Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.21

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.20 2.22 Fairytale right blue.png

 

 
XXI.
Ad Petrum Gravinam.


Mecum, si sapies, Gravina, mecum
Baias et placidos coles recessus,
quos ipsae et veneres colunt, et illa,
quae mentes hominum regit, voluptas.
5
Hic vina et choreae iocique regnant,
regnant et Charites facetiaeque,
has sedes Amor, has colit Cupido.
His passim iuvenes puellulaeque
ludunt, et tepidis aquis lavantur,
10
cenantque, et dapibus leporibusque
miscent delicias venustiores,
miscent gaudia et osculationes,
atque una sociis toris foventur.
Has te ad delicias vocant Camoenae,
15
invitat mare myrteumque litus,
invitant volucres canorae, et ipse
Gaurus pampineas parat corollas,
quis cum dulciculae accubans Philenae
ad mensam calices madentiores
20
exsicces bibulus, citesque somnum.
Haec te, dum tenero in sinu quiescis,
dum lento caperis sopore, molli
amplexu foveat vocetque somnos
et cantu et numeris, strepente et aura,
25
componatque genis genas, et ori
os blanda admoveat, quiete et una
coniungat placidos et ipsa somnos.
Haec Baiae dederint tibi, Gravina,
haec capta illecebris tuis Philena,
30
his in deliciis ages beatus,
mecum dum placidos colis recessus.