Jump to content

Malleus maleficarum (ed. II)/Approbatio

Unchecked
E Wikisource
Approbatio & subscriptio doctorum alme universitatis Coloniensis.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Summis Desiderantes Tabula 

IN nomine domini nostri iesu christi Amen. Nouerint vniuersi presens publicum instrumentum lecturi. visuri & audituri. Quod anno a natiuitate eiusdem domini nostri. Mcccclxxxvij. Indiction. quinta. Die vero sabbati. decimanona mensis maij. hora quinta post meridiem vel quasi pontificatus Sanctissimi in christo patris & domini nostri domini Innocentij diuina prouidentia pape octaui. Anno tercio. In mei notarij publici & testium infra scriptorum ad hoc specialiter vocatorum & rogatorum presentia. personaliter constitutus. Venerabilis & religiosus frater Henricus institoris sacre theologie professor ordinis predicatorum heretice prauitatis inquisitor. A sancta sede apostolica vna cum Venerabili & religioso fratre Jacobo sprenger etiam sacre theologie professore. ac conuentus predicatorum colonien. priore collega suo specialiter deputatus. pro se & dicto collega suo proposuit atque dixit quod modernus summus pontifex. scilicet dominus Inno. papa prefatus. per vnam patentem bullam. commisit ipsis inquisitoribus. Henrico & Jacobo ordinis predicatorum & sacre theologie professoribus predictis. facultatem inquirendi apostolica auctoritate super quascunque hereses. precipue autem super heresim maleficarum modernis temporibus vigentem. & hoc per quinque ecclesias Metropolitanas. videlicet Moguntinam. Colon. Treueren. Saltzburgen. & Bremen. cum omni facultate contra tales procedendi. vsque ad vltimum exterminium. iuxta tenorem bulle apostolice. quam suis habebat in manibus. sanam. integram. illesam. & non viciatam. sed omni prorsus suspicion. caren. Cuius quidem tenor bulle sic incipit. Innocen. episcopus seruus seruorum dei. Ad futuram rei memoriam summis desiderantes affectibus. prout pastoralis sollicitudinis cura requirit vt fides catholica nostris potissime temporibus vbique augeatur & floreat. &c. Finit autem sic. Datum Rome apud sanctum Petrum Anno incarnation. dominice. Millesimoquadringentesimooctuagesimoquarto. nonas decembris. Pontificatus nostri Anno primo. ¶ Et quia nonnulli animarum rectores & verbi dei predicatores. publice in eorum sermonibus ad populum. asserere & affirmare non verebantur. maleficas non esse. aut quod nihil in nocumentum creaturarum quacunque operatione efficere possent ex quibus incautis sermonibus nonnunquam seculari brachio. ad puniendum huiusmodi maleficas amputabatur facultas & hoc in maximum augmentum maleficarum & confortationem illius heresis. Ideo prefati inquisitores totis eorum viribus. cunctis periculis & insultibus obuiare volentes. tractatum quendam non tam studiose quam & laboriose collegerunt. In quo non tam huiusmodi predicatorum ignorantiam. pro catholice fidei conseruatione repellere nisi sunt. quantum etiam in exterminium maleficarum debitos modos sententiandi & easdem puniendi. iuxta dicte bulle tenorem. & sacrorum canonum instituta laborarunt. At quoniam consonum rationi est. vt ea que pro communi vtilitate fiunt. etiam communi approbatione doctorum roborentur. Ideo ne prefati rectores discoli. & predicatores sacrarum litterarum ignari. estimarent predictum tractatum sic vt premittitur collectum. minus bene doctorum determinationibus & sententijs fulcitum. eundem alme vniuersitati Colonien. seu nonnullis ibidem sacre pagine professoribus. ad discutiendum & collationandum obtulerunt. vt si qua reprehensibilia. & a catholica veritate dissona reperirentur eorum iudice sic refutarentur. quod tamen consona catholice veritati approbarentur. quod subscriptis modis factum fuit.

