Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.15

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.14 2.16 Fairytale right blue.png

 

 
XV.
Ad Franciscum Pudericum.
 

Quid Baias, Puderice, quidve fontis
suspiras tepidos, amoris expers?
Baias nam Veneres, Cypro relicta,
relictis Charites procul Cytheris,
5
desertis simul Uriis vetustis,
migrarunt, Amor et migravit una,
et blandus Iocus, et tener Cupido,
altrixque et iuvenum et senum Voluptas.
Quod si tu, Puderice, vina, coenas
10
suspiras, cupis et sales procaces,
nimirum Capimontii recessus
praestent haec tibi, praestet et rosarum
cultrix Antiniana. Namque Baias
qui dulcis celebrant, ament necesse est.