Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.33

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.32 2.34 Fairytale right blue.png


XXXIII.
De Batilla.
 

Lavit delicium meum, Batilla;
laverunt Charites simul; Venusque
intrans balneolum lavatque, et haeret,
quae sit de numero choroque quarta,
5
quaenam sit Charis extera aut puella,
unus cum decor esset, una forma.
Dumque haeret dubitans, et hanc, et illam
per risumque iocumque suaviatur,
spiravit roseo Batillae ab ore
10
fragrans ambrosii liquoris aura,
quae iam de Charitum coma suesset
spirare, artifici manu reposta,
stillatim et medico liquore tincta.
Tunc ridens Cypris: «Extera o puella,
15
vicisti Charites meas, ab arte
quis spirat coma, cum tibi e labellis
stillent ambrosiae perennis aurae.»