¶ In primis Egregius dominus Lambertus de monte manu sua propria se subscripsit prout sequitur. Ego Lambertus de monte. sacre theologie humilis professor. Decanus pro tempore facultatis sacre pagine eiusdem studij Colonien. fateor hac manu mea propria. istum tractatum tripartitum. per me lustratum & diligenter collationatum quo ad eius partes primas. nihil continere saltim meo humili iudicio. quod sit contrarium. aut sententijs non errantium philosophorum. aut contra veritatem sancte catholice & apostolice fidei. aut contra doctorum determinationes a sancta ecclesia approbatorum aut admissorum. Tercia etiam pars vtique sustinenda & approbanda quo ad illorum hereticorum punitiones de quibus tractat inquantum sacris canonibus non repugnat. Iterum propter experimenta in hoc tractatu narrata. que vtique propter famam tantorum virorum precipuorum etiam inquisitorum creduntur esse vera. Consulendum tamen videtur. quod iste tractatus doctis & viris zelosis. qui ex eo sana varia & matura consilia in exterminium maleficarum conferre possunt communicetur. simul & ecclesiarum rectoribus timoratis & conscientiosis dumtaxat ad quorum doctrinam subditorum corda in odium tam pestifere heresis incitari poterunt. ad cautelam bonorum pariter & malorum inexcusabilitatem atque punitionem. vt sic misericordia in bonis & iusticia in malis luce clarius pateat. & in omnibus deus magnificetur ipso prestante cui laus & gloria. ¶ Deinde ad idem venerabilis magister Jacobus de stralen. etiam propria manu sua se subscripsit in hunc modum. Ego Jacobus de stralen sacre theologie professor minimus. post visitationem tractatus memorati. sentio conformiter per omnia his que per venerabilem magistrum nostrum Lambertum de monte decanum sacre theologie. superius annotata sunt. quod attestor hac scriptura manus mee. ad dei laudem. ¶ Pariformiter eximius magister Andreas de ochsenfurt. etiam propria manu se subscripsit vt infra. Conformiter mihi andree de ochsenfurt. sacre theologie professori nouissimo. Videtur censendum de materia oblati tractatus. quantum prima facie apparuit. quod contestor manus mee scriptura. ad finem in eodem expressum promouendum. ¶ Consequenter autem Egregius magister Thomas de scocia. similiter se propria manu sua subscripsit prout sequitur. Ego Thomas de scocia sacre theologie doctor. licet immeritus conformiter sentio per omnia venerabilibus magistris nostris precedentibus. in materia prefati tractatus. per me examinati. quod attestor manu propria mea. ¶ Subsequenter & secunda subscriptio contra prefatos predicatores incautos sic acta fuit. In primis positi fuerunt articuli prout sequitur. Primo inquisitores heretice prauitatis deputatos auctoritate sedis apostolice. iuxta formam canonum. commendant magistri sacre theologie subscripti & hortantur quod dignentur prosequi cum zelo eorum officium. ¶ Secundo quod maleficia posse fieri permissione diuina. ex cooperatione diaboli per maleficos aut maleficas non est contrarium fidei catholice. sed consonum dictis sacre scripture immo necessarium est. iuxta sententias sanctorum doctorum. illa quandoque posse fieri admittere. ¶ Tercio predicare ergo maleficia non posse fieri erroneum est. quia sic predicantes impediunt quantum in eis est opus pium inquisitorum in preiudicium salutis animarum. secreta tamen que quandoque ab inquisitoribus audiuntur. non sunt omnibus reuelanda. ¶ Ultimo exhortandi veniunt omnes principes & quicunque catholici. vt assistere dignentur tam pijs votis inquisitorum pro defensione sancte catholice fidei. ¶ Demum vero subscripti & suprascripti doctores predicte facultatis theologie. manibus proprijs se subscripserunt. prout ego Arnoldus notarius infrascriptus ex reuelatione honesti Johannis vorda. de Mechlinia alme vniuersitatis Colonien. bedelli iurati. qui mihi hoc retulit audiui. & vt ex manibus etiam supra & infrascriptis apparuit vidi in hunc qui sequitur modum. Ego Lambertus de monte sacre theologie