Metamorphoses (Ovidius)/Liber IX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber IX
2 a.C.n. - 8 a.C.n.


 9:1  Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
 9:2 causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis
 9:3 coepit inornatos redimitus harundine crines:
 9:4 'triste petis munus. quis enim sua proelia victus
 9:5 commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam
 9:6 turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
 9:7 magnaque dat nobis tantus solacia victor.
 9:8 nomine siqua suo fando pervenit ad aures
 9:9 Deïanira tuas, quondam pulcherrima virgo
 9:10 multorumque fuit spes invidiosa procorum.
 9:11 cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
 9:12 "accipe me generum," dixi "Parthaone nate":
 9:13 dixit et Alcides. alii cessere duobus.
 9:14 ille Iovem socerum dare se, famamque laborum,
 9:15 et superata suae referebat iussa novercae.
 9:16 contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi --
 9:17 nondum erat ille deus -- "dominum me cernis aquarum
 9:18 cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
 9:19 nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
 9:20 sed popularis ero et rerum pars una tuarum.
 9:21 tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno
 9:22 odit, et omnis abest iussorum poena laborum.
 9:23 nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,
 9:24 Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.
 9:25 matris adulterio patrem petis. elige, fictum
 9:26 esse Iovem malis, an te per dedecus ortum."
 9:27 talia dicentem iamdudum lumine torvo
 9:28 spectat, et accensae non fortiter imperat irae,
 9:29 verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua.
 9:30 dummodo pugnando superem, tu vince loquendo"
 9:31 congrediturque ferox. puduit modo magna locutum
 9:32 cedere: reieci viridem de corpore vestem,
 9:33 bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas
 9:34 in statione manus et pugnae membra paravi.
 9:35 ille cavis hausto spargit me pulvere palmis,
 9:36 inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.
 9:37 et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat,
 9:38 aut captare putes, omnique a parte lacessit.
 9:39 me mea defendit gravitas frustraque petebar;
 9:40 haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus
 9:41 oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta.
 9:42 digredimur paulum, rursusque ad bella coimus,
 9:43 inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque
 9:44 cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus
 9:45 et digitos digitis et frontem fronte premebam.
 9:46 non aliter vidi fortes concurrere tauros,
 9:47 cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu
 9:48 expetitur coniunx: spectant armenta paventque
 9:49 nescia, quem maneat tanti victoria regni.
 9:50 ter sine profectu voluit nitentia contra
 9:51 reicere Alcides a se mea pectora; quarto
 9:52 excutit amplexus, adductaque bracchia solvit,
 9:53 inpulsumque manu -- certum est mihi vera fateri --
 9:54 protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit.
 9:55 siqua fides, -- neque enim ficta mihi gloria voce
 9:56 quaeritur -- inposito pressus mihi monte videbar.
 9:57 vix tamen inserui sudore fluentia multo
 9:58 bracchia, vix solvi duros a corpore nexus.
 9:59 instat anhelanti, prohibetque resumere vires,
 9:60 et cervice mea potitur. tum denique tellus
 9:61 pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.
 9:62 inferior virtute, meas devertor ad artes,
 9:63 elaborque viro longum formatus in anguem.
 9:64 qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes,
 9:65 cumque fero movi linguam stridore bisulcam,
 9:66 risit, et inludens nostras Tirynthius artes
 9:67 "cunarum labor est angues superare mearum,"
 9:68 dixit "et ut vincas alios, Acheloe, dracones,
 9:69 pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
 9:70 vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum
 9:71 de centum numero caput est inpune recisum,
 9:72 quin gemino cervix herede valentior esset.
 9:73 hanc ego ramosam natis e caede colubris
 9:74 crescentemque malo domui, domitamque reclusi.
 9:75 quid fore te credis, falsum qui versus in anguem
 9:76 arma aliena moves, quem forma precaria celat?"
 9:77 dixerat, et summo digitorum vincula collo
 9:78 inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus,
 9:79 pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
 9:80 sic quoque devicto restabat tertia tauri
 9:81 forma trucis. tauro mutatus membra rebello.
 9:82 induit ille toris a laeva parte lacertos,
 9:83 admissumque trahens sequitur, depressaque dura
 9:84 cornua figit humo, meque alta sternit harena.
 9:85 nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu
 9:86 dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit.
 9:87 naides hoc, pomis et odoro flore repletum,
 9:88 sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.'

