Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Approbatio

E Wikisource
Approbatio & subscriptio doctorum alme universitatis Coloniensis.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Summis Desiderantes Tabula 

[4]IN nomine domini nostri Jesu Christi Amen. Noverint universi praesens publicum instrumentum lecturi. visuri et audituri. Quod anno a nativitate eiusdem domini nostri. MCCCCLXXXVII. Indiction. quinta. Die vero sabbati. decimanona mensis Maii. hora quinta post meridiem vel quasi pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Innocentii divina providentia papae octavi. Anno tertio. In mei notarii publici et testium infra scriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum praesentia. personaliter constitutus. Venerabilis et religiosus frater Henricus Institoris sacrae theologiae professor ordinis Praedicatorum haereticae pravitatis inquisitor. A sancta sede apostolica una cum Venerabili et religioso fratre Jacobo Sprenger etiam sacrae theologiae professore. ac conventus Praedicatorum Colonien. priore collega suo specialiter deputatus. pro se et dicto collega suo proposuit atque dixit quod modernus summus pontifex. scilicet dominus Inno. papa praefatus. per unam patentem bullam. commisit ipsis inquisitoribus. Henrico et Jacobo ordinis Praedicatorum et sacrae theologiae professoribus praedictis. facultatem inquirendi apostolica auctoritate super quascumque haereses. praecipue autem super haeresim maleficarum modernis temporibus vigentem. et hoc per quinque ecclesias Metropolitanas. videlicet Moguntinam. Colon. Treveren. Saltzburgen. et Bremen. cum omni facultate contra tales procedendi. usque ad ultimum exterminium. iuxta tenorem bullae apostolicae. quam suis habebat in manibus. sanam. integram. illaesam. et non viciatam. sed omni prorsus suspicion. caren. Cuius quidem tenor bullae sic incipit. Innocen. episcopus servus servorum Dei. Ad futuram rei memoriam summis desiderantes affectibus. prout pastoralis sollicitudinis cura requirit ut fides Catholica nostris potissime temporibus ubique augeatur et floreat. etc. Finit autem sic. Datum Romae apud sanctum Petrum Anno incarnation. dominicae. Millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto. nonas Decembris. Pontificatus nostri Anno primo. ¶ Et quia nonnulli animarum rectores et verbi Dei praedicatores. publice in eorum sermonibus ad populum. asserere et affirmare non verebantur. maleficas non esse. aut quod nihil in nocumentum creaturarum quacumque operatione efficere possent ex quibus incautis sermonibus nonnumquam saeculari brachio. ad puniendum huiusmodi maleficas amputabatur facultas et hoc [5]in maximum augmentum maleficarum et confortationem illius haeresis. Ideo praefati inquisitores totis eorum viribus. cunctis periculis et insultibus obviare volentes. tractatum quendam non tam studiose quam et laboriose collegerunt. In quo non tam huiusmodi praedicatorum ignorantiam. pro Catholicae fidei conservatione repellere nisi sunt. quantum etiam in exterminium maleficarum debitos modos sententiandi et easdem puniendi. iuxta dictae bullae tenorem. et sacrorum canonum instituta laborarunt. At quoniam consonum rationi est. ut ea quae pro communi utilitate fiunt. etiam communi approbatione doctorum roborentur. Ideo ne praefati rectores discoli. et praedicatores sacrarum litterarum ignari. aestimarent praedictum tractatum sic ut praemittitur collectum. minus bene doctorum determinationibus et sententiis fulcitum. eundem almae universitati Colonien. seu nonnullis ibidem sacrae paginae professoribus. ad discutiendum et collationandum obtulerunt. ut si qua reprehensibilia. et a Catholica veritate dissona reperirentur eorum iudice sic refutarentur. quod tamen consona Catholicae veritati approbarentur. quod subscriptis modis factum fuit.

