Jump to content

Metamorphoses (Ovidius)/Liber IX

Unchecked
E Wikisource
Liber IX
2 a.C.n. - 8 a.C.n.

 Liber VIII Liber X 


Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis
coepit inornatos redimitus harundine crines:
'triste petis munus. quis enim sua proelia victus
commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam  5
turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
magnaque dat nobis tantus solacia victor.
nomine siqua suo fando pervenit ad aures
Deïanira tuas, quondam pulcherrima virgo
multorumque fuit spes invidiosa procorum.  10
cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
"accipe me generum," dixi "Parthaone nate":
dixit et Alcides. alii cessere duobus.
ille Iovem socerum dare se, famamque laborum,
et superata suae referebat iussa novercae.  15
contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi --
nondum erat ille deus -- "dominum me cernis aquarum
cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
sed popularis ero et rerum pars una tuarum.  20
tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno
odit, et omnis abest iussorum poena laborum.
nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,
Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.
matris adulterio patrem petis. elige, fictum  25
esse Iovem malis, an te per dedecus ortum."
talia dicentem iamdudum lumine torvo
spectat, et accensae non fortiter imperat irae,
verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua.
dummodo pugnando superem, tu vince loquendo"  30
congrediturque ferox. puduit modo magna locutum
cedere: reieci viridem de corpore vestem,
bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas
in statione manus et pugnae membra paravi.
ille cavis hausto spargit me pulvere palmis,  35
inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.
et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat,
aut captare putes, omnique a parte lacessit.
me mea defendit gravitas frustraque petebar;
haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus  40
oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta.
digredimur paulum, rursusque ad bella coimus,
inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque
cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus
et digitos digitis et frontem fronte premebam.  45
non aliter vidi fortes concurrere tauros,
cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu
expetitur coniunx: spectant armenta paventque
nescia, quem maneat tanti victoria regni.
ter sine profectu voluit nitentia contra  50
reicere Alcides a se mea pectora; quarto
excutit amplexus, adductaque bracchia solvit,
inpulsumque manu -- certum est mihi vera fateri --
protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit.
siqua fides, -- neque enim ficta mihi gloria voce  55
quaeritur -- inposito pressus mihi monte videbar.
vix tamen inserui sudore fluentia multo
bracchia, vix solvi duros a corpore nexus.
instat anhelanti, prohibetque resumere vires,
et cervice mea potitur. tum denique tellus  60
pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.
inferior virtute, meas devertor ad artes,
elaborque viro longum formatus in anguem.
qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes,
cumque fero movi linguam stridore bisulcam,  65
risit, et inludens nostras Tirynthius artes
"cunarum labor est angues superare mearum,"
dixit "et ut vincas alios, Acheloe, dracones,
pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum  70
de centum numero caput est inpune recisum,
quin gemino cervix herede valentior esset.
hanc ego ramosam natis e caede colubris
crescentemque malo domui, domitamque reclusi.
quid fore te credis, falsum qui versus in anguem  75
arma aliena moves, quem forma precaria celat?"
dixerat, et summo digitorum vincula collo
inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus,
pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
sic quoque devicto restabat tertia tauri  80
forma trucis. tauro mutatus membra rebello.
induit ille toris a laeva parte lacertos,
admissumque trahens sequitur, depressaque dura
cornua figit humo, meque alta sternit harena.
nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu  85
dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit.
naides hoc, pomis et odoro flore repletum,
sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.'

Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae,
una ministrarum, fusis utrimque capillis,  90
incessit totumque tulit praedivite cornu
autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
lux subit; et primo feriente cacumina sole
discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem
et placidos habeant lapsus totaeque residant  95
opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes
et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.

Huic tamen ablati doluit iactura decoris,
cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna
aut superinposita celatur harundine damnum.  100
at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor
perdiderat volucri traiectum terga sagitta.
namque nova repetens patrios cum coniuge muros
venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.
uberior solito, nimbis hiemalibus auctus,  105
verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.
intrepidum pro se, curam de coniuge agentem
Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,
'officio' que 'meo ripa sistetur in illa
haec,' ait 'Alcide. tu viribus utere nando!'  110
pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem
tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis --
nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus --
'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit,  115
nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,
quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum.
iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
coniugis agnovit vocem Nessoque paranti
fallere depositum 'quo te fiducia' clamat  120
'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis,
dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras.
si te nulla mei reverentia movit, at orbes
concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina;  125
vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta
re probat, et missa fugientia terga sagitta
traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum.
quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.  130
excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur
inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore
dat munus raptae velut inritamen amoris.

Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
Herculis inplerant terras odiumque novercae.  135
victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,
Deianira, tuas, quae veris addere falsa
gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit,
Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.  140
credit amans, venerisque novae perterrita fama
indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem
diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem
flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis.
quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,  145
dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros.
conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne?
excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem?
quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem
forte paro facinus, quantumque iniuria possit  150
femineusque dolor, iugulata paelice testor?'
in cursus animus varios abit. omnibus illis
praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem
mittere, quae vires defecto reddat amori,
ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus  155
ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis,
dona det illa viro, mandat. capit inscius heros,
induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.

Tura dabat primis et verba precantia flammis,
vinaque marmoreas patera fundebat in aras:  160
incaluit vis illa mali, resolutaque flammis
Herculeos abiit late dilapsa per artus.
dum potuit, solita gemitum virtute repressit.
victa malis postquam est patientia, reppulit aras,
inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.  165
nec mora, letiferam conatur scindere vestem:
qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,
aut haeret membris frustra temptata revelli,
aut laceros artus et grandia detegit ossa.
ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens  170
tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae,
caeruleusque fluit toto de corpore sudor,
ambustique sonant nervi, caecaque medullis
tabe liquefactis tollens ad sidera palmas  175
'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris:
pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto,
corque ferum satia. vel si miserandus et hosti,
hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram
invisamque animam natamque laboribus aufer.  180
mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam.
ergo ego foedantem peregrino templa cruore
Busirin domui? saevoque alimenta parentis
Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi
forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?  185
vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?
vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae,
Partheniumque nemus? vestra virtute relatus
Thermodontiaco caelatus balteus auro,
pomaque ab insomni concustodita dracone?  190
nec mihi centauri potuere resistere, nec mi
Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae
crescere per damnum geminasque resumere vires?
quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues
plenaque corporibus laceris praesepia vidi,  195
visaque deieci, dominumque ipsosque peremi?
his elisa iacet moles Nemeaea lacertis:
hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est
saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo.
sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti  200
nec telis armisque potest. pulmonibus errat
ignis edax imis, perque omnes pascitur artus.
at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint
esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten
haud aliter graditur, quam si venabula taurus  205
corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,
saepe retemptantem totas infringere vestes
sternentemque trabes irascentemque videres
montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.  210

Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata
aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,
'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti?
tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pavetque
pallidus, et timide verba excusantia dicit.  215
dicentem genibusque manus adhibere parantem
corripit Alcides, et terque quaterque rotatum
mittit in Euboicas tormento fortius undas.
ille per aërias pendens induruit auras:
utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,  220
inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis
astringi et spissa glomerari grandine corpus,
sic illum validis iactum per inane lacertis
exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem
in rigidos versum silices prior edidit aetas.  225
nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto
gurgite et humanae servat vestigia formae,
quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur,
appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles,
arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,  230
inque pyram structis arcum pharetramque capacem
regnaque visuras iterum Troiana sagittas
ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro
subdita. dumque avidis comprenditur ignibus agger,
congeriem silvae Nemeaeo vellere summam  235
sternis, et inposita clavae cervice recumbis,
haud alio vultu, quam si conviva iaceres
inter plena meri redimitus pocula sertis.

Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat,
securosque artus contemptoremque petebat  240
flamma suum. timuere dei pro vindice terrae.
quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore
Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas,
o superi, totoque libens mihi pectore grator,
quod memoris populi dicor rectorque paterque  245
et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis,
obligor ipse tamen. sed enim nec pectora vano
fida metu paveant. Oetaeas spernite flammas!
omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes;  250
nec nisi materna Vulcanum parte potentem
sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers
atque inmune necis, nullaque domabile flamma.
idque ego defunctum terra caelestibus oris
accipiam, cunctisque meum laetabile factum  255
dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis
forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.'
adsensere dei. coniunx quoque regia visa est
cetera non duro, duro tamen ultima vultu  260
dicta tulisse Iovis, seque indoluisse notatam.
interea quodcumque fuit populabile flammae,
Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit
Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum
matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.  265
utque novus serpens posita cum pelle senecta
luxuriare solet, squamaque nitere recenti,
sic ubi mortales Tirynthius exuit artus,
parte sui meliore viget, maiorque videri
coepit et augusta fieri gravitate verendus.  270
quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
quadriiugo curru radiantibus intulit astris.

Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleïus iras
solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum
exercebat atrox. at longis anxia curis  275
Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
cui referat nati testatos orbe labores,
cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam
imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus,
inpleratque uterum generoso semine; cui sic  280
incipit Alcmene: 'faveant tibi numina saltem,
conripiantque moras tum cum matura vocabis
praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
namque laboriferi cum iam natalis adesset  285
Herculis et decimum premeretur sidere signum,
tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,
tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti
ponderis esse Iovem. nec iam tolerare labores
ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus,  290
dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno
Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.
illa quidem venit, sed praecorrupta, meumque  295
quae donare caput Iunoni vellet iniquae.
utque meos audit gemitus, subsedit in illa
ante fores ara, dextroque a poplite laevum
pressa genu et digitis inter se pectine iunctis
sustinuit partus. tacita quoque carmina voce  300
dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.
nitor, et ingrato facio convicia demens
vana Iovi, cupioque mori, moturaque duros
verba queror silices. matres Cadmeïdes adsunt,
votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem.  305
una ministrarum, media de plebe, Galanthis,
flava comas, aderat, faciendis strenua iussis,
officiis dilecta suis. ea sensit iniqua
nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat
saepe fores, divam residentem vidit in ara  310
bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,
et "quaecumque es," ait "dominae gratare. levata est
Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto."
exsiluit, iunctasque manus pavefacta remisit
diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis.  315
numine decepto risisse Galanthida fama est.
ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis
traxit, et e terra corpus relevare volentem
arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos.
strenuitas antiqua manet; nec terga colorem  320
amisere suum: forma est diversa priori.
quae quia mendaci parientem iuverat ore,
ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.'

Dixit, et admonitu veteris commota ministrae
ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem:  325
'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro
rapta movet facies. quid si tibi mira sororis
fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri --
me pater ex alia genuit -- notissima forma  330
Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem
vimque dei passam Delphos Delonque tenentis
excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
est lacus, adclivis devexo margine formam
litoris efficiens, summum myrteta coronant.  335
venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
indignere magis, nymphis latura coronas,
inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,
dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
haut procul a stagno Tyrios imitata colores  340
in spem bacarum florebat aquatica lotos.
carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato
porrigeret, flores, et idem factura videbar --
namque aderam -- vidi guttas e flore cruentas
decidere et tremulo ramos horrore moveri.  345
scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,
Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,
contulerat versos, servato nomine, vultus.

'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro
ire et adoratis vellet discedere nymphis,  350
haeserunt radice pedes. convellere pugnat,
nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo,
totaque paulatim lentus premit inguina cortex.
ut vidit, conata manu laniare capillos,
fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.  355
at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi
addiderat nomen) materna rigescere sentit
ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor.
spectatrix aderam fati crudelis, opemque
non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam,  360
crescentem truncum ramosque amplexa morabar,
et, fateor, volui sub eodem cortice condi.

'Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt,
et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis
ostendi loton. tepido dant oscula ligno,  365
adfusique suae radicibus arboris haerent.
nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat
cara soror: lacrimae misero de corpore factis
inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant
vocis iter, tales effundit in aëra questus:  370
"siqua fides miseris, hoc me per numina iuro
non meruisse nefas. patior sine crimine poenam.
viximus innocuae. si mentior, arida perdam
quas habeo frondes, et caesa securibus urar.
hunc tamen infantem maternis demite ramis,  375
et date nutrici, nostraque sub arbore saepe
lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat.
cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,
et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.'
stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores,  380
et frutices omnes corpus putet esse dearum.
care vale coniunx, et tu, germana, paterque!
qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,
a pecoris morsu frondes defendite nostras.
et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,  385
erigite huc artus, et ad oscula nostra venite,
dum tangi possum, parvumque attollite natum!
plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis
colla liber serpit, summoque cacumine condor.
ex oculis removete manus. sine munere vestro  390
contegat inductus morientia lumina cortex!"
desierant simul ora loqui, simul esse. diuque
corpore mutato rami caluere recentes.'

