsimulabimus
tuam amicam huius esse amicam. CLIT. pulchre: quid faciat sua?
an ea quoque dicetur huiu’, si una haec dedecorist parum?
 335SY. immo ad tu͡am matrem abducetur. CLIT. quid eo? SY. longumst, Clitipho,
si tibi narrem quăm ŏb rem id faciam. CLIN. vera causast. CLIT. fabulae!
nil sati’ firmi video quam ob rem accipere hunc mi expediat metum.
SY. mane, habeo aliud, si istuc metui’, quod ămbo confiteamini
sine periclo esse. CLIT. huiu’ modi obsecro aliquid reperi. CLIN. maxume.

 340SY. ibo obviam, hinc dicam ut revortantur domum. CLIT. hem
quid dixti? SY. ademptum tibi iam faxo omnem metum,
in aurem utramvis otiose ut dormias.
CLIT. quid ago nunc? CLIN. tune? quod boni . . CLIT. Syre! dic modo

verum. SY. age modo: hodie sero ac nequiquam voles.
 345CLIN. datur, fruare dum licet; nam nescias . .
CLIT. Syre inquam! SY. perge porro, tamen istuc ago.
CLIN. ei(u)s sit potestas posthac an numquam tibi.
CLIT. verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus Syre!
SY. concaluit. quid vis? CLIT. redĭ, redi! SY. adsum: dic quid est?
 350iam hoc quoque negabi’ tibi placere. CLIT. immo, Syre,
et mĕ ĕt meum amorem et famam permitto tibi.
tŭ ĕs iudex: nequid accusandu’ sis vide.
SY. ridiculumst istuc me admonere, Clitipho,
quasi ĭstic minor mea res agatur quam tua.
 355hic siquid nobis forte advorsi evenerit,
tibi erunt parata verba, huic homini verbera:
quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi.
sed ĭstunc exora ut suam ĕsse adsimulet. CLIN. scilicet
facturum me esse; in eum iam res rediit locum
 360ut sit necessu’. CLIT. merito tĕ amo, Clinia.
CLIN. verum illa nequid titubet. SY. perdoctast probe.
CLIT. at hoc demiror qui tam facile potueris
persuadere illi, quae solet quos spernere!
SY. in tempore ad eam veni, quod rerum omniumst
 365primum. nam quendam misere offendi ibi militem
ei(u)s noctem orantem: haec arte tractabat virum,
ut ĭllius animum cupidum inopia incenderet
e͡ademque ut esset apŭd te hoc quam gratissimum.

sed heus tu, vidĕ sis nequid inprudens ruas!
 370patrem novisti ad has res quam sit perspicax;
ego te autem novi quăm ĕsse soleas inpotens;
inversa verba, eversas cervices tuas,
gemitus screatus tussis risus abstine.
CLIT. laudabi’. SY. vidĕ sis. CLIT. tutemet mirabere.
 375SY. sed quam cito sunt consecutae mulieres!
CLIT. ubi sunt? quor retines? SY. iam nunc haec non est tua.
CLIT. scio, apŭd patrem; at nunc interim. SY. nihilo magis.
CLIT. sine. SY. non sinam inquam. CLIT. quaeso paullisper. SY. veto.
CLIT. saltem salutĕm . . SY. abeas si sapias. CLIT. eo.
 380quid ĭstic? SY. manebit. CLIT.[o] hominem felicem! SY. ambula.

 iv Bacchis Antiphila Clinia Syrvs

[recensere]

BA. Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
id quom studuisti isti formae ut mores consimiles forent;
minimeque, ita me dĭ ament, miror si te sibi quisque expetit.
nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio:
 385et quom egomet nunc mecum in animo vitam tu͡am considero
omniumque adeo vostrarum volgu’ quae ab se segregant,
et vos esse isti(u)s modi et nos non esse haud mirabilest.
nam expedit bonăs esse vobis; nos, quibu’cum est res, non sinunt:
quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt;

 390haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt:
nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst viro,
quoi(u)s mos maxumest consimili’ vostrum, [h]î se ad vos adplicant.
hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
 395ut numquam ulla amori vostro incidere possit calamitas.
AN. nescio alias: mequidem semper sciŏ fecisse sedulo
ut ĕx illiu’ commodo meŭm compararem commodum. CL. ah

ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis;
nam dum abs te absum omnes mihi labores fu͡ere quos cepi leves
 400praeter quam tuĭ carendum quod erat. SY. credo. CL. Syre, vix suffero:
hocin me miserum non licere meŏ modo ingenium frui!
SY. immo ut patrem tu͡om vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
BA. quisnam hic adulescens est qui intuitur nos? AN. ah retine me, obsecro!
BA. amabo quid tibist? AN. disperii, perii misera! BA. quid stupes,

 405Antiphila? AN. videon Cliniam an non? BA. quem vides?
CL. salve, anime mi. AN. o mi Clinia, salve. CL. ut vales?

AN. salvom venisse gaudeo. CL. teneone te,
Antiphila, maxume animo exspectatam meo?
SY. ite intro; nam vos iamdudum exspectat senex.

 Actus I Actus III