2.27 | 2.29 |
XXVIII.
Ad Marinum Tomacellum
et Petrum Compatrem.
Annos sex novies, Marine, amici
una viximus integello amore;
annos tot pariter quiete et una
terni, Compater, egimus, nec ullas
5
sensit noster amor per haec querelas,
exemplum fidei atque amoris unum.
Hanc mentem, hos animos sibi requirunt
Lucrinae quoque balneationes,
hanc legem et cyathi frequentiores.
10
Quare hoc nunc agite, o mei sodales:
aequatis numeris, tenore eodem,
scyphos tergeminemus et trientes.
Sit triplex acies, triplexque Mavors,
ac Marte in medio, calente rixa,
15
ternas, i, puer, evoca et puellas,
nostram ut calfaciant simul senectam,
quaeque inter pateras, furore in ipso,
pacis commoneant serantque lusus,
interque oscula mollibus labellis
20
includant animae senilis auras,
contingantque animae virentis aura.
Haec est illa, Marine, lenis aura,
flat quae de tenerae sinu puellae,
qua mulcet iuvenum Venus calores,
25
senum et frigida corda confocilat.