Homiliarum in Ezechielem Prophetam/I

E Wikisource
II 


HOMILIA PRIMA.[recensere]

Prophetam expositurus sanctus Doctor de prophetiae temporibus et modis praefatur.

1. Dei omnipotentis aspiratione de Ezechiele propheta locuturus, prius debeo tempora et modos aperire prophetiae, ut dum accessus ejus ostenditur, virtus melius cognoscatur. Prophetiae tempora tria sunt, scilicet praeteritum, praesens et futurum. Sed sciendum est quod in duobus temporibus prophetia etymologiam perdit. Quia cum ideo prophetia dicta sit quod futura praedicat, quando de praeterito vel praesenti loquitur, rationem sui nominis amittit, quoniam non prodit quod venturum est, sed vel ea memorat quae transacta sunt, vel ea quae sunt. Quae tamen tria prophetiae tempora verius loquimur, si ex sacrae Scripturae testimoniis ostendamus. Prophetia de futuro est: Ecce Virgo concipiet et pariet filium (Isai. VII, 14). Prophetia de praeterito: In principio creavit Deus coelum et terram (Genes. I, 1). De illo enim tempore dixit homo quo non erat homo. Prophetia de praesenti est, quando Paulus apostolus dicit: Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus; occulta enim cordis ejus manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit (I Cor. XIV, 24). Cum igitur dicitur: Occulta cordis ejus manifesta fiunt, profecto monstratur quia per hunc modum prophetiae spiritus non praedicit quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto prophetiae dicatur spiritus, qui nihil futurum indicat, sed praesens narrat? Qua in re animadvertendum est quod recte prophetia dicitur, non quia praedicit ventura, sed quia prodit occulta. Rem quippe quamlibet, sicut ab oculis nostris in futuro subtrahunt tempora, ita ab oculis nostris in praesenti subtrahit causa. Ventura etenim [res occultatur in futuro tempore, praesens autem cogitatio absconditur in latenti corde. Est etiam prophetia praesens cum res quaelibet non per animum, sed per absentem locum tegitur, quae tamen per spiritum denudatur. Et ibi fit praesens prophetantis animus, ubi per praesentiam non est corpus. Nam Giezi longe a propheta recesserat cum Naaman Syri munera percipiebat, cui tamen idem Propheta dicit: Nonne cor meum in praesenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tibi (IV Reg. V, 26)?

2. Sciendum quoque est quia prophetiae tempora invicem sibi concinunt ad probationem, ut aliquando ex futuris praeterita, aliquando vero ex praeteritis probentur futura. Dixerat enim Moyses: In principio creavit Deus coelum et terram (Genes. I, 1). Sed quis crederet quia verum de praeterito diceret, si de futuro etiam aliquid non dixisset? In ipsius etenim libri fine, in cujus exordio illa de praeterito dixerat, aliquid prophetiae per Jacob vocem de venturis permiscuit, dicens: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Genes. XLIX, 10). Qui etiam per semetipsum eumdem qui mittendus erat ei quem ducebat populo prophetavit, dicens: Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam me ipsum audietis. Erit autem, quicunque non audierit prophetam illum, exterminabitur de populo suo (Deut. XVIII, 15). Cur ergo praeteritis ventura permiscuit, nisi ut, dum implerentur ea quae de futuro praediceret, ostenderet etiam quia de praeterito vera dixisset?