 9:89 Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae,
 9:90 una ministrarum, fusis utrimque capillis,
 9:91 incessit totumque tulit praedivite cornu
 9:92 autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
 9:93 lux subit; et primo feriente cacumina sole
 9:94 discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem
 9:95 et placidos habeant lapsus totaeque residant
 9:96 opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes
 9:97 et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.

 9:98 Huic tamen ablati doluit iactura decoris,
 9:99 cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna
 9:100 aut superinposita celatur harundine damnum.
 9:101 at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor
 9:102 perdiderat volucri traiectum terga sagitta.
 9:103 namque nova repetens patrios cum coniuge muros
 9:104 venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.
 9:105 uberior solito, nimbis hiemalibus auctus,
 9:106 verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.
 9:107 intrepidum pro se, curam de coniuge agentem
 9:108 Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,
 9:109 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa
 9:110 haec,' ait 'Alcide. tu viribus utere nando!'
 9:111 pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem
 9:112 tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
 9:113 mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis --
 9:114 nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus --
 9:115 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit,
 9:116 nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,
 9:117 quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum.
 9:118 iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
 9:119 coniugis agnovit vocem Nessoque paranti
 9:120 fallere depositum 'quo te fiducia' clamat
 9:121 'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis,
 9:122 dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras.
 9:123 si te nulla mei reverentia movit, at orbes
 9:124 concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
 9:125 haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina;
 9:126 vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta
 9:127 re probat, et missa fugientia terga sagitta
 9:128 traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum.
 9:129 quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
 9:130 emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.
 9:131 excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur
 9:132 inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore
 9:133 dat munus raptae velut inritamen amoris.

 9:134 Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
 9:135 Herculis inplerant terras odiumque novercae.
 9:136 victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
 9:137 vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,
 9:138 Deianira, tuas, quae veris addere falsa
 9:139 gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit,
 9:140 Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.
 9:141 credit amans, venerisque novae perterrita fama
 9:142 indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem
 9:143 diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem
 9:144 flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis.
 9:145 quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,
 9:146 dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros.
 9:147 conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne?
 9:148 excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem?
 9:149 quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem
 9:150 forte paro facinus, quantumque iniuria possit
 9:151 femineusque dolor, iugulata paelice testor?'
 9:152 in cursus animus varios abit. omnibus illis
 9:153 praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem
 9:154 mittere, quae vires defecto reddat amori,
 9:155 ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus
 9:156 ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis,
 9:157 dona det illa viro, mandat. capit inscius heros,
 9:158 induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.

 9:159 Tura dabat primis et verba precantia flammis,
 9:160 vinaque marmoreas patera fundebat in aras:
 9:161 incaluit vis illa mali, resolutaque flammis
 9:162 Herculeos abiit late dilapsa per artus.
 9:163 dum potuit, solita gemitum virtute repressit.
 9:164 victa malis postquam est patientia, reppulit aras,
 9:165 inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.
 9:166 nec mora, letiferam conatur scindere vestem:
 9:167 qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,
 9:168 aut haeret membris frustra temptata revelli,
 9:169 aut laceros artus et grandia detegit ossa.
 9:170 ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens
 9:171 tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
 9:172 nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae,
 9:173 caeruleusque fluit toto de corpore sudor,
 9:174 ambustique sonant nervi, caecaque medullis
 9:175 tabe liquefactis tollens ad sidera palmas
 9:176 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris:
 9:177 pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto,
 9:178 corque ferum satia. vel si miserandus et hosti,
 9:179 hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram
 9:180 invisamque animam natamque laboribus aufer.
 9:181 mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam.
 9:182 ergo ego foedantem peregrino templa cruore
 9:183 Busirin domui? saevoque alimenta parentis
 9:184 Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi
 9:185 forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?
 9:186 vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?
 9:187 vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae,
 9:188 Partheniumque nemus? vestra virtute relatus
 9:189 Thermodontiaco caelatus balteus auro,
 9:190 pomaque ab insomni concustodita dracone?
 9:191 nec mihi centauri potuere resistere, nec mi
 9:192 Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae
 9:193 crescere per damnum geminasque resumere vires?
 9:194 quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues
 9:195 plenaque corporibus laceris praesepia vidi,
 9:196 visaque deieci, dominumque ipsosque peremi?
 9:197 his elisa iacet moles Nemeaea lacertis:
 9:198 hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est
 9:199 saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo.
 9:200 sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti
 9:201 nec telis armisque potest. pulmonibus errat
 9:202 ignis edax imis, perque omnes pascitur artus.
 9:203 at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint
 9:204 esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten
 9:205 haud aliter graditur, quam si venabula taurus
 9:206 corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
 9:207 saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,
 9:208 saepe retemptantem totas infringere vestes
 9:209 sternentemque trabes irascentemque videres
 9:210 montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.

