Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.34

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.33 2.35 Fairytale right blue.png


XXXIV. De Carbone lavante in balneis.


Cur ille in fluidis calescit undis Carbo? Cur fluidus liquor coruscat? Carbo cur tepet? Incalescit unda? An non et Venus e liquore nata 5 ignescit face? Vis amoris haec est. Ergo balneolis meus sub ipsis Carbo aut aestuat impotente flamma, aut rursum nimio e gelu tepescit, ut frigus modo, nunc calor recurset. 10 Tabet nobilitas amore victa. Tu vero, Theonilla, dum lavaris ferventem simul et simul tepentem Carbonem cole, sic tibi e capillo stillent semper amoma, sic ab ore 15 spirent ambrosiae liquentis aurae. </poem>