Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.25

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.24 2.26 Fairytale right blue.png

XXV.
De Fabio Lopitano.
 

Quaeris qui Fabium Lopitianum,
illum quaerere desine in theatris,
aut urbis plateis, foro, aut palaestris;
Musarum hic tacitos colit recessus,
5
et Pucci aediculas eis sacratas.
Illic Aonios legit libellos,
ediscens elegos Propertianos,
admirans numeros tuos, Tibulle,
et quos ad citharam refert Corinna,
10
aut magni ad lituos canit Maronis,
divini aut Ciceronis haurit artes,
curans Socraticae instituta vitae.
Hic quaeras Fabium Lopitianum.
Nam Pucci hospitium colunt Camoenae;
15
Musarum Fabius colit recessus.