Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.22

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.21 2.23 Fairytale right blue.png

XXII.
Invitantur pueri et puellae
ad audiendas charites.
 

Ad myrtum, iuvenes, venite, myrti
laetae dum Charites canunt sub umbra;
ad myrtum, tenerae, simul, puellae,
ludunt dum Charites, venite, cultae;
5
cantant dum Charites chorosque ducunt,
et sponsae et iuvenes, favete linguis.
Indicit choreas Venus: puellae
immistae pueris agant choreas.
Indicit choreas Amor: iuventus
10
misti virginibus choros frequentent.
Libertas sua balneis tributa est;
custodes abeant, senes valento;
assint blanditiae; valete, curae,
et rugae valeant severiores,
15
toto et litore perstrepant cachinni,
ipsa et balnea molliter susurrent
et lusus teneri et leves lepores.
Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.
Dum lux est, pueri puellulaeque,
20
exercete oculos simul procaces,
exercete iocos benigniores,
et suspiria grata blandiantur.
At dum nox silet et tegunt tenebrae,
in molli thalamo movete rixas,
25
amplexu in cupido ciete pugnas,
nullus sit lateri modus, pudorve,
certent oscula morsiunculaeque.
Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.
Nunc vos, nunc, tenerae, simul, puellae,
30
nobiscum, iuvenes, simul, venusti,
dulcis ad numeros pedes movete,
nobiscum lepidos choros inite.
Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.
Mane roscidulis nitescit hortis
35
frondenti rosa ramulo recentem
afflans e foliis benigna odorem,
atque hanc horridulo colonus ungui
decerptam variae implicat coronae,
vertitque in proprios odoris usus.
40
Manat roridulis fluens puellae
labris ambrosius liquor, fragratque
stillans Idalium per ora nectar,
ardor quo iuvenum sitisque amantum
lenitur, socio simul cubili
45
iungunt dum cupidos sinus et una
miscent humidulas per ora linguas,
stillatque e roseis fluor labellis.
Hunc, hunc, o iuvenes licentiores,
hunc florem legite, hoc liquate nectar;
50
vobis ambrosii fluant liquores,
vobis Assyrii fragrent odores,
et suctis liquor effluat labellis.
Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.
Vos, o vos alios item liquores
55
haurite, atque alios, puellae, odores,
novas ambrosias, novumque nectar,
afflatusque animae fragrantiores;
hos flores legite, has rosas liquate.
Vobis lectulus has rosas parabit,
60
spirans Assyriam simul Cyprumque,
hos flores simul et simul liquores
afflabit thalamus torusque cultus.
Hos ergo thalamos torosque, nuptae
et sponsae, colite frequentiores
65
compressu, illecebris, sale et cachinnis,
lusu et mollitie procaciore;
his rixas simul et iocos seratis.
Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.
Dens rixas moveat, procaxque dextra
70
et lites ciat et levis querelas;
ast os et lepidos sales, et ipsae
linguae suaviloquos strepant susurros.
Admotae tepido sinu papillae
pacem concilient, iocosque paci
75
et lusus similes, iocisque verba,
amplexus similes et his et illis.
Libertas iubet hoc, Venusque, Amorque.
Sed iam sol rapidos movens calores
nos otii admonuit meridiani.
80
Quocirca, iuvenes nurusque comptae,
post dulcis numeros, choris peractis,
ite hinc in thalamos meridiatum,
ite in gaudia mutuosque lusus;
nullus deliciis modus sit; ignem
85
succensum Idalia fovete lympha,
quo fessas sopor irriget medullas.
Hoc ipsa otia nam meridiana
et mulcens simul imperat voluptas,
hoc nati Veneris, Venusque mater.
90
Ite, atque unanimes fovete somnos.