Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Summis Desiderantes

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Bulla Summis Desiderantes.
1490


Vide:
Fairytale right blue.png Haec pagina facsimile libri
Fairytale right blue.png Haec pagina inabbreviata
Fairytale left blue.png Apologia Approbatio Fairytale right blue.png
[3]
 Tenor bullae apostolicae adversus haeresim
maleficarum cum approbatione et subscriptione doctorum almae universitatis Colonien. in sequentem tractatum Incipit feliciter.

Innocentius episcopus servus servorum Dei. Ad futuram rei memoriam. Summis desiderantes affectibus prout pastoralis sollicitudinis cura requirit. ut fides Catholica nostris potissime temporibus. ubique augeatur et floreat. ac omnis haeretica pravitas. de finibus fidelium procul pellatur. ea libenter declaramus. ac etiam de novo concedimus. per quae huiusmodi pium desiderium nostrum votivum sortiatur effectum. cunctisque propterea per nostrae operationis ministerium. quasi per providi operatoris sarculum. erroribus exstirpatis. eiusdem fidei zelus. et observantia in ipsorum corda fidelium fortius imprimatur. Sane nuper ad nostrum non sine ingenti molestia pervenit auditum. quod in nonnullis partibus Alemaniae Superioris. necnon in Moguntin. Colonien. Treverensi. Saltzburgen. et Bremen. provinciis. civitatibus. terris locis et dioecesibus. quamplures utriusque sexus personae. propriae salutis immemores et a fide Catholica deviantes. cum daemonibus incubis et succubis abuti. ac suis incantationibus. carminibus. et coniurationibus aliisque nefandis superstitiis et sortilegiis. excessibus. criminibus et delictis. mulierum partus. animalium foetus. terrae fruges. vinearum uvas. et arborum fructus. nec non homines mulieres. iumenta. pecora. pecudes. et alia diversorum generum animalia. Vineas quoque pomeria. prata. pascua. blada. frumenta et alia terrae legumina perire suffocari. et extingui facere et procurare. ipsaque homines mulieres. iumenta. pecora. pecudes. et animalia. diris tam intrinsecis quam extrinsecis doloribus et tormentis afficere et excruciare ac eosdem homines ne gignere. et mulieres ne concipere. virosque ne uxoribus. et mulieres ne viris. actus coniugales reddere valeant impedire. Fidem praeterea ipsam quam in sacri susceptione baptismi susceperunt ore sacrilego abnegare. Aliaque quamplurima nefanda. excessus. et crimina instigante humani generis inimico committere et perpetrare non verentur. in animarum suarum periculum. divinae maiestatis offensam. ac perniciosum exemplum et scandalum plurimorum. Quodque licet dilecti filii. Henrici Institoris in praedictis partibus Alemaniae Superioris. in quibus etiam provinciae. civitates. terrae. dioec. et alia loca huiusmodi comprehensa fore censentur. necnon Jacobus Sprenger per certas partes lineae Rheni ordinis fratrum Praedicatorum et theologiae professores. haereticae pravitatis inquisitores. per litteras apostolicas deputati fuerint. prout adhuc existunt. tamen nonnulli clerici et laici. illarum partium quaerentes plura sapere quam oporteat. pro eo quod in litteris deputationis huiusmodi. provinciae. civitates. dioec. terrae et alia loca praedicta. illarumque personae. ac excessus huiusmodi. nominatim et specifice expressa non fuerunt. illa sub eisdem partibus minime contineri. et propterea praefatis inquisitoribus. in provinciis civitatibus. dioece. terris et locis praedictis. huiusmodi inquisitionis officium. exequi non licere. et ad personarum earundem. super excessibus et criminibus antedictis. punitionem. incarcerationem. et correctionem admitti non debere pertinaciter asserere non erubescunt. Propter quod in provinciis. civitatibus. dioec. terris et locis praedictis excessus et crimina huiusmodi. non sine animarum earundem evidenti iactura. et aeternae salutis dispendio remanent impunita. Nos igitur impedimenta quaelibet quae per ipsorum inquisitorum officii executio. quomodolibet retardari posset de medio submovere. et ne labes haereticae pravitatis aliorumque excessuum