 9:211 Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata
 9:212 aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,
 9:213 'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti?
 9:214 tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pavetque
 9:215 pallidus, et timide verba excusantia dicit.
 9:216 dicentem genibusque manus adhibere parantem
 9:217 corripit Alcides, et terque quaterque rotatum
 9:218 mittit in Euboicas tormento fortius undas.
 9:219 ille per aërias pendens induruit auras:
 9:220 utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,
 9:221 inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis
 9:222 astringi et spissa glomerari grandine corpus,
 9:223 sic illum validis iactum per inane lacertis
 9:224 exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem
 9:225 in rigidos versum silices prior edidit aetas.
 9:226 nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto
 9:227 gurgite et humanae servat vestigia formae,
 9:228 quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur,
 9:229 appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles,
 9:230 arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,
 9:231 inque pyram structis arcum pharetramque capacem
 9:232 regnaque visuras iterum Troiana sagittas
 9:233 ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro
 9:234 subdita. dumque avidis comprenditur ignibus agger,
 9:235 congeriem silvae Nemeaeo vellere summam
 9:236 sternis, et inposita clavae cervice recumbis,
 9:237 haud alio vultu, quam si conviva iaceres
 9:238 inter plena meri redimitus pocula sertis.

 9:239 Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat,
 9:240 securosque artus contemptoremque petebat
 9:241 flamma suum. timuere dei pro vindice terrae.
 9:242 quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore
 9:243 Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas,
 9:244 o superi, totoque libens mihi pectore grator,
 9:245 quod memoris populi dicor rectorque paterque
 9:246 et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
 9:247 nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis,
 9:248 obligor ipse tamen. sed enim nec pectora vano
 9:249 fida metu paveant. Oetaeas spernite flammas!
 9:250 omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes;
 9:251 nec nisi materna Vulcanum parte potentem
 9:252 sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers
 9:253 atque inmune necis, nullaque domabile flamma.
 9:254 idque ego defunctum terra caelestibus oris
 9:255 accipiam, cunctisque meum laetabile factum
 9:256 dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis
 9:257 forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
 9:258 sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.'
 9:259 adsensere dei. coniunx quoque regia visa est
 9:260 cetera non duro, duro tamen ultima vultu
 9:261 dicta tulisse Iovis, seque indoluisse notatam.
 9:262 interea quodcumque fuit populabile flammae,
 9:263 Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit
 9:264 Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum
 9:265 matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.
 9:266 utque novus serpens posita cum pelle senecta
 9:267 luxuriare solet, squamaque nitere recenti,
 9:268 sic ubi mortales Tirynthius exuit artus,
 9:269 parte sui meliore viget, maiorque videri
 9:270 coepit et augusta fieri gravitate verendus.
 9:271 quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
 9:272 quadriiugo curru radiantibus intulit astris.

