Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.24

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.23 2.25 Fairytale right blue.png

XXIV.
Ad Manilium Rhallum.
 

Manli, deliciae Attici leporis
atque idem Latiae lepos Camoenae,
cantas dum teneros Lycinnae amores,
et Coi numeris refers Philetae,
5
dum molles Veneris reponis ignes,
quos dulcis tibi suggerit Tibullus,
nos, Manli, senio gravante pressi
Miseni aut placidis vagamur oris,
Baiarum aut calidis aquis lavamur,
10
et cultis Genio fovemur undis,
hortorum aut resides tenemur umbra,
quos nostra Antiniana, quos Patulcis,
ruris deliciae Maroniani,
oblectant teneri lepore cantus,
15
quos septem assiduis simul choreis
illustrant Cypriae deae ministrae;
septem nam Venerem colunt puellae
molles, dulciculae, leves, tenellae,
formosae comites, decora pompa.
20
Haec curas abigens molestiasque,
iucundi memor et memor leporum,
miscet delicias facetiasque,
ludorum admonet, admonet iocorum
atque ore ac teneris procax labellis,
25
et circum omnia lusibus serenat.
Illa et munditiem levesque cultus
et curat nitidos beata comptus,
unius studium nitelae, et unus
ornatus amor elegantiaeque:
30
ah labes valeat, valete, sordes.
Huic sola et species decorque solus
est curae, ratioque et una formae;
spectari cupit undique, et probari
quis cultus deceat, colorque qualis,
35
qui comptus niveos honestet artus;
omnisque in tenero decore cura est.
Hae gratae Idaliae deae ministrae
assistunt thalamo, coluntque divam,
hae gratae comites vagantur una,
40
atque una varias agunt choreas:
hinc nomen Charitesque Gratiaeque.
At paetis oculis, decente nutu,
gaudens Opsiglycaea, quaeque blandis
laetatur Chariotaris susurris
45
sollers illecebris, faceta dictis,
quae gratis animos iocis lacessit.
Diversas Veneri faces ministrant,
atque ignes variis fovent venenis,
et vel melle linunt, linuntve felle,
50
aut acri modo temperant dolore,
aut spe, laetitia; modo ex utrisque
inspersos relinunt, simulque miscent
immite et placidum, nihilque linquunt,
quod sensus moveat vicesque amantum.
55
Hinc cantu tenero fide et iocosa
insignis Gelopea nobilisque,
risu et molliculis decens cachinnis,
atque exculta sinum, comam repexa,
passu composito, decora gestu,
60
omnesque ad numeros modosque prompta
formosis Pasirhythmie lacertis,
hamatas acuunt manu sagittas
immiti puero, novantque tela,
quae mox Idaliis premunt lacunis,
65
tingunt et medico recocta succo.
Crudeles calami, truces sagittae,
cuspis quis adamantina; ast inertes,
quis est plumbea vena. Ter beati,
felices quater hic et ille, quemque
70
fixit cuspidis aureae sagitta;
infelix nimium malique fati,
haesit cui lateri aereum verutum.
Hic tot perpetietur ipse totque
artes, quot rapidae et levis puellae,
75
quotquot longo in amore sunt labores,
ut possit miser omnibus videri.
At, Manli, Paphiae tibi ministrae
strinxere aureolam liquore pennam
intinctam Cyprio. Hinc tibi Lycinna
80
et risu facilis benigna et ore
atque uni tibi se beata comit.
O felix amor, o poeta felix.