Malleus maleficarum (ed. II)/Summis Desiderantes

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Bulla Summis Desiderantes.
1490


Vide:
Fairytale right blue.png Haec pagina facsimile libri
Fairytale right blue.png Haec pagina transscripta
Fairytale left blue.png Appologia Approbatio Fairytale right blue.png
 Tenor bulle apostolice aduersus heresim
maleficarum cum approbatione & subscriptione doctorum alme vniuersitatis Colonien. in sequentem tractatum Incipit feliciter.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Ad futuram rei memoriam. Summis desiderantes affectibus prout pastoralis sollicitudinis cura requirit. vt fides catholica nostris potissime temporibus. vbique augeatur & floreat. ac omnis heretica prauitas. de finibus fidelium procul pellatur. ea libenter declaramus. ac etiam de nouo concedimus. per que huiusmodi pium desiderium nostrum votiuum sortiatur effectum. cunctisque propterea per nostre operationis ministerium. quasi per prouidi operatoris sarculum. erroribus extirpatis. eiusdem fidei zelus. & obseruantia in ipsorum corda fidelium fortius imprimatur. Sane nuper ad nostrum non sine ingenti molestia peruenit auditum. quod in nonnullis partibus Alamanie superioris. necnon in Moguntin. Colonien. Treuerensi. Saltzburgen. & Bremen. prouincijs. ciuitatibus. terris locis & diocesibus. quamplures vtriusque sexus persone. proprie salutis immemores & a fide catholica deuiantes. cum demonibus incubis & succubis abuti. ac suis incantationibus. carminibus. & coniurationibus alijsque nephandis superstitijs & sortilegijs. excessibus. criminibus & delictis. mulierum partus. animalium fetus. terre fruges. vinearum vuas. & arborum fructus. nec non homines mulieres. iumenta. pecora. pecudes. & alia diuersorum generum animalia. Vineas quoque pomeria. prata. pascua. blada. frumenta & alia terre legumina perire suffocari. & extingui facere & procurare. ipsaque homines mulieres. iumenta. pecora. pecudes. & animalia. diris tam intrinsecis quam extrinsecis doloribus & tormentis afficere & excruciare ac eosdem homines ne gignere. & mulieres ne concipere. virosque ne vxoribus. & mulieres ne viris. actus coniugales reddere valeant impedire. Fidem preterea ipsam quam in sacri susceptione baptismi susceperunt ore sacrilego abnegare. Aliaque quamplurima nefanda. excessus. & crimina instigante humani generis inimico committere & perpetrare non verentur. in animarum suarum periculum. diuine maiestatis offensam. ac perniciosum exemplum & scandalum plurimorum. Quodque licet dilecti filij. Henrici institoris in predictis partibus Alamanie superioris. in quibus etiam prouincie. ciuitates. terre. dyoc. & alia loca huiusmodi comprehensa fore censentur. necnon Jacobus sprenger per certas partes linee rheni ordinis fratrum predicatorum & theologie professores. heretice prauitatis inquisitores. per litteras apostolicas deputati fuerint. prout adhuc existunt. tamen nonnulli clerici & layci. illarum partium querentes plura sapere quam oporteat. pro eo quod in litteris deputationis huiusmodi. prouincie. ciuitates. dyoc. terre & alia loca predicta. illarumque persone. ac excessus huiusmodi. nominatim & specifice expressa non fuerunt. illa sub eisdem partibus minime contineri. & propterea prefatis inquisitoribus. in prouincijs ciuitatibus. dyoce. terris & locis predictis. huiusmodi inquisitionis officium. exequi non licere. & ad personarum earundem. super excessibus & criminibus antedictis. punitionem. incarcerationem. & correctionem admitti non debere pertinaciter asserere non erubescunt. Propter quod in prouincijs. ciuitatibus. dyoc. terris & locis predictis excessus & crimina huiusmodi. non sine animarum earundem euidenti iactura. & eterne salutis dispendio remanent impunita. Nos igitur impedimenta quelibet que per ipsorum inquisitorum officij executio. quomodolibet retardari posset de medio submouere. & ne labes heretice prauitatis aliorumque excessuum huiusmodi in perniciem aliorum innocentum sua venena diffundat. oportunis remedijs prout nostro incumbit officio prouidere volentes. fidei zelo ad hoc maxime nos impellente. ne propterea contingat. Prouincias. ciuitates. dyoc. terras. & loca predicta sub eisdem partibus Alamanie superioris debito inquisitionis officio carere eisdem inquisitoribus. in illis officium inquisitionis. huiusmodi exequi licere. & ad personarum earundem super excessibus & criminibus predictis. correctionem incarcerationem. & punitionem admitti debere. Perinde in omnibus & per omnia. ac si in litteris predictis prouincie. ciuitates. dyoc. terre & loca ac persone & excessus huiusmodi nominatim & specifice expressa forent. auctoritate apostolica tenore presentium statuimus. Proque potiori cautela. litteras & deputationem predictas. ad prouincias ciuitates dyoc. terras & loca. necnon personas. & crimina huiusmodi extendentes. Prefatis inquisitoribus. quod ipsi & alter eorum. accersito secum dilecto filio Johanne gremper clerico Constan. dyoc. magistro in artibus eorum moderno. seu quouis alio notario publico. per ipsos & quemlibet eorum pro tempore deputando in prouincijs ciuitatibus dyoc. terris. & locis predictis. contra quascunque personas. cuiuscunque conditionis & preeminentie fuerint. huiusmodi inquisitionis officium exequi. ipsasque personas quas in premissis culpabiles reperierint. iuxta earum demerita. corrigere incarcerare. punire. & mulctare. Necnon in singulis prouinciarum huiusmodi parrochialibus ecclesijs verbum dei fideli populo quotiens expedierit ac eis visum fuerit. proponere & predicare. omniaque alia & singula in premissis. & circa ea necessaria & oportuna facere & similiter exequi libere & licite valeant. plenam ac liberam eadem auctoritate de nouo concedimus facultatem. Et nihilominus venerabili fratri nostro. Episcopo Argentin. per apostolica scripta mandamus. quatenus ipse per se vel alium seu alios premissa. vbi quando & quotiens expedire cognouerit. fueritque pro parte inquisitorum huiusmodi. seu alterius eorum legitime requisitus. solenniter publicans. non permittat eos per quoscunque super hoc contra predictarum & presentium litterarum tenorem quauis auctoritate molestari. seu alias quomodolibet impediri. molestatores & impedientes & contradictores quoslibet & rebelles cuiuscunque dignitatis. status. gradus. preeminentie. nobilitatis & excellentie aut conditionis fuerint. & quocunque exemptionis priuilegio sint muniti. Per excommunicationis suspensionis & interdicti. ac alias etiam formidabiliores. de quibus sibi videbitur sententias censuras & penas. omni appellatione postposita compescendo. & etiam legitimis super his per eum seruandis processibus. sententias ipsas quotiens opus fuerit aggrauare & reaggrauare. auctoritate nostra procuret. Inuocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachij secularis. Non obstantibus premissis ac constitutionibus & ordinationibus apostolicis contrarijs quibuscunque. Aut si aliquibus communiter vel diuisim ab apostolica sit sede indultum. quod interdici. suspendi. vel excommunicari non possint per litteras apostolicas. non facientes plenam & expressam. ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. & qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscunque tenoris existat. per quam presentibus non expressam. vel totaliter non insertam. effectus huiusmodi gratie impediri valeat quomodolibet vel differri. & de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre declarationis. extensionis concessionis & mandati infringere. vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dei ac beatorum Petri & Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum. Anno incarnationis dominice Millesimoquadrintesimooctuagesimoquarto. non. decemb. Pontificatus nostri Anno primo.