 9:273 Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleïus iras
 9:274 solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum
 9:275 exercebat atrox. at longis anxia curis
 9:276 Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
 9:277 cui referat nati testatos orbe labores,
 9:278 cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam
 9:279 imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus,
 9:280 inpleratque uterum generoso semine; cui sic
 9:281 incipit Alcmene: 'faveant tibi numina saltem,
 9:282 conripiantque moras tum cum matura vocabis
 9:283 praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
 9:284 quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
 9:285 namque laboriferi cum iam natalis adesset
 9:286 Herculis et decimum premeretur sidere signum,
 9:287 tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,
 9:288 tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti
 9:289 ponderis esse Iovem. nec iam tolerare labores
 9:290 ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus,
 9:291 dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
 9:292 septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
 9:293 fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno
 9:294 Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.
 9:295 illa quidem venit, sed praecorrupta, meumque
 9:296 quae donare caput Iunoni vellet iniquae.
 9:297 utque meos audit gemitus, subsedit in illa
 9:298 ante fores ara, dextroque a poplite laevum
 9:299 pressa genu et digitis inter se pectine iunctis
 9:300 sustinuit partus. tacita quoque carmina voce
 9:301 dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.
 9:302 nitor, et ingrato facio convicia demens
 9:303 vana Iovi, cupioque mori, moturaque duros
 9:304 verba queror silices. matres Cadmeïdes adsunt,
 9:305 votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem.
 9:306 una ministrarum, media de plebe, Galanthis,
 9:307 flava comas, aderat, faciendis strenua iussis,
 9:308 officiis dilecta suis. ea sensit iniqua
 9:309 nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat
 9:310 saepe fores, divam residentem vidit in ara
 9:311 bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,
 9:312 et "quaecumque es," ait "dominae gratare. levata est
 9:313 Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto."
 9:314 exsiluit, iunctasque manus pavefacta remisit
 9:315 diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis.
 9:316 numine decepto risisse Galanthida fama est.
 9:317 ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis
 9:318 traxit, et e terra corpus relevare volentem
 9:319 arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos.
 9:320 strenuitas antiqua manet; nec terga colorem
 9:321 amisere suum: forma est diversa priori.
 9:322 quae quia mendaci parientem iuverat ore,
 9:323 ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.'

 9:324 Dixit, et admonitu veteris commota ministrae
 9:325 ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem:
 9:326 'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro
 9:327 rapta movet facies. quid si tibi mira sororis
 9:328 fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
 9:329 impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri --
 9:330 me pater ex alia genuit -- notissima forma
 9:331 Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem
 9:332 vimque dei passam Delphos Delonque tenentis
 9:333 excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
 9:334 est lacus, adclivis devexo margine formam
 9:335 litoris efficiens, summum myrteta coronant.
 9:336 venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
 9:337 indignere magis, nymphis latura coronas,
 9:338 inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,
 9:339 dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
 9:340 haut procul a stagno Tyrios imitata colores
 9:341 in spem bacarum florebat aquatica lotos.
 9:342 carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato
 9:343 porrigeret, flores, et idem factura videbar --
 9:344 namque aderam -- vidi guttas e flore cruentas
 9:345 decidere et tremulo ramos horrore moveri.
 9:346 scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,
 9:347 Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,
 9:348 contulerat versos, servato nomine, vultus.

 9:349 'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro
 9:350 ire et adoratis vellet discedere nymphis,
 9:351 haeserunt radice pedes. convellere pugnat,
 9:352 nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo,
 9:353 totaque paulatim lentus premit inguina cortex.
 9:354 ut vidit, conata manu laniare capillos,
 9:355 fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.
 9:356 at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi
 9:357 addiderat nomen) materna rigescere sentit
 9:358 ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor.
 9:359 spectatrix aderam fati crudelis, opemque
 9:360 non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam,
 9:361 crescentem truncum ramosque amplexa morabar,
 9:362 et, fateor, volui sub eodem cortice condi.

 9:363 'Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt,
 9:364 et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis
 9:365 ostendi loton. tepido dant oscula ligno,
 9:366 adfusique suae radicibus arboris haerent.
 9:367 nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat
 9:368 cara soror: lacrimae misero de corpore factis
 9:369 inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant
 9:370 vocis iter, tales effundit in aëra questus:
 9:371 "siqua fides miseris, hoc me per numina iuro
 9:372 non meruisse nefas. patior sine crimine poenam.
 9:373 viximus innocuae. si mentior, arida perdam
 9:374 quas habeo frondes, et caesa securibus urar.
 9:375 hunc tamen infantem maternis demite ramis,
 9:376 et date nutrici, nostraque sub arbore saepe
 9:377 lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat.
 9:378 cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,
 9:379 et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.'
 9:380 stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores,
 9:381 et frutices omnes corpus putet esse dearum.
 9:382 care vale coniunx, et tu, germana, paterque!
 9:383 qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,
 9:384 a pecoris morsu frondes defendite nostras.
 9:385 et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,
 9:386 erigite huc artus, et ad oscula nostra venite,
 9:387 dum tangi possum, parvumque attollite natum!
 9:388 plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis
 9:389 colla liber serpit, summoque cacumine condor.
 9:390 ex oculis removete manus. sine munere vestro
 9:391 contegat inductus morientia lumina cortex!"
 9:392 desierant simul ora loqui, simul esse. diuque
 9:393 corpore mutato rami caluere recentes.'