¶ In primis Egregius dominus Lambertus de Monte manu sua propria se subscripsit prout sequitur. Ego Lambertus de Monte. sacrae theologiae humilis professor. Decanus pro tempore facultatis sacrae paginae eiusdem studii Colonien. fateor hac manu mea propria. istum tractatum tripartitum. per me lustratum et diligenter collationatum quo ad eius partes primas. nihil continere saltim meo humili iudicio. quod sit contrarium. aut sententiis non errantium philosophorum. aut contra veritatem sanctae Catholicae et Apostolicae fidei. aut contra doctorum determinationes a sancta ecclesia approbatorum aut admissorum. Tertia etiam pars utique sustinenda et approbanda quo ad illorum haereticorum punitiones de quibus tractat inquantum sacris canonibus non repugnat. Iterum propter experimenta in hoc tractatu narrata. quae utique propter famam tantorum virorum praecipuorum etiam inquisitorum creduntur esse vera. Consulendum tamen videtur. quod iste tractatus doctis et viris zelosis. qui ex eo sana varia et matura consilia in exterminium maleficarum conferre possunt communicetur. simul et ecclesiarum rectoribus timoratis et conscientiosis dumtaxat ad quorum doctrinam subditorum corda in odium tam pestiferae haeresis incitari poterunt. ad cautelam bonorum pariter et malorum inexcusabilitatem atque punitionem. ut sic misericordia in bonis et iustitia in malis luce clarius pateat. et in omnibus Deus magnificetur ipso praestante cui laus et gloria. ¶ Deinde ad idem venerabilis magister Jacobus de Stralen. etiam propria manu sua se subscripsit in hunc modum. Ego Jacobus de Stralen sacrae theologiae professor minimus. post visitationem tractatus memorati. sentio conformiter per omnia his quae per venerabilem magistrum nostrum Lambertum de Monte decanum sacrae theologiae. superius annotata sunt. quod attestor hac scriptura manus meae. ad Dei laudem. ¶ Pariformiter eximius magister Andreas de Ochsenfurt. etiam propria manu se subscripsit ut infra. Conformiter mihi Andreae de Ochsenfurt. sacrae theologiae professori novissimo. Videtur censendum de materia oblati tractatus. quantum prima facie apparuit. quod contestor manus meae scriptura. ad finem in eodem expressum promovendum. ¶ Consequenter autem Egregius magister Thomas de Scotia. similiter se propria manu sua subscripsit prout sequitur. Ego Thomas de Scotia sacrae theologiae doctor. licet immeritus conformiter sentio per omnia venerabilibus magistris nostris praecedentibus. in materia praefati tractatus. per me examinati. quod attestor manu propria mea. ¶ Subsequenter et secunda subscriptio contra praefatos praedicatores incautos sic acta fuit. In primis positi fuerunt articuli prout sequitur. Primo inquisitores haereticae pravitatis deputatos auctoritate sedis apostolicae. iuxta formam canonum. commendant magistri sacrae theologiae subscripti et hortantur quod dignentur prosequi cum zelo eorum officium. ¶ Secundo quod maleficia posse fieri permissione divina. ex cooperatione diaboli per maleficos aut maleficas non est contrarium fidei Catholicae. sed consonum dictis sacrae scripturae immo necessarium est. iuxta sententias sanctorum doctorum. illa quandoque posse fieri admittere. ¶ Tertio praedicare ergo maleficia non posse fieri erroneum est. quia sic praedicantes impediunt quantum in eis est opus pium inquisitorum in praeiudicium salutis animarum. secreta tamen quae quandoque ab inquisitoribus audiuntur. non sunt omnibus revelanda. ¶ Ultimo exhortandi veniunt omnes principes et quicumque Catholici. ut assistere dignentur tam piis votis inquisitorum pro defensione sanctae Catholicae fidei. ¶ Demum vero subscripti et suprascripti doctores praedictae facultatis theologiae. manibus propriis se subscripserunt. prout ego Arnoldus notarius infrascriptus ex revelatione honesti Johannis Vorda. de Mechlinia almae universitatis Colonien. bedelli iurati. qui mihi hoc retulit audivi. et ut ex manibus etiam supra et infrascriptis apparuit vidi in hunc qui sequitur modum. Ego Lambertus de