Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.20

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.19 2.21 Fairytale right blue.png

XX.
Ad Antonium Galateum medicum.
 

Gauranae, Galatee, te puellae
exspectant, calidis laves ut undis,
exspectat medicum salubre litus;
laetentur medico iocante Baiae,
5
exsultent medico lavante thermae.
Qui risus tamen inde, qui cachinni,
senex herniolose, dum lavabis?
Qui lusus tamen inde, qui lepores,
senex ventriculose, cum natabis?
10
His nec te medicum dolere par est,
risus qui soleas ineptiores
ulcisci calido fluore ventri
iniecto et liquidae madore malvae,
tum betae, atque oleo, et sale, atque melle.