Liber Cathemerinon/II. Hymnus Matutinus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Hymnus Matutinus
Saeculum quartum
Fairytale left blue.png I. Hymnus ad Galli Cantum III. Hymnus ante Cibum Fairytale right blue.png

Nox et tenebrae et nubila
Confusa mundi et turbida —
Lux intrat, albescit polus,
Christus venit — : discedite.

Caligo terrae scienditur,        5
Percussa solis spicula,
Rebusque jam color redit
Vultu nitentis sideris.

Sic nostra mox obscuritas
Fraudisque pectus conscium        10
Ruptis retectum nubibus,
Regnante pallescet Deo.

Tunc non licebit claudere
Quod quisque fuscum cogitat :
Sed mane clarescent nove        15
Secreta mentis prodita.

Fur ante lucem squalido
Impune peccat tempore :
Sed lux dolis contraria
Latere furtum non sinit.        20

Versuta fraus et callida
Amat tenebris obtegi,
Aptamque noctem turpibus
Adulter occultus fovet.

Sol ecce surgit igneus :        25
Piget, pudescit, paenitet,
Nec teste quisquam lumine
Peccare constanter potest.....

Haec hora cunctis utilis,
Qua quisque, quod studet, gerat :        30
Miles, togatus, navita,
Opifex, arator, institor.

Illum forensis gloria,
Hunc triste raptat classicum :
Mercator hinc ac rusticus        35
Avara suspirant lucra.

At nos, lucelli ac foenoris
Fandique prorsus nescii,
Nec arte fortes bellica,
Te, Christe, solum novimus.        40

Te mente pura et simplici,
Te voce, te cantu pio
Rogare, curvato genu,
Flendo et canendo discimus.

His nos lucramur quaestibus,        45
Hac arte tantum vivimus :
Haec inchoamus munera,
Cum sol resurgens emicat.

Intende nostris sensibus,
Vitamque totam discipe :        50
Sunt multa fucis illita,
Quae luce purgentur tua.

Durare nos tales jube,
Quales remotis sordibus,
Nitere pridem jusseras,        55
Jordane vinctos flumine.

Quodcumque nox mundi dehino
Infecit atris nubibus,
Tu, Rex, Eoi sideris
Vultu sereno illumina.        60

Tu, sancte, qui taetram picem
Candore tingis lacteo,
Ebenoque crystallum facis,
Delicta terge livida.....

Tandem facessat caecitas,        65
Quae nosmet in praeceps diu
Lapsos sinistris gressibus
Errore traxit devio.

Haec lux serenum conferat,
Purosque nos praestet sibi.        70
Nihil loquamur sub dolum,
Volvamus obscurum nihil.

Si tota decurrat dies.
Ne lingua mendax, ne manus,
Oculive peccent lubrici,        75
Ne noxa corpus inquinet.

Speculator adstat desuper,
Qui nos diebus omnibus
Actusque nostros prospicit
A luce prima in vesperum.        80

His testis, hic est arbiter,
Hic intuetur, quidquid est
Humana quod mens concipit :
Hunc nemo fallit judicem.        84

Fairytale left blue.png I. Hymnus ad Galli Cantum III. Hymnus ante Cibum Fairytale right blue.png