Jump to content

Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Octaua

Unchecked
E Wikisource
Prima Pars - Octaua Questio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Questio Septima Questio Nona 

¶ Questio octaua. An generatiuam potentiam seu actum venereum malefice impedire possunt quod maleficium in bulla continetur.
SEcundo eadem veritas scilicet quod adultere fornicarie &c. amplius existunt malefice ostenditur per impedimentum maleficiale super actum generatiue potentie et vt veritas magis elucescat arguitur primo. quod non sit possibile. quia si tale maleficium esset possibile posset etiam maritatis contingere. quod si conceditur tunc cum matrimonium sit opus dei & maleficium opus diaboli fortius erit opus diaboli opere dei. Si vero conceditur quod tantummodo fornicarijs et non maritatis tunc redibit opinio quod maleficium nihil sit in re: sed tantum in opinione hominum cuius oppositum in prima. q. tactum est. aut dabitur ratio cur istis & non illis contingere possunt. et cum non videtur subesse alia ratio nisi quia opus dei matrimonium existit. Et illa ratio secundum theologos non concludit. vt patet in. iiij. di. xxxiiij. de impedimento maleficiali. manet adhuc argumentum quod opus diaboli erit fortius opere dei. et cum hoc sit inconueniens asserere. ergo etiam inconueniens est asserere per maleficium posse impediri actum venereum. Item diabolus non potest impedire actus aliarum virium naturalium vt comedendi. ambulandi. erigendi. quod videtur esse verum ex eo quia interimere possent totum mundum. Preterea cum actus venereus equaliter se habet ad omnem mulierem si impeditur. impeditur etiam ad omnem mulierem. sed hoc est falsum. ergo et primum. quod falsum sit docet experientia cum tales qui dicunt se maleficiatos sunt potentes ad alias. licet non ad illas quas cognoscere non possunt. quia videlicet non vult. vnde nihil potest in re. In contrarium et pro veritate est. c. Si per sortiarias. xxxiij. q. viij. Item omnium theologorum & canonistarum sententia vbi tractant de maleficiali impedimento matrimonij. Item ratio alludit cum maior sit potestas demonis quam hominis. et homo impedire potest potentiam generatiuam siue per herbas frigidissimas siue per alia impedimenta &c. vt quisque imaginari potest ergo et demon qui acutioris scientie existit hoc facere peramplius potest. Responsio ex duobus que supra tacta sunt veritas satis patere potest licet modus impediendi non sit speculatiue declaratus. Nam tactum est quod maleficium non est solum in opinione hominum quasi nihil in re. immo effectus innumeri maleficiales accidere possunt vere et realiter deo permittente. Ostensum est etiam quod deus amplius permittit super vim generatiuam propter maiorem eius corruptionem quam super alios actus humanos. Sed de modo quo tale impedimentum procuratur est aduertendum quod non procurat solum circa vim generatiuam sed etiam circa vim imaginatiuam seu fantasiam et super hoc notat. Petrus de palude. in suo. iiij. dist. xxxiiij. quinque modos. Dicit enim quod quia demon ex hoc quod est spiritus habet potestatem super creaturam corporalem ad motum localem prohibendum vel faciendum. Ideo potest corpora impedire ne sibi appropinquant directe vel indirecte interponendo se quandoque in corpore assumpto. sicut accidit sponso qui desponsauerat idolum. et nihilominus contraxerat cum iuuencula. nec propter hoc poterat eam cognoscere. Secundo modo hominem inflammare ad actum illum vel etiam refrigerare ab actu illo adhibendo occulte virtutes rerum quas optime nouit ad hoc validas. Tercio modo turbando estimationem & imaginationem qua reddit mulierem exosam. quia potest vt dictum est in imaginationem imprimere. Quarto reprimendo directe rigorem membri fructificationi congruenti. sicut etiam motum localem reprimere potest. Quinto prohibendo missionem spirituum ad membra in quibus est virtus motiua: quasi intercludendo vias seminis ne ad vasa generationis descendat vel ne ab eis recedat. vel ne excidat vel emittatur et multis alijs modis. Et subdit hoc quod supra tactum est ab alijs doctoribus concordando dicens. Plus enim permittit deus super hunc actum per quem primum peccatum diffunditur quam super alios actus humanos. sicut et super serpentes qui magis incantationibus deseruiunt quam alia animalia. et post pauca dicit. Idem etiam de muliere est. quia potest imaginationem eius sic dementare vt exosum habeat virum quod pro toto mundo non permittit se cognosci. Post vult dare rationem quare plus maleficiuntur viri circa talem actum quam mulieres. et dicit quod quia tale impedimentum fit interdum per obstructionem vasis. vel etiam per motum localem reprimendo rigorem membri. que potius et facilius in viris contingere possunt. ideo plures viri maleficiantur quam mulieres. Posset etiam quis dicere quod ideo quia plures mulieres superstitiose sunt quam viri. & potius allicere cupiunt viros quam mulieres. vel etiam in despectum hoc faciunt mulieris coniuncte vt vtrobique faciant occasionem adulterandi. dum vir alias cognoscere potest et non propriam. et similiter vxor etiam alios habeat querere amatores. Addit etiam quod deus permittit amplius seuire in peccatores quam in iustos. Unde angelus dixit Thobie. In illos qui libidini vacant accipit demon potestatem. licet etiam aliquando in iustos sicut in Job. sed non circa vim generatiuam propter que debent facere confessiones et alia bona ne ferro manente in vulnere frustra sit medicinam apponere. hec Petrus. sed de ammotione talis effectus patebit in tercia parte operis.

