Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.27

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.26 2.28 Fairytale right blue.png

 
 
XXVII.
De L. Corvino episcopo triventino.
 

Nymphae Gaurides accolaeque Averni,
quae fontes colitis salubriores,
Nymphae caeruleae decus lacunae,
quas Bacchus fovet et fovet Dione,
5
vos, nymphae, veteri et bono sodali
Corvino et tenera comam cypero
et molli viola et virente myrto
casta et tempora subligate lauru,
qua Phoebo sacer et sacer Camoenis
10
intret balnea cognitus sacerdos;
Corvino et nemus assonent et aurae,
tota et litora sentiant poetam.