Dumque refert Iole factum mirabile, dumque
Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat  395
Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem
res nova tristitiam. nam limine constitit alto
paene puer dubiaque tegens lanugine malas,
ora reformatus primos Iolaus in annos.
hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,  400
victa viri precibus. quae cum iurare pararet,
dona tributuram post hunc se talia nulli,
non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae
bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci
haud poterit, fientque pares in vulnere fratres,  405
subductaque suos manes tellure videbit
vivus adhuc vates; ultusque parente parentem
natus erit facto pius et sceleratus eodem
attonitusque malis, exul mentisque domusque,
vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,  410
donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,
cognatumque latus Phegeïus hauserit ensis.
tum demum magno petet hos Acheloia supplex
ab Iove Calliroe natis infantibus annos
addat, neve necem sinat esse ultoris inultam.  415
Iuppiter his motus privignae dona nurusque
praecipiet, facietque viros inpubibus annis.'

Haec ubi faticano venturi praescia dixit
ore Themis, vario superi sermone fremebant,
et, cur non aliis eadem dare dona liceret,  420
murmur erat. queritur veteres Pallantias annos
coniugis esse sui, queritur canescere mitis
Iäsiona Ceres, repetitum Mulciber aevum
poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri
tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos.  425
cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore
turbida seditio, donec sua Iuppiter ora
solvit, et 'o! nostri siqua est reverentia,' dixit
'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur,
fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos,  430
quos egit, rediit. fatis iuvenescere debent
Calliroe geniti, non ambitione nec armis.
vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
me quoque fata regunt. quae si mutare valerem,
nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,  435
perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet
cum Minoe meo, qui propter amara senectae
pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.'

Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus,
cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis  440
et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi,
terruerat magnas ipso quoque nomine gentes;
tunc erat invalidus, Deïonidenque iuventae
robore Miletum Phoeboque parente superbum
pertimuit, credensque suis insurgere regnis,  445
haut tamen est patriis arcere penatibus ausus.
sponte fugis, Milete, tua, celerique carina
Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra
moenia constituis positoris habentia nomen.
hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,  450
filia Maeandri totiens redeuntis eodem
cognita Cyanee, praestanti corpora forma,
Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.

Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae,
Byblis Apollinei correpta cupidine fratris;  455
non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.
illa quidem primo nullos intellegit ignes,
nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,
quod sua fraterno circumdet bracchia collo;
mendacique diu pietatis fallitur umbra.  460
paulatim declinat amor, visuraque fratrem
culta venit, nimiumque cupit formosa videri
et siqua est illic formosior, invidet illi.
sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo
igne facit votum, verumtamen aestuat intus.  465
iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit,
Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.

Spes tamen obscenas animo demittere non est
ausa suo vigilans; placida resoluta quiete
saepe videt quod amat: visa est quoque iungere fratri  470
corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.
somnus abit; silet illa diu repetitque quietis
ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:
'me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?
quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?  475
ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis
et placet, et possim, si non sit frater, amare,
et me dignus erat. verum nocet esse sororem.
dummodo tale nihil vigilans committere temptem,
saepe licet simili redeat sub imagine somnus!  480
testis abest somno, nec abest imitata voluptas.
pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido,
gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
contigit! ut iacui totis resoluta medullis!
ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas  485
noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.

'O ego, si liceat mutato nomine iungi,
quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!
quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!
omnia, di facerent, essent communia nobis,  490
praeter avos: tu me vellem generosior esses!
nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem;
at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes,
nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum.
quid mihi significant ergo mea visa? quod autem  495
somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?
di melius! di nempe suas habuere sorores.
sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,
Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus  500
exigere humanos diversaque foedera tempto?
aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,
aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque
mortua componar, positaeque det oscula frater.
et tamen arbitrium quaerit res ista duorum!  505
finge placere mihi: scelus esse videbitur illi.

'At non Aeolidae thalamos timuere sororum!
unde sed hos novi? cur haec exempla paravi?
quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae
nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!  510
si tamen ipse mei captus prior esset amore,
forsitan illius possem indulgere furori.
ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,
ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri?
coget amor, potero! vel, si pudor ora tenebit,  515
littera celatos arcana fatebitur ignes.'

Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.
in latus erigitur cubitoque innixa sinistro
'viderit: insanos' inquit 'fateamur amores!
ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?'  520
et meditata manu componit verba trementi.
dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas,
et notat et delet, mutat culpatque probatque
inque vicem sumptas ponit positasque resumit.  525
quid velit ignorat; quicquid factura videtur,
displicet. in vultu est audacia mixta pudori.
scripta 'soror' fuerat; visum est delere sororem
verbaque correctis incidere talia ceris:
'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,  530
hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen,
et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem
posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis
ante forem, quam spes votorum certa fuisset.

'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index  535
et color et macies et vultus et umida saepe
lumina nec causa suspiria mota patenti
et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,
oscula sentiri non esse sororia possent.
ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,  540
quamvis intus erat furor igneus, omnia feci
(sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,
pugnavique diu violenta Cupidinis arma
effugere infelix, et plus, quam ferre puellam
posse putes, ego dura tuli. superata fateri  545
cogor, opemque tuam timidis exposcere votis.
tu servare potes, tu perdere solus amantem:
elige, utrum facias. non hoc inimica precatur,
sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
expetit et vinclo tecum propiore ligari.  550
iura senes norint, et quid liceatque nefasque
fasque sit, inquirant, legumque examina servent.
conveniens Venus est annis temeraria nostris.
quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere
credimus, et sequimur magnorum exempla deorum.  555
nec nos aut durus pater aut reverentia famae
aut timor impediet: tantum sit causa timendi,
dulcia fraterno sub nomina furta tegemus.
est mihi libertas tecum secreta loquendi,
et damus amplexus, et iungimus oscula coram.  560
quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem,
et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,
neve merere meo subscribi causa sepulchro.'

Talia nequiquam perarantem plena reliquit
cera manum, summusque in margine versus adhaesit.  565
protinus inpressa signat sua crimina gemma,
quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor):
deque suis unum famulis pudibunda vocavit,
et pavidum blandita 'fer has, fidissime, nostro'
dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.'  570
cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.
omine turbata est, misit tamen. apta minister
tempora nactus adit traditque latentia verba.
attonitus subita iuvenis Maeandrius ira
proicit acceptas lecta sibi parte tabellas,  575
vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,
'dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,
effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem
non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.'
ille fugit pavidus, dominaeque ferocia Cauni  580
dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa,
et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,
linguaque vix tales icto dedit aëre voces:
'et merito! quid enim temeraria vulneris huius  585
indicium feci? quid, quae celanda fuerunt,
tam cito commisi properatis verba tabellis?
ante erat ambiguis animi sententia dictis
praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem,
parte aliqua veli, qualis foret aura, notare  590
debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc
non exploratis inplevi lintea ventis.
auferor in scopulos igitur, subversaque toto
obruor oceano, neque habent mea vela recursus.

'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori  595
indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti
excidit et fecit spes nostras cera caducas?
nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas,
sed potius mutanda dies? deus ipse monebat
signaque certa dabat, si non male sana fuissem.  600
et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae
debueram, praesensque meos aperire furores.
vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis;
plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.
invito potui circumdare bracchia collo,  605
et, si reicerer, potui moritura videri
amplectique pedes, adfusaque poscere vitam.
omnia fecissem, quorum si singula duram
flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.
forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:  610
non adiit apte, nec legit idonea, credo,
tempora, nec petiit horamque animumque vacantem.

'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus
nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum
aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae.  615
vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti
ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
nam primum, si facta mihi revocare liceret,
non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.
quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,  620
non tamen ausorum semper memor esse meorum.
et, quia desierim, leviter voluisse videbor,
aut etiam temptasse illum insidiisque petisse,
vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit
pectora nostra, deo, sed victa libidine credar;  625
denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas;
ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.
quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.'
dixit, et (incertae tanta est discordia mentis),  630
cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque
exit et infelix committit saepe repelli.
mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque,
inque peregrina ponit nova moenia terra.