 9:394 Dumque refert Iole factum mirabile, dumque
 9:395 Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat
 9:396 Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem
 9:397 res nova tristitiam. nam limine constitit alto
 9:398 paene puer dubiaque tegens lanugine malas,
 9:399 ora reformatus primos Iolaus in annos.
 9:400 hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,
 9:401 victa viri precibus. quae cum iurare pararet,
 9:402 dona tributuram post hunc se talia nulli,
 9:403 non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae
 9:404 bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci
 9:405 haud poterit, fientque pares in vulnere fratres,
 9:406 subductaque suos manes tellure videbit
 9:407 vivus adhuc vates; ultusque parente parentem
 9:408 natus erit facto pius et sceleratus eodem
 9:409 attonitusque malis, exul mentisque domusque,
 9:410 vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,
 9:411 donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,
 9:412 cognatumque latus Phegeïus hauserit ensis.
 9:413 tum demum magno petet hos Acheloia supplex
 9:414 ab Iove Calliroe natis infantibus annos
 9:415 addat, neve necem sinat esse ultoris inultam.
 9:416 Iuppiter his motus privignae dona nurusque
 9:417 praecipiet, facietque viros inpubibus annis.'

 9:418 Haec ubi faticano venturi praescia dixit
 9:419 ore Themis, vario superi sermone fremebant,
 9:420 et, cur non aliis eadem dare dona liceret,
 9:421 murmur erat. queritur veteres Pallantias annos
 9:422 coniugis esse sui, queritur canescere mitis
 9:423 Iäsiona Ceres, repetitum Mulciber aevum
 9:424 poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri
 9:425 tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos.
 9:426 cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore
 9:427 turbida seditio, donec sua Iuppiter ora
 9:428 solvit, et 'o! nostri siqua est reverentia,' dixit
 9:429 'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur,
 9:430 fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos,
 9:431 quos egit, rediit. fatis iuvenescere debent
 9:432 Calliroe geniti, non ambitione nec armis.
 9:433 vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
 9:434 me quoque fata regunt. quae si mutare valerem,
 9:435 nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,
 9:436 perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet
 9:437 cum Minoe meo, qui propter amara senectae
 9:438 pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.'

 9:439 Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus,
 9:440 cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis
 9:441 et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi,
 9:442 terruerat magnas ipso quoque nomine gentes;
 9:443 tunc erat invalidus, Deïonidenque iuventae
 9:444 robore Miletum Phoeboque parente superbum
 9:445 pertimuit, credensque suis insurgere regnis,
 9:446 haut tamen est patriis arcere penatibus ausus.
 9:447 sponte fugis, Milete, tua, celerique carina
 9:448 Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra
 9:449 moenia constituis positoris habentia nomen.
 9:450 hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,
 9:451 filia Maeandri totiens redeuntis eodem
 9:452 cognita Cyanee, praestanti corpora forma,
 9:453 Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.

 9:454 Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae,
 9:455 Byblis Apollinei correpta cupidine fratris;
 9:456 non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.
 9:457 illa quidem primo nullos intellegit ignes,
 9:458 nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,
 9:459 quod sua fraterno circumdet bracchia collo;
 9:460 mendacique diu pietatis fallitur umbra.
 9:461 paulatim declinat amor, visuraque fratrem
 9:462 culta venit, nimiumque cupit formosa videri
 9:463 et siqua est illic formosior, invidet illi.
 9:464 sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo
 9:465 igne facit votum, verumtamen aestuat intus.
 9:466 iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit,
 9:467 Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.

 9:468 Spes tamen obscenas animo demittere non est
 9:469 ausa suo vigilans; placida resoluta quiete
 9:470 saepe videt quod amat: visa est quoque iungere fratri
 9:471 corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.
 9:472 somnus abit; silet illa diu repetitque quietis
 9:473 ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:
 9:474 'me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?
 9:475 quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?
 9:476 ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis
 9:477 et placet, et possim, si non sit frater, amare,
 9:478 et me dignus erat. verum nocet esse sororem.
 9:479 dummodo tale nihil vigilans committere temptem,
 9:480 saepe licet simili redeat sub imagine somnus!
 9:481 testis abest somno, nec abest imitata voluptas.
 9:482 pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido,
 9:483 gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
 9:484 contigit! ut iacui totis resoluta medullis!
 9:485 ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas
 9:486 noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.