¶ Incidentaliter aliqua dubia declarantur.
INcidentaliter vero si queritur. Quare actus ille aliquando impeditur respectu vnius mulieris. et non respectu alterius? Responsio secundum Bonauen. hec est. vel quia sortilegus seu malefica ad hoc respectu persone determinate diabolum immutauit. vel quia deus respectu persone cuiuslibet impedire non permittit. Occultum enim dei iudicium hic latet: vt patet in vxore thobie. Et addit. si queritur. quomodo diabolus hoc facit. Dicendum quod impedit vim generatiuam non impedimento intrinseco ledendo organum sed extrinseco impediendo vsum. Unde quia est impedimentum artificiale non naturale. ideo potest impedire ad vnam quod non ad alias. vel tollendo excitationem concupiscentie ad illam et non aduersus aliam et hoc per virtutem propriam vel herbam. vel lapidem vel per aliquam naturam occultam. Et hec conueniunt cum dictis Petri de palude. Preterea cum in potentia talis actus beneque ex frigiditate nature seu naturali defectu contingit. Si queritur quomodo potest discerni quod ex maleficio vel non maleficio contigerit. Respondit Hostien. in summa. licet hoc non sit predicandum publice quando virga nullatenus mouetur et nunquam potuit cognoscere. hoc est signum frigiditatis. sed quando mouetur & erigitur perficere autem non potest est signum maleficij. Notandum insuper quod non solum fit maleficium ne quis actum illum exercere valeat. sed etiam aliquando fit ne mulier concipiat vel vt aborsum faciat. Sed nota secundum canonum sanctiones. quod quicunque propter vindicte libidinem explendam. vel propter odium aliquid fecerit viro vel mulieri propter quod non posset generare vel concipere reputatur homicida. extra de homic. si aliquis. Et nota quod communiter loquitur. c. de amatoribus seculi qui suis amasijs per pocula ne confusionem incurrant talia procurant. vel etiam per certas herbas naturam nimium infrigidantes absque auxilio demonum. vnde penitentes sicut homicide sunt puniendi. Malefici autem per maleficia talia procurantes sunt secundum leges vltimo supplicio puniende. vt supra in prima questione tactum est. Et pro solutione argumentorum vbi difficultatur an matrimonialiter coniunctis talia contingere possint. Est vlterius aduertendum quod licet ex his que tacta sunt non pateat super hoc veritas tamen vere et realiter illis in matrimonio sicut & extra contingere possunt. Et prudens lector qui copiam librorum habet inueniet tam apud theologos quam canonistas precipue. extra. et in materia de frigid. et maleficiatis. et in. iiij. di. xxxiiij. mutuo concordantes. et duos errores reprobantes: presertim circa matrimonialiter coniunctos qui sentire videbantur quod tale maleficium non posset contingere inter matrimonialiter coniunctos motis illis rationibus quod diabolus non posset opera dei destruere. Et primus error qui ab eis reprobatur est contra illos qui dicebant maleficium nihil esse in mundo. sed tantum esset in opinione hominum qui ex ignorantia causarum occultarum. et quas etiam nullus hominum scire potest aliquos effectus naturales maleficijs imputabant. quasi illos efficerent non occulte cause sed demones per se vel maleficos. Et hic error licet ab omnibus alijs doctoribus sub simplici falsitate reprobatur. tamen a sancto Tho. acrius impugnatur vbi ipsum tanquam heresim condemnat dicens. quod hic error ex radice infidelitatis procedit. Et quia infidelitas in christiano heresis dicitur. ideo tales vt heretici merito sunt suspecti. De qua tamen materia etiam in prima questione tactum est. licet ibi non taliter sit declaratum. Nam si quis alia dicta doctoris sancti in alijs locis considerat. rationes inuenit. quare asserit talem errorem ex radice infidelitatis procedere. Nam in questionibus de malo vbi tractat de demonibus. et in. q. i. an demones habeant corpora naturaliter sibi vnita? Inter alia que ibi recitantur mentio de illis qui singulos effectus ad virtutes celestium corporum. quibus et subesse dicebant occultas causas effectuum inferiorum dicens. Considerandum est quod paripatetici aristotelis sectatores non posuerunt demones esse sed ea que attribuuntur demonibus dicebant prouenire ex virtute celestium corporum et aliarum naturalium rerum. Unde Augus. dicit. x. de ci. dei. porphirium visum fuisse quod