Jump to content

Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Nona

Unchecked
E Wikisource
Prima Pars - Nona Questio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Questio Octaua Questio Decima 

¶ Questio nona. An malefice prestigiosa illusione operantur circa membra virilia quasi illa omnino sint a corporibus euulsa?
TErcio eadem veritas declaratur per diabolicas operationes circa membrum virile. cuius rei veritas vt magis elucescat queritur. An malefice valeant membra virilia virtute demonum vere & realiter vel solummodo prestigiosa apparitione auferre? et arguitur quod vere et realiter per argumentum a fortiori. Maiora possunt demones vt homines occidere vel localiter transferre. vt supra patuit de iob. et thobie. vij. viris occisis. ergo etiam possunt membra hominis vere & realiter auferre. Preterea. glo. super illud. ps. Immissiones per angelos malos. Deus punit per malos angelos sicut populum israeliticum sepe puniuit varijs languoribus vere et realiter corporibus immissis. ergo et huiusmodi infirmitates circa membrum tale immittere potest. Si dicatur quod potest diuina permissione tunc sic in precedentibus dictum est. quod deus amplius permittit vim generatiuam maleficiari propter primam corruptionem peccati que per actum generantem in nos deuenit. ergo etiam amplius permittit super membrum illius potentie generatiue vt ipsum totaliter auferat. Preterea maior fuit conuersio vxoris loth in statuam salis. Gen. xix. quam auferre membrum virile. sed illa fuit vera & realis et non apparens conuersio. quia adhuc visibiliter vt dicitur superest illa statua. Et facta fuit per malum angelum vt coacti a bonis qui prius cecitate eos percusserant vt hostium domus inuenire non possent sicut etiam alie punitiones sodomitarum. quia et glo. ibidem asserit ipsam etiam illo vicio infectam. ergo et ista facere possunt. Preterea. quicunque potest inducere formam naturalem potest et illam auferre. Sed demones formas naturales pluries induxerunt vt patet de magis pharaonis qui virtute demonum ranas et serpentes fecerunt. Item Augus. in li. lxxxiij. q. dicit quod omnia que visibiliter fiunt etiam per inferiores potestates aeris. Hec non absurde fieri posse creduntur. sed hoc possunt facere homines vt aliqua arte vel incisione membrum auferatur. ergo & demones ista facere inuisibiliter quod alij visibiliter possunt. sed contra Augus. xviij. de ci. dei. Non est credendum etiam hominis corpus demonum arte vel potestate in bestialia lineamenta posse conuerti. ergo etiam a simili non potest auferre hoc quod ad veritatem corporis humani deseruit. Item. iij. de tri. dicit. Non est putandum istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc visibilium rerum materiam sed soli deo. Responsio. Nulli dubium quin malefice quedam mira operantur circa membra virilia vt ex visis et auditis plurimorum immo & ex ipsa publica fama constat de hoc quod per sensum visus aut tactus veritas illius membri cognoscebatur. quod qualiter fieri potest. Dicendum quod licet dupliciter fieri possit. scilicet vere & realiter vt argumenta prima tetigerunt & prestigiosa operatione. ea tamen que a maleficis fiunt circa huiusmodi non fiunt nisi prestigiosa illusione. que tamen illusio non habet locum in imaginatione patientis. quia imaginatio eius potest vere & realiter estimare aliquam rem non esse presentem licet per nullam operationem sensus exterioris scilicet visum aut tactum percipit esse presentem. Unde potest dici vera ablatio membri ex parte imaginationis patientis licet non ex parte rei. quod qualiter fit sunt plura notanda. Primo duo modi quibus ista fieri possunt. Non mirum quod diabolus sensus humanos exteriores decipere potest qui interiores de quibus supra tactum est illudere potest formas reseruatas educendo ad principia sua sensitiua. decipit autem eos in sua naturali operatione. vt quod visibile est fit illi inuisibile. tangibile intangibile. audibile inaudibile. et sic de alijs. Hec autem veritas ita nihil ponit ex parte rei quod omnia fiunt ex immutatione organorum destruentium ad visum auditum &c. vt sunt oculi & manus quibus immutatis iam fallitur sensus iudicium. Possumus ista ex naturalibus quibusdam demonstrare. nam sicut vinum dulce propter infectionem lingue in febricitante videtur amarum. vnde gustus decipitur non ex parte rei sed ex parte humorum. Ita et ibi nulla deceptio ex parte rei quin ibi sit virga adherens. sed deceptio ex parte organi sensus. Iterum sicut supra dictum est de vi generatiua illam impediendo per impositionem alicuius alterius corporis eiusdem coloris & apparentie. ita & aliquod corpus planum figuratum colore carneo interponere possunt inter visum & tactum oculorum et manuum et inter ipsum verum corpus patientis ita quod suo iudicio nihil valeat videre & sentire nisi corpus planum et nullo membro