3. Quia itaque docuimus qualiter ex futurorum prophetia probentur praeterita, restat nunc ut adhuc de sacris eloquiis ostendamus quomodo in ipso prophetiae spiritu ex praeteritis probentur futura. Certe rex Babylonicus, cum somnium vidisset (Dan. II, 2), misit ad magos et ariolos, omnesque sapientes Babyloniae convocavit, nec ab eis solummodo interpretationem somnii, sed etiam somnium quaesivit, ut nimirum ex praeterito colligeret si quid in eorum responsionibus de venturo certum teneret. Qui cum dicere nullatenus potuissent, S. Daniel deductus ad medium est, qui de interpretatione somnii, et de narratione requisitus, non solum hoc respondit quod interrogatus est, sed ipsam somnii originem replicavit, dicens: Tu, rex, caepisti cogitare in stratu tuo quid esset futurum post haec (Ibid., 29). Et paulo post: Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis (Ibid., 31), et caetera. Cujus videlicet somnii mox ut ordinem dixit, quidquid ex eodem venturum sequebatur aperuit. Pensemus ergo ordinem prophetiae. A cogitationibus venit ad somnium, a somnio pervenit ad futura. Qui ergo ipsam, ut ita dicam, radicem somnii protulit, profecto ex praeteritis probavit quam vera essent quae de futuris diceret. Prophetia autem praesentis temporis nec praeteriti attestatione indiget, nec futuri, quia cum res occulta per prophetiae verba detegitur, veritati illius res ipsa quae ostenditur attestatur.

4. Igitur quia de temporibus prophetiae tractavimus, restat ut de modis ejus ac qualitatibus aliqua disseramus. Spiritus quippe prophetiae nec semper, nec eodem modo prophetae animum tangit. Aliquando enim spiritus prophetiae ex praesenti tangit animum prophetantis, et ex futuro nequaquam tangit; aliquando ex futuro tangit, et ex praesenti non tangit. Aliquando vero ex praesenti et ex futuro tangit; aliquando autem ex praeterito, et ex praesenti, atque ex futuro pariter tangitur animus prophetantis. Aliquando tangit ex praeterito prophetiae spiritus, nec tangit ex futuro; aliquando autem tangit ex futuro, nec tangit ex praeterito. Aliquando vero in praesenti ex parte tangit, et ex parte non tangit; aliquando in futuro ex parte tangit, et ex parte non tangit. Sed haec ipsa, si possumus, eo ordine quo praemissa sunt sacrae Scripturae testimoniis ostendamus.

5. Ex praesenti enim prophetiae spiritus prophetantis animum tangit, atque ex futuro non tangit, sicut Joannes Baptista venientem Dominum videns, ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Sed cum jam moriturus esset, missis discipulis, requirebat, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3)? In quibus verbis ostenditur quia in terris quidem venisse Redemptorem noverat, sed an per semetipsum ad aperienda inferni claustra descenderet dubitabat. Ex praesenti enim per prophetiae spiritum tactus fuerat, qui humanitatem Mediatoris videns, et divinitatem ejus intelligens, confitebatur Agnum qui peccata mundi tolleret; sed tactus ex futuro non fuerat, quia adventum illius in infernum nesciebat.

6. Aliquando vero prophetiae spiritus animum prophetantis ex futuro tangit, atque ex praesenti non tangit, sicut aperte libri Geneseos historia testatur, cum Isaac Esau filium suum ad venandum misit (Genes. XXVII, 3, seq.), cui minorem filium Rebecca ad benedicendum supposuit, qui hoedinis pellibus indutus paterno palpatui corpus fraternum finxit. Cui ille minori filio tanquam majori benedictionem dedit, quaeque ei essent longe futura nuntiavit; sed quis esset qui coram se assisteret, scire non potuit. Prophetiae ergo spiritus ex futuro animum prophetantis tetigit, atque ex praesenti non tetigit, quando caligantibus oculis pater et ventura praedicebat, et praesentem filium nesciebat.

