Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.16

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.15 2.17 Fairytale right blue.png

 
 

 
XVI.
Ad Focillam.


Accedis quotiens sacras ad aedes
invisisque deos adisque templa,
tecum ne comitem, Focilla, Amorem
adducas moneo, domique clausum
5
servari in thalamo iube, caveque
ne divos hominesque Amore captos
ad rixam cieas vocesque ad arma,
et sis causa tuae volens rapinae.
Quid demens moneo? Nec ipsa Amorem,
10
istis vulnerat usque qui ex ocellis,
invitum fugies, Amor nec ipse
tete deseret, aut comes relinquet,
regnum qui tenet in tuis ocellis.
Hos tu sed tenui, Focilla, velo
15
compressos tege molliterque vesti,
nubemque obiice tenuiore vitta,
flammas ne iaculentur et sagittas.
Sic et calfacies, Focilla, amantes,
non ures tamen impotente flamma.
20
Quid tum, quid misero seni, calor quem
iam iam destituit, Focilla, fiet?
Fiet quid misero seni, Focilla,
quem frigus prope congelavit omnem,
cui longe est opus ustulante flamma?
25
Iam furtim misero reclude velum,
obliquis refice et, Focilla, ocellis,
furtivo et refove senem calore,
quo primam referet vigor iuventam.