Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.19

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.18 2.20 Fairytale right blue.png

 
XIX.
Petrus Summontius ad Neaeram.


Stillant de roseis tibi labellis
Hyblaei simul Atticique rores,
spirant de niveis tibi papillis
una Corytii Syrique odores,
5
vernos et Zephyros recentem et auram
afflas ambrosio, Neaera, ab ore;
tecum ergo Syriam, Neaera, Hymetumque
ac defers Zephyri recentis auram;
quin ipsas Charites, Neaera, et ipsam,
10
dum rides, Veneris refers figuram.
Istam sed remove, Neaera, dextram,
ne me, ne digitis, Neaera, mulce.
Istis articulis, sinistra et ista
quicquid contigeris, repente prurit,
15
et quicquid digito (ah miser, liquesco),
et quodcumque manu, Neaera, tractas,
imis intima pruriunt medullis.
Pruritum digitis, Neaera, praefers,
pruritum manibus, Neaera, misces,
20
prurigo tua dextera est, Neaera.