Monte sacrae theologiae humilis professor. ita sentio ut praescribitur. teste hac manu mea propria pro tempore decanus. ¶ Ego Jacobus de Stralen. sacrae theologiae professor minimus. ita sentio ut supra scribitur. quod testificor manu mea propria. ¶ Ego Udalricus Kridwiß de Eßlingen sacrae theologiae professor novissimus ut praescriptum est ita sentiendum. hac manus propriae scriptura censeo. ¶ Et ego Conradus de [6]Campis sacrae theologiae professor humilimus prout supra cum maioribus meis in idem concurro iudicium. ¶ Ego Cornelius de Breda minimus professor ita sentio ut praescriptum est. quod testificor manu mea propria. ¶ Ego Thomas de Scotia. sacrae theologiae professor licet immeritus conformiter sentio venerabilibus professoribus praescriptis teste manu mea propria. ¶ Ego Theodericus de Bummell sacrae theologiae humilimus professor ita sentio sicut scriptum est per magistros meos praescriptos. quod testor manu mea propria. ¶ In assertione articulorum praescriptorum conformis iudicii sum cum venerandis magistris nostris praeceptoribus meis. Ego Andreas de Ochsenfurt. sacrae theologiae facultatis professor. ac theologorum universitatis Colonien. collegii minimus. ¶ Novissime autem et finaliter iam dictus venerabilis et religiosus frater Henricus Institoris inquisitor. habuit et tenuit in suis manibus quandam aliam litteram pergameneam. Serenissimi regis Romanorum. sigillo suo rubeo rotundo in capsa cerae glaucae impressa. impressula pergameni inferius impenden. sigillatam sanam et integram. non viciatam non cancellatam neque in aliqua sui parte suspectam. sed omni prorsus vitio et suspicion. caren. Ita quod in faciliorem expeditionem huius negotii fidei idem Serenissimus dominus Romanorum rex praefatus ipsam eandem bullam apostolicam supra tactam. tamquam Christianissimus princeps tueri et defendere voluit atque vult et ipsos inquisitores in suam omnimodam protectionem suscipit. Mandans et praecipiens omnibus et singulis Romano imperio subditis ut in executione talium negotiorum fidei ipsis inquisitoribus omnem favorem et assistentiam exhibeant. ac alias faciant prout in eadem littera plenius continetur et habetur. Cuius quidem litterae regalis principium et finis hic infra annotantur in hunc modum Maximilianus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus. Archidux Austriae. dux Burgundiae. Lothar. Brabantiae. Lymburgiae. Lutzenburgiae et Gelriae. Comes Flandriae etc. Finis vero. Datum in oppido nostro Bruxellen. nostro sub sigillo. mensis Novembris die sexta. Anno domini Millesimo quadringentesimo octuagesimo sexto regni nostri Anno primo. ¶ De et super praemissis omnibus et singulis iam dictus venerabilis et religiosus frater Henricus inquisitor pro se et collega suo antedicto ipsis a me notario publico supra et infrascripto fieri et confici unum vel plura publicum seu publica instrumentum et instrumenta in meliori forma petiit. Acta sunt haec Colon. in domo habitation. venerabilis magistri Lamberti de Monte praedicti infra emunitatem ecclesiae sancti Andreae Colon. sit. in camera negotiorum et studii eiusdem magistri Lamberti inferius Sub anno domini. indiction. mense. die horis. et pontificatu quibus supra praesentibus ibidem praedictis magistro Lamberto et Johanne bedello Necnon honestis viris Nicolao Cuper de Venroide. venerabilis curiae. Colon. notario iurato. et Christiano Wintzen de Eußkirchen clerico Colon. dioec. testibus ad praemissa fide dignis rogatis et requisitis.

¶ Et ego Arnoldus Kolich de Eußkirchen clericus Colon. iuratus. Quia praemissis omnibus et singulis dum sic ut praemittitur fierent et agerentur una cum praenominatis testibus praesens fui. Eaque sic fieri vidi et ut praefertur ex relatione bedelli audivi. Idcirco praesens publicum instrumentum manu mea propria scriptum et ingrossatum exinde confeci subscripsi publicavi et in hanc publicam formam redegi. Signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum.

Sequitur tabula subsequentis operis seu tractatus.