Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.23

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.22 2.24 Fairytale right blue.png


XXIII.
De Ioanne Pardo.
 

Dulces balneolae tepensque litus
ac Baiae eliciunt repente Pardum.
Pardumne eliciunt repente Baiae?
Pardum num Venus, aut trahit Cupido?
5
Infirmam o sapientiam, cui ipsi
praescribit Venus, imperat Cupido,
et natus puer et puella mater.
Ergo Maeoniae caput palaestrae
ducetur Veneris superba pompa?
10
Ducetur pueri novus triumphus?
Spectatam o sapientiam omnis aevi.
Baias iam properat meus sodalis,
Baias mesopiae Cato sophiae
et thermas petit. Euge, dulce litus,
15
dulces balneolae lacusque havete,
orbis deliciae, theatrum amantum.