7. Aliquando prophetantis animum ex praesenti pariter et ex futuro tangit, quod ex eodem libro Geneseos liquido docemur (Genes. XLVIII). In illo quippe scriptum est quia cum vitae jam termino propinquaret Jacob, et duos filios suos Joseph fecit assistere, ut ex benedictione illius possent longe post futura promereri, cui majorem ad dexteram, minorem vero posuit ad sinistram (Ibid., 10). Cumque ille, oculis senectute caligantibus, nepotes suos quis prior, quisve esset minor, humano visu discernere nequaquam posset, ductis in obliquum brachiis, dexteram manum minori, sinistram majori imposuit. Quod dum corrigere filius vellet, dicens: Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus, audivit: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur, sed frater ejus junior major illo erit (Ibid., 18, 19). Prophetiae ergo spiritus ex praesenti pariter et ex futuro prophetantis animum tetigit, dum Jacob et ventura nuntiabat, et eos quos corporeis oculis videre non poterat, ante se positos per spiritum discernebat. Sic Ahiae prophetae animum prophetiae spiritus ex praesenti atque ex futuro tetigerat, cum, caligantibus oculis, eam quae se esse aliam simulabat, et uxorem Jeroboam esse cognovit, et quidquid ei futurum esset aperuit, dicens: Ingredere, uxor Jeroboam, quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius. Vade et dic Jeroboam: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quia operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum, idcirco ego inducam mala super domum Jeroboam (III Reg. XIV, 6). Ex praesenti enim atque ex futuro pariter prophetantis animus tactus fuerat, qui et ingredientem deprehendere potuit, et ei ventura nuntiare.

8. Aliquando autem ex praeterito et ex praesenti, atque ex futuro pariter animus tangitur prophetantis, sicut Elisabeth venire ad se Mariam conspiciens quia incarnatum Verbum gestaret in utero agnovit, eamque jam Domini sui matrem vocavit, dicens: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43)? De cujus conceptione per angelum quoque ad Joseph dicitur: Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Quae videlicet Elisabeth dixit: Beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino (Luc. I, 45). Dicens enim: Beata quae credidisti, aperte indicat quia verba angeli quae dicta ad Mariam fuerant per spiritum agnovit; atque subjungens: Perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, quae eam etiam in futuro sequerentur praevidit. Simul ergo de praeterito et praesenti atque ex futuro per prophetiae spiritum tacta est, quae et eam promissionibus angeli credidisse cognovit, et matrem nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portaret intellexit; et cum omnia perficienda praediceret, quid etiam de futuro sequeretur aspexit.

9. Aliquando vero prophetiae spiritus ex praeterito tangit animum, nec tangit ex futuro, sicut in Paulo apostolo aperte ostenditur, qui discipulis dicit: Notum vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi (Gal. I, 11). Unde aliis quoque discipulis dicit: Secundum revelationem notum factum est mihi sacramentum (Ephes. III, 3). Qui tamen hoc ipsum Evangelium quod per revelationem cognoverat, cum Jerosolymam praedicaturus ascenderet, ait: Ecce ego alligatus spiritu vado in Jerusalem, quae in ea ventura sunt mihi ignorans (Act. XX, 22). Hoc quippe Evangelii sacramentum est, quia Unigenitus Patris incarnatus atque perfectus homo factus est, qui crucifixus, mortuus, et sepultus, die tertia surrexit; die quoque quadragesima ascendit in coelum, atque in dextera Patris sedet. Qui ergo per revelationem Evangelium agnovit, prophetiae spiritu de praeterito tactus est; sed quia quid pro eodem Evangelio passurus esset ignoravit, de futuro procul dubio tactus non est. Nam sic dicit: Nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates protestatur mihi, dicens: Quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent (Ibid., 23), aperte ostendens quia ea quae ipsi futura essent aliis de ipso revelata erant, non autem ipsi de se, sicut de illo per Agabum dicitur: Virum, cujus haec zona est ita alligari oportet in Jerusalem (Act. XXI, 11).

10. Aliquando autem prophetiae spiritus tangit ex futuro, nec tangit ex praeterito; sicut de Elisaei facto scriptum est, quia cum unus ex filiis prophetarum materiam succideret, huic ferrum securis in aquam cecidit, qui exclamavit: Heu! heu! Domine mi, et hoc ipsum mutuum acceperam. Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum, et misit illuc, natavitque ferrum (IV Reg. VI, 5). In quo videlicet prophetae facto cognoscitur quia qui requirit ubi ceciderat quid esset facturus noverat; sed tamen cum requirit, constat quia ubi ferrum cecidisset ignorabat. Prophetiae ergo spiritus Elisaei mentem ex futuro tetigerat, sed ex praeterito non tangebat, qui et ferrum in profundis demersum, quia revocaturus esset ad superficiem, scire potuit; sed ubi ceciderat omnino nescivit.