Tum vero maestam tota Miletida mente  635
defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem
diripuit planxitque suos furibunda lacertos;
iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur
spem veneris, siquidem patriam invisosque penates
deserit, et profugi sequitur vestigia fratris.  640
utque tuo motae, proles Semeleïa, thyrso
Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
Byblida non aliter latos ululasse per agros
Bubasides videre nurus. quibus illa relictis
Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.  645
iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
pectus et ora leae, caudam serpentis habebat.
deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo
concidis, et dura positis tellure capillis,  650
Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas.
saepe illam nymphae teneris Lelegeïdes ulnis
tollere conantur, saepe, ut medeatur amori,
praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti.
muta iacet, viridesque suis tenet unguibus herbas  655
Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo.
naidas his venam, quae numquam arescere posset,
subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant?
protinus, ut secto piceae de cortice guttae,
utve tenax gravida manat tellure bitumen;  660
utve sub adventu spirantis lene favoni
sole remollescit quae frigore constitit unda;
sic lacrimis consumpta suis Phoebeïa Byblis
vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat.  665

Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes
implesset monstri, si non miracula nuper
Iphide mutata Crete propiora tulisset.
proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno
progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,  670
ingenua de plebe virum, nec census in illo
nobilitate sua maior, sed vita fidesque
inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures
vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset.
'quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore,  675
utque marem parias. onerosior altera sors est,
et vires fortuna negat. quod abominor, ergo
edita forte tuo fuerit si femina partu, --
invitus mando; pietas, ignosce! -- necetur.'
dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis,  680
tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.
sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.
certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo
vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,  685
cum medio noctis spatio sub imagine somni
Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,
aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti
cornua cum spicis nitido flaventibus auro
et regale decus; cum qua latrator Anubis,  690
sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis,
quique premit vocem digitoque silentia suadet;
sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris,
plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
tum velut excussam somno et manifesta videntem  695
sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum,
pone graves curas, mandataque falle mariti.
nec dubita, cum te partu Lucina levarit,
tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque
exorata fero; nec te coluisse quereris  700
ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit.
laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex
Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.

Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
expulit, et nata est ignaro femina patre,  705
iussit ali mater puerum mentita. fidemque
res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
vota pater solvit, nomenque inponit avitum:
Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater,
quod commune foret, nec quemquam falleret illo.  710
inde incepta pia mendacia fraude latebant.
cultus erat pueri; facies, quam sive puellae,
sive dares puero, fuerat formosus uterque.

Tertius interea decimo successerat annus:
cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,  715
inter Phaestiadas quae laudatissima formae
dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.
par aetas, par forma fuit, primasque magistris
accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.
hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum  720
vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar:
coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,
quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo,  725
vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit
'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque
cura tenet Veneris? si di mihi parcere vellent,
parcere debuerant; si non, et perdere vellent,
naturale malum saltem et de more dedissent.  730
nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
sic et aves coeunt, interque animalia cuncta
femina femineo conrepta cupidine nulla est.
vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete  735
monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,
femina nempe marem. meus est furiosior illo,
si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est
spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae
passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter.  740
huc licet ex toto sollertia confluat orbe,
ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,
quid faciet? num me puerum de virgine doctis
artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?

'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,  745
consiliique inopes et stultos excutis ignes?
quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam,
et pete quod fas est, et ama quod femina debes!
spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem.
hanc tibi res adimit. non te custodia caro  750
arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti,
non patris asperitas, non se negat ipsa roganti,
nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,
esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,  755
dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt;
quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus.
at non vult natura, potentior omnibus istis,
quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus,
luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe --  760
nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.
pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?'
pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo
aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.  765
quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt,
nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
visaque causatur. sed iam consumpserat omnem
materiam ficti, dilataque tempora taedae
institerant, unusque dies restabat. at illa  770
crinalem capiti vittam nataeque sibique
detrahit, et passis aram complexa capillis
'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
quae colis, et septem digestum in cornua Nilum:
fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori!  775
te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera
sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
consilium munusque tuum est. miserere duarum,  780
auxilioque iuva!' lacrimae sunt verba secutae.
visa dea est movisse suas (et moverat) aras,
et templi tremuere fores, imitataque lunam
cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
non secura quidem, fausto tamen omine laeta  785
mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem,
quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore
permanet, et vires augentur, et acrior ipse est
vultus, et incomptis brevior mensura capillis,
plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae  790
femina nuper eras, puer es! date munera templis,
nec timida gaudete fide! dant munera templis,
addunt et titulum: titulus breve carmen habebat:
DONA . PUER . SOLVIT . QUAE . FEMINA . VOVERAT . IPHIS
postera lux radiis latum patefecerat orbem,  795
cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes
conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.