¶ Sequitur in sequentem tractatum approbatio & subscriptio doctorum alme vniuersitatis Colonien. iuxta formam publici instrumenti.


IN nomine domini nostri iesu christi Amen. Nouerint vniuersi presens publicum instrumentum lecturi. visuri & audituri. Quod anno a natiuitate eiusdem domini nostri. Mcccclxxxvij. Indiction. quinta. Die vero sabbati. decimanona mensis maij. hora quinta post meridiem vel quasi pontificatus Sanctissimi in christo patris & domini nostri domini Innocentij diuina prouidentia pape octaui. Anno tercio. In mei notarij publici & testium infra scriptorum ad hoc specialiter vocatorum & rogatorum presentia. personaliter constitutus. Venerabilis & religiosus frater Henricus institoris sacre theologie professor ordinis predicatorum heretice prauitatis inquisitor. A sancta sede apostolica vna cum Venerabili & religioso fratre Jacobo sprenger etiam sacre theologie professore. ac conuentus predicatorum colonien. priore collega suo specialiter deputatus. pro se & dicto collega suo proposuit atque dixit quod modernus summus pontifex. scilicet dominus Inno. papa prefatus. per vnam patentem bullam. commisit ipsis inquisitoribus. Henrico & Jacobo ordinis predicatorum & sacre theologie professoribus predictis. facultatem inquirendi apostolica auctoritate super quascunque hereses. precipue autem super heresim maleficarum modernis temporibus vigentem. & hoc per quinque ecclesias Metropolitanas. videlicet Moguntinam. Colon. Treueren. Saltzburgen. & Bremen. cum omni facultate contra tales procedendi. vsque ad vltimum exterminium. iuxta tenorem bulle apostolice. quam suis habebat in manibus. sanam. integram. illesam. & non viciatam. sed omni prorsus suspicion. caren. Cuius quidem tenor bulle sic incipit. Innocen. episcopus seruus seruorum dei. Ad futuram rei memoriam summis desiderantes affectibus. prout pastoralis sollicitudinis cura requirit vt fides catholica nostris potissime temporibus vbique augeatur & floreat. &c. Finit autem sic. Datum Rome apud sanctum Petrum Anno incarnation. dominice. Millesimoquadringentesimooctuagesimoquarto. nonas decembris. Pontificatus nostri Anno primo. ¶ Et quia nonnulli animarum rectores & verbi dei predicatores. publice in eorum sermonibus ad populum. asserere & affirmare non verebantur. maleficas non esse. aut quod nihil in nocumentum creaturarum quacunque operatione efficere possent ex quibus incautis sermonibus nonnunquam seculari brachio. ad puniendum huiusmodi maleficas amputabatur facultas & hoc