 9:487 'O ego, si liceat mutato nomine iungi,
 9:488 quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!
 9:489 quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!
 9:490 omnia, di facerent, essent communia nobis,
 9:491 praeter avos: tu me vellem generosior esses!
 9:492 nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem;
 9:493 at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes,
 9:494 nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum.
 9:495 quid mihi significant ergo mea visa? quod autem
 9:496 somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?
 9:497 di melius! di nempe suas habuere sorores.
 9:498 sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,
 9:499 Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
 9:500 sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus
 9:501 exigere humanos diversaque foedera tempto?
 9:502 aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,
 9:503 aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque
 9:504 mortua componar, positaeque det oscula frater.
 9:505 et tamen arbitrium quaerit res ista duorum!
 9:506 finge placere mihi: scelus esse videbitur illi.

 9:507 'At non Aeolidae thalamos timuere sororum!
 9:508 unde sed hos novi? cur haec exempla paravi?
 9:509 quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae
 9:510 nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!
 9:511 si tamen ipse mei captus prior esset amore,
 9:512 forsitan illius possem indulgere furori.
 9:513 ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,
 9:514 ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri?
 9:515 coget amor, potero! vel, si pudor ora tenebit,
 9:516 littera celatos arcana fatebitur ignes.'

 9:517 Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.
 9:518 in latus erigitur cubitoque innixa sinistro
 9:519 'viderit: insanos' inquit 'fateamur amores!
 9:520 ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?'
 9:521 et meditata manu componit verba trementi.
 9:522 dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
 9:523 incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas,
 9:524 et notat et delet, mutat culpatque probatque
 9:525 inque vicem sumptas ponit positasque resumit.
 9:526 quid velit ignorat; quicquid factura videtur,
 9:527 displicet. in vultu est audacia mixta pudori.
 9:528 scripta 'soror' fuerat; visum est delere sororem
 9:529 verbaque correctis incidere talia ceris:
 9:530 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
 9:531 hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen,
 9:532 et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem
 9:533 posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis
 9:534 ante forem, quam spes votorum certa fuisset.

 9:535 'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index
 9:536 et color et macies et vultus et umida saepe
 9:537 lumina nec causa suspiria mota patenti
 9:538 et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,
 9:539 oscula sentiri non esse sororia possent.
 9:540 ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,
 9:541 quamvis intus erat furor igneus, omnia feci
 9:542 (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,
 9:543 pugnavique diu violenta Cupidinis arma
 9:544 effugere infelix, et plus, quam ferre puellam
 9:545 posse putes, ego dura tuli. superata fateri
 9:546 cogor, opemque tuam timidis exposcere votis.
 9:547 tu servare potes, tu perdere solus amantem:
 9:548 elige, utrum facias. non hoc inimica precatur,
 9:549 sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
 9:550 expetit et vinclo tecum propiore ligari.
 9:551 iura senes norint, et quid liceatque nefasque
 9:552 fasque sit, inquirant, legumque examina servent.
 9:553 conveniens Venus est annis temeraria nostris.
 9:554 quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere
 9:555 credimus, et sequimur magnorum exempla deorum.
 9:556 nec nos aut durus pater aut reverentia famae
 9:557 aut timor impediet: tantum sit causa timendi,
 9:558 dulcia fraterno sub nomina furta tegemus.
 9:559 est mihi libertas tecum secreta loquendi,
 9:560 et damus amplexus, et iungimus oscula coram.
 9:561 quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem,
 9:562 et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,
 9:563 neve merere meo subscribi causa sepulchro.'

 9:564 Talia nequiquam perarantem plena reliquit
 9:565 cera manum, summusque in margine versus adhaesit.
 9:566 protinus inpressa signat sua crimina gemma,
 9:567 quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor):
 9:568 deque suis unum famulis pudibunda vocavit,
 9:569 et pavidum blandita 'fer has, fidissime, nostro'
 9:570 dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.'
 9:571 cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.
 9:572 omine turbata est, misit tamen. apta minister
 9:573 tempora nactus adit traditque latentia verba.
 9:574 attonitus subita iuvenis Maeandrius ira
 9:575 proicit acceptas lecta sibi parte tabellas,
 9:576 vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,
 9:577 'dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,
 9:578 effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem
 9:579 non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.'
 9:580 ille fugit pavidus, dominaeque ferocia Cauni
 9:581 dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa,
 9:582 et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
 9:583 mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,
 9:584 linguaque vix tales icto dedit aëre voces:
 9:585 'et merito! quid enim temeraria vulneris huius
 9:586 indicium feci? quid, quae celanda fuerunt,
 9:587 tam cito commisi properatis verba tabellis?
 9:588 ante erat ambiguis animi sententia dictis
 9:589 praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem,
 9:590 parte aliqua veli, qualis foret aura, notare
 9:591 debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc
 9:592 non exploratis inplevi lintea ventis.
 9:593 auferor in scopulos igitur, subversaque toto
 9:594 obruor oceano, neque habent mea vela recursus.