11. Aliquando vero prophetiae spiritus in praesenti ex parte tangit, et ex parte non tangit. Quod Petri apostoli historia testatur, cum missi ad eum a Cornelio milites ei sunt per spiritum nuntiati; scriptum quippe est: Et dixit spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te. Ad quos ille descendit, et requirens dixit: Quae causa est propter quam venistis (Act. X, 20)? In cujus verbis ostenditur quia eamdem causam per spiritum non audierat quam a militibus requirebat. In praesenti ergo mentem Petri spiritus ex parte tetigerat, et ex parte non tetigerat, qui et adesse milites dixit, et pro qua causa venerant tacuit.

12. Aliquando spiritus prophetiae in futuro ex parte tangit, et ex parte non tangit; sicut prophetarum filii de auferendo Elia ad Elisaeum dicunt: Nunquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te (IV Reg. II, 3, 5)? Quo tamen ablato, sese per diversa dispergunt, eumque in rupibus et vallibus quaerunt. In futuro ergo eorum mentem prophetiae spiritus ex parte tetigerat, et ex parte non tangebat, quando eum quem tollendum noverant non inveniendum quaerebant. Ex parte itaque tacti sunt, atque ex parte non tacti, quia et sciebant quod tolli posset, et nesciebant quod inveniri non posset. Idem quoque Elisaeus per prophetiae spiritum de futuro ex parte tactus est, et ex parte non tactus, cum regi Israel diceret: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, iratus est contra eum vir Dei, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam (IV Reg. XIII, 18, 19). Qui itaque noverat quia toties percuteret Syriam, quoties percussisset terram; sed cum ei diceret, Percute terram, quoties eam percussurus esset ignorabat (quippe quia et indignatus est terram tertio fuisse percussam), profecto constat quia de futuro ex parte tactus fuerat, et ex parte non tactus, qui Syriam percuti praedixit, sed terram amplius percuti voluit. Sic Samuel cum ad unguendum S. David a Domino mitteretur, respondit: Quomodo vadam? Audiet enim Saul, et interficiet me (I Reg. XVI, 2). Qui et David unxit, nec tamen a Saule occisus est. Ex parte ergo de futuro tactus prophetae animus fuerat, et ex parte non tactus, qui et unguendum S. David in regno noverat, et quia a Saule non esset occidendus ignorabat.

13. Sciendum quoque est quod prophetae quidem e proximo tanguntur, atque e longinquo minime tanguntur; alii vero e longinquo, et non tanguntur e proximo; alii autem et e longinquo, et e proximo, prophetiae spiritu tanguntur. Nam quidam tanguntur e proximo, et non e longinquo, sicut Samuel perisse asinas noverat, easque inventas esse nuntiavit, et Saul regem futurum praedicit (I Reg. IX, 15, 20); S. David quoque quia in ejus regno succederet nuntiat, sed quia pater Regis aeterni futurus sit non praedicit (I Reg. XVI, 12). Quidam vero tanguntur e longinquo, et non tanguntur e proximo, sicut idem David incarnandum Dei Unigenitum noverat, de Judaea dicens: Homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Atque hunc ad coelos ascensurum, et ad Patris dexteram sessurum intelligit, dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis (Psal. CIX, 1). Et tamen multa quae e vicino acta sunt minime praevidit. Ut enim pauca de multis loquar, servum Miphiboseth sibi contra suum dominum mentientem non intellexit (II Reg. XVI, 3, 4); et Amasae promittens, dicit: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Joab (Ibid. XIX, 13), videlicet quid sequeretur ignorans, quia Amasa idem non solum principatum militiae pro Joab non susciperet, sed etiam per Joab post paululum vitam finiret (Ibid., XX, 10). Et cum templum Deo construere voluit, quid e vicino sequeretur nesciens, prophetam alterum requisivit (Ibid. VII, 3).