interruptum. Videantur dicta sancti Tho. in. ij. di. viij. art. v. de prestigiosis illusionibus. et similiter secunda secunde. q. xci. et in questionibus de malo. frequenter allegans illud Augus. in lib. lxxxiij. q. serpit hoc malum demonis per omnes aditus sensuales. dat se figuris. accomodat se coloribus. adheret sonis. odoribus se subijcit. infundit se saporibus. Preterea alludit ratio quod non solum per interpositionem alicuius corporis plani non membrato talis illusio prestigiosa in vidente et tangente fiat imo et per modum quo certi spiritus seu species reseruati educuntur. ad sua principia sensitiua interiora scilicet ad imaginationem et fantasiam vnde contingit aliquid imaginari ac si primo eliciatur ex sensu exteriori. Nam vt in precedenti questione tactum est. Demones virtute propria possunt localiter corpora mutare. ex transmutatione autem spirituum et humorum etiam secundum nature operationem contingunt. aliqua secundum imaginationem vel sensum videri naturaliter dico. quia & philosophus in de som. et vigil. assignans causam apparitionis somniorum dicit. quod cum animal dormierit descendente plurimo sanguine ad principium sensitiuum simul descendunt motus siue impressiones relicte ex sensibilium motionibus que in spiritibus sensibilibus conseruantur. Termini fuerunt superius declarati ita quod tunc aliqua appareant ac si tunc primo a rebus exterioribus sensus immutarentur. Et quia hoc natura facere potest a fortiori diabolus formas seu species corporis plani et non membro virili organisato educere potest ad vim fantasticam et imaginatiuam vt inde sensus iudicent ac si in rerum veritate ita esset. Per hunc etiam modum vt patebit inferius homines videntur animalia cum tamen non sint in rerum veritate.

SEcundo notandi sunt alij modi faciliores ad intelligendum et predicandum. Nam quia prestigium nihil aliud est secundum Isido. viij. ethimol. c. ix. quam sensuum quedam delusio et presertim oculorum. Unde et dicitur a prestringo quia aciem oculorum prestringit ita vt res videantur aliter esse quam sint. Et vt alexander de ales dicit parte. ij. Prestigium proprie sumptum est illusio demonis que non habet causam ex parte mutationis rei sed solummodo ex parte cognoscentis qui deluditur siue quantum ad interiores sensus siue quantum ad exteriores. Unde in genere loquendo etiam de humana prestigiosa arte dicamus. Tribus modis potest fieri. Una absque demonibus. et illa potius dicitur delusio. quia artificialiter fit agitatione hominum ostendentium vel occultantium aliquas res. sicut fit in traiectionibus per ioculatores vel per mimos. Alius modus fit etiam sine virtute demonum vtpote naturaliter virtute corporum naturalium vel etiam mineralium que qui habent possunt secundum quandam virtutem huiusmodi rebus inditam rem ostendere vel facere apparere non sicut est. Unde Tho. prima parte. q. cxiiij. arti. iiij. et secundum alios plures. quedam herba succensa seu accensa fumigans facit trabes apparere serpentes. Tercius modus delusionis est qui fit per demones deo tamen permittente. Habent enim demones ex natura vt patuit quandam potestatem super quasdam res inferiores quas possunt exercere circa illas quando deus sinit vt tunc etiam res appareant aliter quam sint. Pro quo notandum tercio quod demon potest quinque modis illudere aliquem quod iudicat rem aliter quam est. Primo artificiali traiectione vt dictum est quia quicquid homo scit per artem melius ipse scire potest. Secundo modo naturali applicatione alicuius rei prout dictum est per interpositionem alicuius corporis vt alterum occultetur vel etiam ex fantasijs hominum illas perturbando. Tercio modo vt quando in assumpto corpore ostendit se esse aliquam rem que non est. sicut Grego. in primo dialogorum. narrat de moniali que comedit lactucam que tamen vt ipse demon fassus fuerat lactuca non sed demon in lactuce specie aut in ipsa lactuca erat. vel etiam contigit. Anthonio in massa auri quam in deserto repperit. vel etiam quando hominem verum tegit et facit vt brutum animal videatur prout iam dicetur. Quarto modo vt quando turbat organum visus vt videatur res nubilosa que est clara vel econuerso vt vetula appareat iuuencula. Nam et post fletum apparet aliter lumen quam ante. Quinto modo vt in imaginatiuam potentiam operando & transmutationem specierum sensibilium per commotionem humorum vt supra tactum est faciendo vt tunc quasi recentes et noue apparitiones in ipsis potentijs sensitiuis causentur. Et sic tribus vltimis modis demon illudere potest prestigiosa arte sensus hominis. et etiam secundo modo. Unde nulla difficultas quin membrum virile occultare prestigiosa arte velit. Euidens indicium siue experimentum quod nobis in officio inquisitionis existentibus reuelatum fuit infra ponetur vbi de his et alijs factis plura recitantur in secunda parte tractatus.
