Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.26

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.25 2.27 Fairytale right blue.png

 
XXVI.
Ad Petrum Paulum Sarranum.
 

Effingis veteres, Petre, et recentis
formas grammaticos, nec est iuventus
cui plus debeat ipsa, sive morum
mira simplicitate, seu bonarum
5
summa cognitione litterarum.
Idem, Paule, novos colis poetas,
observas veteres, facisque et ipse
versus ac numero venustiore,
nescis nec veteris larem sophiae.
10
Hunc ergo tibi, Petre Paule, nostrum
commendo Iovianulum quadrimum:
et matre ingenua indole et pudenti
hunc dignum institue et patre et Camoenis.