14. Quidam vero et e longinquo tanguntur et e proximo, sicut Isaias longe post futura praenuntiat, dicens: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14). De quo rursus ait: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis; et factus est principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Ibid. IX, 6). Qui etiam de Ezechia rege prophetiae spiritu tactus e vicino, quia eum de infirmitate sua surgeret praedixit, et quot annis post infirmitatem viveret nuntiavit (Ibid. XXXVIII, 5).

15. Aliquando vero prophetiae spiritus prophetis deest, nec semper eorum mentibus praesto est, quatenus cum hunc non habent, se hunc agnoscant ex dono habere cum habent. Unde Elisaeus cum flentem Sunamitem mulierem a suis pedibus per Giezi puerum avelli prohiberet, dixit: Dimitte illam, anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi (IV Reg. IV, 27). Sic quoque cum eum Josaphat de futuris requireret, et prophetiae ei spiritus deesset, psaltem fecit applicari, ut prophetiae ad hunc spiritus per laudem psalmodiae descenderet, atque ejus animum de venturis repleret (Ibid., III, 11, 15). Vox enim psalmodiae cum per intentionem cordis agitur, per hanc omnipotenti Domino ad cor iter paratur, ut intentae menti vel prophetiae mysteria, vel compunctionis gratiam infundat. Unde scriptum est: Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter est quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX, 23). Quod enim Latine salutare, hoc Hebraice Jesus dicitur. In sacrificio igitur laudis fit Jesu iter ostensionis, quia dum per psalmodiam compunctio effunditur, via nobis in corde fit, per quam ad Jesum in fine pervenitur, sicut ipse de sua ostensione loquitur, dicens: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV, 21). Hinc quoque scriptum est: Cantate Domino, psalmum dicite nomini ejus, iter facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen est ei (Psal. LXVII, 5). Ipse etenim super occasum ascendit, qui mortem resurgendo calcavit. Cui dum cantamus, iter facimus, ut ad nostrum cor veniat, et sui nos amoris gratia accendat. Quia autem prophetis prophetiae spiritus non semper adest, etiam vir Dei indicat, qui, contra Samariam missus, mala quae ei ventura erant nuntiavit (III Reg. XIII); qui, tamen, prohibitus a Domino in via comedere, prophetae falsi persuasione deceptus est (Ibid., XVIII, 19); quem fallax sermo non deciperet, si prophetiae spiritum praesentem habuisset.

16. Sciendum quoque est quod aliquando prophetae sancti dum consuluntur, ex magno usu prophetandi quaedam ex suo spiritu proferunt, et se haec ex prophetiae spiritu dicere suspicantur; sed quia sancti sunt, per sanctum Spiritum citius correcti, ab eo quae vera sunt audiunt, et semetipsos quia falsa dixerint reprehendunt. Nathan etenim prophetam sanctum virum fuisse quis nesciat? Qui David regem et de culpa aperte reprehendit, et quae ei pro culpa eadem essent ventura nuntiavit; quem tamen dum idem David, quia templum Deo vellet construere, requisisset, illico respondit: Omne quod est in corde tuo, vade et fac, quia Dominus tecum est (II Reg. VII, 3). De quo illic statim subditur: Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade et loquere ad servum meum David. Haec dicit Dominus Deus: Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra Aegypti usque in diem hanc (Ibid. 4). Et paulo post: Cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus; ipse aedificabit domum nomini meo (Ibid. 12, 13). Ecce Nathan propheta qui prius regi dixerat: Vade et fac, ipse postmodum per prophetiae spiritum edoctus, hoc fieri non posse denuntians, et regis consiliis et suis sermonibus contradixit, quia quod ex suo spiritu dixerat, falsum fuisse deprehendit.