¶ Quomodo maleficium a defectu naturali potest discerni.
INcidentalis questio cum certis alijs difficultatibus. Quod si queritur. Petro ablatum est membrum ignorat autem an per maleficium seu alias diuina permissione per demonis potentiam sit ablatum sunt ne modi cognoscendi et discernendi inter ista? Responderi potest quod sic. Primo quod tales quibus accidunt vt plurimum sunt adulteri seu alias fornicarij. Unde dum amasijs non ad nutum seruiunt seu eas relinquere volunt alijs adherendo tunc in vindictam talia procurant. aut alias potentiam illius membri amputant. Secundo cognoscitur per hoc quod non est durabile. Nam si non sit ex maleficio tunc non est durabile sed quandoque redibit. Sed hic iterum suboritur dubitatio an hoc sit ex natura maleficij quod non sit durabile. Respondetur quod potest esse perpetuum et durare vsque ad mortem. sicut etiam de impedimento maleficiali in matrimonio. Iudicant canoniste & theologi. quod reperitur temporale & perpetuum. Nam dicit Goffre. in summa. Maleficium non potest solui semper per illum qui fecit. vel quia est mortuus vel quia nescit delere ipsum vel quia maleficium est perditum. Unde a simili dicere possumus quod maleficium petro illatum erit perpetuum. vel quia illa malefica que fecit non potest eum sanare. Sunt enim malefice in triplici genere. Nam quedam sanant & ledunt. Quedam ledunt sed sanari nequeunt. Quedam tantummodo sanare videntur. id est lesiones ammouere vt inferius patebit. Sic enim nobis contigit. Nam due malefice mutuo rixantes dum vna alteri improperaret: vna dixit. Non sum tam pessima sicut tu quia quos ledo sanare scio. Vel etiam durabit vbi ante eius sanationem malefica discederet vel locum mutando vel ab hac vita discedendo. Nam et sanctus Tho. dicit. Maleficium quodlibet ita potest esse perpetuum quod non potest habere humanum remedium. quia & si habet remedium: non est tamen hoc homini notum vel licitum. licet deus possit prestare remedium per sanctum angelum demonem licet non maleficam cogendo. Verumtamen summum remedium contra maleficium est penitentie sacramentum. extra de frigid. Nam et infirmitas corporalis sepe prouenit ex peccato. extra de peni. cum infirmitas. qualiter etiam maleficia sint auferenda patebit in tercia parte tractatus et in secunda parte. capitulo. vi. tres alie differentie tanguntur.
Solutiones argumentorum.
PAtet ad primum. quod nulli dubium quin sicut deo permittente occidere possunt homines. ita et membrum illud seu alia auferre possunt vere et realiter. Sed tunc demones non operantur per maleficas. de quibus iam mentio habetur. Et per hec etiam ad secundum patet solutio. Sed ad illud quod quia deus amplius permittit vim generatiuam maleficiare propter &c. ergo etiam permittitur vt illud membrum vere et realiter auferatur. non valet vt semper hoc fiat. quia non esset per modum maleficij hoc fieri. nec etiam malefice hoc affectant dum talia operantur quod non habeant potestatem restituendi membrum quando volunt & sciunt. Ex quo patet quod non vere: sed prestigiosa arte aufertur. Ad tercium de conuersione vxoris loth dicimus vera fuit et non prestigiosa arte. nunc autem loquimur de arte prestigiosa. Ad quartum quod demones possunt inducere aliquas formas substantiales. ergo etiam auferre. Dicitur quantum ad magos pharaonis quod fecerunt veros serpentes: et possunt demones circa aliquas imperfectas creaturas adminiculo alicuius alterius agentis aliquos effectus producere que non possunt circa homines de quibus deo magis est cura. Iuxta illud. Nunquid deo cura est de bobus. Possunt tamen semper vt dictum est deo permittente hominibus etiam nocere vere et realiter. aut etiam prestigiosa arte. et per hec etiam patet solutio ad vltimum argumentum.