huiusmodi in perniciem aliorum innocentum sua venena diffundat. opportunis remediis prout nostro incumbit officio providere volentes. fidei zelo ad hoc maxime nos impellente. ne propterea contingat. Provincias. civitates. dioec. terras. et loca praedicta sub eisdem partibus Alemaniae Superioris debito inquisitionis officio carere eisdem inquisitoribus. in illis officium inquisitionis. huiusmodi exequi licere. et ad personarum earundem super excessibus et criminibus praedictis. correctionem incarcerationem. et punitionem admitti debere. Perinde in omnibus et per omnia. ac si in litteris praedictis provinciae. civitates. dioec. terrae et loca ac personae et excessus huiusmodi nominatim et specifice expressa forent. auctoritate apostolica tenore praesentium statuimus. Proque potiori cautela. litteras et deputationem praedictas. ad provincias civitates dioec. terras et loca. necnon personas. et crimina huiusmodi extendentes. Praefatis inquisitoribus. quod ipsi et alter eorum. accersito secum dilecto filio Johanne Gremper clerico Constan. dioec. magistro in artibus eorum moderno. seu quovis alio notario publico. per ipsos et quemlibet eorum pro tempore deputando in provinciis civitatibus dioec. terris. et locis praedictis. contra quascumque personas. cuiuscumque condicionis et praeeminentiae fuerint. huiusmodi inquisitionis officium exequi. ipsasque personas quas in praemissis culpabiles reperierint. iuxta earum demerita. corrigere incarcerare. punire. et mulctare. Necnon in singulis provinciarum huiusmodi [4]parochialibus ecclesiis verbum Dei fideli populo quotiens expedierit ac eis visum fuerit. proponere et praedicare. omniaque alia et singula in praemissis. et circa ea necessaria et opportuna facere et similiter exequi libere et licite valeant. plenam ac liberam eadem auctoritate de novo concedimus facultatem. Et nihilominus venerabili fratri nostro. Episcopo Argentin. per apostolica scripta mandamus. quatenus ipse per se vel alium seu alios praemissa. ubi quando et quotiens expedire cognoverit. fueritque pro parte inquisitorum huiusmodi. seu alterius eorum legitime requisitus. solemniter publicans. non permittat eos per quoscumque super hoc contra praedictarum et praesentium litterarum tenorem quavis auctoritate molestari. seu alias quomodolibet impediri. molestatores et impedientes et contradictores quoslibet et rebelles cuiuscumque dignitatis. status. gradus. praeeminentiae. nobilitatis et excellentiae aut condicionis fuerint. et quocumque exemptionis privilegio sint muniti. Per excommunicationis suspensionis et interdicti. ac alias etiam formidabiliores. de quibus sibi videbitur sententias censuras et poenas. omni appellatione postposita compescendo. et etiam legitimis super his per eum servandis processibus. sententias ipsas quotiens opus fuerit aggravare et reaggravare. auctoritate nostra procuret. Invocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachii saecularis. Non obstantibus praemissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis contrariis quibuscumque. Aut si aliquibus communiter vel divisim ab apostolica sit sede indultum. quod interdici. suspendi. vel excommunicari non possint per litteras apostolicas. non facientes plenam et expressam. ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. et qualibet alia dictae sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscumque tenoris existat. per quam praesentibus non expressam. vel totaliter non insertam. effectus huiusmodi gratiae impediri valeat quomodolibet vel differri. et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis. extensionis concessionis et mandati infringere. vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit. indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum. Anno incarnationis dominicae Millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto. non. Decemb. Pontificatus nostri Anno primo.

¶ Sequitur in sequentem tractatum approbatio et subscriptio doctorum almae universitatis Colonien. iuxta formam publici instrumenti.