humilis professor. ita sentio vt prescribitur. teste hac manu mea propria pro tempore decanus. ¶ Ego Jacobus de stralen. sacre theologie professor minimus. ita sentio vt supra scribitur. quod testificor manu mea propria. ¶ Ego Udalricus kridiviß de eßlingen sacre theologie professor nouissimus vt prescriptum est ita sentiendum. hac manus proprie scriptura censeo. ¶ Et ego Conradus de campis sacre theologie professor humilimus prout supra cum maioribus meis in idem concurro iudicium. ¶ Ego Cornelius de breda minimus professor ita sentio vt prescriptum est. quod testificor manu mea propria. ¶ Ego Thomas de scocia. sacre theologie professor licet immeritus conformiter sentio venerabilibus professoribus prescriptis teste manu mea propria. ¶ Ego Theodericus de bummell sacre theologie humilimus professor ita sentio sicut scriptum est per magistros meos prescriptos. quod testor manu mea propria. ¶ In assertione articulorum prescriptorum conformis iudicij sum cum venerandis magistris nostris preceptoribus meis. Ego Andreas de ochsenfurt. sacre theologie facultatis professor. ac theologorum vniuersitatis Colonien. collegij minimus. ¶ Nouissime autem & finaliter iam dictus venerabilis & religiosus frater Henricus institoris inquisitor. habuit & tenuit in suis manibus quandam aliam litteram pergameneam. Serenissimi regis romanorum. sigillo suo rubeo rotundo in capsa cere glauce impressa. impressula pergameni inferius impenden. sigillatam sanam & integram. non viciatam non cancellatam neque in aliqua sui parte suspectam. sed omni prorsus vicio & suspicion. caren. Ita quod in faciliorem expeditionem huius negocij fidei idem Serenissimus dominus Romanorum rex prefatus ipsam eandem bullam apostolicam supra tactam. tanquam christianissimus princeps tueri & defendere voluit atque vult & ipsos inquisitores in suam omnimodam protectionem suscipit. Mandans & precipiens omnibus & singulis romano imperio subditis vt in executione talium negociorum fidei ipsis inquisitoribus omnem fauorem & assistentiam exhibeant. ac alias faciant prout in eadem littera plenius continetur & habetur. Cuius quidem littere regalis principium & finis hic infra annotantur in hunc modum Maximilianus diuina fauente clementia Romanorum rex semper augustus. Archidux Austrie. dux burgundie. Lothar. Brabantie. Lymburgie. Lutzenburgie & Gelrie. Comes flandrie &c. Finis vero. Datum in oppido nostro bruxellen. nostro sub sigillo. mensis nouembris die sexta. Anno domini Millesimoquadringentesimooctuagesimosexto regni nostri Anno primo. ¶ De & super premissis omnibus & singulis iam dictus venerabilis & religiosus frater Henricus inquisitor pro se & collega suo antedicto ipsis a me notario publico supra & infrascripto fieri & confici vnum vel plura publicum seu publica instrumentum & instrumenta in meliori forma petijt. Acta sunt hec Colon. in domo habitation. venerabilis magistri Lamberti de monte predicti infra emunitatem ecclesie sancti Andree Colon. sit. in camera negociorum & studij eiusdem magistri Lamberti inferius Sub anno domini. indiction. mense. die horis. & pontificatu quibus supra presentibus ibidem predictis magistro Lamberto & Johanne bedello Necnon honestis viris Nicolao cuper de venroide. venerabilis curie. Colon. notario iurato. & Cristiano ivintzen de eußkirchen clerico colon. dyoc. testibus ad premissa fide dignis rogatis & requisitis.

¶ Et ego Arnoldus kolich de eußkirchen clericus Colon. iuratus. Quia premissis omnibus & singulis dum sic vt premittitur fierent & agerentur vna cum prenominatis testibus presens fui. Eaque sic fieri vidi & vt prefertur ex relatione bedelli audiui. Idcirco presens publicum instrumentum manu mea propria scriptum & ingrossatum exinde confeci subscripsi publicaui & in hanc publicam formam redegi. Signoque & nomine meis solitis & consuetis signaui rogatus & requisitus in fidem & testimonium omnium & singulorum premissorum.

Sequitur tabula subsequentis operis seu tractatus.