herbis et lapidibus et animantibus ac sonis certis et vocibus ac figurationibus atque figmentis quibusdam etiam obseruatis in celi conuersione motibus siderum fabricari in terra ab hominibus potestates siderum idoneas varijs effectibus exequendas. Ex quibus apparet error quod omnia reducebant in causas occultas siderum et demones tantummodo fabricarentur ex opinione hominum. Sed quod hec positio sit falsa manifeste probat sanctus Tho. ex hoc ibidem. quod reperiuntur alique operationes demonum que nullo modo possunt ex aliqua naturali causa procedere. puta quod aliquis obsessus a demone loquatur linguam ignotam. et multa alia inueniuntur opera demonum tam in arreptitijs quam nigromanticis artibus. que nullo modo possunt nisi ex aliquo intellectu procedere. ad minus bona secundum naturam licet mala secundum voluntatem. Et ideo coacti fuerunt propter inconuenientia tacta alij philosophi ponere demones esse. licet post in varios errores inciderunt alijs putantibus animas hominum a corporibus exeuntes demones fieri. Unde et multi auruspices pueros occiderunt vt animas eorum suos cooperatores haberent. et plures alij ibi errores recitantur. Unde patet quod non immerito doctor sanctus dicit talem opinionem ex radice infidelitatis procedere. Si cui placet legat Augus. in. viij. et. ix. de ci. dei. super varios errores infidelium circa naturam demonum. quare etiam communis ratio omnium doctorum que in prefata distinctione allegatur contra huiusmodi errantes scilicet qui maleficium aliquid esse negantes magne est efficacie in sententia licet breuis sit in verbis. vbi dicunt quod qui maleficium nihil esse in mundo asserunt. contrariantur omnium doctorum sententijs & sacre scripture declarantes demones esse et demones habere potestatem supra corpora et supra imaginationes hominum deo permittente. vnde et per eos malefici mira operari possunt circa creaturas. Unde et merito ipsorum demonum instrumenta et ad quorum instantiam demones interdum ad creaturarum nocumenta operantur malefici dicuntur. Et quidem quod per reprobationem huius primi erroris a doctoribus non fit mentio de matrimonialiter coniunctis. tamen per reprobationem secundi erroris hoc patet. Dicunt enim quod aliorum error erat quod licet maleficium esset et abundaret in mundo etiam contra carnalem copulam. tamen quia nullum tale maleficium potest censeri perpetuum ideo nunquam dirimeret matrimonium iam contractum. Ecce quod mentio fit de matrimonialiter coniunctis. Improbando autem hunc errorem licet hoc declarare non deseruiat ad propositum. tamen propter eos qui copiam librorum non habent. Notandum quod improbant per hoc quod talia asserere dicunt esse contra experimentum et contra iura antiqua & noua. Unde dant talem catholici doctores distinctionem quod impotentia ex maleficio procurata aut est temporalis aut perpetua. Si temporalis tunc non impedit. Tunc autem presumitur esse temporalis quando infra spacium trium annorum cohabitantes et quantum possunt operam dantes siue per ecclesiastica sacramenta siue per alia remedia sanari possunt. Si vero non sanentur aliquo remedio ex tunc presumitur esse perpetua. et tunc aut precedit matrimonij contractionem & consummationem et sic impedit matrimonium contrahendum et dirimit iam contractum. aut sequitur matrimonij contractionem sed non consummationem et sic etiam vt dicunt aliqui dirimit matrimonium iam contractum dicitur enim. xxxiij. q. i. c. i. quod coniugium confirmatur officio scilicet carnis. vt dicit glo. aut sequitur matrimonium consummatum & tunc vinculum matrimoniale non dirimit. plura ibi notantur. extra de frigid. &c. per Hostien. et Goffre. et doctores. etiam theologos vbi supra. Ad argumenta. Ad primum satis patet ex his que dicta sunt. Nam primo quod dei opera possunt destrui per opera diaboli si maleficium posset inter coniugatos contingere. non valet instantia immo oppositum patet cum nihil possit diabolus nisi deo permittente. Item quia non per violentiam destruit vti tyrannus. sed per quandam artem extrinsecam vt supra patuit. Ad secundum patuit supra quare potius deus permittit super hunc actum venereum quam super alios actus potest etiam super alios quando deus permittit. Unde non valet quod perimat mundum. Ad tercium similiter patet ex dictis.