 9:595 'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori
 9:596 indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti
 9:597 excidit et fecit spes nostras cera caducas?
 9:598 nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas,
 9:599 sed potius mutanda dies? deus ipse monebat
 9:600 signaque certa dabat, si non male sana fuissem.
 9:601 et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae
 9:602 debueram, praesensque meos aperire furores.
 9:603 vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis;
 9:604 plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.
 9:605 invito potui circumdare bracchia collo,
 9:606 et, si reicerer, potui moritura videri
 9:607 amplectique pedes, adfusaque poscere vitam.
 9:608 omnia fecissem, quorum si singula duram
 9:609 flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.
 9:610 forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:
 9:611 non adiit apte, nec legit idonea, credo,
 9:612 tempora, nec petiit horamque animumque vacantem.

 9:613 'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus
 9:614 nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum
 9:615 aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae.
 9:616 vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti
 9:617 ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
 9:618 nam primum, si facta mihi revocare liceret,
 9:619 non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.
 9:620 quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,
 9:621 non tamen ausorum semper memor esse meorum.
 9:622 et, quia desierim, leviter voluisse videbor,
 9:623 aut etiam temptasse illum insidiisque petisse,
 9:624 vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit
 9:625 pectora nostra, deo, sed victa libidine credar;
 9:626 denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
 9:627 et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas;
 9:628 ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.
 9:629 quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.'
 9:630 dixit, et (incertae tanta est discordia mentis),
 9:631 cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque
 9:632 exit et infelix committit saepe repelli.
 9:633 mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque,
 9:634 inque peregrina ponit nova moenia terra.

 9:635 Tum vero maestam tota Miletida mente
 9:636 defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem
 9:637 diripuit planxitque suos furibunda lacertos;
 9:638 iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur
 9:639 spem veneris, siquidem patriam invisosque penates
 9:640 deserit, et profugi sequitur vestigia fratris.
 9:641 utque tuo motae, proles Semeleïa, thyrso
 9:642 Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
 9:643 Byblida non aliter latos ululasse per agros
 9:644 Bubasides videre nurus. quibus illa relictis
 9:645 Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
 9:646 iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
 9:647 quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
 9:648 pectus et ora leae, caudam serpentis habebat.
 9:649 deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo
 9:650 concidis, et dura positis tellure capillis,
 9:651 Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas.
 9:652 saepe illam nymphae teneris Lelegeïdes ulnis
 9:653 tollere conantur, saepe, ut medeatur amori,
 9:654 praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti.
 9:655 muta iacet, viridesque suis tenet unguibus herbas
 9:656 Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo.
 9:657 naidas his venam, quae numquam arescere posset,
 9:658 subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant?
 9:659 protinus, ut secto piceae de cortice guttae,
 9:660 utve tenax gravida manat tellure bitumen;
 9:661 utve sub adventu spirantis lene favoni
 9:662 sole remollescit quae frigore constitit unda;
 9:663 sic lacrimis consumpta suis Phoebeïa Byblis
 9:664 vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
 9:665 nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat.

 9:666 Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes
 9:667 implesset monstri, si non miracula nuper
 9:668 Iphide mutata Crete propiora tulisset.
 9:669 proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno
 9:670 progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,
 9:671 ingenua de plebe virum, nec census in illo
 9:672 nobilitate sua maior, sed vita fidesque
 9:673 inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures
 9:674 vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset.
 9:675 'quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore,
 9:676 utque marem parias. onerosior altera sors est,
 9:677 et vires fortuna negat. quod abominor, ergo
 9:678 edita forte tuo fuerit si femina partu, --
 9:679 invitus mando; pietas, ignosce! -- necetur.'
 9:680 dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis,
 9:681 tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.
 9:682 sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
 9:683 sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.
 9:684 certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo
 9:685 vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,
 9:686 cum medio noctis spatio sub imagine somni
 9:687 Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,
 9:688 aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti
 9:689 cornua cum spicis nitido flaventibus auro
 9:690 et regale decus; cum qua latrator Anubis,
 9:691 sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis,
 9:692 quique premit vocem digitoque silentia suadet;
 9:693 sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris,
 9:694 plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
 9:695 tum velut excussam somno et manifesta videntem
 9:696 sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum,
 9:697 pone graves curas, mandataque falle mariti.
 9:698 nec dubita, cum te partu Lucina levarit,
 9:699 tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque
 9:700 exorata fero; nec te coluisse quereris
 9:701 ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit.
 9:702 laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex
 9:703 Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.