17. Qua in re inter prophetas veros ac falsos ista distantia est, quia prophetae veri si quid aliquando per suum spiritum dicunt, hoc ab auditorum mentibus per Spiritum sanctum eruditi citius corrigunt. Prophetae autem falsi et falsa denuntiant, et alieni a sancto Spiritu in sua falsitate perdurant.

18. Consideratis igitur prophetiae temporibus et modis, intueri libet qualiter omnipotens Deus ad provectum hominum suae irae moderamina dispensat. Israeliticus quippe populus conditori suo deliquerat, et idcirco regi Babylonio in captivitate serviebat; cum quo tamen S. Ezechiel propheta in captivitatem mittitur (Ezech. III, 11), quem divina gratia ita sibi placabilem fecerat, ut per eum ventura quaeque praediceret, et afflicti populi mentem consolari dignaretur. Consideremus ergo, si possumus, quanta est dispensatio supernae pietatis, quia sic iratus est populo suo Dominus, ut tamen omnimodo non irasceretur. Nam si iratus non esset, in captivitatem populum minime tradidisset; et si omnimodo iratus esset, electos suos in captivitatem cum illo non mitteret. Sed agit haec divina misericordia, ut ex una eademque re, ex qua carnalibus dat flagellum, ex ea spiritualibus virtutis praestet incrementum. Cumque illos per tribulationem purgat, istos ex societate tribulantium ad majora promerenda excitat. Et sic injustis irascitur, ut tamen eorum corda per justorum consortium consoletur; ne si omni modo deserat, nullus post culpas ad veniam redeat. Tenendo igitur repellit, et repellendo tenet, quando cum his quos dijudicat simul in tribulationem mittit quos amat. Quis ista tantae pietatis viscera pensare sufficiat? Quod et culpas populi Dominus sine vindicta non deserit, et tamen delinquentem populum a se funditus non repellit. Sic cum Moyses ad repromissionis terram exploratores duodecim misisset (Num. XIII), ex quibus cum decem postmodum desperationem populo facerent, idem populus in ira murmurationis accensus, seductum se a Domino esse conquestus est, ut ejus cadavera jacerent in deserto (Ibid., XIV); cui omnipotens Deus iratus dixit quod nullus eorum in terram repromissionis intraret (Ibid.): quo terrore compuncti, prave se egisse cognoverunt, sese in lacrymis afflixerunt, et accincti armis, protinus coeperunt contra hostes ascendere, ut repromissionis terram post lacrymas intrare potuissent (Ibid. 42). Quibus per S. Moysen Dominus dicit: Dic eis, Nolite ascendere, neque pugnetis; non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris (Deut. I, 42). Qua in re pensandum est, si cum ipsis non erat, cur eos ne caderent ascendere prohibebat? Si autem cum ipsis erat, quid est quod ait: Non enim sum vobiscum? Sed mira dispensatione disciplinae ac misericordiae, et cum ipsis erat, et cum ipsis non erat. Cum ipsis non erat ut vincerent, sed tamen cum ipsis erat ne ab hostibus perirent. O ineffabilia pietatis viscera! Culpas insequitur, et tamen peccantes protegit. Iratum se indicat, et tamen ab hostibus defendit. Sic plerumque parvulo filio delinquenti irascitur mater, reprehendit, increpat, verberat; sed si hunc in praeceps ire conspexerit, ubi in mortis periculum ruat, manum tendit et retinet, et quae sic irata verberaverat ac si non diligeret, sic diligendo retinet, ac si irata non verberasset.

19. Haec in sola praefatione colloquentes, navigii nostri quasi intra portum exercitium fecimus, ut ad indaganda prophetiae mysteria, velut in immensitatem pelagi, post vela pandamus. Quod tamen non in nostra virtute praesumimus, sed in eo qui linguas infantium facit disertas, quia spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (Sap. I, 7). Omnipotens enim Deus, sermo Patris omnipotentis est, et qui de illo loqui concupiscimus, muti in illo nullo modo erimus. Dabit verba utilia omnipotens Verbum, quod pro nobis incarnatum vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.