 9:704 Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
 9:705 expulit, et nata est ignaro femina patre,
 9:706 iussit ali mater puerum mentita. fidemque
 9:707 res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
 9:708 vota pater solvit, nomenque inponit avitum:
 9:709 Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater,
 9:710 quod commune foret, nec quemquam falleret illo.
 9:711 inde incepta pia mendacia fraude latebant.
 9:712 cultus erat pueri; facies, quam sive puellae,
 9:713 sive dares puero, fuerat formosus uterque.

 9:714 Tertius interea decimo successerat annus:
 9:715 cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,
 9:716 inter Phaestiadas quae laudatissima formae
 9:717 dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.
 9:718 par aetas, par forma fuit, primasque magistris
 9:719 accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.
 9:720 hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum
 9:721 vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar:
 9:722 coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,
 9:723 quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
 9:724 Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
 9:725 hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo,
 9:726 vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit
 9:727 'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque
 9:728 cura tenet Veneris? si di mihi parcere vellent,
 9:729 parcere debuerant; si non, et perdere vellent,
 9:730 naturale malum saltem et de more dedissent.
 9:731 nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
 9:732 urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
 9:733 sic et aves coeunt, interque animalia cuncta
 9:734 femina femineo conrepta cupidine nulla est.
 9:735 vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete
 9:736 monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,
 9:737 femina nempe marem. meus est furiosior illo,
 9:738 si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est
 9:739 spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae
 9:740 passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter.
 9:741 huc licet ex toto sollertia confluat orbe,
 9:742 ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,
 9:743 quid faciet? num me puerum de virgine doctis
 9:744 artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?

 9:745 'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,
 9:746 consiliique inopes et stultos excutis ignes?
 9:747 quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam,
 9:748 et pete quod fas est, et ama quod femina debes!
 9:749 spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem.
 9:750 hanc tibi res adimit. non te custodia caro
 9:751 arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti,
 9:752 non patris asperitas, non se negat ipsa roganti,
 9:753 nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,
 9:754 esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
 9:755 nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,
 9:756 dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt;
 9:757 quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus.
 9:758 at non vult natura, potentior omnibus istis,
 9:759 quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus,
 9:760 luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe --
 9:761 nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.
 9:762 pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
 9:763 sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?'
 9:764 pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo
 9:765 aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.
 9:766 quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt,
 9:767 nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
 9:768 visaque causatur. sed iam consumpserat omnem
 9:769 materiam ficti, dilataque tempora taedae
 9:770 institerant, unusque dies restabat. at illa
 9:771 crinalem capiti vittam nataeque sibique
 9:772 detrahit, et passis aram complexa capillis
 9:773 'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
 9:774 quae colis, et septem digestum in cornua Nilum:
 9:775 fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori!
 9:776 te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
 9:777 cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera
 9:778 sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
 9:779 quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
 9:780 consilium munusque tuum est. miserere duarum,
 9:781 auxilioque iuva!' lacrimae sunt verba secutae.
 9:782 visa dea est movisse suas (et moverat) aras,
 9:783 et templi tremuere fores, imitataque lunam
 9:784 cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
 9:785 non secura quidem, fausto tamen omine laeta
 9:786 mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem,
 9:787 quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore
 9:788 permanet, et vires augentur, et acrior ipse est
 9:789 vultus, et incomptis brevior mensura capillis,
 9:790 plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae
 9:791 femina nuper eras, puer es! date munera templis,
 9:792 nec timida gaudete fide! dant munera templis,
 9:793 addunt et titulum: titulus breve carmen habebat:
 9:794 DONA . PUER . SOLVIT . QUAE . FEMINA . VOVERAT . IPHIS
 9:795 postera lux radiis latum patefecerat orbem,
 9:796 cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes
 9:797 conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.